3:1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de
stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos
habebat.
3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur,
flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis
imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3:3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur
praeter ceteros non observas mandatum regis?
3:4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt
Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim
eis se esse Iudaeum.
3:5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus
non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas:
audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem
Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
3:7 Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni
Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram
Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit
mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
3:8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni
tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et
ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod
non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
3:9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum
appendam arcariis gazae tuae.
3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,
3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de
populo age quod tibi placet.
3:12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die
eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas
regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens
legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis
Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,
3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,
parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi,
qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.