2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat,
recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae
virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas
speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant
eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et
custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad
usus necessaria.
2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro
Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
2:5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius
Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
2:6 qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem
Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
2:7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine
vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam
adoptavit in filiam.
2:8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius
multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur
Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut
servaretur in numero feminarum.
2:9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et
praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei
partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam
ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret.
2:10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus enim
praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae
virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid
ei accideret.
2:12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut
intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem
pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex
mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et
aromatibus uterentur.
2:13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum
pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio
feminarum ad regis cubiculum transibant.
2:14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in
secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui
concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra
redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther
filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam,
deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed
quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum
dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium
oculis gratiosa et amabilis videbatur.
2:16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui
vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
2:17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam
et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema
regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
2:18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus,
et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem
universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem.