DEPRECATIO MARDOCHAEI.

C:0 [4:17] Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther

praeceperat.

C:1 [13:8] Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium

operum eius,

C:2 [13:9] et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua

cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si

decreveris salvare Israel.

C:3 [13:10] Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu

continetur.

C:4 [13:11] Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.

C:5 [13:12] Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia,

et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman

superbissimum,

C:6 [13:13] (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius

deosculari paratus essem,)

C:7 [13:14] sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne

quemquam adorarem, excepto Deo meo.

C:8 [13:15] Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia

volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.

C:9 [13:16] Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.

C:10 [13:17] Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et

funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes

laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.

C:11 [13:18] Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit

ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 12 / 24 题