E:1 [16:1] Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum
vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae
iussioni obediunt, salutem dicit.
E:2 [16:2] Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus
est, abusi sunt in superbiam:
E:3 [16:3] et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed
datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur
insidias.
E:4 [16:4] Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et
humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis
arbitrantur se posse fugere sententiam.
E:5 [16:5] Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi
officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude
digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
E:6 [16:6] dum aures principum simplices, et ex sua natura alios
aestimantes, callida fraude decipiunt.
E:7 [16:7] Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his,
quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum
studia depraventur.
E:8 [16:8] Unde providendum est paci omnium provinciarum.
E:9 [16:9] Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri
venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut
reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
E:10 [16:10] Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius
Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et
pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis
susceptus est:
E:11 [16:11] et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster
vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
E:12 [16:12] qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno
privare nos niteretur et spiritu.
E:13 [16:13] Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et
consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque
inauditis machinis expetivit in mortem:
E:14 [16:14] hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae
solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
E:15 [16:15] Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in
nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
E:16 [16:16] et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei,
cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et
usque hodie custoditur.
E:17 [16:17] Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat,
sciatis esse irritas.
E:18 [16:18] Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan,
et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in
patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
E:19 [16:19] Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus
proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.
E:20 [16:20] Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem
eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis
duodecimi, qui vocatur Adar.
E:21 [16:21] hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis
vertit in gaudium.
E:22 [16:22] Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote
diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum
cognoscatur,
E:23 [16:23] onmes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide
recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro
scelere.
E:24 [16:24] Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit
sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic
deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in
sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae.
8:13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis,
qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse
Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
8:14 Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum
regis pependit in Susan.
8:15 Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens,
fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam
auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo.
Omnisque civitas exultavit, atque laetata est.
8:16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et
tripudium.
8:17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis
iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus
dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et
ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror
invaserat.