EDICTUM EDICTO REPELLITUR.

8:3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad

eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas,

quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.

8:4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum

clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,

8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et

deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis

epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum,

quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat,

corrigantur.

8:6 Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?

8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo:

Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus

est manum mittere in Iudaeos.

8:8 Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes

litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex

regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo

auderet contradicere.

8:9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii

mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae

sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes,

procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab

India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae,

populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout

legere poterant, et audire.

8:10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius

obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias

discurrentes, veteres litteras novis nunciis praevenirent.

8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas

civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus

suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis

domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.

8:12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est

tertiadecima mensis duodecimi Adar.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 18 / 24 题