SUMMO PONTIFICI.

Sanctissime Pater etc.

Fuit apud nos, per multos jam annos, Frater Hieronymus Savonarola,

prædicator insignis, ea doctrina, religione, moribus, integritate

vitæ, ut non ipse solum, verum etiam nomen ejus apud nos in maxima

veneratione sit. Is multa et magna universo huic populo documenta

dedit, multa induxit bona, quæ ad honeste sancteque vivendum plurimum

profuerant. Hæc autem attestamur Sanctitati Vestræ, beatissime Pater;

quoniam intelleximus crimina quædam in fratrem ipsum Hieronymum

calumniose conjecta fuisse, quæ multo esse a veritate aliena, quanto

nos certe scimus Sanctitati Vestræ in testimonium veritatis reticere

non possumus. Existimamus, autem, Sanctitatem Vestram pro solita sua

humanitate incredibilique benignitate, et fidem nobis adhibituram et

id quod universo populo nostro ad bonos mores, ad pacem et concordiam,

ad animarum salutem plurimam confert, a nobis non remoturum. Speramus,

itaque, Sanctitatem Vestram, iis intellectis, et Fratrem Hieronymum

apud nos permanere permissuram; et conventus Sancti Marci de Florentia

ac Sancti Dominici in Monte Fesulano ab congregatione Lombardiæ olim

separatos, et nunc incredibili quadam vitæ integritate ac religionis

sanctitate degentes, in eodem statu, cum inde multa quotidie immensaque

bona nobis proveniant, conservaturam; quo mihil gratius in præsentia,

et quo magis lætaremur ab Sanctitatis Vestræ benignitate concedi

posset. Cui nos etc. Ex Palatio nostro, die 17 septembris 1495.[498]

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 53 / 142 题