2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur,
Mardochaeus manebat ad ianuam regis:
2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum
eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita
cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur,
irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant,
et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in
regem, et occidere eum.
2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther:
et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in
patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.