praefertili. Eminus accedentibus pulcherrimum praebet
adspectum, ob altas turres e splendentibus saxis constructas,
et hortos atque viridaria, vernantibus cupressis consita, quae
extra et intra eam sunt. Nascitur hic praestantissimum vinum
totius Persiae, et venundatur admodum vili pretio. Laudatissima
vero rosarum aqua hinc ad varias et longinquas regiones
deportatur.
2. Vox arabica *praeconem, invitatorem ad conciliabulum*, et
*conciliabulum* ipsum notat.
3. Vel: singuli.
4. Vel: dabatur.
5. I. e. corde et lingua.
6. D. S. Scholl.: decepto.
7. I. e. unde tu ortus sis, et interiora status tui.
8. D.S. Scholl.: *dulce ejus et amarum*; quod proprie notet: *mel
et lac crassum, acetosum*.
9. D. S. Scholl.: *et malo odore*. Nos eam verbi sahaca recepimus
significationem, qua convenit cum *sachaka, diminuit, trivit*;
ad *reijâ*, adj. foem., quod notare potest impletam pinguedine
et carne, cfr. Nahasi schol. ad Amrulkeisi Moall. ed.
Hengstenberg v. 28, supplevimus *cutem*, *faciem*. Verum tamen
est, *reijâ* in hoc Haririi libro occurrere solet significatu
*aurae*, *odoris*.
10. Vel: quamvis non esset dubia. Verbum utramque
interpretationem admittit.
11. *Atîk* notat etiam vini utrem vetustum et virginem viro
maturam.
12. *Anis* est camelus obesus et quae supra aetatem apud parentes
innupta mansit puella.
13. Vel: quorum adtributa laudabantur in coetibus.
14. Vel: virginibus.
15. D. S. Scholl.: cujus longa fuit domi retentio et quae seclusa
fuit adeo ab auris. Equidem *hattâ* refero ad *thâla*; vox an
saepe notat *post*. Vino et mulieri nonnihil est commune; haec
quidem quadragesimum annum egressa, secundum regulam, minus
desiderat conjugium; illud eodem fere tempore desinit commoveri
sympathia cum florentibus vitibus, quae amori comparatur.
16. I. e. vinum transferre possim, *ancilla*, *fidicina*,
comitatum oblectante.
17. D. S. Scholl. sub smegmate intelligunt vinum, quod id abluit
tristitiam. Quo accepto vertendum est: et purget curas smegmate
earum.
18. Scil. spiculo, hastae dente, ut Romani poëtae dicunt.
19. Quod alii interpretantur: fecit, ut amantis visu eum
prosequerer.
XXXVI
Malatiensis.
Narravit Haret Hammamita. Procumbere feci Malatiae[1] camelam
itineris, et pera mea plena erat aureis. Ex quo autem illuc
deverteram, assumseram consuetudinem adaquandi ad aquas laetitiae et
venandi divulgatas per regionem fabulas, nec me fugiebat quod gratum
auditu esset aut visu, nec vacuus erat a me locus lusus aut gaudii;
donec, cum non superesset negotium in ea (urbe), nec desiderium ultra
in ea commorandi, serio erogavi pecuniam, ut emerem ad iter
necessaria. Cum praeparationem perfecissem, et discessus esset in
promptu aut prope, vidi novem viros, qui emto vino ascenderant
collem; lenitas eorum erat compes oculorum, delectatio erat dulcedo
verborum. Accessi ergo ad eos, cupidus conversationis, non vini, et
appetens congressus, non poculi; et cum illis insertus essem decimus,
additusque socius, inveni eos filios diversarum matrum[2], desertorum
ejectamenta, nisi quod cognatio urbanitatis eos conjunxerat ut
generis cognatio, paremque inter eos fecerat dignitatis gradum, ut
splenderent instar stellarum astri geminorum, aut camelae[3], cujus
omnes proportionales sunt partes. Et laetitiam mihi creabat
accessisse ad eos, et commovebar ad laudandam constellationem, quae
me adduxerat, incepique meas sagittas cum ipsorum versare, sanitatem
petens ex odore (ingenii) eorum[4], non vini. Usque dum colloquii
ambagibus eo pervenimus, ut aenigmata proponeremus mutatoria, ut si,
intendens ut respondeatur Karamata, honores, interroges, quid est
simile Naumu fata, somnus praeteriit? Et exorsi sumus retegere
Soham[5] et lunam, et decerpere spinas et fructus. Dum vero
explicabamus (vestes) novas et tritas, protrahebamusque pingue et
macrum, venit ad nos senex, cujus jam abierat forma et color, residua
erat scientia et experientia, et simulavit se spectatorem et
auditorem, qui colligeret, quod nos spargeremus; excussis vero
crumenis nostris et manifesta desperatione, cum videret fontes
defecisse, et nihil producere superne haurientem, et in fundo putei
versantem, colligens syrma et occiput nobis advertens, dixit: non
omne nigrum est dactylus, nec omne rubicundum est vinum. Et
adhaesimus ei ut lacerta ramis, prohibuimusque cingentes a tractu, in
quem tendebat, regerentes: medicamentum scissi est, ut consuatur, si
non — vindictam! vindictam! nec in animum inducas tuum, conviciis
vulnerare et amplam facere rupturam, tum abire. Flexit ergo habenam
rediens, tum loco suo decubuit firmiter et dixit. Quod si me
excitatis disputatione, judicabo ut judicavit Salomo de sato[6].
Sciatis velim, praediti ingenio liberali et vino aureo: si
proponuntur aenigmata verbalia, ut examinentur ingenia et eliciantur
abstrusa, recondita, horum lex est, ut sint vocabula vere similia,
significantia, eruditasque continentia elegantias; quod vero excedit
hunc ordinem, aequiparandum fructui deciduo, nec inditur canistro; et
jam vidi vos non servasse hos fines, nec distinxisse verum a falso.
Diximus: veritatem locutus es; admetire ergo nobis de simila tua
undasque tuas in nos redundare sinas. Reposuit: faciam, ne dubitent
fidem abrogantes, nec cogitent de me quaslibet cogitationes. Tum
accedens ad virum prae ceteris spectabilem inquit:
O tu, qui maximo es acumine, in solvendo[7] rem acu tangens[8]!
Quid respondet meae enuntiationi: Gua (Umidda) Bisâd, fami
(succurritur) commeatu?
(Solutio: Tawa i.g. Gua, et Mir i. q. Sâd; utrumque conjunctum
efficit Tawamir, volumina scriptoria.)
Secundum arridens cecinit:
O tu, qui virtute praecellit, nec maculatur ignominia!
Quid simile dicto. aenigmata proponentis: Sahron (Azabat-hu)
Ainon, tergum (quod feriit) malus adspectus?
(Sol. Mata i. q. Sahr, et Ain i. q. Ain; utrumque conjunctum
Mataain, qui confodiunt.)
Tum tertium adspexit dicere ordiens:
O tu, cujus ingenii partus similes sunt nummis probatis!
Quid simile, si cui diceres: Zâdafa Gâïset, invenit donum?
(Sol. Alfâ i. g. Zâdafa, Zilet i. q. Gâïset; utrumque conjunctum
Alfâzilet, sphaerula media monilis, vel, quod dirimit duos
Korani versus.
Tum collum flexit ad quartum inquiens:
O tu, qui elicis absconditum aenigmatum arcanorumque animi
conceptuum!
Age, explica mihi, quid simile dicto: Tanawal Alf Dinâr, accipe
mille denarios?
(Sol. Hâ i. q. Tanawal, et Dijet i. q. Alf Dinâr; utrumque
conjunctum Hadijet, dux, collum.)
Tum obtutum suum defixit in quintum et dixit:
O tu ardens ingenio, frater acuminis conspicui!
Quid respondet dicto: Ahmala Hiljet, missum fecit ornatum?
Explica, recta incedens via, et festina.
(Sol. Alrha i. q. Ahmala, et Schijet i. q. Hiljet; utrumque
conjunctum Alrhâschijet, tegmentum ephippii, vel, dies
judicii.)
Tum conversus ad latus sexti dixit:
O tu, cujus metae adtingendae certantis passus impares sunt
debilesque!
Quid simile dicto aenigma proponentis: Ucfuf! Ucfuf! abstine!
abstine!?
(Sol. Mah Mah i. q. Ucfuf Ucfuf; utrumque conjunctum Mahmah,
desertum longe lateque patens.)
Tum supercilio nictavit septimo dicens:
O tu, cujus clare patet intellectus et eminens est acuminis
gradus!
Elucida, qui nunquam diserte explanandi facultate non gaudeas,
quid simile dicto:
Alschakik Aflata, frater aufugit?
(Sol. Alach i. q. Alschakik, Târa i. q. Aflata; utrumque
conjunctum, Alachtâr, pericula.)
Tum octavum audire jussit, dicens:
O tu, cujus virtutis horti humectatos rore habent flores,
nitentes!
Quid simile, si diceres aenigmata proponenti: aenigmatum
possessor[9] Ma Achtâra Fidhdhet, non praehabuit argentum?
(Sol. Abâ i. q. Ma Achtâra, et Fidhdhet; utrumque conjunctum
Abâriket, quaelibet res albo nigroque distincta, gladii valde
splendentes, gutturnia.)
Nonum deinceps acuto obtutu petivit dicens:
O tu, in quem digitos intendunt ob animum ingenuum et excellentem
scientiam!
Expedi nobis, quid simile dicto tuo proposita quaestione
contendenti: Dus Gamâet, calca turbam?
(Sol. Tâ i. q. Dus, et Fijet i. q. Gamâet; utrumque conj.
Tâfijet, quod aquae innatat, uva.)
Perrexit referens. Et cum venisset ad me, concussit humeros meos et
dixit:
O tu, qui tenes dictiones implicitas, quibus angis adversarios et
confodis!
Facundus es explicator; profer igitur simile dicti: Chalî Uskut,
avuncule mi tace!
(Sol. Chali i. Chali, et Zah i. q. Uskut; u. c. Chalizah, sincera
amicitia.)
His effatis adjecit. Jam ego sitim vestram restinxi, vosque pavi[10].
Si vero vultis, altera vice vobis potum praebebo. Dixit; et cepit nos
vehementia sitis, ita ut peteremus, denuo nobis bibendum daret.
Respondit: ego non sum, qui, se praehabens fratri, sibi soli
vindicat, nec ut ille, qui nonnisi in cute pinguedinem habet[11].
Rediens ergo ad primum inquit:
O tu, cujus, cum obscura videtur abstrusa sententia, solvunt
subtiles cogitationes!
Si quando aenigmata proponens dicit: Chud Tilk, teneas hanc; quid
huic dicto revera simile?
(Sol. Ha i. q. Chud, et Tik i. q. tilk; u. c. Hâtik, teneas
hanc.)
Dein conversus collo ad secundum:
O tu, cujus facundia praestantiam declarat!
Quid simile proverbio: Himar Vahsch Suijina, onager ornatus[*]?
(Sol. Ferâ i. q. Himâr Vahsch, et Sina i. q. Suijina; u. c.
Ferasin, pl. vocis Firsan, regina in latrunculorum ludo.)
Tum oculi nictu innuit tertio, dicens:
O tu, qui es virtute et ingenio ut Azmaï!
Quid simile esset dicto tuo aenigmatibus certanti: Anfik! Takma!
eroga, repelles!?
(Sol. Mun i. q. Anfik, et Takim i. q. Takma; u. c. Muntakim,
ulciscens.)
Porro quartum apertis oculis intuens:
O tu, qui, quando difficile carmen obscurum est, tenebras
illustrat!
Quid simile dicto: Istanschi Rih Mudamet, odorare vini odorem?
(Sol. Rah i. q. Istanschi Rih, et Râh i. q. Mudamet; u. c.
Rahrah, ampla res, ampla bonis vita.)
Tum furtim adspexit[12] quintum et dixit:
O tu, cujus procul abest mens, ut ad sollicite cogitandum
lenteque respondendum adigatur, aut ad haesitationem adducatur!
Quid simile dicto: Rhatti Halka, tege perditos!?
(Sol. Zun i. q. Rhatti, et Bur, pl. vocis Bâir, i. q. Halkâ; u.
c. Zunbur, palma solitaria, calamitas.)
Nec non conversus ad sextum dixit:
O frater intellectus, in quo tua dubium omne superat perfectio!
Noctu quis pauxillum profectus est, Sâra Billail Muddet, quid
huic dicto simile?
(Sol. Sarâ i. q. Sâra, et Hin i. q. Muddet; u. c. Sarahin, plur.
vocis Sirhan, idiom. Hudeil. lupus.)
Dein convertit oculos ad septimum, dicens:
O tu, qui ornatus es intellectu, qui suum inter homines
stabilivit mercatum!
Tibi est elucidandi facultas; quid ergo simile dicto: Ahbib
Farukah, ama pavorem?
(Sol. Mik i. q. Ahbib, et La, pavor, i. q. Faruka; u. c. Miklah,
funda.)
Octavum versus se convertit dicens:
O tu, cujus virtus ad cacumen pervenit, omnia superans cacumina!
Quid simile dicto: Aathi Ibrikan Ialuh Brhair Urvet, da splendens
gutturnium sine ansa!?
(Sol. Uss i. q. Aathi, et Cub i. q. Ibrik etc., u. c. Uskub,
ocrearius, effusa fluensque aqua, etc.)
Jam leviter arrisit nono dicens:
O tu, qui amplecteris optimam scientiam, et elucidandi facultatem
nullum relinquentem dubium!
Quid, si aenigmatibus tecum concertanti, prudenti, diceres:
Althaur Milki, bos est possessio mea, huic dicto esset simile?
(Sol. Allaá i. q. Thaur, et Li i. q. Milki; u. c. Allâli,
uniones.)
Postremo volae contractione apprehendit manicam meam inquiens:
O tu, qui fulgore intellectus tui in dubiis et sideris tui luce
excelsus es!
Quid est simile sibilo labii, Zafir Gahfalatin? Explica hoc
perfecte explicans!
(Sol. Mokâ i. q. Zafir, et Schafet i. q. Gahfilet; u. c.
Mokaschifet, detectio.)
Perrexit referens. Et cum nos exhilaravisset eo, quod audiveramus, et
cuperemus expositionem, diximus ei: non sumus ex equis hujus
hippodromi, nec manus sunt nobis ad solvendos hos nodos; quod si tu
explicaveris, gratum nobis feceris, si vero celaris, moerore
affeceris. Hic substitit paullum, binas suas voluntates consulens,
sagittasque suas binas versans, usque dum ei placuerat dare, quod
petiveramus. Mox ad coetum accessit sic faciens verba. Docebo vos,
quod nescivistis nec cogitastis, vos edoctum iri; jam igitur vestris
illigate memoriis et exornate his floribus prata vestra!
Interpretationem aggressus rubiginem ingeniis nostris detraxit,
simulque evacuavit manicas, ita ut intellectus sole clariores
evaderent, manicae vero fierent, quasi heri non fuissent habitatae.
Cum autem fugam pararet et de mansione ejus quaereretur, suspiria
trahens ut liberis orbatus, haec effatus est.
Omnis pagus mihi est patria et ampla in eo mansio;
Nisi quod cor Sarugi amore flagrat, ejusque desiderio teneor.
Haec est terra mea virgo, hic aether, unde flavi[13].
Ejus prati herbosi desiderio, prae omnibus aliis, gemo;
Non suave post hoc mihi suave, nec dulce dulce est.
Perrexit Haret Hammamita. Dixi sociis meis: ille est Abu Seid
Sarugensis, cujus dictorum elegantium pars sequior aenigmata sunt; et
incepi eis describere pulchritudinem ornatae ejus eloquentiae,
quamque obsequentem habeat linguam. Tum me converti et en! jam ille
abierat et cum lucro suo evaserat. Mirati ergo sumus de facto ejus,
nescii quo terrarum tetenderit, ceciderit.
1. Malatia, Malatija, Maltija, eadem est urbs ac Meledni,
Melitene, non sita in Mesopotamia, sed cis Euphratem, in
finibus terrae Rûm.
2. I. e. diversos.
3. D. S. legit *Gumlet*, i. e. totum.
4. D. S. Scholl. explicant: e sermone eorum.
5. Soham, stellam obscuriorem in ursae majoris astro, quaerendo,
oculos probabant Arabes.
6. Israelitae cujusdam oves alius satum noctu depastae erant; qui
cum accessisset conquerens ad Davidem, hic judicavit, ovium
gregem ei esse dandum, ei ut satisfieret. Rectius vero Salomo,
qui, undecim annorum puer, forte aderat, statuit: gregem quidem
tradendum ei, cui factum sit detrimentum, ut pullos ejus et lac
sibi vindicet, campum vero illi, cujus oves detrimentum
fecerint, ut eum ipse conserat proximoque anno consitum reddat,
gregem suum recipiens.
7. Secundum ed. Sac.: *in virtute*; sed praeplacet legere *fazl*.
8. Proprie: *accendens igniarium*, vel, *fomes igniarii*.
9. Vel: ingenii possessor, ingeniosus.
10. Vel: moram vobis concessi.
11. D. S. Scholl.: *cujus pinguedo est in ipsius cibo*, vel, *qui
in vase suo retinet pinguedinem*. Mihi dicere voluisse videtur:
*doctrina mea est profunda, copiosa*.
12. D. S. Scholl.: arrisit.
13. I. e. ortus sum.
* Rhythmi finales in nonnullis libris sunt *mugalijâ* et
*hallijâ*.
XXXVII
Zaädensis.
Narravit Haret Hammamita. Procerus ut hasta et agilitate praevertens
onagros[1] ascendi Zaädam; cujus cum adspicerem pulchritudinem et
spectarem viriditatem, interrogavi gnarures narratores, quem illa
includat e nobilibus et fodinis bonorum? eum ut sumerem prunam
lucentem in tenebris et auxilium in oppressionibus. Et describebatur
mihi judex amplus ulnam, abundans statum, Taimita[2] genus et
indolem. Nec desinebam visitatione ei appropinquare, et erogare in
eum cumulando[3], usque dum echo vocis ejus et Salmân[4] eram domus;
et eximens mel ejus odoransque laurum, nunquam non interfui
disceptatorum litibus, defensum et vituperatum conciliare studens.
Cum autem aliquando judex sederet ad judicium exercendum, die
conventus et congregationis, intravit senex tritus plumas[5],
tremorem simulans, qui concilium adspiciens adspectu egregie videntis
narrabat, adversarium sibi esse, qui non sponte secutus sit. Et haud
diutius erat quam scintilla, aut indicium nutus, cum in modum leonis
juvenis adduceretur et, Deus, diceret ille, corroboret et a
conniventia custodiat judicem! Iste filius meus, calamus corruptus,
gladius rubiginosus, ignorans praecepta aequitatis, sugit papillas
repugnantiae. Nam quando equidem progressus sum, restitit, quando
arabice locutus, barbare ille garriit, quando ignem accendi,
extinxit, quando assavi, cineribus inquinavit; quamvis ex eo inde,
quo repsit, tempore, usque dum adolevit, curam ejus sustinui et
benignissimus educatorum et altorum fui. Judex grave id habuit, quod
ille questus erat, et omnes, qui circumsedebant, inauditum
existimarunt; tum ille ita incepit. Testor repugnantiam ex
orbitatibus unam esse, imo saepius oculo frigidius esse[6], prolem
omnino non habere! Regessit adolescens, quem hic sermo ira affecerat:
Per illum, qui constituit judices ad justitiam exercendam, et illis
tradidit habenas probitatis et decisionis! nunquam ille vocavit, quin
dixerim Amen, et praetendit quid, quin crediderim, nec peregrinationi
se dedidit unquam, quin et ego Naziraeatum susceperim, nec ignem
protudit, quin accenderim; nisi quod comparandus est viro quaerenti
Rachamarun[7] ova aut volatum a camelis flagitanti. Resumsit judex:
quanam re difficultatem tibi fecit et probavit tuam obedientiam?
Contra ille: Ex quo tempore vacuus fuit pecuniae et tentatus est
inopia, imposuit mihi, ut linguam petendo exercerem[8], et pluviam
deprecarer ex nubibus gratiae; ut redundaret potus ejus, qui
subsederat, et coalesceret, quod fractum erat in statu ejus. At cum
me edocere inciperet et virtutes animam decentes mihi exponeret, cor
meum intelligere fecit, aviditatem esse rem laboriosam, exosi quid
cupiditatem, gulositatem movere nauseam, mendicari esse abjectionem
animi; tum recitavit mihi e scissura oris sui et ex arte rhythmorum
suorum:
Contentus sis infima sorte, et in ea acquiescas ut ille, penes
quem et pauxillum est multum.
Abstineas ab aviditate, quae non desinit humiliare dignitatem
ejus, qui ad ipsam ascendit.
Existimationem tuam custodi, eamque defende, ut leo defendit
jubas suas.
Et patiens sis, si quid ingruit egestatis, ut solent constantes,
animoque aequo[9].
Nec funde aquam pudoris, etiamsi dives daret, quantum ambae manus
continent.
Generosus est qui, cum affectus est oculus ejus, palpebras laesas
tegit a pupillis suis[10];
Et qui, cum trita sit vestis ejus serica, non consultum habet
terere etiam genas.
Dixit; at austere contraxit vultum senex, tetricus; et irruens in
filium cum detestatione, increpavit ita. Tace, o inobsequens! qui me
praefocas et angis, instar ossis guttur praecludentis. Vae tibi!
matremne tuam docere vis concubitum, aut nutricem tuam lactatum? Jam
conflictatur scorpio cum vipera, et pulli vix depulsi intento cursu
versus admissarios prosiliunt[11]. Dein, quasi eum poeniteret eorum,
quae ex ore suo nimis celeriter elapsa essent, et amore ad
reconciliationem adigeretur, aspiciebat oculo propenso,
submittebatque alam blandientem[12], pergens: Vae tibi, o mi fili!
non jussi sunt contenti esse, nec interdicti sunt submissione, nisi
qui divitiis suis quaestum faciunt et arte sua lucrantur; verum qui
necessitatibus sunt pressi, illi excepti sunt in his legibus
prohibitoriis[13]; pone autem, te ignorasse hanc accuratiorem
explicationem, nec pervenisse ad te quod circumferri solet, nonne tu
tamen es, qui adversatus est patri suo, in iis, quae dixit, eumque
non respexit[14]?:
Ne acquiescas in oppressione et injuria, quo dicatur en!
magnanimus et patiens.
Et probe circumspicias, utrum terra sit vacua plantarum ut cincta
arboribus.
Vultumque averte ab eo, quod tibi suadere volunt imprudentes;
quod pretium arbori sine fructu?
Propelle jumentum tuum a mansione, quâ siti laboras, in oram, ubi
defluit pluvia.
Atque largam tibi expete irrigationem ex copia nubis; et si ambo
manus tuae adsperguntur, proficiat tibi consecutio!
Quod si non obtines, in repulsa non est dedecus, quam jam ante te
tulerunt Moses et Pinehas.
Finivit. Judex vero, cum animadverteret sermonem et facta juvenis
sibi repugnare, et quod se exornarit laude sibi non conveniente,
succensente oculo eum adspexit, an prima, dicens, vice Taimita et
altera Kaisita[15]? phui! qui destruit quod dixit, et varios induit
colores, instar daemonis sylvatici, hominibus et brutis inimici[16].
Regessit juvenis: Per illum, qui te posuit clavem veritatis et
arbitrum creatorum! ibi demum dedoctus sum, cum sollicitudines me
invaserunt, et ex eo intellectus meus rubiginem contraxit, quo
sitivi. Ubi enim est porta aperta, ubi dona facile acquirenda? Num
superest, qui lubenter dona offerat et, cum cibus ab eo petitur,
dicat, teneas!? Respondit judex: Inter multas aberrantes a scopo
sagittas una tamen solet ferire, nec omnis nubes fulgurans decipit;
discerne nubes, quando observas, nec testare nisi quod exploratum
habes. Senex cum videret judicem irasci pro liberalibus, et aegre
ferre omnes homines avaritiae insimulari, scivit illum verba sua esse
confirmaturum, ipsumque liberaliter tractaturum; ideo non cessavit
ponere rete suum, et ad ignem pisces suos torrere[17], sed ita illum
allocutus est:
O judex! cujus sapientia et clementia firmior est quam
Radhwa[18].
Nunc ille in ignorantia sua contendit, toto in mundo non esse
fratrem pluviae largae[19].
Nescit enim te esse ex societate, quorum dona (tam larga), quam
manna et coturnices.
Largire ergo, quod eum depellat, pudore suffusum, ob mendacium
asserti sui,
Ut et ego redeam laetus, laudans quod me, cum beneficio
affeceris, tum juveris!
Dixit; et sermone delectatus judex ei abunde ex divitiis suis
impertiebatur; quo facto conversus ad juvenem, vituperii sagittas ei
armavit, vidisti, inquiens, vanitatem opinationis tuae, et errorem
suspicionis? Ne igitur posthac festina vituperando, nec dola lignum
antequam probasti; et cave, ne recuses obsequium patri tuo; nam si
iterum morem non geres, descendet in te, quo dignus fueris. His
dictis juvenem poenituit et confugit ad succinctorium patris sui, tum
surrexit properanterque abivit; senex quoque secutus est canens:
Quem fortuna injuria aut noxa affecit, adeat judicem Zaädae!
Liberalitas ejus detrectat laudibus antecessorum, aeque ac
defatigabit posteros.
Addidit historiam referens: Ambigui, habeamne senem illum pro noto,
an pro ignoto; usque dum aggrediebatur iter suum; ibi clanculum
induxi animum, ut eum sequerer, vel usque ad domicilium, eo fine, ut
perspicerem arcana ejus et cognoscerem, quae sit arbor ignis ejus.
Abjectis ergo protinus negotiis, tetendi, quo ille tetendit; nec ille
desivit progredi, me pone sequente, et longius discedere, me
appropinquante, donec uterque nostrum alterum conspiciebat, et
ambobus amicis certa erat agnitio. Hic ille laetitiam prodidit et
deposuit tremorem, dicens: qui mendacia obtrudit fratri suo, ne sit
salvus! Tum non amplius dubitavi, illum esse Sarugensem, nec enim
ulla erat habitus mutatio. Proinde festinavi ad eum, ut manu prehensa
salutarem, et quaererem, quid boni aut mali acciderit. Ille vero: en
filium fratris tui obsequentem[20]! Et continuo dereliquit me
proripiens sese. Juvenis autem tantum risit, dein aufugit ut ille
aufugerat. At ego redii, eos ipsos postquam cognoveram, nescius licet
ubi uterque versaretur[21].
1. Vel: puellas Zaädae, ob venustatem claras. Zaäda autem urbs
Jemanae perhibetur magna, sexaginta parasangas a Zanaa remota.
2. Taim fuit matruus Nadhari, auctoris Koreischitarum. Praeterea
vero posteri ejus etiam ob fortitudinem et prudentiam magna
gavisi sunt gloria.
3. D. S. Scholl.: *et instar distractae mercis ei esse, quietem
ci concedendo*, i. e. *non visitando*; quae interpretatio est
artificiosior.
4. Primus Persarum, qui Mohammedis religioni se addixit, eique
tam carus, ut diceret, paradisum majore Salmani, quam Salmanum
paradisi desiderio teneri.
5. I. e. vestem.
6. I. e. jucundius.
7. *Anuk* est aquila vel ossifraga mas, qui ova non parit. Alii
proverbium hine ortum putant, quod hoc avium genus ova sua in
altissimorum montium cacuminibus condat.
8. D. S. Scholl.: ut mendicationem gustarem.
9. A. v. et oculos connive super eo.
10. A. v. a duobus videntibus suis.
11. D. S. Scholl.: adversus pullos pustulis Kara dictis
laborantes. Proverbium, quo taxentur, qui cum eis colloqui
audent, coram quibus loqui non debent.
12. Lenem se simulabat.
13. Proprie: in vetitis.
14. Var. lect. in edit. Percivalensi.
15. Kaisitae, oriundi a Kaiso, filio Aljasi, semper bella
gerebant cum Taimitis, dicebanturque optimi equites, sed
homines avari.
16. Rhauli.
17. Intellige: *opportunum*. Non bene D. S. Scholl.: fluxit hoc
proverbium inde, quod fures conspecto igne accederent ad
furandum, detecti autem dicerent: pisces nostros assare
voluimus.
18. Radhwa non est mons in Medinah, ut D. S. Scholl, docent, sed
ab oriente urbis Jambiae, suntque inter eum et Medinam septem
stationes. Vid. Abulfed. Arab. Descript. ed. Rommel p. 63.
19. Vel: liberalitatis, doni.
20. Vel: *bonum*. Dicere vult, non verum est, quod de
inobedientia filii mei protuli coram judice.
21. Verti sec. var. lect. ed. Percival. Secundum Sacyanam
reddendum: *ubi vero locorum illi?!*
XXXVIII
Marvensis.
Narravit Haret Hammamita. Ex eo tempore, quo pes meus currere et
calamus spuere incepit, ita deditus eram doctrinae, ut mihi esset
rivo, quo adaquarer, et lumen inde petitum pabulo, ac quotiescunque,
scrutans ejus magistros arcanorumque reconditoria, assecutus eram
talem, qui ex voto esset mendicantis, pruna ignem flagitanti,
alligata stapedi ejus manu mea, eleemosynae pluviam rogabam de
thesauro ejus. Neminem tamen inveniebam copiosioris fluxus, et
majoris in racemo masculo palmae foeminae appendendo dexteritatis[1],
quam Sarugensem; nisi quod magis vagus erat quam proverbium, celerior
in loco commutando quam luna. Sed ei occurrendi cupidus, pulchros
existimans ejus consessus, longissima non fastidiebam itinera, immo
dulces habebam viae molestias, quae pars sunt poenarum. Cum autem
vagando etiam pervenissem Marvam[2], in quo nihil est miri, me eum
obvium habiturum esse, indicaverunt auguria et omina, laetorum
praenuntia. At, quamquam eum quaerebam in congregationibus
itineratorumque frequentatis diversoriis, non repperi quemquam, qui
de eo referre posset; nec ullum ejus vestigium; ne levissimum quidem,
excitatum ab eo, pulvisculum; ut desperatio vinceret desiderium,
spesque omnis extraheretur et percuteretur in capite. Die tamen
quodam, cum versarer apud Marvae praefectum, virtutis cultorem et
generosum, en! ascendit Abu Seid, veste usu laevigata, moribus
blandis, impertivitque praefectum salute egentis, quando obvium habet
dominum coronae, tum dixit: scias tu, qui custoditus sis a vituperio,
intactus ab aerumnis! Cui traduntur praefecturae, ab eo suspenduntur
spes; cujus elati sunt dignitatis gradus, ad eum tolluntur preces; et
bene illi, qui, si potest et fato prosperatur, decimas dat bonorum
suorum, ut decimas accipit de gregibus, gentique nobilium adhaeret,
ut amplectitur familiam et gynaeceum. Nunc tu es columen urbis tuae,
palus tui temporis; cameli onerarii pelluntur ad te, ut eis sis
praesidio; egregia dona sperantur a liberalitate tua; desiderata
descendunt in area tua; tranquillitas petitur e vola tua; Dei
liberalitas largissima in te fuit; beneficia ejus te totum
involverunt. Ego vero sum senex, inops, postquam opibus abundaverat;
pabulo destitutus, cum advenit canities; et e longe dissita domo ad
te contendi, statu deterrimo, sperans e mari tuo fluctum, a dignitate
tua elationem; spes autem pulcherrima est intercessio pro petente;
donum, quod datur datori. Ergo, quod te decet, in me statue, et bene
mecum age, ut tecum bene egit Deus; et cave, genam avertas ab eo, qui
te visitat, domumve tuam adit, aut manum contrahas ei, qui a te petit
aquam, aut a liberalitate tua commeatum! Per Deum! non laudatur, qui
congelatus est, nec recta tendit, qui cumulat; sed prudens est, qui,
quando habet, largitur, et quando beneficum se ostendit, iterat; et
nobilis est, qui, quando petitur ab eo aurum, dare non veretur, nec
retinet, ut consideret plantarii sui fructum et contempletur delicias
animae. Praefectus ibi cognoscendi cupidus, limpidane ejus aqua sit
pauca, an fons scaturiens abundet, demisso vultu stabat, cogitans,
quomodo igniarium ejus tunderet, undulatumque ensis nitorem probaret.
Hanc secretam silentii donationisque dilatae causam non perspiciens,
Abu Seid exarsit ira et declamavit ex tempore:
Ne contemnas tu, qui a facinoribus diras afferentibus procul sis,
eruditum, quod apparuit detrita tunica, egenus[3];
Nec permittas, spei fratrem amittere familiam suam, sive
facundiam monstraverit, sive conticuerit;
Affla liberalitatis odore, quicunque advenerit fructus decussum;
vivifica auxilio tuo, quemcunque videris projectum!
Nam optimum viri est peculium, quod aedificavit memoriam et
famam, cum proficiscentibus de loco in locum migrantem,
Nec, qui laudes emit donis, decipitur, si, quod dedit, est
hyacinthus.
Quod si non esset honor, parum excusationis haberet prudens,
quando ei inhiat, quod ultra panem est quotidianum;
Sed gloriae struendae studet, liberalitatem amans collum tendit
ad divitias.
Nec odoratur laudis diffusos odores munificus, nisi contemserit
spiramenta Musci contriti;
Et adeo difficilis est avaritiae et laudis conjunctio, ut hanc
existimaverint piscem, illam lacertam.
Nam liberalis, mores ejus a hominibus laudantur; manus congelatae
vir non desinit esse odiosus;
Argumenta, quibus avarus, dum facultates retinet, se excusat,
cumulant eum vituperio et reprehensione.
Liberaliter ergo largire, quas manus collegerunt, divitias, ut
imbrem hauriens sit attonitus,
Tuamque laudum partem vindica, antequam terrens infortunium
arborem monstret excisam!
Durius enim est tempus, quam, ut statum diu permanere sinat, sive
displiceat, sive placeat.
Praefectus ei dixit: per Deum! pulchre locutus es; cujus tu te viri
dicis filium? Sed a latere illum adspexit, tum declamavit, oculos ira
comprimens:
Ne interroga virum, quis pater ejus sit; indole examinata, ei
jungere, vel separare!
Succo uvarum primo, si dulcis repertus fuerit ejus sapor, non
opprobrio erit, descendisse de omphace.
Dixit; et praefectus eum, ob spectatam facundiam, tam prope sibi
admovit[4], ut loco haberet circumcisoris[5]; tum de absconditis opum
suarum pretiosis ei impertivit, quod indicabat longitudinem syrmatis,
brevitatem noctium[6]. Hic vero surrexit manica plena, corde laeto,
me sequente ejus gressum, vestigiumque imponente vestigio, donec
egressus erat domo et reliquerat leonis illius lustrum. Tunc ego
acclamavi: conducat tibi, quod accepisti; diu fruere munere, quo
dignus habitus es! Et lucente facie et fulgente Deo gratias egit,
incessit superbiens, ac declamavit non praemeditatus:
Qui stultitia consecutus est bonam sortem, aut altum tenet
dignitatis gradum propter originem,
Me, sciat, virtute elatum esse, non copiis, et oratione
prosperatum, non atavis regibus!
Adjecit: pereat ille, qui doctrinam vituperat, felix sit ille, qui
seriam ei navat operam et studet! Tum valedixit et abiit, pectori meo
relinquens flammas.
1. Vel, in pice camelorum vulneribus applicanda.
2. Urbs Chorasanae, cujus incolae maxime proclives dicebantur ad
avaritiam.
3. Ut terra sterilis et deserta.
4. Honoravit.
5. Circumcisor proximus est ei, qui circumciditur.
6. Opulentiam.
XXXIX
Omanensis.
Commemoravit Haret Hammamita. Ex quo virere incepit cingulum, et
germina protrudere gena[1], deditus eram secandis desertis, in
jumentis Mohariticis; petens nunc montosa, nunc depressa, ut
perscrutarer cognita et incognita, probarem loca mansionis et
adaquationis; et sanguine tinxi ungulas equorum, ut plantas
camelorum, macilentos feci celeres altaque vestigia imprimentes. Cum
autem Zacharam[2] pererrare fastidio esset, et negotium me cogeret,
adire Zucharam[3], inclinavi ad experiendas undas et eligendam navem
itinerariam, in eamque contuli me et pertinentia ad me, comites,
commeatum et peram viatoriam; tum eâ vectus sum modo caventis, vota
facientis, animam reprehendentis et excusantis. Sed navi vix
propulsa, velis ad festinandum elatis, audivimus a littore portus,
per noctis obscurae tenebras, vocantem: o habitatores navis illius
erectae, propulsae in mare vastum decretis Summi, Omniscientis!
mihine licet mercem vobis indicare, quae vos servare possit a poena
cruciante? Diximus: de igne tuo nobis communices, o index, et dirigas
nos, ut amicus ducit amicum! Respondit: vultisne vos comitari viae
filium, qui commeatum suum habet in canistro, umbrâ non est gravi,
nec aliud quaerit, quam locum, ubi dormiat? Convenit ergo, ut ei
faveremus, nec quod peteret, recusaremus. Iam cum staret in navi,
dixit: Regem universi imploro, ut me servet a viis interitus! Tum
adjecit: relatum nobis est narrationibus, traditis a doctissimis,
Deum non jubere discere ignorantes, antequam jusserit docere doctos.
Habeo autem *amuletum*, acceptum a prophetis; habeo bona vobis
consilia, quorum firma sunt fundamenta; nec possum abscondere, nec a
natura mihi proprium est, prohibere. Considerate ergo, quod dico, et
intelligite, teneteque, quod vos doceo! Hic clamavit, ut qui
gloriatur, num scitis — inquiens — quid hoc sit rei[4]? Per Deum!
praesidium est itineratorum, tendentium in mari; clypeus protegens ab
aerumna, fervente maris unda; quo Noach ipse se defendit tempore
diluvii servatusque est cum assumtis animalibus, ut clare exponitur
versibus Corani. His dictis recitavit futilia quaedam, quae meditatus
erat, et figmenta, quae exornaverat, quorum in fine adjecit: vehimini
eâ, nomine Dei (navis) currat et consistat! Tum suspiria duxit, ut
perdite amantes, aut Dei cultores maximi habendi et perrexit: ego
vobis fui loco adducentis ad scopum vestrum; admonui vos, ut qui
strenue monendi officium explet, praeivique regiâ dirigentium; testor
te Deum, qui directorum es optimus! Dixit Haret Hammamita. Et,
admirati facundiae ejus gratiam manifestam, vocem extulimus
recitatum. Pectus autem sono ejus sensit, notum sibi esse solis
illius oculum, eique dixi: per imperantem mari profundo, quaeso,
nonne es Sarugensis? Respondit: certe, et num absconditus esse potest
filius gloriae? Ibi laudavi iter, et me ipse detexi se detegenti, nec
cessavimus una proficisci, dum mare erat tranquillum, vita serena,
tempus jucundum, et occursu ejus tam felix eram, quam dives, qui
invenit purum aurum suum, laetabarque confabulatione cum eo, ut
demersus extractione; donec vehemens spirabat auster, inclinabant
latera navis; itineratores tranquillitatis, quae fuerat,
obliviscebantur; fluctus in nos irruebant undique. Hujus ob
infortunii impetum nos recepimus ad insulam quandam, ut quietem
daremus et quiete frueremur, usque dum faveret ventus. Sed itineris
difficultas non cessabat, donec de commeatu nonnisi pauxillum
supererat. Hîc mihi dixit Abu Seid: ramorum fructus non colliguntur
sedendo; visne igitur felicitatem venari surgendo? Respondi:
propensior sum ad sequendum te quam umbra, obedientior quam calceus.
Processimus itaque in insulam, firmo fune propositi, commeatum
inquirendi; quamquam nostrum neuter nec pelliculam ossis dactyli
possidebat, nec rectam cognitam habebat viam. Progressi vero, ut
scrutaremur insulae medium, et nos conferremus in ejus umbram,
pervenimus ad arcem firmam, portâ instructam ferreâ, ante quam
caterva stabat servorum. Hos leniter interrogando exploravimus, ut
nobis essent scalae ascensionis, funes adaquationis. Sed omnes
invenimus quasi tectos cute fracti, aerumnâ vincti, dicentibusque
nobis: o juvenes, cur haec vobis est anxietas? nec vocationi
responderunt, nec effati sunt verbulum pulchrum, malumve.
Animadvertentes itaque, ignem eorum esse ignem Hubahabi[5], eosque
experientibus inveniri similes apparenti falsae desertorum aquae,
exclamavimus: sordidae fiant facies, sitque exsecratus avarus, et qui
eum rogat! At approperavit famulus, annis provectus, lacrimis mersus,
et dixit: o homines, ne cumulate nos convitiis, nec dolorem create
increpationibus! nos enim in tristitia sumus involvente et negotio
loquendi otium negante. Dixit Abu Seid: tristitiae angustias pande,
et magiam vince magia! nam me invenies medicum sufficientem,
remediorum designatorem sanantem. Regessit: scias, hujus arcis
dominum cardinem esse hujus vallis, regem hujus latrunculorum ludi;
sed semper tristem, ob defectum liberorum. Nec desiit conjuges ducere
nobiles, eligere thori socias eximias, donec ei nuntiata est
pretiosae cujusdam graviditas, indicatus est palmae suae nascens
surculus. Et nuncupabantur vota, numerabantur dies et menses; at
instante pariendi tempore, et conflata torque et corona, tam magnus
est parientis labor, ut metuatur ramo et radici; nec cuiquam nostrum
est quies, aut somnum, nisi parum. Tum paravit flere et ejulavit,
repetivitque, nonnisi in Deo esse opem, ac continuavit. Dixit ei Abu
Seid: quietus sis et hilaris; laetitiam speres et nunties! mihi est
incantamentum partus dolorum, cujus fama dispersa est per orbem.
Iuvenes ergo ad dominum properabant, certatim laeta nuntiantes,
citiusque, quam pronunciatur non! non! aderat, qui nos ad istum
duceret. At cum intrassemus et coram eo staremus, dixit Abu Seido:
optima assequeris, si vera sunt promissa, nec vanum est augurium.
Ille vero petiit calamum aptatum, spumam maris et crocum, aqua
rosarum purissima maceratum; hisque prius, quam redditur spiritus,
allatis, adoravit, faciem in pulvere volutavit, Deum laudavit et
peccatorum remissionem rogavit; tum calamo prehenso, in prolixam
orationem se diffundens, spumae inscripsit croco:
O embryo! bonus tibi monitor sum; nam ut bene moneamus,
praecipitur a lege.
Tu nido custodiris tecto et loco quietis firmo,
Quo non vides, quod terreat, ab amico simulante, aut inimico
declarato;
Si autem prodis, migras in mansionem doloris et contemtus,
Continua igitur vitam tuam commodam et prospice, ne, quod vere
habes, des pro opinato;
Et cave a deceptore, magia circumveniente, ut te conjicias in
cruciatum miserabilem!
Per vitam meam! bonum tibi consilium dedi; sed quoties, qui bene
consulebant, pares habebantur merito suspectis.
Dein, multitudine non advertente, scriptum obliteravit, centies
adspuit, spumam panniculo serico involvit, postquam Abiro[6]
illeverat, ac jussit, ut appenderetur parturientis femori, nec
tangeretur a manu menstruantis[7]. Moraque interjecta minore gustu
bibentis, aut tempore inter duos mulctus medio, excidit corpus
infantis, vi spumae, concurrente auxilio Unius, Aeterni. Et impleta
est arx laetitia, domini et servi volabant alacritate, circumdabatque
Abu Seidum coetus, laudantes, manus osculantes, se benedictos
reputantes vestium ejus tactu, ut mihi videretur Carnensis Avîs[8],
aut Asadensis Dabis[9]. Tum in eum effundebatur donorum
remunerantium, et favorem contrahentium munerum, copia, quae mansurum
ei promitteret plutum, ac ridentes faceret votorum facies. Nec
desinebant iterum iterumque accedere reditus, ex quo editus erat
foetus, usque dum mare promittebat securitatem et facile videbatur
iter Omanum. Tunc Abu Seidus, satiatus muneribus, praeparabat abitum.
Verum princeps non concedebat ejus discessum, postquam expertus erat
benedictionem; sed jussit, ut annumeraretur familiae suae, et manum e
gaza sua impleret pro lubitu. Dixit Haret Hammamita. Equidem, cum
illum viderem inclinantem eo, ubi lucraretur pecuniam, ad eum, me
converti graviter exprobans, et vituperavi, quod relinqueret patriam
et familiares. Sed regessit: haec tua tibi serva, et accipe, quae ego
consulo!
Ne dilige locum, quo injuste tractaris et pro servo haberis;
Relinque locum, ubi valles efferuntur super colles;
Fuge in asylum tutans, in latera adeo Hadhanae[10],
Et prospice animae tuae, ne maneas, ubi te opprimat spurcitia;
Peragra terras, et quae tibi placet, eam elige patriam,
Et mitte memoriam locorum consuetorum et desiderium
cohabitantium!
Scias enim, ingenuum in patria sua obvium habere neglectum,
Ut margarita in conchis occulta spernitur nec ullius habetur
pretii.
Addidit: satis est, quod audivisti; bene tibi, si sequeris! Ibi
excusationes ei meas explicans dixi: tu ipse mihi sis excusator! Quo
audito excusavit me et se, nec non commeatu me instruxit, ut nihil
relinqueret inopiae, et comitatus est, ut comitari solemus
propinquos, donec ascendi scapham; ubi ei valedixi, flens et
vituperans separationem, ac optans, ut embyro periisset cum matre.
1. Pubes et barba crevit.
2. Desertum.
3. Forum in urbe Oman.
4. Scriptum, puta, quod manu tenebat.
5. Alii virum fuisse dicunt, qui ignem noctu non accenderet, aut,
animadvertens visitaturos, exstingueret; alii putant, sic
dictum esse insectum lucens; alii scintillas, equorum ungulis é
lapidibus excussas.
6. Odoramentorum facta cum croco miscella.
7. Quod ejusmodi mulieribus sacros textus tangere vetitum est.
8. Religiosissimus Cufensium, Carnâ oriundus.
9. Rex Arabum, Haririi aequalis, trucidatus a. p. H. DXXIX.
10. Mons in superiore parte Nagdi.
XXXX
Taurisensis.
Narravit Haret Hammamita. Constitueram egredi Tauriso, tempore, quo
nec humili, nec honorato, conveniebat, deficientibus in ea tutore et
benefico. Cum autem in eo essem, ut pararem itineris necessaria et
quaererem comites, offendi Abu Seidum Sarugensem, indutum ampliore
veste, cinctum mulieribus. Interrogavi igitur de negotio ejus, et quo
exspatiaretur cum caterva sua. Digitum intendens in mulierum unam,
vincentis pulchritudinis, manifestae contumaciae, inquit: hanc duxi,
ut amica esset in terra peregrina, et liberaret a miseria status
solitarii. Sed imposuit mihi sudorem utris[1], distulit debitum,
potestatem meam excedentia injunxit, sumque maciatus dolore, socius
moeroris et angoris. Proinde ecce! currimus ad judicem, ut injuste
agentem puniat, et inter nos stabiliatur consensus; si non -
divortium fiat et separatio. Dixi; ego vero cupiebam audire, quis
vinceret, et quid reportaturi essent. Negotiis itaque post aurem[2]
conjectis, comitem me praebui, quamvis nihil afferrem utilitatis.
Iam, cum coram judice essent, qui erat ex eis, qui avaritiam
existimant virtutem, et colligunt, quod dentifricio[3] inhaeserit,
Abu Seidus in genua procumbens dixit: Deus juvet judicem eique
benefaciat! Hoc meum jumentum est inobsequens, deditum contumaciae,
dum ego ei magis obsequor, quam ejus digitorum pulpae, et majore ejus
desiderio teneor, quam cor ejus. Affatus est illam judex: vae tibi!
nescisne, mulierem immorigeram ad iram provocare Dominum et
verberibus castigari? Respondit: ex eis est hicce, qui post domum
gyrant et vicinum sumunt pro vicino[4], quod ego non diutius ferre
possum. Allocutus est judex virum: vae tibi! terra tu seris sterili,
foetificasque ubi non eduntur pulli? non pulchre tu habes, nec
securum est corium tuum[5]! Objecit Abu Seid: illa, per ventos
mittentem, mendacior est quam Sigach[6]! Respondit mulier: ipse
potius, per eum, qui columbas torque praedidit et struthiones alis,
mendacior est quam Abu Tamama[7], cum mentiretur in Iamama! Abu
Seidus hic, suspirans ut flamma fumi expers, ebulliens ut maxime
iratus ebullit, vae tibi — inquit — o foetida, o lutosa, o praefocans
maritum et vicinum! Privatim tu me audes cruciare et in publico pro
mendace declarare? Ipsa me scis, cum domum deductam spectarem, te
invenisse magis informem simiâ, sicciorem pelle hoedina, asperiorem
fibris palmae, foetidiorem cadavere, graviorem *cholerâ*, sordidiorem
menstruis, magis prostitutam cortice, frigidiorem frigida nocte,
stolidiorem Rigla[8], patentiorem Tigride. Sed texi vitia tua, nec
palam feci dedecus; quamquam, etiamsi Schirin[9] tibi dedisset
pulchritudinem suam, Subeidah[10] divitias, Balkis thronum suum,
Buran[11] tapetum, Sobbâ[12] regnum suum, Rabia[13] pietatem,
Chindaf[14] gloriam suam, Chansa[15] carmina in Sachrum, detestatus
essem, ut consideres meo in pilento, et percutereris ab admissario
meo. Dixit; et murmuravit foemina, pardi instar succensens,
brachiisque nudatis ac substrictis manicis, inquit: o avarior
Madêro[16], infelicior equo in certamine ultimo, pavidior ave prae
metu totam noctem canente, inconstantior pulice! Tu me vis dedecore
adspergere, et honorem meum cultris lacerare, cum tamen scias, te
minoris haberi praesegmine unguium, vitiosiorem esse mula[17] Abi
Dulamae, magis infamem ventris crepitu in hominum corona, et
stupidiorem culice in aromatum capsula? Quod si Hasan Basrensis[18]
tibi daret verba sua et admonitiones, Schaäbensis[19] scientiam et
memoriam, Chalil[20] prosodiam et grammaticam, Garir erotica et
satyras, Kuss facundiam et eloquentiam, Abdulhamid[21] disserendi et
scribendi facultatem, Abu Amru[22] legendi et declinandi artem, Ibn
Kureib[23] traditiones ab Arabibus auditas; num credis, te a me
electum iri coenaculi Imamum, vaginae gladium? Non, per Deum! ne
janitorem quidem te sumerem januae, nec fustem, quo suspenderem
peram. Dixit eis judex: videmini mihi Schannus et Tabca[24], Hadata
et Bundaca[25]. Quare tu, vir, mitte rixam et incede via tua plana;
tu vero, abstine exprobrare, et quietam te praebe, quando domum
intrat per portam! Mulier inquit: non coercebo linguam, nisi me
vestiat, nec concedam aditum, nisi me satiet! Abu Seid autem juravit
per sacramenta repudii tertii, se nihil possidere, quam lacinias suas
laceras. Hic judex, incipiens amborum rem considerare oculo
perspicacis, cogitatione prudentis, accessit ad eos fronte austera,
clypeoque adverso, ac dixit: nonne sufficit vobis coram tribunali
certare stultitia, et eo ipso committere magnum crimen, ut a
turpitudine convitiandi procedatis ad infamiam fraudis? Sed,
sanctissimum interpono juramentum, anus vester aberravit a fovea, et
sagitta vestra non feriit cavitatem juguli! Nam fidelium imperator,
cujus vitâ diu servandâ Deus religionem juvet, constituit me, ut
lites adversariorum dirimam, non, ut aere alieno pressorum debita
solvam, et per gratiam, quae hac sede me collocavit, deditque
vinciendi ac solvendi licentiam, si mihi non revelatum monstrabitis
negotium vestrum et decipiendi consilium, ego vos infamiae exponam
per urbes, et exemplum faciam possidentibus oculos! Abu Seid, his
auditis, vultum demisit ut serpens; tum dixit: obsequar! obsequar!
Ego sum Sarugensis; haec mea mulier; nec par est plenae lunae
aliud, quam sol;
Nec dispulsus est noster amor; nec reliquit monasterium ejus meus
presbyter;
Nec praeteriit meum meus imber plantarium; sed a quinque inde
diebus.
Mane et vespere sumus veste famis; nescimus, quid sit manducare
aut sorbere,
Ut animae imbecillitate similes simus cadaveribus sepulchro
ejectis.
Cum itaque patientia deficeret et solatium, et emaciaret malum,
dolore afficiens tactu,
Duce fortunâ bonâ aut malâ sic coram te stetimus, ut acquireremus
argentum.
Paupertas enim quando durat, ingenuum cogit, induere vestem
fraudis.
Haec mea est conditio; hoc in votis: adspice diem meum et
consolare de praeterito,
Ac jube, ut vulnera mea obligent, aut me ligent! Nam in manu tua
est salus mea et miseria.
Fatus est judex: convalescat hilaritas tua, bene habeat anima! Iam
enim decretum est, ut peccatum tibi condonetur, largumque porrigatur
donum. Ad haec mulier assilivit, protendit collum et, ad praesentes
conversa, inquit:
O Taurisenses! judicem habetis judicibus omnibus liberalitate
longe praestantem.
Nihil in eo est vitii, nisi, quod die largitionis partitur
inique.
Ego et senex eum accessimus, ut fructus decerperemus de arbore
ejus, quae non desinit concuti,
Et dimisit senem rigatum, praehabitum, donatum separatim;
Me vero repellit magis frustratam, quam considerantem fulgur,
parum quod fulget mense Iunio.
Quasi nesciret, me docuisse senem rhythmos,
Et, si velim, ipsum ludibrio facere posse populo Taurisensium.
At judex, cum videret ejus animum audacem et effrenatam linguam,
animadvertens, se ab eis tentari morbo medicum ad desperationem
adigente, et infortunio haud avertendo, seque, alterutro tantum
donato, altero vacuis manibus dimisso, ei similem fore, qui aes
alienum solverit aere alieno, aut preces vespertinas duobus tantum
absolverit genuflectionibus; tetricum reddidit vultum, oculos
defixit, nasum prae ira extulit, austerus intumuit, murmuravit et
infremuit; modo ad dextram, modo ad sinistram, se convertit; non
quietus stare potuit prae moerore et poenitentia, reprehendere coepit
judicis munus et ejus molestias, enumerare turbas ejus et
afflictiones; delirare inquit eum, qui id expetat et quaerat; tum
spiritum duxit ut spoliatus; ploravit, ut fletus eum paene probro
exponeret, et dixit: haec res sane est mira! unone loco duabus petar
sagittis; adigar ad duo solvenda debita; ipse libertatem habeam, ut
adversarios placem? Unde, quaero, unde? Tum, conversus ad
cubicularium mandata ejus peragentem, dixit: hic non est dies judicii
et decretorum, diremtionis et exsecutionis; hic est dies calamitatis;
hic est dies gravis calore; hic dies est, quo praeda sumus, non
praedamus! Libera me ab his duobus vilibus, linguam eorum praecide
duobus denariis, tum abire jube socios, claude portam et nuntia: hunc
diem esse infaustum, judex quo sit curis oppressus; ne ad me accedant
causam proposituri! Dixit; et cubicularius verbis ejus addidit Amen,
flere se simulans ob ejus fletum; posthaec, Abu Seido et conjugi
duobus numeratis siclis, dixit: attestor, vos esse hominum et
geniorum vaferrimos[26]! At reveremini sedes judicum et abstinete in
eis turpibus verbis! Nam non est omnis judex Taurisi judex, nec omni
tempore audiuntur carmina tremulantia. Ambo reposuerunt: qualis vero
tu es, talis dignus est munere cubicularii, et incumbit nobis, tibi
gratias agere. Quae cum dixissent abierunt, prosperati duobus
denariis, judicis corde ustulato duobus ignibus.
1. Molestiam; quod sudant utrem ferentes.
2. I. e. post tergum.
3. Proprie, quod dentifricium exspuit.
4. Venerem more exercet a natura non probato.
5. Vel, nec vanus est metus tuus.
6. Falsa prophetissa tempore Muhammedis.
7. Vir, qui eodem tempore pro propheta haberi voluit.
8. Planta crescens aquae tam propinqua, ut facillime undis
diripiatur.
9. Mulier ab imperatore Graeco donata Persarum Aberviso.
10. Conjux Haruni Arraschidi.
11. Filia Abervisi; secundum alios, conjux Mamuni.
12. Regina Hirae.
13. Mulier pietate celebris.
14. Mater Modrekae, Tabechae, Mamae; Modreka autem erat ex avis
Mohammedis.
15. Chansa, celeberrima poetria, Arabum Sappho.
16. Avarus, qui, camelos suos abigens, piscinam coeno inquinabat,
ne aliorum cameli ex ea sitim possent restinguere.
17. Mula valde spurca.
18. Vir admonitionibus, vel orationibus sacris, clarus, natus sub
finem imperii Omari bin Alchathabi.
19. Vir ingentis memoriae, mort. Cufae circiter a. p. H. CIV.
20. Chalil primus dicitur animadvertisse prosodiam in carminibus
deserticolarum.
21. Celeberrimus scriba, tempore Marvani, occisus a Manzuro.
22. E celeberrimis grammaticis, mort. Cufae a. CLIV. p. H.
23. I. e. Azmäi, dictus a parvis auribus.
24. Schannum et Tabcam, nonnulli dicunt, tribus duas fuisse, se
invicem debellantes. Azmai censet, Schaun esse vas coriaceum,
Tabca aptum operculum. Aliorum haec est expositio: Schann erat
ex astutis Arabum, qui sibi proposuerat, nonnisi talem
matrimonio ducere, quae aeque astuta esset, et quaerendi causa
terras peragrabat. Comitem itineris aliquando assumserat, cui,
cum jam processissent: utrum tu me portabis — dixit — an ego
te? Respondit iste: o absurde! num eques equitem portabit?
Conticuit ergo, donec ad satum pervenerant; ibi resumsit
Schann: an credis hoc satum jam comesum esse, nec ne? Regessit
comes: o ignorans! nonne id vides in spicis? Iterum ergo
conticuit, donec obviam forte ferebatur feretrum; hic
interrogavit Schann: an putas incumbere vivum, nec ne? Reposuit
comes: non vidi te stolidiorem; num putas vivum sepeliri?
Postea, cum ad pagum venissent, ubi comes habitabat, hic illum
hospitio excepit et filiac suae Tabcae, joci causa, ejus
sermonem retulit. Quae eum resecuta est: recte dixit, nonnisi
ea contatus, quae similes ejus contari solent. Quod ad
quaestionem: an ego portabo te? sententia fuit: utrum ego tibi
novi quid narrabo, an tu mihi? Quaestione de sato intendit:
possessoresne pretium mutuo acceperint? Verbis, an mortuus
vivus? interrogavit: an reliquerit prolem, cujus in memoria
vivat, nec ne? Cum autem ad virum exisset, filiaeque
interpretationem ei narrasset, hic eam petiit uxorem, ille
dedit.
25. Etiam de Hadata et Bundaca divergunt sententiae. Alii censent
Hadatam esse avis genus, sc. milvum, et Bundacam globulum, qui
balistario arcu vel alio instrumento jacitur; alii dicunt, duas
esse gentes, quae mala alteri inferendo certarint.
26. Proprie, duorum ponderum.
XXXXI
Taniticus.
Narravit Haret Hammamita. Alacritate juventutis meae morem gessi
affectibus amoris[1], nec desii confabulari cum mollibus cervicem, et
aures praebere suaviter modulantibus[2]. Tandem vero, adveniente
monitore et aufugiente florida aetate, magno latus sum appetitu ad
rectam et consideratam vitam, poenituitque me eorum, quae deliqueram
contra deum. Incepi igitur malos mores benefactis luere et
caespitationes corrigere, antequam excederem e vita; ac transii a
matutina visitatione tenellarum foeminarum ad conversationem cum
probis, et a conventione cum fidicinis ad frequentandos pietatis
studiosos, juravique, me non futurum socium alii, quam recedenti ab
errore, cujusque animus solutus[3] rediisset in plicam; quod si
inveniebam effrenatum, diuque dormientem, removebam domum meam a domo
ejus, fugiebamque a scabie ejus et infamia. Cum autem peregrinatio me
projecisset Tanim[4], induxissetque synagogam ejus laetificam, vidi
in ea circumdatum hominum circulo conferto, spectatoribusque arcte
consertis, declamantem firmo pectore et voce clara: Miser est filius
Adami, et quam miser! Nititur in mundo nullo firmo fulcimento,
apprehendit sustentacula fallentia, mactaturque amore ejus sine
cultro. Occupatus est eâ, ut negligat se; inhiat ei ad miseriam suam;
acquirere studet, quo possit gloriari, nec comparat ab ea commeatum
mundo futuro. Juro per eum, qui libere dimisit maria, splendere fecit
lunam, extulitque dignitatem duorum lapidum! si homo intelligeret,
certe non consideret in symposiis, et si reputaret facinora
perpetrata, sanguinem fleret; si reminisceretur retributionem, quod
omisit[5] assequi studeret, et si perpenderet reditum ad deum,
facinoribus malis bona substitueret. O miraculum miraculorum, qui se
praecipitem dat in gehennam colligendo aurum, et reponit opes
cognatis! Et o transcendens maxime mira mirum, quod te monet tinctura
canitiei, et sol tuus nuntiat occasum, necdum permoveris ad
poenitentiam et vitiorum emendationem! Tum progressus est ad
recitandum, modo in rectam viam ducentium.
Vae illi, quem sua monet canities, et celer est in erroribus
juventutis[6],
Caecus currit in cupiditatis ignem, postquam debilitate jam
tremere incepit,
Et inequitat ludo, eumque aestimat mollissimum, quod straverit
strator;
Non reveretur canitiem, cujus astra prudens non videt sine
conturbatione,
Nec se cohibet ab eo, quod interdicit prudentia, nec curat
famam[7] laniari!
Ille si moritur, eheu sit procul! si vivit, similis est non
viventi.
Nil boni in vita hominis, cujus odor[8] ut mortui, post decem
dies effossi.
Euge vero, cujus fama bona pulchre splendet, ut vestis acupicta!
Dic ei, quem peccatum suum vulnerat: periisti o miser, nisi
spinam extrahis,
Et sinceram age poenitentiam, extirpaque, quod peccatorum
nigrorum infixum est[9];
Conversare cum hominibus bene moratus, benigneque tracta levem
mente et constantem;
Pluma alam generosi, si fortuna eum vulsit; ne vivat, qui non
plumet!
Auxiliare afflicto injuria et, si non potes adjuvare, fac alios
ad adjuvandum exhorteris;
Erige, si quis te advocat, qui cecidit; forsan illo die
resurrectionis sustentaberis;
Et cape poculum admonitionis, bibeque, ac liberaliter propina
redundans illi, qui sitit!
Dixit; et cum finiisset sermonem ad lacrimas commoventem,
recitassetque versus, surrexit juvenis jam robustior nudavitque
corpus inquiens: O intellectu praediti, jam audivistis admonitiones
recitatas, percepistisque doctrinam ad viam rectam ducentem! Qui eam
accipere futurumque tempus sibi prosperare vult, is mihi benefaciendo
manifestet studium suum, nec deflectat a me donis suis! Per secreta
scientem omnia et condonantem perseverantiam in peccatis! secretum
meum est, quod videtis, quamvis vultus meus postulat, ut
recondam[10]. Adjuvate me ergo, quibus detur auxilium! Dixit; et
senex sermones habuit corda hominum juveni propensa facientes,
facilitavitque petiti assecutionem, donec scaturivit fons ejus,
nudumque desertum luxuriavit herba. Cum autem impleta esset crumena,
abiit, jactanter incedens, laudavitque Tanim. Seni quoque non placuit
ultra manere, postquam discesserat juvenis, sustulitque manus ad
precationem, tum se convertit ad abitum. Perrexit referens: Et
correptus desiderio eum explorandi solvendique ejus arcanum, secutus
sum currentem recta via, nec rumpentem velum silentii firmiter
consutum. Cum vero, securus ab inopinato irruente, copiam mussitandi
consecutus esset, inflexo ad me collo suo, salutansque salute
humanitatis, dixit: complacuitne tibi acumen hujus adolescentuli?
Respondi: per fidum et tutantem deum! Perrexit: ille est puer
Sarugensis senis, instrumentum producendi margaritas e profundo
maris[11]. Regessi: juro, te esse arborem fructus et flammam
scintillae ejus! Quam conjecturam affirmans sagacitatemque laudans
interrogavit: placetne tibi ad domum aliquam properare, ibique una
poculum rufi vini bibere? Hic dixi: vae tibi! homines pios esse
jubetis et obliviscimini animas vestras? At diduxit os, ut diducere
solet ridens, transiitque haud litigans. Tum ei visum ad me redire,
meque allocutus est: serva haec a me et occulta:
Pelle moerorem mero vino, tranquillaque pectus, nec excruciare
aerumnis!
Te reprehendenti vero ob id, quo abigis curas, dic: sufficiat
tibi! pudore suffundor[12].
Tum adjecit: equidem nunc abibo, ubi haurire possim potum matutinum
et vespertinum. Quod si societatem inire non vis, sed reprehendis
eum, qui boni est animi, tu mihi non es comes, nec tua via mea est.
Fac igitur me missum et devita, nec perscrutare de me, nec
sciscitare. Hinc se convertit ad fugam, nec respexit. Dixit Haret
Hammamita: ego vero flagrabam moerore ad discessum ejus, cupiebamque,
ei ne occurrissem.
1. Vel: stimulis ad pueriliter ludendum.
2. Proprie: suavibus cantibus.
3. D. S. Scholl.: cujus *peccatorum rationarium*.
4. *Tanis*, arab. *Tinnis*, urbs et insula est inferioris
Aegypti.
5. Proprie: praeteriit, fugit. *Assequi* hic notat *corrigere
delicta*.
6. Vel: juvenilis amoris.
7. D. S. Scholl.: animam.
8. I. e. fama.
9. D. S. Scholl.: scriptum est, scil. in libro judicii.
10. D. S. Scholl.: ut conservetur aqua faciei (pudor) a vobis.
11. De Sacyo praeplacet vertere ut juramentum: per producentem
margaritas e profundo maris! Contextui tamen magis convenit, ni
fallor, interpretatio supra recepta, nitens variante lectione,
quae *machrag* exhibet pro *mochrig*.
12. Vel: irascor. Cfr. Giggejum.
XXXXII
Nagranensis.
Narravit Haret Hammamita. Peregrinationis machinae jaculatoriae,
cupiditatis itinera nocturna, jactaverunt me, donec eram omnis terrae
filius, omnis regionis longinquae frater. Quamquam nullam secabam
vallem, nulli aderam conventui, nisi cupidus doctrinae ignis,
consolantis in aegritudine, evehentis hominis pretium, ita ut haec
mea indoles innotuisset, certatim traderetur narrantium linguis,
mihique esset proprior, quam amor filiis Usrae[1], aut virtus genti
filiorum Zufrae[2]. Cum autem camelus meus collum posuisset Nagrani,
et elegissem in ea amicos et vicinos, conventus ejus mihi erant quasi
sacrae peregrinationis scopus, circus solennis delectationis et
confabulationis. Huc me conferebam mane et vespere, nova auditum
tristia et laeta. Ita cum aliquando essem in conventu conferto, coetu
frequentissimo, ecce! cubuit prope nos vietus, quo super vestitus
obsoletus, impertivitque salute blanda, lingua prompta, tum dixit: o
plenae conventuum lunae, maria donorum! aurora clara est possidenti
duos oculos, et adspectus sufficit pro duobus testibus. Quid igitur
vobis videtur de eo, quod videtis? Vultisne pulchram ferre opem, an
vos avertere rogati? Dixerunt: per Deum! ad iram provocasti;
desiderasti, ut scateat, et causa fuisti, ut deficiat. Per Deum
itaque eos obtestatus est, ut dicerent, qua eos ab re averterit, ut
sibi contraxerit repulsam? Responderunt: certavimus aenigmata
proponendo, ut certatur die proelii. Nec abstinere potuit, quin
detraheret honori ejus, qui aenigmatum ludo vinceretur, et virtutibus
annumeraret in eis proponendis solvendisque praestantiam. Quo facto
hominum linguae eum impetebant, reprehensionis cuspidibus fodiebant,
et frustra a delicto se liberare tentabat, se dicti sui poenitere
monstrans; ei castigando inhaerebant, auremque praebebant incitanti
ad eum impugnandum, donec eis dixit: peccata ferre naturae est
liberalis; desinite igitur pungere et jacere; tum agitedum,
aenigmatibus certemus et victorem statuamus (praemii) arbitrum! His
dictis ignis eorum sedatus, (irae) nodus solutus est; contenti
conditionibus, quas eis et ab eis servandas proposuerat, flagitabant,
ut inciperet. Conticuit ergo, donec lorum nodaverat, antilenamve
nexerat; dein inquit: audite vos, quos ab errore custodiri et
longissima vita frui velim! protulitque aenigma, quo intenditur
*linteum refrigerans*[3].
Puella est incessu velox, sed eodem vestigio redit;
Pellit eam agitator ejusdem generis, et simul cum ea
incitatur[4];
Tempore aestivo vides eam stillare rorem; cum abierit aestas,
apparet sterilis.
Perrexit: nunc hoc tenete, o domini virtutis, castra prudentiae, et
declamavit de *fune* palmas ascendentibus usitato:
Est, qui refertur ad matrem, ejus e qua radix prodierit.
Hanc complectitur, postquam remotus ab ea fuit longum temporis
spatium;
Aditumque per eum quaerit *peccans*[5], nec reprehenditur, nec
prohibetur.
Tum dixit: hoc quoque habete, notae tectae, obscuritatis densae,
dictum, descripsitque aenigmatice *calamum*:
Est vulneratus caput, quo cognoscitur precantium caput[6]
(*Imam*), cujusque societate gloriantur nobiles.
Hic, quando satiatus est, currit ut sitiens; quando obruitur
siti, quiescit;
Quando incitatur, spargit lacrimas, placentes ut placet risus.
Adjecit: jam advertite evidens, ea, quae praecesserunt, pudore
suffundens, et aenigma protulit de specillo oculari:
Quis est, qui duabus se sororibus jungit publice et clam, nec
potest ideo accusari;
Nunc rem habet cum hac, nunc cum illa, et nunquam maritorum more
despicit;
Senectute superveniente magis frequentat et largitur, pauca in
maritis habens exempla?
Insuper hoc, inquit, o intellectu praediti, eruditorum trutinae! et
*rotam aquariam* aenigmatice descripsit:
Reperitur discedens, qui semper tamen conjunctus est; et iterum
iterumque
conjunctionem renovans, qui tamen non discedit;
Se mergens simul ac emergens; mirus adspectu, ut in aquae
superficie natat, eâque simul subsidet.
Effundit lacrimas ut injuria affectus, dum se ipse privat ut opum
decoctor,
Et metuitur ab ejus acie, sed *cor*[7] ejus est purum.
Dixit; et cum haec quinque nexa[8] projecisset, o homines, inquit,
haec quinque considerate et *quinque*[9] vestros eis admovete[10];
tum sententiam proferte et substringere syrma[11] jubete! Homines
autem, quamquam imbuti stupore, plura audiendi cupiditate impleti
erant; hinc responderunt: habitus noster, acie tua inferior, impedit
nos, tundere igniarium tuum; quodsi vero ipse numerum denum vis
complere, benignitatem tuam agnoscemus. Ibi laetitia agitatus, ut
ille, cujus vicit sagitta et falsus est adversarius, praemisso
„nomine Dei,“ aenigmatice descripsit *hydriam involutam*[12]:
Est omni tempore laeto[13] simul corde et pressa[14], quamquam
nescit, quid sit laetitia et tristitia.
Nunc admovetur ob embryonem; et quot matres repudiatae essent, ni
fuisset infans!
Nunc amovetur, quamquam non declinavit de pacto, et injustitia
est, amovere fidum.
Quando noctes sunt breves, conjunctio ejus gaudio est; quando
longae sunt, placet ejus remotio.
Vestitum habet quando conspectui exponitur, pulchrum; involvitur
autem eo, quod contemnitur, quamvis non contemnenda est ratio.
Posthaec dentes suos flavos nudavit et aenigma protulit de *ungue*:
Timentur ejus acies, et crescit, nec pascens, nec bibens.
Decem conspicitur diebus[15], praeterquam die sacrificii; audi
hanc descriptionem et mirare!
Hîc, contractis palpebris, acute prospexit ut daemon, et aenigma
dixit de *virgula naphtha linenda*:
Contemta est; nunc admovetur, nunc procul abjicitur; nec ea, si
bene consideraveris, carere potes.
Duo capita habet persimilia, alterum alteri adversum;
Quae quando tinguntur, comburitur; quando non tincta manent,
negligitur nec usui est.
Tunc superbe se extulit, ut admissarius, declamavitque aenigma,
intendens *lac vitis*.
Quid est, quod, quando corrumpitur, ex improbo fit rectum,
Et, si clarum est et purum, malum excitat, ubicunque apparuerit,
Patremque habet, cujus pura est radix, sed malum est, quod ille
generat?
Tandem, itineris baculum brachio subdens, carmine aenigmatico
descripsit *stateram aurificis*.
Et inconstans est, cujus alterutrum latus semper declinat, nec
ideo vituperatur a prudentibus.
Semper apparet in excelso, ut se effert rex justus;
Glaream et auri baccas aequi aestimat; cum tamen non comparari
debeat veritas vano.
Sane! mirandae ei sunt proprietates, si contemplatus fueris modo
solertis, ingeniosi;
Litigantes acquiescunt ejus judicio, non nescii, eum in
alterutrum latus inclinare.
Dixit; et mentes errabant in vallibus cogitationum, ut attonitus,
donec nimis prorogatus videbatur terminus apparebatque moeror. Cum
itaque eos videret igniarium tundere, ita, ut nihil appareret
splendoris, et diem transigere votis, o homines, inquit, quid
exspectatis, et quousque differetis? Nonne advenit tempus
(sententias) producendi aut fatendi ignorantiam? Dixerunt: per Deum!
perplexa loquens, rete constituisti et venatus es; pro arbitrio
igitur praemium statue et collige praedam ac venationem! Pro
unoquoque ergo occulto[16] certum postulavit pretium; quod obtinuit
ab eis numeratum; tum aperuit seras[17], semitas monstravit in
desertis, voluitque abire. Sed retinuerunt eum coetus primores[18],
dicentes: nulla maneat obscuritas, postquam apparuit dies! Gentem
ergo tuam indica, antequam abis; hoc sit quasi apparatus repudiatae
concessus! Oculos ibi demisit, ut eum cogitaremus dubium; at
respondentibus sibi lacrimis declamavit:
Sarugi ortus est sol meus; illa mansio gaudii mei et laetitiae;
Sed non mihi licet frui amoenitate ejus, animi deliciis.
Ejus loco mihi incumbit peregrinatio, amarum faciens diem et
vesperem.
Nullâ in terrâ firma mihi est habitatio, aut quies meae camelae;
Hodie Nagdo, alio die Syria, auroram video aut vesperem.
Tempus transigo victu turbido, ignobili;
Pernoctare soleo sine ullo obolo; quis enim mihi obolum?
Qui vitam, qualem ego, agit, vitam ille vili vendit pretio!
His dictis, et reconditis splendidis nummis, properavit circumvagatum
in terra. Et rogaveramus quidem, ut rediret, promittentes
pulcherrima; sed, per patrem tuum! non reversus est, nullum cupidinem
ejus excitasse habuit effectum.
1. Arabum gens eo inclyta, quod juvenes ejus vehementi amore mori
solebant.
2. Abu Zufra est Shalem, cujus filii et nepotes, Mohalleb,
Murhira, Iasid etc. noti sunt bellatores.
3. Linteum aquis beneolentibus tinctum, quod per aestatem,
tempore meridiano, funiculi ope, a tecto demittitur.
4. Funiculus, quo tracto devolvitur.
5. Dactylos decerpturus, qui tali fune utitur; amphibolia
perfrequens.
6. Imam designat antistitem et epistolam.
7. I. e. aqua, quam vasa, quibus haurit, continent.
8. Aenigmata.
9. Digitos.
10. Scil. eis numerandis et enodandis.
11. Abire.
12. Scil. stramine et linteo, ut per aestatem aqua in ea maneat
frigida.
13. Vox Arabica simul notat *laeta* et *foramine praedita in
medio*; posterius hîc postulat sensus.
14. Alia vocis Arabicae notio est *involuta*, quae hic
attendatur.
15. Ungues praecidere non licet illis, qui sacras caerimonias
Meccae peragunt.
16. Aenigmate.
17. Aenigmata explicavit.
18. Vel, qui pro aliis verba faciebant.
XXXXIII
Virgo et mulier.
Narravit Haret Hammamita. Huc illuc agitans peregrinatio, molestiis
gravis profectio, pertulit me in regionem, qua timet viae quoque
gnarus, errat acerrimus, et pressus tristitiâ consilii expertis,
destituti, vidi, a quo mihi metueram. Confirmabam tamen cor meum
territum, propellebam camelum emaciatum, defatigatum; proficiscebar,
ut qui fortunam suam duabus credidit sagittis aleatoriis, dediditque
se fato; nec cessabam, modo struthionis celeritate, modo cursu
vacillante provehi, et conficere milliare de milliari; donec sol
prope aberat ab occasu, lux velabatur. Diffundens tandem sese
tenebrarum caligo, irruens exercitus Chamiticus, terrorem injecit, ut
nescirem, meliusne esset, syrma recipere et loco inhaerere, an nocte
uti et absque ullo indice porro tendere. Dum autem volvebam
propositum, debutyrabam prudentiam, apparuit mihi species cameli,
montis protectione utentis. Sperans itaque, sedem ibi esse quietem
captantis, eo tetendi Et ecce! opinionem repperi vaticinium, jumentum
illud camelam velocitate referentem onagrum; quiescens autem ille,
involutus amiculo, oculos tingebat linimento somni. Consedi ergo ad
caput ejus, donec expergisceretur. Cum autem radiarent ambae illius
lampades, et eum, qui obruerat, animadverteret, fugit, ut fugere
solet suspicans, ac interrogavit: fraterne est iste, an lupus?
Respondi: neutiquam; sed nocte errans, qui viam amisit; lucem da
mihi! scintillas tibi ex igniario eliciam. Dixit: abeat cura tua!
saepe est frater, quem non tua peperit mater. Hic, timore me
deserente, somnus se insinuavit oculorum meorum angulis. Sed ille
inquit: lucem referente aurora laudantur itinera nocturna; nonne idem
censes? Reposui:, equidem tibi soleâ tuâ sum obedientior, et alimento
tuo convenientior. Ibi ille, profitens mei amorem, gratulatus est
societatem. Tum proficiscebamur festinantes, vehebamur tenebris
nocturnis, nec cessabamus itineris molestiis fatigari, et rebellare
somno, donec nox attigerat extremum, et aurora extollebat vexillum.
Iam cum revelatus esset *collustrans*, nec de stellis alia superesset
quam *lucifer*, consideravi socium itineris, confabulatorem noctis;
et ecce! erat Abu Seid, desiderium quaerentis, signum recta via
incedere conantis. Postquam autem nos impertiveramus salute amicorum,
sibi occurrentium post absentiam, revelavimus secreta, expectoravimus
historias, dum jumentum meum lassitudine ingemebat, illius vehiculum
se movebat more pulli struthiocameli. Cujus corporis constitutio et
longa patientia eo me adduxit admirationis, ut naturae ejus gemmam[1]
attentius considerarem, et sciscitarer, unde selegisset? Respondit:
quod hanc adtinet camelam, narranda est de ea historia dulcissima
gustatu, jucundissima prosecutu; quam si audire volueris, jumentum
fac procumbat; si non, aurem nega! Camelum ergo meum procumbere
sinens, auditum meum scopum constitui ei, quod esset narraturus.
Dixit igitur: Scias, me eam emisse Hadhramuti prostantem, et pericula
mortem minantia subiisse, ut acquirerem, nec cessavisse secare
terras, ungulisque ejus conculcare lapides, donec eam reperirem
itineribus assuetam, promptum apparatum fugienti. Hinc lassitudine
non tangitur, nullâ durae carnis camelâ certamine superatur, ignorat
unguentum vulneribus illinendum, reservatur auxilium in rebus
secundis et adversis, loco amici laetantis mihi habetur. Accidit
autem, ut ante aliquod tempus fugeret, nec mihi sine ea esset quies;
sed tristitiam conciperem, exitio imminerem, omnem aerumnam, quae
antea obruerat, obliviscerer. Triduum quidem non poteram incedere,
nec somnum gustare, nisi parum. Tum operam dabam sectandis viis,
lustrandis pascuis et decumbendi locis. Nullum vero percipiebam ejus
odorem, nec desperatione opprimebar quietem creante; nam quoties
recordabar ejus incessum et cursum cum avium volatu certantem, mentis
fere impotem faciebat memoria, stuporem injiciebat cogitatio. Cum
autem essem inter gentis cujusdam tabernacula, audivi personam e
longinquo clamantem voce stricta[2]: quis amisit jumentum
Hadhramiticum, subactum, cujus est pellis stigmate signata, scabiosum
dissectum, frenum contortum, tergum quasi post fracturam sanatum;
ornans euntes[3], juvans quacunque surgente hora, secans longinqua
spatia, semper loco dissito admovens; quae nec obruitur lassitudine,
nec afficitur ungulae dolore, nec opus habet fuste, nec rebellat cum
rebellantibus? Clamor iste, dixit Abu Seid, me adtraxit, spem faciens
recuperandi amissi; et cum ad (virum) properassem et salutassem,
trade, inqui, jumentum, et accipe donum! Respondit: et quale tibi,
cui Deus condonet, erat jumentum? Dixi: camela, cujus corpus erat
monti simile, tuber fornici, lac implebat mulctram; viginti aureorum
ei statuebatur pretium, cum versarer Iabrini; sed minus justo
reputabam, statuentemque errare sciebam. Perrexit. Hac descriptione
mea audita, se avertit dicens: tu non es possessor a me inventae! Ibi
veste ejus jugulari prehensa, mendacii eum arguere instabam, et in eo
eram, ut amiculum lacerarem. Ille vero asseverabat: o tu! jumentum
meum non est a te quaesitum, abstine a vehementia linguae et
convitiis; si non, duc me ad hujus gentis judicem, ab errore liberum,
qui, si tibi eam deberi censuerit, accipias, sin a te removerit, ne
loquaris! Non aliud itaque videbam infortunii mei remedium, quodque
(os) in gula haerens deorsum moveret, quam tendere ad judicem,
etiamsi pugno percuteret. Ivimus ergo ad senem firmae auctoritatis,
pulchra redimitum cidari, qui animo solebat esse tranquillo[4], nec
injustus. Hic, properanter injuriam querens, monstravi dolorem meum,
dum socius tacebat, ne os quidem motitans; donec, cum evacuassem
pharetram, et historiam meam narrando sategissem, calceum gravis
ponderis, instructum soleâ calcandae viae asperae aptâ, produxit et
inquit: hic est, quem proclamans descripsi; pro quo si *viginti*
oblatos dixerit — ecce ipse videt! — praetendit falsa et per Deum!
mendacio polluitur egregio, nisi occiput obtendat, ut in hoc appareat
verborum testimonium. Excepit judex: Deus misereat! versatoque calceo
et spectato intra et extra, dixit: quod hunc adtinet calceum, meus
est; jumentum autem tuum in stabulo est meo; surge ergo, ut recipias
camelam tuam et benefac pro facultate! Assiliens igitur dixi:
Iuro per domum antiquam et circumeuntes in septo sacro hospites,
Te dignissimum esse, ad quem arbitrium deferatur, optimum
judicem, qui inter Arabes dirimat!
Vive in pace et mane, quamdiu manebunt struthiones[5] et greges!
Respondit absque sollicita meditatione et infixa cogitatione:
Pro gratiis tuis, o patruelis, bene tibi sit! ego, mea sententia,
gratias non mereor.
Pessimus est mortalium, qui, constitutus judex, injuriam exercet
aut, rogatus ut pascat, non abstinet a vetito;
Tales et canis aequali sunt pretio!
Tum me praesente misit, qui camelam traderet, benefactum nec
exprobravit. Ego vero discessi tractans alacritatis syrma et
exclamans, o miraculum! Perrexit Haret Hammamita. Hic equidem inqui:
delectasti et, dexterrime, quae habebas, exposuisti. Per Deum!
quaeso, invenisti, qui facundia sua magis, quam tu incantet,
dictionesve pulchriores conflet? Respondit: per Deum! audi et
laetare! Cum Tahamam proficiscerer, constitui ducere conjugem, ut
mihi esset adjutrix. Sponsâ vero jam electâ, negotio tantum non
confecto, in cogitationes immersus sum, uti propter suspicionem
circumspiciens, contemplansve, quo cadat sagitta, ut pernoctarem clam
colloquens corde cruciato, donec visum est, aurorâ ortâ egredi et
consulere, quem primum essem visurus. Postquam itaque (tentorii)
noctis funes dissoluti erant et stellae caudas[6] verterant, surrexi,
ut quaesiturus; luce matutina prodii, ut auguraturus. Occurit mihi
autem adolescens, vultu, qui pro eo intercederet; et, ex adspectu
ejus pulchro indicium capiens bonum, consilium ab eo petivi de
ineundo matrimonio. Dixit: quaerisne mediae aetatis mulierem, an,
cujus molestias feras, virginem? Respondi: elige quam vis; jam tibi
dedi ansas! Resumsit: meum negotium est disserere; tuum, eligere.
Audi ergo, tu, quem vita mea redimam, sepultis hostibus! Quod
virginem adtinet, margarita est recondita thesauro, ovum custoditum,
dactylus praecox, primus uvae succus asservatus, pratum illaesum,
torques pretiosa, nobilis, quam non maculavit tangens, non induit
induens, non tractavit ludens, non detrivit coiens; facie est
prudente, oculo demisso, linguâ blaesâ, corde puro, figura libenter
colludens, amica jocans, gasala eroticos amans sermones, pulchritudo
perfecta; cingulum purum, recens; thori socia juventutem inducens,
non senectutem. Quod vero adtinet mulierem, jumentum est subactum,
jentaculum promptum, res facile consequenda, nubes iterum iterumque
rigans, conjux amans, amica accedens, opifex solers, consiliatrix
versuta. Tum equiti certa est, priusquam petat; procanti nodus solutu
facilis; sedes imbecilli; opportuna necessitate presso; natura vero
ejus est lenis, tricae facile extricandae, animi intentio manifesta,
opera ornans. Iuro, me utriusque adtributa vere descripsisse,
revelasse vaccas ambas! Quam igitur deperit cor tuum, cui inhiat caro
tua? Dixit Abu Seid. Cognovi eum esse regionem lapidosam, qua sibi
cavent, qui jactando lapides contendunt (cameli), quaque humeris et
collis eorum sanguis elicitur. Attamen reposui: equidem audivi,
virgines vehementius amare, minus decipere. Resumsit: per vitam meam!
hoc dicitur; sed quot sermones fuerunt detrimento! Vae tibi! nonne
illa[7] est pullus equinus frenum respuens, jumentum tardi obsequii,
igniarium difficile tusu, arx molestiam creans expugnanti? Praeterea,
alimento opus habet multo, auxilio est exiguo, conversatione sterili,
procaciâ gravia imperante, manu inerte, irâ surdâ[8], indole durâ,
nocte nocturnâ[9]; exercentem fatigat, intellectum habet velatum, diu
vilipendit ad eam descendentem, exacerbat amatorios sermones
caedentem, furore implet jocantem, humiliat admissarium expertum;
eademque consuevit dicere, „ego induam et sedebo; tu quaere, quam
dimittas et vincias!“ Resumsi: quid igitur de muliere tibi videtur, o
pater boni? Respondit: vae tibi! num cibi reliquias desideras,
restantem loco adaquationis aquam, (supellectile) habitum promiscui
usus, vas tritum, gustatricem extrema depascentem, evagatricem
ingeniosam, impudenter dominantem, condum succensentem, cujus sermo
est: „fui et facta sum; quoties injuste tractabar, defendebar; multum
interest inter hodie et heri; et, quid est luna comparata soli!“ Quod
si eadem desiderio tenetur conjugis, quem ante habebat, aut nupsit
adulto jam filio, virosve oculis sectatur impudica, jugum est
pediculosum, vulnus non coalescens. Dixi itaque: visne monachus fiam,
istâque viâ incedam? Ibi me increpuit, ut magister solet discipulum
caespitantem; tum adjecit: vae tibi! monachos imitari vis, postquam
clara apparuit veritas? Phui tibi et consilii tui infirmitati!
Pereant tu et illi! Talisne videri vis, qui non audiverit, Islamismum
ignorare vitam monachicam, aut cui non relatum fuerit de nuptiis
prophetae, cui pax sit!? Dein, num nescis, bonam conjugem augere rem
familiarem, audientem esse voci tuae, visum tuum demittere[10], famam
tibi bonam efficere, nec non inservire oculis tuis refrigerandis,
bono odore delectando naso tuo, laetando cordi, potuique tibi
praebendo hodie et cras? Cur discedis a sancitâ exemplo Apostolorum
viâ, familiam alentium gaudio, pudicorum lege, facultatum et
liberorum comparatione? Iam me male habet, quod ex ore tuo audivi.
Tum se avertit ut iratus, prosiluit ut locusta. Dixi: Deus te
trucidet! abire vis superbiens, meque relinquere stupentem?
Respondit: credo, te tantum praetendere stuporem, ut masturbes et
supersedeas solvenda dote. Dixi: Deus suspicionem tuam exsecretur,
nec validum esse velit *cornu tuum*[11]! tum ab eo discessi ut
pudefactus, et abstinui a consulendis adolescentibus. Perrexit Haret
Hammamita. Per illum, qui silvas creavit, juro, inqui, hanc
disputationem a te inventam, ad te esse reducendam. Ibi, in immodicum
effusus risum, laetatus est, modo lacerari famam non curantis; tum
adjecit: linge mel, nec quaere! Cum vero multa verba facerem laudando
eruditionem, et ejus possessorem praeferrem locupleti, ille me
adspiciebat ut non intelligens, oculosque demittebat, ut non
advertens; modum tamen excedenti dixit: tace, me auditurus, ut
sapias!
Dicunt, pulchritudinem et ornatum viri consistere eruditione
firmâ.
Sed ornat tantum opibus abundantes, et quorum dominii mons est
altus;
Pauperi doctrinâ melius est crustulum panis et bamma.
Quid pulchritudinis est, si dicitur: eruditus, qui pueros
instruit, aut, qui describit?
Adjecit: certe tibi apparebit linguae meae veracitas et demonstratio
ejus, quod contendi. Profecti itaque sumus, non remittentes
festinationem, nec quiescentes a fatigatione, donec iter nos adduxit
ad pagum, a quo omne exsulabat bonum. Hunc intravimus pabuli
quaerendi causa; nam utrique nostrum pera vacua erat commeatu. Nondum
autem perveneramus ad deversorium et designatum camelis decumbendi
locum, cum obviam haberemus juvenem, nondum maturi judicii annos
assecutum, cujus in brachio erat herbarum manipulus. Abu Seid eum,
postquam salutaverat salute Muslemi, rogavit, ut staret respondendi
causa. Regessit: ecquid quaeris tu, cui Deus sit propitius? Dixit:
dactyline recentes hic venduntur *materia foci*[12]? Respondit: non,
per Deum! Denuo interrogavit: an dactyli immaturi venduntur *venustis
puellis*[13]? Respondit: nequaquam, per Deum! Porro interrogavit: an
dactyli perfecti *fuscis hastis*[14]? Respondit: Deus avertat!
Perrexit: an pulmentum[15] *baculo*? Reposuit: tace, Deus tibi
condonet! Addidit: an panis frustula *margaritis*[16]? Regessit: quo
aberras! Deus te dirigat! Nec non: an farina *subtili
significatione*? Resecutus est: mitte hoc tu, quem Deus emendet!
Dulcis autem videbatur Abu Seido quaestionum et responsorum, per
vices redeuntium, certantisque mensionis ex hoc sacco ludus. Sed
advertit juvenis, metam esse longinquam, senem diabolum, ideo dixit:
sufficiat o senex! cognovi artem tuam, et jam inclaruit mihi, quis
tu. Accipe igitur responsum in summa[17], eoque contentus es nuntio!
Hoc quidem loco emitur: carmen, non grano hordei; prosa, non
particulis panis de mensa deciduis; historia, non ungularum
segmentis; tractatus, non sordibus, quae abluuntur; Locmani
sapientia, non bucca; pugnarum descriptio, non frustulo carnis. Nam
hujus generationis nemo rigat, quando ei conflatus est panegyricus;
nemo reficit, quando ei cantati sunt hexametri; nemo humectat, quando
narratione delectatur; nemo, ne princeps quidem, commeatu instruit.
Eruditus apud eos similis habetur campo sterili; campo autem, qui non
compluitur, non est pretium, nec ad eum accedit pecus. Sic se habet
eruditio; si non juvatur opibus, eam acquirendi studium parit
molestiam; quaestus est, quod in ignem conjicitur. Tum festinanter
cucurrit abiitque canens. Hic me compellavit Abu Seid: dubitasne
adhuc, eruditionem jam perire, ejus adjutores terga vertere? Ego vero
eum rectum vidisse affirmavi, necessitate ad deditionem coactus. Quo
facto inquit: nunc desine digladiari; vada potius sermone de
scutellis, gnarus, rhythmos non pellere famem! Quid vero agendum, ut
extremum vitae spiritum retineamus, extinguamusque incendium? Dixi!
tu jube; tua frenum est in manu! Equidem, respondit, censeo, pignori
ut des gladium, quo saties ventrem (tuum) et hospitis; hunc ergo mihi
da, ut tibi referam, quod manducemus. Fidum itaque habens, cinxi eum
gladio oppignerando. Ille vero, haud mora conscensa camela, veritatem
reliquit et amicitiam. Diu exspectabam; tum surrexi, ut vestigia
sequerer; sed illi similis, qui mulgere omisit aestate, obvium habui
nec amicum, nec gladium.
1. Vel, substantiam.
2. Libera.
3. Referri potest tam ad homines, quam ad quadrupedia.
4. Proprie, cui erat tranquillitas *volantis*.
5. Struthiones mille annos vivere dicuntur.
6. I. e. terga.
7. Scil. virgo.
8. Irâ non audiente vocem incantatoris.
9. Molestiâ ingente.
10. Ne oculos tuos in alias conjicias.
11. I. e. socios tuos.
12. Vel, oratione.
13. Vel, elegantibus dictionibus.
14. Vel, confabulatione nocturnâ.
15. Vel, carmine.
16. Vel, versibus singulis.
17. Sive, per cumulum.
XXXXIV
Hiemmalis.
Narravit Haret Hammamita. Nocte quadam atris tenebris, admodum nigris
cincinnis, ignem petebam in monte flagrantem, testem liberalitatis.
Aër erat perfrigidus, coeli vestis consuta, stella operta, nubes
compacta; ego autem magis frigebam, quam oculus chamaeleontis caprave
scabiosa. Inde non desinebam incitare camelam meam et dicere, bene
tibi sit ac mihi! donec, qui accenderat, videns personam meam et
tripudium, descendit vehementissimo cursu, declamans hos hexametros:
Gratus venis, errans nocte viator, quem duxit, vel potius dono
obtulit ignis splendor,
Liberali, amplam domum habenti, excipienti noctu visitantes,
jactatos,
Ut, qui crispae manus est, excipit aureum; non declinanti a
devertentibus,
Non tardanti, nec differenti cibum hospiti proponendum; quando
frigore horret regio,
Nubes parcit pluviae, tempus est miseriis plenum et nocivum,