LECTIO QUINTA.

_Ecce venit eum nubibus_ etc. Primo visiones per ordinem dixi; deinde

quod novi doctores aliter dicunt; sed crede antiquos, tum quia pleni

spiritu, tum doctrina etc. Contra: quo posteriores eo perspicaciores,

verum in doctrina humana vel in divina non exorbitent. Tum quia magis

uniti, tum quia nulla prophetia ordinatur per modum historiæ. Dedi

exemplum de oratione quæ variatur in verbis, ut nutriatur affectus,

ita et Scriptura etc. Cœpi postea et declaravi quod importat hoc nomen

Spiritus, et quod spirituales sunt qui stant ad apothecam spirituum

invisibilium etc. Sed melius dixi: quod sicut corpus non penetrat

corpus, ita nec spiritus; sed solus Deus illabitur animæ et in omnibus

est. Dicitur ergo: ama, time etc. Sed adhuc non es spiritualis. Ergo

declara, quod sicut ferrum trahitur a magnete, ita anima a Deo per

gratiam, et intellectus, ergo, ad credendum. Quia qui credit, firmiter

debet contra argumenta et martyria. Credidi propter quod etc. Similiter

voluntas sursum etc. Sed nondum es in spiritu. Ergo quando Deus format

phantasmata quibus vides omnia etc.; unde Joan. vidit omnia simul ita:

_et vox retraxit fortiter ambulantem sursum_ etc. Deinde declaravi

quomodo veniens dixit in communi visionem, et praticavi eam ad populi

terrorem: _merito quidem ecce venit_ etc. Ibi autem: _ego sum Alpha_

etc.; vel post ibi: _ego Joan._ Introduxi de Asina Balaam ad probandam

fidem; et sic produxi verba usque ad vocem tubæ etc. In fine dixi quod

aliqui non sunt apti ad bellum per illud quod in Deuteronomio, 20 cap.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 30 / 142 题