_Lettera della Signoria al papa, in favore del Savonarola._
Sanctissime et Beatissime Pater, Summe Pontifex.
In rebus perturbatis nostris, nostrisque periculis, nihilque profecto
magis relevavit, magisque obstitit ne multo fierent res nostrae
in dies deteriores; quam Fratris Hieronimi Ferrariensis præsentia
atque opera, opitulante divina clementia, quæ hunc suum ad nos
virum præmisit, miserata nostros casus, ne peiora pateremur. Is
est, profecto, vir bonus, Beatissime Pater, cuius vita sancta est,
inculpabiles mores, religio integra, doctrina admiranda; et quod,
præter cætera, rapuit rapitque populum omnem nostrum ad audiendum hunc
hominem observandumque, rerum est prædictio futurarum. In quibus, si
aberravisset, scissemus ex Deo non fuisse illam prædictionem, sed ex
vatis tumore confectam fabulam; ut et Moyses quoque in Deuteronomio
populum monet docetque, quibus sit credendum futura prædicentibus. His
vero effectum est rebus, ut ingens facta sit, ad hunc diem, eius in
urbe nostra auctoritas; non solum quia et privatim et publice favit
in rebus afflictis nostris; consuluit, perfecit divine, quamvis sunt
nonnulli et fuerunt, qui ejus virtuti invidentes, atque adversantes
nostris commodis, nunc vero nostrae saluti multa ad vestram Sanctitatem
nefaria detulerunt, ut solent homines perversi ipsi, moribus, facere
de bonis viris ipsi iudicium. Sed, nisi fallimur, nos esse debemus
locupletiores testes, si apud nos diu aliqua vitæ macula magna cum
admiratione virtutis, Deique virtutis, fuerint. Indigemus, Beatissime
Pater, indigemus isto Viro Dei, atque eius prædicatione, qua civitatem
nostram, ut hactenus et semper fecit, reducat ad meliorem, ut dicitur,
vivendi frugem; maximeque ad serviendum Deo viventi. Nihil huic potest
accidere populo quod ferat ægrius, quam eius carere prædicatione; nihil
gratius quam ipsum audire.
Supplicamus itaque Sanctitati, Clementiæque vestræ, et populus
universus noster humillime supplicat, porrigitque omnes præces, ut
Pontificia benignitate liceat Fratri Hieronymo edocere, ut hactenus
fecit, civitatem nostram, et juvare consilio. Si cum Deo sunt eius
omnia opera, si prædicatio divina est, si fructus peperit hactenus in
nobis maximos, et quæ, proculdubio maiores quoque in dies pariturus;
erit id profecto Deo gratum. Summus autem inde Pontifex, non a nobis
modo et populo omni Florentino; sed ab omnibus quoque hominibus meritas
laudes gratiamque reportabit. Nobis certe hoc in tempore, dari nihil
majus, nihil gratius, nihil acceptius a Sanctitate vestra clementiaque
et benignitate potest.
Nos urbem et populum nostrum Sanctitati clementiæque vestræ humillime
plurimumque commendamus.
Ex Palatio nostro Die 13 Novembris 1495.