Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus _est._

(310) Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus

Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur.

Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.**

315 si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum

ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.

(315) Pudor autem non bonus egenum hominem tenet,

pudor, qui homines valde lædit atque juvat.

Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.

320 Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores.

Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit,

(320) aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa

fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit

hominum, pudorem vero impdentia expulerit:

325 facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ

viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur.

(325) Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male

tractaverit;

quique fratris sui lectum adscenderit

secreti concubitus uxoris, scelerata patrans;

330 quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos;

quique parentem senem misero in senectutis limite

(330) increpuerit gravibus incessens verbis:

huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero

operibus pro iniquis gravem exhibet talionem.

335 Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.

Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis

(335) caste et pure, nitida vero femora adoleto:

alias autem libationibus thuribusque placato,

et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit:

340 ut tibi benevolum cor et animum habeant;

[ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]

(340) Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque:

eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat.

Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud _quid_ accidat,

345 vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.

Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum.

(345) Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum.

Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.

Recte quidem metiaris _mutuans_ a vicino, recte vero redde,

350 eadem mensura, et amplius, si quidem possis:

ut indigens etiam in posterum æquum _eum_ invenias.

(350) Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis.

Amantem ama, et succurrenti succurre:

et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.

Hesiodi Carmina · 第 11 / 13 题