4:1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus
est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce
magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
4:2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat
licitum indutum sacco aulam regis intrare.
4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele
regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,
ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4:4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque
ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco
induerent eum: quam accipere noluit.
4:5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit
ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
4:6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea
civitatis, ante ostium palatii:
4:7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman
promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret
argentum.
4:8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut
reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et
deprecaretur eum pro populo suo.
[B:7.5 [15:1] Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut
ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.]
B:8 [15:2] Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita
sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in
mortem:
4:9a [15:3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera
nos de morte.
4:9b [4:9] Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae Mardochaeus
dixerat.
4:10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo:
4:11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt
provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium
regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi
forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque
ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae
triginta iam diebus non sum vocata ad eum?
4:12 Quod cum audisset Mardochaeus,
4:13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum
liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis:
4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei:
et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad
regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
4:15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
4:16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate
pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus
noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc
ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me
morti et periculo.