1º Quod qui non vult ferre suave iugum Christi, portabit iugum ferreum.
1º Ostende quod a causa utili non subterfugiunt aliqui effectus
particulares (?), hoc fugiunt particulares causas frequenter. 2º
Quod omnes ordines rerum sunt sub Deo. Quod ergo non vult sequi unum,
si stat, relabitur in aliud: quod ergo non vult subiici voluntarie,
necesse est subiiciatur iustitiæ duræ etc. 2º Hoc ostende de Judeis. 3º
Documenta _Migravit Judas_ etc.
2a Ecclesia facta est in stabulis, quia non amat Christum. Declara
qualiter amor est vis unitiva, et quod ’causai pacem et concordiam,
vide in Eccl. Ergo et unitatem et stabilitatem et firmitatem. Esse
enim regnum in se divisum etc. 2º Declara qualiter est in stabulis. 3º
Documenta.
Anima in hac vita non potest satiari. Declara per ea quæ dicit S. Aug.
in prima secundæ. 2º Dic sententias, versus moraliter. 3º Applica, et
documenta.