1º Quanto magis misericordia Dei expectat peccatores, tanto maiores
inferet vindictas, si non pœnitent. Primo, ostende qualiter iustus
est in Deo. 2º Qualiter misericordia associatur ei in omni opere.
3º Ostende quod justitia Dei nil relinquit impunitum, sed iustitia
Ecclesiæ aliquid; et iustitia civilis multo plura. 4º Ostende quod ex
tali expectatione magis gravatur peccatum; tum ex ingratitudine; tum
quia peccatum sua gravitate trahit ad alia; tum quia per hæc, cor magis
alienatur a Deo, et fit ei magis adversarium. 5º Ostende quod pertinet
ad iustitiam tribuere unicuique quod suum est: quanto ergo maior est
culpa, tanto etiam maior pœna est sibi propria etc. Idem auctoritate ad
Ro. 2.
2º Probatur exemplo Iudæorum, in quo oportent tria: Primo, plenitudinem
illius populi, scilicet interiorem et exteriorem. Interior in tribus
consistit: in fide unius Dei, in scientia Scripturarum, in promissione
Messiæ. Exterior consistebat: in dignitate regali; in sacerdotali
excellentia; in plenitudine regionis ubi erat Hierusalem nominatissima,
templum mirabile, et vasa eius et festa eius etc. 2º Causam
destructionis; quia in prima captivitate fuit idolatria et obduratio
cordis contra prædicatores; in secunda fuit maxima occisio Christi et
discipulorum eius. Et si vis colligere omnia peccata eorum, incipe a
venditione Josephi, et discurre usque ad Titum etc. 3º Destructionem.
Et hic discurre de 1ª et 2ª captivitate, qualia passi sunt Judæi. Ergo
patet, quod quanto magis fuerunt expectati etc.
3º Hoc est ergo quod Hier. plangit dicens: _Quomodo sedet_ etc.
1º Quod Ecclesia videtur esse prope interitum, scilicet ut patiatur
magnam conquassationem etc. Sed primo dic, quod non dicis tanquam
propheta, sed coniecturans ex Scripturis et ex his quæ exterius
apparent.[476] Ad probationem, ergo, nota primo istam conquassationem
quæ, mirabiliter, est maior quam nostra peccata. Sed primo declara
conquassationem, scilicet, quod vult dicere maior nostris peccatis,
quia comparatio est abusiva; deinde proba conquassationem. Ex hac
conquassatione sequitur, quod, cum abundent peccata, nos renuimus
suscipere misericordiam. Cum ergo non appareat hic evidenter alia
misericordia, nisi quia Deus nos sustinet misericorditer, sed non
largitur bona spiritualia sicut prius etc., patet quod nos patienter
expectat; sed cum non revertatur Ecclesia, sed deterior quotidie
fiat, et iam abundent omnia peccata, patet quod est prope interitum
et quasi vidua etc. Quod etiam patet ex hoc, quia defecerunt sancti,
et clausi,[477] quoque, defecerunt, residuique consumpti sunt. Item
auctoritate probatur. Matth. 24 ab arbore fici etc.
2 Declara... hoc diffuse. Primo ostende pulchritudinem interiorem
Ecclesiæ, quæ consistit in abundantia Spiritus Sancti, in clara notitia
Scripturarum utriusque Testamenti, et in gloria de cruce Christi;
et deinde exteriorem, quæ consistit in gratiis gratis datis, in
sublimitate summi sacerdotis, in mirabili diversitate cæremoniarum.
2º Ostende causam destructionis esse ingratitudinem, renitentiam quam
faciunt verbo Dei. 3º Ostende destructionem; gratia est sine gratiis
nunc et spiritu, et plena omnibus vitiis; et hoc quantum ad interiorem
destructionem. Exterior patet in bellis etc.
3º Deinde documenta lamentum _Quomodo igitur sedet_ etc.
1º Quod anima peccatoris est iuxta portas inferni et in maximo
periculo. 1º Declara qualiter qui diu bene vivit, potest agere
pœnitentiam, quod est liberi arbitrii; ubi declara quod est liberum
arbitrium. 2º Quod, in termino liberum arbitrium, quantum ad hoc,
tollitur et qualiter ec. 3º Quod terminus eius est, quando per se
sine corpore existit. 4º Quod potest sine corpore existere. 5º Quod ex
hoc sequitur quod sit immortalis, ne dicatur quod non ingredietur qui
morietur. Et 6º Quod est semper in periculo separationis. Quia ergo est
peccatrix et cum peccato non stat Christus, et ipse dicit: _qui non est
mecum contra me est_. Qui autem est contra eum, est cum suo adversario,
diabolo: qui vero est cum diabolo in termino vitæ, est iam in Inferno:
qui autem est cum diabolo in via, est iuxta portas, quia si moritur,
quod est facillimum et incertum, statim ingredietur: ergo patet 94º
Ps.º _Nisi quia Dominus adiuvit me_ etc.
2º Declara hoc diffuse et clare pro infirmioribus. Considera primo de
anima quas virtutes acquirat in baptismo etc. Considera quia est sponsa
Christi etc. Considera quia liberata est a servitute diaboli etc. 2º
Declara quod seipsam expoliavit virtutibus et repudiavit sponsum etc.;
et se subdidit diabolo, et hoc per liberum arbitrium etc. 3º Quod ex
hac ingratitudine est in magno periculo, et declara.......
3º Deinde expone: _Quomodo sedet sola_ etc.