AMAN SUSPENDITUR ET MARDOCHAEUS PROMOVETUR.

6:14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad

convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.

7:1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.

7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae

est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si

dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.

7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et

si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum

pro quo obsecro.

7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur,

et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset

tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est,

cuius crudelitas redundat in regem.

7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae,

ut haec audeat facere?

7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman.

Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non

sustinens.

7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum

arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro

anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.

7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset

convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat

Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo

mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem

eius.

7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio

regis: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege,

stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit

rex: Appendite eum in eo.

7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo:

et regis ira quievit.

8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii

Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa

est enim ei Esther quod esset patruus suus.

8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit

Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 17 / 24 题