OBSECRATIO REGINAE ESTHER.

C:12 [14:1] Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens

periculum, quod imminebat.

C:13 [14:2] Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta

indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore

implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in

quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.

C:14 [14:3] Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,

qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te

nullus est auxiliator alius.

C:15 [14:4] Periculum meum in manibus meis est.

C:16 [14:5] Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de

cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis,

ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus

es.

C:17 [14:6] Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in

manus inimicorum nostrorum:

C:18 [14:7] coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:

C:19 [14:8] et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt

servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,

C:20 [14:9] volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et

claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris

tui,

C:21 [14:10] ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum

fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.

C:22 [14:11] Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne

rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et

eum, qui in nos coepit saevire, disperde.

C:23 [14:12] Memento Domine, et ostende te nobis in tempore

tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et

universae potestatis:

C:24 [14:13] tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu

leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse

pereat, et ceteri, qui ei consentiunt.

C:25 [14:14] Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud

auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,

C:26 [14:15] et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester

cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae.

C:27 [14:16] Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae

et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis

meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in

diebus silentii mei,

C:28 [14:17] et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit

convivium regis, et non biberim vinum libaminum:

C:29 [14:18] et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata

sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.

C:30 [14:19] Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam

aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a

timore meo.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 13 / 24 题