Reverendissime in Christo Pater.
Hoc quoque facile documento erit, cordi esse nobis id negotii de
quo superioribus etiam diebus scripsimus ad reverendam Paternitatem
vestram; quia, non expectato responso, congeminamus, eodem modo,
litteras. Nota vero res est B. P., paulo ante opera beneficioque
vestro, et disjunctos esse, quia non convenirent mores Sancti Marci
fratribus Florentinæ urbis, ab ea Societate quæ fuit eis cum fratribus
Lombardis, et in unitatem venisse religiosæ vitæ santæque cum his
eiusdem ordinis fratribus, qui extra urbem conventum habent Sancti
Dominici in monte Fesulo: quæ quidem res, ut gratissima fuit toti
civitati singulisque atque universis nobis, ita dignissimos tulit
fructus vers excolendæque Christi religionis. Nihil profecto, Reverende
Pater, ad salutem nostram excogitari potuit accomodatius; cumulat autem
hoc nobis bonum quod nos sumus, vestro maxime munere, divina opitulante
clementia, consecuti, frater Hieronimus Savonarola, prior eius
conventus, prædicatorque insignis, cuius quidem in tanta est apud nos
veneratione jam nomen, ut quicquam putemus agi recte nobiscum posse,
nisi ille cum Deo agendum suaserit, monstraverit, prædixerit. Est
enim admiranda quædam in eo homine religio, vita immaculata, doctrina
excellens; et, quod multo maius est multoque rarius, loquitur in eo,
quod omnes jam fatemur, divinus quidam Spiritus; et nos quæ evenerunt
nobis hactenus, non communia certe neque vulgaria, sed maxima profecto
atque insperatissima, multo etiam antequam evenirent, prævenimus; ac
quæ eventura quoque sunt paulo post, ipso prædicante, cognoscimus. Dici
non potest quanta ex eius prædicatione percipiatur utilitas ad animarum
salutem, et rei nostræ publicæ conservationem ac concordiam Civitatis.
Quapropter nihil audire molestius possumus, quam inquietari eos a
Lombardis fratribus, qui tam sanctam et Deo gratam separationem ferre
indigne videntur; quod evenisse, et contra niti quosdam, superioribus
diebus renuntiatum est. Agitur vere, B. P., de honore nunc Dei, agitur
de dignitate B. P. V. et de nostris commodis, studiisque quibus nihil
accidere posset magis contrarium. Rogamus ergo B. P. V. ut silere
eos ac quietos esse jubeat, et divinæ huic voluntati assentiri; nihil
enim jam vel tantillum immutari in ea re potest, quod non sit omnis
populus hic noster ægerrime laturus, quodque non sit multiplices
illaturum turbas propter multitudinem quæ tota, miro quodam ardore,
hos fratres eorumque mores et religionem complexa est. Munus hoc adeo
nobis, laborante potissimum atque amittente B. P. V., condonatum est;
eadem opera modo nobis opus est, ut inviolatum et ut perpetuum maneat
Florentinæ urbi. Et istimamus autem fore ut in dies plus lætetur B. P.
V. præstitisse nobis hanc operam, cum diffundetur per alios quoque eius
ordinis conventus, qui sunt in ditione Florentina, id vitæ genus ad
exemplum eorum quos jam tantopere admiramus et dignos ducimus, ad cuius
normam cæteri quoque vivendi et inserviendi Deo ingrediantur viam.
Itaque rogamus, hac quoque parte, B. P. V. prohibeat ne quis, præter
sancti Marci fratres ubi nos præsumus, reformare, ut ipsi loquuntur,
aliquem conventum nostrum attentet. Id enim nos nullo modo laturi
sumus, cupidi, quantum fieri possit nostris nixibus, ut divinissimum
hoc munus quam latissime pateat, quantoque fieri potest elegantius
sacri cultus et religionis observantia, ad omnipotentis Dei gloriam,
Iesu Christi Salvatoris nostri triumphum, ubique celebratissima
existat. Nihil accipere a B. P. V. possumus hoc quidem tempore gratius.
Ex Palatio nostro, die 8 Aprilis 1495.