(Vol. I. pag. 362.)
_Risposta del Savonarola_.
Fratris HIERONYMI SAVONAROLÆ Ordinis Prædicatorum
ALEXANDRO PP. VI. Responsiva.
Beatissime Pater, post pedum oscula beatorum. Etsi majorum semper
mandatis obtemperandum esse novi, cum scriptum sit: «qui vos audit me
audit;» scio tamen eorum potius mentem quam verba pensanda. Vn. in.
t. sign, ex-d.[573] rescriptis, ut tenet Sanctitas Vestra, ex textu
Alexandri III antiqui antecessoris vestri rescriptum ad Archiepiscopum
Ravennatem in hunc modum: «qualitatem negocii, pro quo tibi scribitur,
diligenter considerans, aut mandatum nostrum reverenter adimpleas,
aut per literas tuas quare adimplere non possis rationabilem causam
prætendas; quia patientes sustinebimus, si non feceris quod prava
nobis fuerit insinuatione suggestum.» Ego igitur, qui dudum cupio
visere Romam quam nunquam vidi, ut limina Apostolorum Petri et Pauli
et aliorum Sanctorum reliquias ac beatitudinem coram venerari queam;
majori nunc succensus sum desiderio ex occasione mandati sanctitatis
Vestræ, quæ minimum vermiculum ad se vocari dignata est. Tamen quia
plura obstare,[574] causas illi rationabiles in præsentia affari
conabor; ut sciat me necessitate non voluntate detineri, quominus
paream mandatis a me libentissime ac reverenter susceptis.
Primum igitur vetat corporis infirmitas, febris scilicet et
dissenteriæ, quas modo passus sum; deinde propter assiduos corporis et
animi æstus, pro hujus civitatis salute hoc præsertim anno subsceptos,
adeo stomacho, ceterisque vitalibus membris debilitatus, ut aliquid
laboris amplius tolerare nequeam; quin imo a prædicationibus et
studiis ipsis abstinere oporteat ex consilio medicorum, quorum atque
aliorum omnium communi sententia, nisi opportunis remediis me curandum
tradidero, brevi mortis periculum incurram. Cum civitatem hanc a non
mediocri sanguinis effusione et a multis aliis noxiis, mea opera,
Dominus liberaverit et ad concordias legesque sanctas revocaverit,
infesti facti sunt mihi tam in civitate quam extra iniqui homines.
Cum cives tum alienigenæ sanguinem humanum sitientes, qui extollere
cornu suum, et in prædam atque servitutem civitatem hanc occupare
ardentissime affectabant. Et opinione sua frustrati, vehementissime
mihi irati, odio habuerunt me gratis: sæpe quoque nunc veneno, nunc
gladio in perditionem meam aspiraverant, ita ut, extra limen sine
custodibus, tute ferre pedem non possim. Atque ideo, ubi me ad Regem
Francorum contuli, licet fidissima custodia munitum; non passi sunt
hii cives, qui rempublicam suam diligunt, me suæ jurisdictionis limites
transferri. Et quamquam in Domino confidam, tamen, ne tentare Dominum
videar, debitas cautiones non contemnendas judicavi; cum scriptum sit:
«si vos persecuti sunt in unam civitatem, fugite in alias.»
Insuper nova hæc civitatis reformatio quam Dominus operatus est,
infirmas adhuc radices habet; et, nisi quotidie roboretur et
alimentetur, facile, anhelantibus pessimis hominibus, detrimentum et
eversionem incurret. Cum itaque, judicio omnium prudentium et bonorum
virorum, discessus meus maximæ jacturæ huic populo et modice histic
utilitatis foret; credo Sanctitatem vestram exigui temporis dilationem
non moleste habituram, dum hic cœptum perficiatur opus, cujus gratia
hæc impedimenta, ne proficiscar, nutu divino accidisse credendum certus
sum: non enim est voluntas Dei ut ad praesens hinc abeam.
Spero autem brevi tempore adfuturum, quo ex voto Sanctitatis vestræ,
Romam cum ampliori apostolatus ipsius satisfactione venire me licere.
Quod si forte, nunc de rebus futuris circa Italiæ excidium et Ecclesiæ
renovationem, a me publice prædicatis, Sanctitas Vestra certior
fieri optat; ex libello quem modo imprimendum curavi, eadem plane
scire poterit, et quamprimum perfectum erit opus. Sanctitati Vestræ
mittendum, ad eam tradam: ex quo quidquid a me audire possit plenissime
accipiet. Nec enim alia quæ in eo continentur mihi profari concessum:
sola enim quæ præcepta sunt exposui; quæ autem in arca habenda sunt,
nulli mortalium aperiri fas est. Illa autem edere scriptis procuravi,
ut constet universo orbi, si minus eadem successissent, me falsum
fuisse prophetam; si, vero, juxta pronuntiata evenirent, gratia agatur
Deo Salvatori nostro, quod de salute nostra sollicitudinem habere
ostendit; ut neminem, si fieri possit, perire velit in æternum.
Demum rogo Beatitudinem vestram, ut excusationes meas verissimas et
manifestas admittat; ut sibi persuasum habeat me nihil magis optare,
quam eidem parere et obsequi, et non me supra vires meas ulterius
gravet. Egomet mihi stimulus ero, cum primum, sublatis justis
impedimentis, satisfacere potero ipsi B. V., cui me humiliter commendo.
Ex Conventu S. Marci Florentiæ, ultima julii 1495.