2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat,
recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi
puellae virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas
speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant
eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus
et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera
ad usus necessaria.
2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet
pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
2:5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus
filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
2:6 (a) qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam
regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
2:7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero
nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis,
et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam
adoptavit in filiam.
2:8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius
multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur
Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est,
ut servaretur in numero feminarum.
2:9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius.
Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet
ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis,
et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret.
2:10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam:
Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae
virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens
quid ei accideret.
2:12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum,
ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem
pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex
mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis
et aromatibus uterentur.
2:13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum
pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio
feminarum ad regis cubiculum transibant.
2:14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in
secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant,
qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem
ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther
filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam,
deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum,
sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad
ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine,
omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
2:16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo,
qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
2:17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam
et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema
regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
2:18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus,
et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem
universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem.