SERMO III.

1º Quod horrendum est incidere in manus Dei viventis, quando iudicat

et punit. 1º Declara quod Deus est iustus et fortis, Psal. _Deus iudex

iustus et fortis_, et assigna rationem etc. 2º Quod sicut ostendit

altitudinem suam, bonitatem et misericordiam; ita tunc vult subtiliter

ostendere suam iustitiam. Psal. _Ego iustitias iudicabo_ etc. Vide hoc

per exemplum Judæorum. 3º Documenta versiculum: _Plorans ploraverunt_

etc. expone literaliter.

2º Ergo videtur quod Ecclesia sit prope ut incidat ex parte in

horrendum iudicium Dei; dico ex parte, quia non tantum destruetur,

quia remaneat fides. Hoc etiam dico ex conjecturis. Ubi nota quod,

stante prædestinatione, orationes Sanctorum sunt ordinatæ in adjutorium

Ecclesiæ. Sed ecce Sancti defecerunt nobis, forte ne videant malum

hoc, et ut non orent. Isaiæ, _Justus perit_ etc. Hierem. _Tu autem noli

orare_ etc. Et iam conspicitur, omnes esse tepidos ad orationem. Thren.

_Opposuisti nubem tibi_ etc. Deinde hoc declara melius, quod non est

quod consoletur oratione. 3º Documenta versiculum.

3º Quod anima peccatoris istam horribilitatem in inferno sentiet. 1º

Ostende quod in inferno omnia sunt ad pœnam. 2º Declara qualis sit ille

planctus. 3º Quod non habebit patrem nec amicos et quos caros habebat

consolatores. 4º Quod amici qui videbantur, scilicet dæmones, erunt ei

infesti. 5º Documenta versiculum.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 35 / 142 题