¶ Ego Ludouicus de adimaris Canonicus Reuerendissimi in Christo
patris et. D. D. Raynaldi de Vrsinis dei et Apostolico Sedis gratia
Archiepiscopi Florentini Vicarius generalis interfuimus confessioni
suprascripti Fratris Hieronymi Sauonarole: qui lectis sibi[803]
pro omnibus et singulis suprascriptis in uiginti quatuor cartis
precedentibus descriptis et annotatis sponte et ex certa scientia
confessus fuit omnia et singula predicta fuisse et esse uera, loco et
tempore modo et forma ibidem adaptatis: et suprascriptam subscriptionem
in fine predictorum cantantem sub nomine fratris Hieronymi: et que
incipit.
¶ Io fra Hieronymo di Nicolo: et finit questo di. xix. daprile.
M.cccc.xcviii. fuisse et esse scripta manu sua propria et ideo in
predictorum omnium et singulorum fidem et testimonium nos subscripsimus
propria manu, dicta die. xix. aprilis. M.cccc.xcviii.
¶ Ego Dominicus Castellanus de Castellanis juris utriusq. doctor: et
Vicarius Fessulanus predictis interfui: et audiui uiua uoce omnia ipsum
predicta confitentem: et ita est pura ueritas: et istorum fide: dicta
die: propria manu me subscripsi.
¶ Ego frater Franciscus de Saluiatis Prior ad presens conuentus
sancti Marci de Florentia: omnibus supradictis interfui: et ideo in
predictorum fidem me subscripsi dicta die. xix. aprilis. M.cccc.xcviii.
¶ Ego frater Io. sinibaldi de Florentia ordinis predicatorum ad presens
magister nouitiorum dicti conuentus me subscripsi dicta die.
¶ Ego frater Cosimus philippi de Tornabuonis de Florentia frater
Professus dicti conuentus predictis o[=i]bus et singulis interfui: et
ideo in predictorum fidem me subscripsi dicta die.
¶ Ego frater malatesta Sacramorus de Arimino ordinis professus in
congregatione sancti Marci de Florentia predictis omnibus etiam
interfui et in predictorum fidem me subscripsi dicta die: XIX.
¶ Ego frater Georgeusantonius de Vespuccis de Florentia ordinis
predicatorum licet nondum professus predictis omnibus etiam interfui et
ideo in predictorum fidem me subscripsi dicta die.
¶ Ego Petruspaulus de Urbino frater professus dicti conuentus
sancti Marci predictis omnibus et singulis etiam interfui et ideo
in predictorum omnium fidem me subscripsi dicta die. XIX. aprilis.
M.CCCC.XCVIII.
2.