1 Aut qualis, relicta domo ac patria terra,
venit Thebas secuta martium Amphitryonem
Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1]
Ea sane mulierum genus superabat feminearum
5 Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla _cum ea_
certabat
earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes.
Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus
tale _quiddam_ spirabat, quale etiam _ab_ aureæ Veneris.
Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem,
10 quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum:
quamquam _ille_ ei patrem præstantem occiderat, vi domitum,
iratus propter boves: relicta autem idem patria terra
Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis.
Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge,
15 seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat
ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis,
quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum
suæ conjugis validoque combussisset igne vicos
virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum.
20 Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant:
eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime
exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat.
Hunc autem una, cupidi bellique præliique,
Bœotii equorum-domitores, super clypeos (_robur_) spirantes,
25 Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi
sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi,
glorians populis. At pater hominumque Deorumque
aliud consilium texebat in animo, ut Diis
hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret.
30 Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens,
desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris,
nocturnus: celeriter autem venit _in_ Typhaonium, inde rursum
Phicium summum accessit prudens Jupiter.
Ubi sedens mente meditabatur divina opera:
35 nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi
lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium;
eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros,
perfecto magno opere, rediit suam domum.
Neque is ad famulos et pastores agrestes
40 festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum.
Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum.
Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum
morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis;
ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato,
45 voluptuose lubenterque suam domum reversus-est.
Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore,
se-oblectans muneribus aureæ Veneris.
Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo,
Thebis septem-portis geminos peperit pueros,
50 non-amplius consentientes; fratres quamquam erant:
alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe
præstantiorem virum,
Validum ac fortem, vim Herculeam:
hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio,
contra Iphicleum _ab_ hastarum-concussore Amphitryone,
55 diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta,
illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.
-----------------------
Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum.
Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis
ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello,
60 armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis,
stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi,
ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat,
excitatus compacto sub curru et pedibus equorum.
Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant,
65 equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius,
sperans _se_ Jovis filium bellicosum aurigamque
ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum.
Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo:
ipse enim illi concitavit vim Herculeam.
70 Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi
collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso;
ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi
sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri,
præter Herculem et præclarum Iolaum?
75 illi enim magnaque vis et manus invictæ
ex humeris crescebant in robustis membris.
Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum:
Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium,
utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum
tenent,
80 deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas
abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe,
occiso Electryone boum causa latis-frontibus:
venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo,
qui eum comiter-exceperunt et grata omnia _ei_ præbuerunt,
85 ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis.
Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide,
sua conjuge: mox autem nos inverso anno
nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio,
paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter,
90 qui relictis suaque domo suisque parentibus,
abiit honoraturus nefarium Eurystheum,
temerarius: certo multum ingemiscebat postea
suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est.
Sed mihi Deus difficiles imperavit labores.
95 O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas
equorum celeripedum: magnamque _in_ mente fiduciam augens
recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum,
nihil veritus strepitum Martis homicidæ,
qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus
100 Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis:
enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello.
Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus:
Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque
honorat tuum caput et taurinus Neptunus,
105 qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem:
sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque
tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas.
Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime
currus committentes, Martisque nostrumque,
110 decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium,
neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto
fugiturum duos filios inculpati Alcidæ,
qui jam ei prope sunt, cupientes belli
prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora _sunt_ epulis.
115 Sic ait: arrisit autem vis Herculea,
animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat:
et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est:
Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul
pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus,
120 ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis
quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris.
Sic locutus, ocreas orichalci splendidi,
Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit;
deinde etiam thoracem pectori induit
125 pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat
Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat
primum luctuosa aggressurus certamina.
Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum
fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram
130 rejecit in-tergum: multæ vero intus _erant_ sagittæ
horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices.
Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis
madebant;
mediæ autem politæ _erant_, perlongæ, sed a-tergo
nigræ aquilæ contectæ pennis.
135 Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære:
capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit,
artificiosam, ferream, ad tempora aptatam,
quæ muniebat caput Herculis divini.
Manibus quidem clypeum cepit undique-varium: nec quisquam
eum
140 perrupisset jaciendo neque comminuisset, mirum visu.
Nam totus quidem circum gypso candidoque ebore
et electro lucidus erat, auroque fulgido
splendens; chalybis vero laminæ erant-ductæ.
[1] In medio autem draconis erat terror haudquaquam effabilis,
145 retro oculis igne lucentibus spectans:
hujus etiam dentibus quidem repletum-erat os candide
dispositis,
sævis, inaccessis; supra terribilem autem frontem
sæva contentio volitabat, parans pugnam virorum,
tetra, quæ sane mentemque et præcordia eximebat viris,
150 quicumque bellum adversus Jovis filium gererent.
Horum et animæ quidem _sub_ terram submerguntur ad-Orcum intro
ipsorum; ossa autem eorum, circum pelle putrefacta,
Sirio torrido, _in_ nigra putrescunt terra.
In _eo_ autem Propulsatioque Repulsioque factæ-erant;
155 in _eo_ Tumultusque Nexque Homicidiumque ardebant.
In _eo_ Contentio Turbaque furebant, in _eo_ perniciosa Mors,
alium virum tenens recens-vulneratum, alium illæsum,
alium mortuum per pugnam trahebat pedibus.
Vestem autem habebat circum humeros cruentam sanguine virorum,
160 sævum intuens clamoribusque vociferans.
In _eo_ autem serpentum capita sævorum erant, haudquaquam
effabilium,
duodecim, quæ perterrefaciebant super terram genera hominum,
quicumque bellum contra Jovis filium gererent;
eorum et dentium quidem crepitus erat, quoties pugnabat
165 Amphitryoniades: hæc autem fulgurabant miranda opera:
punctorum vero instar apparebant conspicuæ sævis draconibus,
(_qui erant_) cærulei per terga, _quorum_ vero nigricabant
maxillæ.
In _eo_ autem suum greges agrestium erant atque leonum
sese adspicientium, irascientumque cupientiumque.
170 Quorum etiam turmatim ordines incedebant; neque sane hi
neutri tremebant; horrebant tamen colla utrique.
Jam enim ipsis jacebat magnus leo, circum autem apri
duo, spoliati anima, deorsumque iis niger
cruor destillabat in-terra: ipsi autem , cervicibus dejectis,
175 jacebant mortui sub terribilibus leonibus.
Hi vero etiam magis excitabantur, incensi ad-pugnandum,
utrique, agrestesque sues trucesque leones.
In _eo_ autem erat pugna Lapitharum bellatorum
Cæneumque circa regem Dryantemque Pirithoumque
180 Hopleumque Exadiumque Phalerumque Prolochumque
Mopsumque Ampyciden, Titaresium, prolem Martis,
Theseumque Ægiden, similem immortalibus:
(_qui erant_) argentei, aurea circum coprus arma habentes.
Centauri autem ex-altera-parte adversi congregabantur
185 circum magnum Petræum atque Asbolum augurem
Arctumque Huriumque, nigrisque-pilis Mimantem
et duos Peucidas, Perimedeum Dryalumque,
argentei, aureas abietes in manibus habentes.
Atque simul-impetu-facto tanquam (exsistentes) vivi
190 lanceis atque abietibus cominus contendebant.
In _eo_ autem Martis terribilis celeripedes stabant equi
aurei, in _eo_ vero etiam ipse spoliator perniciosus Mars,
hastam in manibus habens, milites exhortans,
sanguine cruentus, quasi vivos spolians,
195 currui insistens: juxta autem Pavorque Terrorque
stabant cupientes bellum subire virorum.
In _eo_ autem Jovis filia prædatrix Tritogenia,
ei similis quasique pugnam volens parare,
hastam habens in manibus atque auream galeam,
200 ægidemque circum humeros: ingrediebatur autem prælium sævum.
In _eo_ autem erat immortalium sacer chorus; in medio vero
dulce citharizabat Jovis et Latonæ filius
aurea lyra: Deorum autem sedes, sanctus Olympus
[in _eo_ autem forum, circum vero opes immensæ fusæ-erant]
205 immortalium in certamine: Deæ autem incipiebant cantum
Musæ Pierides, acute canentibus similes.
In _eo_ autem portus appulsu-facilis immensi maris
rotundus factus-erat purissimo _e_ stanno,
undanti similis: multi vero per medium ipsius
210 delphines hac et illac ferebantur piscantes,
natantibus similes: duo autem flando-excitantes
argentei delphines natabant mutos pisces.
Sub his vero ærei trepidabant pisces: at in ripis
sedebat vir piscator observans; habebat autem manibus
215 piscium rete, projecturo similis.
In _eo_ autem erat pulcricomæ Danaës filius, eques Perseus,
neque sane contingens clypeum pedibus, neque procul ab eo,
miraculum magnum dictu, quoniam nusquam nitebatur.
Ita enim hunc manibus fecerat inclytus Vulcanus
220 aureum; circum autem pedes habebat alata talaria.
Et humeros quidem circum nigre-munitum ensem suspensum habebat
æreum e loro: ipse autem velut cogitatio volabat.
Totum vero tergum _ejus_ tenebat caput sævi monstri
Gorgonis: circum autem ipsum pera complectebatur, mirum visu,
225 argentea, fimbriæque dependebant lucidæ
aureæ: terribilis autem circum tempora regis
posita-erat Orci galea, noctis caliginem gravem habens.
Ipse vero fugienti et formidanti similis
Perseus Danaides protendebatur. At post eum
230 Gorgones inaccessæ neque effabiles ruebant,
cupientes apprehendere. In pallido autem chalybe
euntium resonabat clypeus magno strepitu
acutum et tinnulum: in zonis autem dracones
duo dependebant incurvantes capita.
235 Lambebant vero illi, iraque acuebant dentes,
sævum tuentes. Supra sæva autem capita
Gorgonum agitabatur magnus terror: sed supra ipsas
viri pugnabant, bellica arma habentes,
hi quidem a sua civitate suisque parentibus
240 pestem depellentes, illi autem devastare studentes.
Multi quidem jacebant, plures autem sustinentes pugnam
dimicabant: mulieres autem bene-constructis in turribus,
æreis, acute clamabant, lacerabantque genas,
vivis similes, opera inclyti Vulcani.
245 Viri autem, qui seniores erant, et _quos_ senectus arripuerat,
conferti extra portas erant, sursumque Diis
manus tendebant beatis, pro suis liberis
metuentes: illi vero contra pugnam sustinebant: at post ipsos
Fatales-Deæ nigræ candidis crepantes dentibus,
250 torvæ terribilesque, cruentæque inaccessæque
pugnam sustinebant de cadentibus. Omnes enim cupiebant
cruorem nigrum bibere: quem vero primum forte-ceperant
jacentem vel cadentem recens-saucium, ei quidem
injiciebat _una_ ungues magnos: anima vero ad Orcum
descendebat,
255 Tartarum in frigidum. Illæ autem animum quum satiassent
sanguine humano, hunc _hominem_ quidem abjiciebant post-
tergum,
retro autem _in_ tumultum et stragem festinabant iterum
euntes.
Clotho et Lachesis iis adstabant; debilior quidem
Atropos nequaquam erat, magna Dea: sed sane hæc
260 aliis quidem præstantiorque erat maximaque-natu.
Omnes circa unum virum pugnam acerbam committebant:
truculente vero se-mutuo adspiciebant oculis succensentes,
ungues vero manusque audaces conserebant.
Juxta autem Tristitia stabat fœdaque et misera,
265 pallida, arida, fame oppressa,
rigidis-genibus: longi vero ungues manibus insidebant.
Hujus quidem ex naribus mucus manabat, ex genis autem
cruor destillabat in-terram: hæc vero immense dentes-
stringens,
stabat, multus autem pulvis inspersus-erat humeris,
270 lacrymis madens. Juxta vero turrita urbs hominum:
aureæ autem eam tenebant superliminaribus adaptatæ
septem portæ: homines vero in voluptatibusque choreisque
oblectationem capiebant: nam alii quidem bene-rotali in rheda
ducebant viro uxorem, multusque hymenæus excitabatur:
275 procul autem ab ardentibus facibus fulgor resplendebat
in manibus famularum: hæ vero venustate florentes
præibant: illos autem chori saltantes sequebantur.
Hæ quidem ad canoras fistulas emittebant cantum
ex teneris oribus, circumque eas frangebatur echo.
280 Illi vero ad citharas ducebant chorum amabilem.
Inde rursum ex-alia-parte juvenes comissabantur ad tibiam,
alii quidem etiam ludentes inter saltationem et cantum,
alii vero etiam ridentes: sub tibicine autem singuli
procedebant: totam vero urbem voluptatesque choreæque
285 festivitatesque tenebant. Alii autem rursus extra oppidum
tergis equorum conscensis currebant. Aratores vero
proscindebant terram divam, succinctisque tunicis
cincti-erant: sed erat profunda seges: alii quidem metebant
mucronibus acutis cauliculata folia,
290 gravidas spicis, tamquam Cereris donum.
Alii autem (in) restibus ligabant et sternebant aream:
alii vero vindemiabant vinum, falces in manibus habentes:
alii vero etiam in qualos ferebant a vindemiatoribus
albos et nigros racemos magnis ex vineis,
295 gravidis foliis et argenteis capreolis:
alii vero etiam in qualos ferebant. Juxtaque illos vinea
aurea erat, inclyta opera prudentis Vulcani,
agitata foliis et argenteis perticis,
[alii quidem etiam ludentes sub tibicine singuli]
300 onerata uvis; nigritabant tamen ipsæ.
Alii quidem calcabant, alii autem hauriebant; alii autem
dimicabant
pugilandoque et luctando: alii vero celeripedes lepores
venabantur
viri venatores, et asperis-dentibus canes-duo ante _eos_,
cupientes capere, illi vero cupientes effugere:
305 juxta ipsos autem equites habebant laborem, proque præmiis
certamen habebant et pugnam: bene-contextis vero in curribus
aurigæ stantes immittebant veloces equos,
habenas laxantes, illi autem crepitantes volabant
currus compacti, et modioli valde resonabant.
310 Illi quidem igitur perpetuum habebant laborem, neque unquam
iis
victoria expedita-erat, sed anceps habebant certamen.
Illis autem etiam propositus-erat magnus tripus in stadio,
aureus, inclyta opera prudentis Vulcani.
Circa vero marginem manabat Oceanus, turgenti similis;
315 totum autem amplectebatur clypeum artificiosissimum. At per
ipsum
cygni altivolantes magnum clangebant, qui sane multi
natabant in summa aqua, juxta autem pisces lasciviebant.
Mirum visu etiam Jovi gravitonanti, cujus per consilia
Vulcanus fecit clypeum magnum validumque
320 aptans manibus. Hunc quidem Jovis fortis filius
vibrabat violenter: in equinum autem insiliit currum,
similis fulguri patris Jovis ægida-tenentis,
leviter ingrediens: huic autem auriga, fortis Iolaus,
bigis insistens regebat curvum currum.
325 Prope autem his advenit Dea splendidis-oculis Minerva,
atque ipsos confirmans verbis volucribus allocuta-est:
Salvete, Lyncei progenies longe inclyti:
nunc itaque Jupiter robur vobis dat beatis (_deis_) imperans,
Cycnumque interficiendi et inclyta arma despoliandi.
330 Aliud autem tibi verbum dicam, multo fortissime hominum:
postquam enim Cycnum dulci vita spoliaveris,
illum quidem tum ibidem relinque et arma ejus:
ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
ubi nudatum clypeo (_ab_) artificioso
335 oculis videris, ibi vulnera acuto ferro:
retro autem te-recipe, quoniam non sane tibi in-fatis est
neque equos capere, neque inclyta arma illius.
Sic locuta in currum adscendit diva Dearum,
victoriam immortalibus manibus et gloriam tenens,
340 celeriter. Tunc jam igitur Jove-natus Iolaus
horrendum equos increpuit: hi autem ex adhortatione
raptim ferebant celerem currum pulverem-cientes per-campum.
Nam iis animum addiderat Dea splendidis-oculis Minerva,
ægide concussa: circum-ingemiscebat autem tellus.
345 Illi autem simul procedebant, similes igni sive procellæ,
Cycnusque equum-domitor et Mars insatiabilis belli.
Horum equi quidem deinde obvii sibi-mutuo
acutum hinnivere, circaque eos resonabat echo.
Hunc prior alloquebatur vis Herculea:
350 Cycne ignave, cur jam nobis immittitis veloces equos,
viris, qui laboris et ærumnæ experti sumus?
agedum præterage currum bene-politum, atque e-via
cede prætergrediendo. Trachinem enim tendo
ad Ceycem regem: is enim potentiaque et reverentia
355 Trachini præest: tu vero satis bene scis etiam ipse:
ejus enim uxorem-habes filiam Themistonoën nigris-oculis.
O ignave, non quidem enim tibi neque Mars mortis exitium
prohibebit, si jam nos congressi-fuerimus ad-pugnandum.
Jam quidem ipsum aio etiam alias periculum-fecisse
360 hastæ nostræ, quando pro Pylo arenosa
adversus stetit mihi, pugnam insatiabiliter cupiens.
Ter quidem mea ab hasta percussus nixus-est terra,
vulnerato clypeo: quarto autem transadegi femur
omnibus viribus incumbens, magnumque clypeum peforavi:
365 pronus autem in pulveribus humi cecidit hastæ impetu.
Ibi jam infamis inter immortales fuit,
manibus sub nostris relictis spoliis cruentis.
Sic dixit: neque tamen Cycnus bene-hastatus volebat,
huic obtemperans, retinere trahentes-currum equos.
370 Jam tunc a bene-compacto curru desilierunt celeriter in
terram,
filiusque Jovis magni et Enyalii regis.
Aurigæ autem propius egerunt pulcricomos equos:
illis autem sub irruentibus sonabat pedibus lata terra.
Ut autem quando ab alto vertice montis magni
375 rupes desiliunt, super alias-aliæ vero cadunt,
multæque quercus alticomæ, multæque et piceæ,
populique radicibus-altis franguntur ab ipsis
raptim volventibus, donec in-campum perveniant:
ita illi in se-mutuo ruebant, magnum crepantes.
380 Tota autem Myrmidonumque civitas celebrisque Iolcus,
Arneque atque Helice Antheaque herbosa
(sub) voce utriusque valde resonabant: ii autem _cum_ clamore
mirando congressi-sunt: valde autem intonuit prudens Jupiter,
deorsumque sane a cœlo guttas jecit sanguinolentas,
385 signum ponens belli suo magnanimo filio.
Qualis autem in saltibus montis sævus adspectu
aper dentibus-exsertis meditatur animo pugnare
cum-viris venatoribus, acuitque candidum dentem
incurvatus, spuma autem circa os mandenti
390 destillat, oculique ejus igni splendenti similes-sunt,
erectis autem in dorso horret setis circaque collum:
huic similis Jovis filius ab equino desiliit curru.
Quando autem viridi nigris-alis sonora cicada
ramo insidens æstatem hominibus canere
395 incipit, cui potus et cibus fecundus ros _est,_
atque per-totum-diem et matutina fundit vocem
æstu in gravissimo, quando cutem Sirius exsiccat:
(tum jam milio circum aristæ nascuntur,
quod æstate seminant, cum uvæ-acerbæ variegantur,
400 qualia Bacchus dedit hominibus lætitiam et laborem;)
ea tempestate pugnabant, magnus autem tumultus excitabatur.
[Ut vero leones duo pro occiso cervo
sibi-mutuo irati in se-ipsos irruunt,
sævusque ipsis rugitus strepitusque exoritur dentium:]
405 hi autem, sicut vultures incurvis-unguibus, repandis-rostris,
rupe in excelsa magnum clangentes dimicaverint
capræ montivagæ _gratia_ aut feræ cervæ,
pinguis, quam interfecit jaculans juvenis vir
sagitta e nervo, ipse autem aberrarit alibi
410 loci ignarus (exsistens): at illi celeriter animadverunt,
rapideque pro ea pugnam acrem instituunt:
sic hi clamantes contra se-mutuo irruerunt.
Ibi sane Cycnus quidem potentis Jovis filium
occidere cupiens, clypeo adegit æream hastam,
415 neque perrupit æs: defendebant enim dona Dei.
Amphitryoniades autem, vis Herculea,
inter galeamque et scutum hasta longa
cervicem nudatam celeriter infra mentum
percussit violenter; at ambos abscidit nervos
420 homicida fraxinus: magnum enim robur inciderat viri.
Cecidit autem, veluti quum aliqua quercus, aut quum rupes
excelsa,[TR2] icta Jovis fumanti fulmine:
sic cecidit: circum ipsum autem resonabant arma variata ære.
Hunc quidem dein reliquit Jovis ærumnosus filius:
425 ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
sævum videns oculis, ut leo corpus _aliquod_ forte-nactus,
qui admodum avide pelle validis unguibus
dissecta quam celerrime dulcem animam abstulit:
ferocia autem sane hujus nigrum intumuit cor:
430 splendidis-spectans vero oculis sævum costasque et humeros
cauda flagellans pedibus fodit, neque quisquam ipsum
sustinuit ex-adverso adspiciens prope ire, neque pugnare:
talis igitur Amphitryoniades insatiabilis belli
adversus stetit Marti in præcordiis audaciam augens,
435 celeriter: is autem ipsi prope accessit mœsto corde;
utrique autem clamantes se-invicem invaserunt.
Ut autem, quando a magno rupes cacumine præcipitarit,
longe vero insiliendo volvitur, atque cum fragore
venit irruens, collis autem huic obvius-fuit
440 altus: huic iam concucurrit; ibi _is_ eam retinet:
tanto ille quidem fremitu, gravans-currum perniciosus Mars,
vociferans irruit; ille autem prompte _eum_ excepit.
Ast Minerva, filia Jovis ægida-tenentis,
obviam venit Marti, tenebrosam ægidem habens:
445 sæva autem torve intuens verbis volucribus allocuta-est:
Mars, inhibe animos fortes et manus invictas.
Neque nim tibi fas est inclytis armis spoliare
Herculem occisum, Jovis magnanimum filium.
Sed age, desine pugna, neve adversus sta mihi.
450 Sic ait: sed non persuasit Martis magnanimi animo;
sed magnum crepans flammæ similia arma vibrans,
celeriter invasit vim Herculeam,
occidere cupiens: et igitur conjecit æratam hastam
vehementer, sui filii irascens gratia mortui,
455 in clypeum magnum: at splendidis-oculis Minerva
hastæ impetum avertit, protendens-se a curru.
Acerbus autem Martem dolor cepit: extracto vero gladio acuto
irruit contra Herculem magnanimum: at hunc accedentem
Amphitryoniades, sævi insatiabilis belli,
460 femore nudatum clypeo sub artificioso
vulneravit violenter: at valde carnem perscidit
hastâ jaculans, inque terram _eum_ prostravit mediam.
Huic autem Terror et Pavor bene-rotalem currum et equos
adegerunt celeriter propius, et a terra spatiosa
465 in currum posuerunt artificiosissimum: celeriter autem deinde
equos flagellabant: venerunt vero _in_ magnum Olympum.
Filius autem Alcmenæ et gloriosus Iolaus,
Cycno detractis ab humeris armis pulcris
revertebantur: mox autem exinde _ad_ urbem Trachinis venerunt
470 equis celeripedibus. At splendidis-oculis Minerva
pervenit _in_ Olympumque magnum et domos patris.
Cycnum autem contra Ceyx sepelivit et populus innumerus,
qui prope urbem habitabant inclyti regis
Anthen Myrmidonumque urbem celebremque Iolcum,
475 Arnenque atque Helicen: multus autem congregabatur populus,
honorantes Ceycem, carum beatis Diis.
Illius vero sepulcrum et monumentum invisibile reddidit
Anaurus,
imbre hiemali inundans. Ita enim eum Apollo
Latonæ-filius jussit, quoniam (_Cycnus_), inclytas hecatombas
quicumque ageret Delphos, _eum_ vi spoliabat insidiatus.
[1] In medio autem e chalybe (_factus_) erat Timor, haudquaquam
effabilis, [_Vid. præfat._]
-----------------------