4. AMAN POPULUM IUDAEORUM PERDERE VULT, 3:1-15.

3:1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat

de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.

3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur,

flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator.

solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.

3:3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant:

Cur praeter ceteros non observas mandatum regis?

3:4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire,

nunciaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia:

dixerat enim eis se esse Iudaeum.

3:5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus

non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,

3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas:

audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum,

qui erant in regno Assueri, perdere nationem.

3:7 Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri,

missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman,

quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit

mensis duodecimus, qui vocatur Adar.

3:8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias

regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus

et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime

nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

3:9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum

appendam arcariis gazae tuae.

3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit

eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,

3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit.

de populo age quod tibi placet.

3:12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima

die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes

satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium,

ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum

ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,

3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut

occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,

parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi,

qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.

3:14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent,

et pararent se ad praedictam diem.

3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere.

Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium,

et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 7 / 32 题