9:1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus,
tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et
hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse
coeperunt, et se de adversariis vindicare.
9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut
extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque
ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido
penetrarat.
9:3 Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque
dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant
Iudaeos timore Mardochaei:
9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama
quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora
volitabat.
9:5 Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et
occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
9:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra
decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina:
9:7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
9:8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9:9 et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha.
9:10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere
noluerunt.
9:11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem
relatus est.
9:12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos
viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem
in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri
iubeam?
9:13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut
sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii
Aman in patibulis suspendantur.
9:14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit
edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
9:15 Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt
in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
9:16 Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro
animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus
suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et
nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes
interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem
constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent
epulis, gaudio atque conviviis.
9:18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et
quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo
autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt
sollemnem epularum atque laetitiae.
9:19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,
quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita
ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.