_Deliberazioni fatte nel giorno del tumulto e durante l’assedio di S.
Marco_.[978]
1.
Bannum confinationis.
Dicta die VIII aprilis 1498. — Item, dicti Domini, simul adunati
etc., deliberaverunt precipi et banniri etc., quod unusquisque eorum
civitatis dimictat arma; et Frater Hyeronimus Savonarola suprascriptus
sit confinatus extra dominium Florentinum; ad que confinia se
representare debeat intra XII horas etc. Mandantes etc.
Bannitum dicta die incontinenti etc., hora xxii eiusdem diei. Mandantes
etc.
2.
Contra non evacuantes ecclesiam Sancti Marci.
Item, dicti Domini, simul adunati etc., servatis etc., deliberaverunt
etc., quod omnes layci qui sunt in ædibus Sancti Marci de Florentia
debeant intra unam horam exinde discedere; alias intelligantur rebelles
Communis Florentie etc. Mandantes etc.
Bannitum incontinenti super platea dicte ecclesie.
3.
Contra euntes ad ecclesiam Sancti Marci.
Item, dicti Domini, simul adunati etc., servatis etc., deliberaverunt
etc., quod omnes cives qui ibunt ad ecclesiam Sancti Marci
intelligantur esse et sint rebelles Communis Florentie, ad
declarationem tantum Dominorum etc. Mandantes etc.
4.
Contra intrantes ecclesiam Sancti Marci.
Item, dicti Domini, simul adunati etc., servatis etc., deliberaverunt
etc., quod nullus ingrediatur ecclesiam Sancti Marci de Florentia, sub
pena furcarum, ad declarationem tantum Dominorum etc. Mandantes etc.