1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam
super centum viginti septem provincias:
1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius
exordium fuit.
1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis
principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis,
et praefectis provinciarum coram se,
1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem,
atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet
et octoginta diebus.
1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum,
qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit
septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris,
quod regio cultu et manu consitum erat.
1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini
ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis,
qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur.
Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario
stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis
atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia
regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat,
praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque
quod vellet.
1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio,
ubi rex Assuerus manere consueverat.
1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam
potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona,
et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis,
qui in conspectu eius ministrabant,
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput
eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus
pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,
venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant,
et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:
(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha,
et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum,
atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere
soliti erant)
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis
imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus,
Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos,
et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant
viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret
ad eum, et illa noluit.
1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum,
parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio.
1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur
iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est,
ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius,
altera, quae melior est illa, accipiat.
1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum
divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum
deferant maritis suis honorem.
1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta
consilium Mamuchan,
1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque
gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros
principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.