3. MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT, 2:19-23.

2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur,

Mardochaeus manebat ad ianuam regis:

2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta

mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther:

et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam

parvulam nutriebat.

2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur,

irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant,

et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere

in regem, et occidere eum.

2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther:

et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.

2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum

in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum

coram rege.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 6 / 32 题