LECTIO SECUNDA.

_Apocalypsis Jesu Christi_. Pro dicendis faciam fundamentum Hieronymi

dicentis ad Paulinum: Apocalypsis tot habet sacramenta quot verba etc.

Ergo oportet duo vitare, scilicet nimium cursum, et nimiam tarditatem;

ne ergo sim tardus, relinquam tot divisiones, argumenta, pompas,

auctoritates, etc.; similiter quæstiones extravagantes; et aggrediar

secundum Scripturas et doctores, et forte quid novi inveniemus; non

enim potuerunt metere usque ad solum, et colligere spicas remanentes,

ut dicitur in Levitico. Ergo et nos aliis relinquemus etc.

Primo ponit titulum et suprascriptionem; 2º Salutationem; 3º

Narrationem. In primo vide sex: scilicet materiam revelationis,

ordinem, certitudinem, brevitatem, manifestationem, et eorum quibus

manifestatur felicitatem; et declara primo: quod materia est iis

quæ a solo Deo sciri possunt, quia est solus æternus; unde dic quod

est æternitas secundum Boethium, et mulieribus dic quod est Deus.

Viris discurre per vitas, et ostende quod sola vita Dei est perfecta

possessio etc.; doctis vero ne declara subtiliter, sed excusa etc.,

et reprehende divinos; deinde, ostende quo ordine veniunt ad nos

revelationes et cæteræ partes, per ordinem etc.

Secundo ponit salutationem; sed personam salutantem non oportet

laudare. Dic autem de numero septenario, et quod Asia significat

elationem; et hic declara intentionem libri, quibus scilicet scribit,

et move quæstionem quia videtur quod Deus dulcis non debet tribulare

amicos. Unde Job conqueritur c. 30: _mutatus es mihi in crudelem_ etc.

Sed dic quod est magna superbia non acquiescere huic argumento: Deus

fecit, ergo bonum; Deus dixit, ergo verum etc.; vel huic: tribulavit

proprium filium pro nobis, ergo et amicos, ut faciet eos similes ei

etc.

Vis adhuc rationem humanam? Audi: duæ sunt in anima potentiæ, una

videns, alia cæca; voluntas, enim, sequitur intellectum per viam duorum

terminorum, scilicet, Creatoris et creaturæ; quando ergo creaturam

intelligit, quia eam in Creatore videt, errare non potest. Proba etc.

Sed e converso: vadens, aliquando videns pulchrum hospitium, remanet in

eo, sicut Lucifer; et plus homo, qui insensibilibus et intelligibilibus

manet. Ad quæstionem, ergo, dico: quod Deus ex vehementi amore

flagellat. Sic amans amicæ suæ vituperat alios amatores, vel etiam

interficit; vult enim cor amicæ totum uniri ad se etc. Applica

figuram etc. Similiter vas plenum igne non emittit ad superius

foramen ignem, si habeat ad pedes multas fenestras etc. Ergo Joannes

scribit: _elevatis per tribulationes_, _sicut erat Arca_ etc. Spe qua

tribulatur, ut verus amicus etc.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 29 / 142 题