_Altre due Deliberazioni, fra le moltissime che si continuarono a fare,
in danno e persecuzione del convento di San Marco e dei Piagnoni_.[987]
1.[988]
Die XVI Julij 1498.
Item attento qualites Ieronimus Iacobi de Torsellinis civis Florentinus
et Filippus Ghori forbiciarius populi sancti Laurentii de Florentia
varia et quam plura rasionamenta habuerunt de rebus pernitiosi fratris
Ieronimi de Ferrara, quæ rasionamenta versabantur contra et adversus
Rempublicam Florentinam et contra gubernantes eam, et qualiter de
morte ipsius dolebant: ides, ne impuniti remaneant, et pena eorum
aliis transeat in exemplum, servatis servandis et obtempto partito
deliberaverunt et condempnaverunt dictos et infrascriptos. Ieronimum
Iacobi de Torsellinis et Filippum Ghori Forbiciarium ad dandum et
solvendum; videlicet dictum Ieronimum florenos decem de auro in auro
eorum provisori et etiam ipsum privaverunt a Consilii maiori per duos
annos. Dictum vero Filippum ad dandum et solvendum eorum provisori
florenos viginti de auro in auro: et quod de carceribus in quibus ad
presens sunt non relapsentur nisi prius solverint.
Mandantes etc.
2.[989]
Dicta die XXVIIIJ Junii 1498.
Item dicti domini simul adunati etc., servatis etc., deliberaverunt
quod a fratribus ecclesie sancti Marci de Florentia restituatur
presbiteris et ecclesie santi Laurentij de Florentia, el battaglio
campane Belfortis penes dictos patres existente, et insuper eidem
ecclesie sancti Laurentii consignetur campana dicte ecclesie sancti
Marci etc. Mandantes etc.
Item dicti domini simul adunati etc, servatis etc., revocaverunt
suprascriptum solum in ea parte qua dispositur quod dicta campana
ecclesie sancti Marci consignetur ecclesie sancti Laurentii, et
voluerunt quod loco dicte ecclesie sancti Laurentii consignetur
ecclesie fratrum observantium sancti Francisci extra portam sancti
Miniatis; et propterea concedatur mazerius si opus fuerit etc.
Mandantes etc.
Item dicti domini simul adunati etc., servatis etc., deliberaverunt
et preceperunt Signorino Francisci eorum preceptori, quatenus vadat
ad dictam ecclesiam sancti Marci et Campanam dicte ecclesiae capiat et
eam conducere faciat ad ecclesiam dictorum fratrum observantium sancti
Francisci extra portam sancti Miniatis, et ad hoc affectum, ex parte
dictorum dominorum, rogat quoscunque magistros quatenus cum canapis et
ferramentis et curribus dictam campanam conducant ad dictam ecclesiam
dictorum fratrum etc., sub pena eorum indignationis etc. Mandantes etc.
Qui Signorinus retulit se fecisse ommia predicts.