B:1a [12:6b] Epistolae autem hoc exemplar fuit.
B:1b [13:1] Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum
vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio
subiecti sunt, salutem.
B:2 [13:2] Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae
ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed
clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore
vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace
fruerentur.
B:3 [13:3] Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc
impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post
regem secundus, Aman nomine,
B:4 [13:4] indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse
dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium
consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum
concordiam nationum sua dissensione violaret.
B:5 [13:5] Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem
adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque
iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem
atque concordiam,
B:6 [13:6] iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis
praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus,
monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis,
nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar
anni praesentis:
B:7 [13:7] ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant
imperio nostro pacem, quam turbaverant.
3:14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent,
et pararent se ad praedictam diem.
3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere.
Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.