A:12 [12:1] Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et
Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
A:13 [12:2] Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas
diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem
manus mittere, et nunciavit super eo regi.
A:14 [12:3] Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci
ad mortem.
A:15 [12:4] Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed
et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
A:16 [12:5] Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis
ei pro delatione muneribus.
A:17 [12:6a] Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus
coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus
eunuchis regis, qui fuerant interfecti.