LECTIO PRIMA.

_Apocalypsis Jesu Christi_. Quæritur in primis an tempus prope sit;

videtur quod sic, secundum simplices, propter diversas prophetias

Joachin, Sancti Vincentii etc. Prudentes negant. Ego autem inter

partes dico haec tempora mihi suspecta, verum non propter visiones,

quia diceret Eccl. 19: _Qui cito credit_ etc.; sed ob privationem

prælatorum, absumptionem justorum, expulsionem bonorum, obstinationem

vocatorum, tepiditatem, scilicet, in orando pro hac causa; item:

propter multitudinem peccatorum, propter extinctionem priorum

præceptorum, propter negationem credendorum, pollutionem sacramentorum;

ultimo: propter opinionem plurimorum, immo omnium christianorum; hæc

omnia habes alibi diffuse. Hac causa lego Apocalypsim etc.

La storia di Girolamo Savonarola e de' suoi tempi, volume 2 (of 2) · 第 28 / 142 题