REGINA VASTHI EICITUR.

1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super

centum viginti septem provincias:

1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium

fuit.

1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis

principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum

inclytis, et praefectis provinciarum coram se,

1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque

iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et

octoginta diebus.

1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui

inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem

diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio

cultu et manu consitum erat.

1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac

hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui

eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur.

Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario

stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura

decorabat.

1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque

aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia

dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.

1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex

statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret

unusquisque quod vellet.

1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex

Assuerus manere consueverat.

1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam

potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona,

et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in

conspectu eius ministrabant,

1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput

eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus

pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.

1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,

venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,

1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et

illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:

(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha,

et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum,

atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere

soliti erant)

1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis

imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.

1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non

solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes,

qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.

1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant

viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret

ad eum, et illa noluit.

1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque

Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est

indignatio.

1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur

iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut

nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius,

altera, quae melior est illa, accipiat.

1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum

divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum

deferant maritis suis honorem.

1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta

consilium Mamuchan,

1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque

gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse

viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos

divulgari.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#827) · 第 6 / 24 题