1 Musæ, ex Pierica carminibus celebrantes,
adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes,
per quem mortales homines pariter obscurique clarique _sunt,_
nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate.
5 Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit,
facileque præclarum minuit et obscurum auget,
facileque corrigit pravum et superbum attenuat
Jupiter altitonans, qui supremas ædes incolit.
Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia.
10 Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.
-----------------------
Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram
sunt duo: alteram quidem probaverit prudens,
altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent.
Nam hæc quidem bellumque malum et discordiam fovet,
15 noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario
immortalium consiliis Contentionem colunt molestam.
Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura,
posuit vero eam Saturnius altithronus, in-æthere habitans,
terræque in radicibus et _inter_ homines, longe meliorem.
20 Hæc quamvis inertem tamen ad opus excitat.
In alium enim quispiam intuens opere vacans
divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare,
domumque bene instituere: æmulatur enim vicinum vicinus,
ad divitias contendentem: bona autem Contentio hæc hominibus.
25 Et figulus figulo succenset et fabro faber,
et mendicus mendico invidet et cantor cantori.
O Persa, tu vero hæc tuo repone-in animo:
neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abducat,
lites spectanti fori auditori (exsistenti).
30 Tempus enim raro litiumque est forique,
cuicumque non victus domi in-annum repositus-est,
tempestivus, quem terra fert, Cereris munus.
Hoc satiatus lites ac rixam moveas
de facultatibus alienis: tibi vero non-amplius secunda-vice
licebit
35 sic facere: sed extemplo dirimamus litem
rectis judiciis, quæ ex Jove sunt optima.
Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa
rapiens auferebas, valde adulans reges
donivoros, qui hoc jus volunt judicasse.
40 Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium _sit_ toto,
neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas.
Absconditum enim habent Dii victum hominibus.
Facile enim vel uno die acquisivisses,
ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens):
45 statim gubernaculum quidem super fumo poneres,
opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium.
Sed Jupiter abscondit iratus animo suo,
quod ipsum decepit Prometheus versutus.
Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias tristes.
50 Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius
Japeti
furatus-est hominibus-_dandum_ Jove a prudenti
in cava ferula, fallens Jovem fulmine-gaudentem.
Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:
Japetionide, præ omnibus consilia sciens,
55 gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
tibique ipsi magnum exitium et posteris.
Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
oblectentur[TR1] (in) animo, suum malum amore-amplectentes.
Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
60 Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
terram aqua miscere, et hominis indere vocem
et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
opera docere, artificiose telam texere:
65 et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
indere vero impudentem mentem et fallaces mores
Mercurium jussit nuntium Argicidam.
Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
70 Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis:
cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada
monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
75 Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis:
[omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
At ipsi in pectore nuntius Argicida
mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
80 imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem
Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.
At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
85 munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus
cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus
acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
Verum ille recepto-_eo_, cum jam malum haberet, sensit.
90 Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
procul absque malis et sine difficili labore,
morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
[Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset,
95 dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
Sola vero illic Spes in illæso domicilio
intus mansit dolii sub labris, neque foras
evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
100 Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
Plena enim quidem terra _est_ malis, plenum vero mare:
morbi autem hominibus interdiu atque noctu
spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes
tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter.
105 [Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]
-----------------------
Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam
belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ:
[quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines.
Aureum quidem primo genus loquentium hominum
110 immortales fecerunt Olympias domos habentes.
Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret:
sicut Dii autem vivebant securum animum habentes,
procul absque et laboribus et ærumna: neque misera
senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus _sibi_ similes
115 oblectabantur in conviviis mala extra omnia;
moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia
illis erant; fructumque ferebat fertile arvum
sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes
quieti operibus fruebantur cum bonis multis.
120 [abundantes pomis, cari beatis Diis.]
(120) Verum postquam hoc genus terra abscondit,
ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis,
boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum:
qui sane custodiunt et justitiam et prava opera,
125 aëre induti ubique oberrantes per terram,
(125) opum-datores: et hoc munus regium obtinebant.
Secundum inde genus multo deterius postea
argenteum fecerunt Olympias domos habentes,
aureo neque forma simile, neque ingenio.
130 Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam
(130) educabatur crescens valde rudis sua in domo:
sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset,
pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes
ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant
135 a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere
(135) volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris,
uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde
Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores
non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant.
140 At postquam et hoc genus terra occultavit,
(140) hi quidem subterranei beati mortales vocantur,
secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur.
Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum
æneum fecit, omnino argenteo nihil simile,
145 e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis
(145) opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum
edebant, sed adamantis habebant durum animum,
inaccessi: magna autem vis et manus invictæ
ex humeris nascebantur in validis membris.
150 His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus;
(150) æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum.
Et hi quidem manibus sub suis domiti
abierunt in putridam domum horribilis Plutonis,
ignobiles: mors autem _eos_, terribiles quamvis (exsistentes),
155 cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis.
(155) Sed postquam et hoc genus terra operuit,
rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem
Jupiter Saturnius fecit, justius et melius,
virorum heroum divinum genus, qui vocantur
160 semidei priore ætate per immensam terram.
(160) Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis,
alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea _in_ terra,
perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ;
alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris
165 ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ.
(165) Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit:
iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens
Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ
procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est.
170 Et ii quidem habitant securum animum habentes
in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum,
(170) felices heroes, quibus mellitum fructum
ter quotannis florentem fert fecundus ager.
Utinam non jam debuissem ego quintis interesse
175 hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci!
Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu
(175) cessabunt a-labore et miseria, neque noctu,
corrupti: graves vero Dii dabunt curas.
Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis.
180 Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum,
postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint.
(180) Neque pater liberis concordans, neque liberi _patri,_
neque hospes hospiti, neque amicus amico,
neque frater carus erit, ut antehac certe.
185 Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes;
incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis,
(185) impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi
senibus parentibus educationis-præmia reddent,
violenti: alter autem alterius civitatem diripiet.
190 Neque ulla pii gratia erit, neque justi,
neque boni; magis vero maleficium et injurium
(190) virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor
non erit: lædetque malus meliorem virum,
verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit.
195 Livor autem homines miseros omnes
maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.
-----------------------
(195) Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa,
candidis verstibus tectæ corpus pulcrum,
immortalium ad genus iverunt relictis hominibus
200 Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves
mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.
-----------------------
(200) Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis
ipsis.
Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis,
admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam:
205 hæc vero misere, curvos fixa circum ungues,
lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:
(205) Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior:
hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem
(exsistentem):
cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam.
210 Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus
contendere;
victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur.
(210) Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis.
O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove:
injuria enim etiam mala misero _est_ homini; nec quidem dives
215 facile ferre potest, gravaturque ab ea,
illapsus damnis: via vero aliter perveniendi
(215) melior ad justa: justitia autem injuriam superat
ad finem progressa: passus vero _damna_ stultus cognovit.
Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis.
220 [At Justitiæ tumultus _est_ tractæ, quo viri duxerint
donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.]
(220) Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum,
aerem induta, malum hominibus adferens,
qui ipsam expellunt, neque justam _partem_ distribuunt.
225 Qui vero jura peregrinis et civibus dant
recta, neque quidquam prætergrediuntur justum,
(225) his floret urbs, populique florent in ipsa:
pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis
molestum bellum decernit late-cernens Jupiter,
230 neque umquam justos inter homines fames versatur,
neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus
fruuntur.
(230) His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus
summa quidem fert glandes, media vero apes:
lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt:
235 pariunt vero mulieres similes liberos parentibus:
florent autem bonis perpetuo: neque in navibus
(235) iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.
Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera,
iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.
240 Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit,
quicumque peccat et iniqua machinatur.
(240) Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius,
famem simul et pestem: intereunt vero populi;
neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ,
245 Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam
aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum,
(245) aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.
O reges, vos autem considerate etiam ipsi
hanc vindictam: prope enim inter homines versantes
250 immortales observant, quotquot pravis judiciis
se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes.
(250) Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice
immortales Jovis custodes mortalium hominum:
hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera,
255 aëre induti, ubique oberrantes per terram.
Illa autem virgo est, Justitia, _ex_ Jove, procreata
(255) augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent.
Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens,
statim apud Jovem patrem considens Saturnium,
260 refert hominum injustam mentem, ut luat
[populus peccata regum, qui perniciosa meditantes
(260) alio inflectunt jura prave dicentes.]
Hæc observantes reges, corrigite sententias,
donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.
265 Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens,
malumque consilium consulenti pessimum.
(265) Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens
etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet,
quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.
270 Nunc jam ego neque ipse inter homines justus
sim, nec meus filius: quoniam malum _est_ virum justum
(270) esse, siquidem majus jus injustior habebit.
[Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.]
O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo,
275 et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere
omnino.
Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius:
(275) piscibus quidem et feris et avibus volucribus,
ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos:
hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima
280 est. Si enim quis velit justa profiteri
cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter:
(280) qui vero testimoniis volens perjurium jurans
mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit,
ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est:
285 viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior.
Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa.
(285) Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere
facile: plana quidem via _est,_ valde autem procul habitat.
Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt
290 Immortales: longa vero et ardua via _est_ ad eam,
et aspera primum: ubi vero ad summum _aliquis_ venerit,
(290) facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).
Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit,
cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora.
295 Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit.
Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens
(295) in animo reposuerit, ille contra inutilis vir _est._
At tu quidem nostri memor semper præcepti
operare, Persa, diva proles, ut te Fames
300 oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres
veneranda, victuque tuum impleat horreum.
(300) Fames enim semper ignavo comes _est_ viro.
Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus
vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole,
305 qui apum laborem absumunt otiosi,
vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire,
(305) ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.
Ex laboribus autem viri _evadunt_ pecorosique opulentique:
etiam laborans multo carior immortalibus
310 eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.