XXVII.[576]

(Vol. I, pag. 367.)

_Lettera del Savonarola ad uno de’ suoi Frati_.

Frater HIERONIMUS fratri ANTONIO DE OLANDIA Priori Pratensi.

Venerabilis in Christo pater. Si impetrabitur licentia prædicandi pro

me a Summo Pontifice, dabo vobis in predicatorem fratrem Dominicum

de Piscia. Excitate ergo fratres et alios devotos ad orandum pro hac

causa, quia res habet difficultatem; et si non impetrabitur, nescio

qualiter vobis possim sufficienter providere de prædicatore. Ordinabo

hic ut fratres post officium in mane cantent «Alma Redemptoris mater

etc.»; post vesperas et post completorium consuetas orationes vestras

«Ave Regina» et «Recordare.» Faciant etiam dicere post completorium

septem psalmos pro hac causa. Ita ergo et vos facite, si vultis habere

prædicatorem talem. Credo quod si ferventer oraverimus, impetrabimur

a Domino gratias, et fiet magnum animarum fructum etc. Gratia Christi

vobiscum. Amen.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 75 / 142 题