characteristicis, nexum nexuit[11], sub conditione quingentarum
drachmarum, et dixit: cum concordia et liberis! Tum adtulit dulcia,
quae praeparaverat, edulia, et prorsus singulare[12] prodidit. Ego
quoque cum coetu accedebam, et prope aberam, ut manu diriperem; sed
edere me vetuit incitavitque ad porrigendum aliis. At, per Deum! non
citius occurrere solent palpebrae, quam homines procidebant in menta.
Conspiciens autem illos, ut radices palmarum excavatas aut a filia
seriae prostratos, et animadvertens, criminum maximorum unum esse
commissum, rerum mirandarum matrem, dixi: o animi tui inimicule,
pecuniae servule, praeparastine hominibus dulce, an malum? Respondit:
nihil commisi, quam quod commiscui Chabizam cum Bang[13] in patinis
de arbore Chalang. Excepi: juro per eum, qui *eas*[14] oriri fecit
florentes, iisque dirigit omnes proficiscentes! facinus perpetrasti
haud laudandum, quodque nunquam reticebitur in actionum
ignominiosarum enarratione. Tum in stuporem me conjecit cogitatio de
facinoris ejus fine et metus a scabiei ejus contagio, ut anima mea
volitaret huc illuc, et tremerent mihi sub axillis musculi ultro
citroque moti. Cum autem videret, ut timore distrahebar, et
conturbationis igne ardebar, inquit: cur has cogitationes
affligentes, pavoremque manifestum? Si crimen hoc curam tibi injicit
mei causa; equidem (scias) pascar et prosiliam, et hac valle discedam
vacuâ et desertâ; quot ego jam reliqui sibilantes! Si vero tibi
prospicis et vinculis effugere desideras; sume residuum Chabizae,
beneque dormi privatus tunicâ, quo tutus sis ab implorante ultorem et
contra injuriam juvante, aequabiliterque se habeat status tuus post
me! Si non — fugam capesse, fugam, priusquam traheris et raperis! His
dictis operam navavit evacuandis habitaculis a bursis et loculis, et
coepit sibi arrogare selectissima quaeque reconditorum,
exquisitissima quaeque mensorum et pensorum, donec, quod laqueus ejus
relinquebat, ossi simile erat emedullato. Postquam autem selecta sua
perae mandata in unum collegerat, manicas sursum strinxerat, se
accinxerat, accessit ad me veste proterviae, amiculo amicitiae, et
dixit: visne me comitari Batîcham[15], ut aliam tibi jungam pulchram?
Ibi juravi *per eum, qui Deo benedictus erat, ubi cunque
moraretur[16], nec adnumeratus iis, qui decipiunt in hospitio*, mihi
non esse animum, duas ducere conjuges et rem habere duabus cum
aemulis. His adjeci, me accommodans ejus naturae, ei mensurans suo
modulo: satis magnam prima mihi peperit gloriam, alium quaere alteri!
Quae ob verba ridens, approperavit, ut me amplecteretur; ego vero
genas avertens declinationem demonstravi. Ita me videns recedentem,
experiens deflectentem, declamavit:
O qui avertis a me amorem, avertente sese fortuna,
Corripiens me, quod ignominiose tractavi cohabitatores, ut solet
violentus!
Ne reprehendas facinus! ego enim eos cognovi.
Ad eos deverti, sed non repperi curantes hospitem;
Exploravi, sed fundendo inveni nummos improbos.
Non est inter eos, qui data opportunitate non injustitiam
exerceat et mentiatur;
Nemo eorum est sincerus, nemo fidus, nemo comis, nemo misericors.
Irrui itaque in eos, ut lupus sanguinem fundens in agnos;
Et prostratos liqui, quasi poculo bibissent mortis;
Manibus meis potestatem concessi in peculium eorum, postquam
nasos in pulverem presseram;
Ac abii cum praeda, quam decerpsisse et vindemiasse dulce est,
Saepe autem reliqui vulneratum viscera, post me (querendo)
gyrantem;
Conculcavi dominos anaclinteriorum, stratorum villosorum,
cortinarum;
Saepe dolo consecutus sum, quod non acquiritur gladiis;
Steti in terroribus, in quibus ne stet leo, prohibetur metu.
Quoties fudi, obrui, violavi septum superbi!
Quoties loco exitii motitabar, ut infans in utero, peccata
perpetrando et deproperando!
Sed optimum foveo animum[17] in Dominum clementem.
Dixit; et cum pervenisset ad hunc versum, lacrimis immersus, Deum
enixe rogavit veniam, quo sibi reconciliaret cordis mei declinati
amorem et pro eo orarem, ut oratur pro accusato confesso. Tum
inhibuit lacrimarum torrentem, sub axillam recepit peram et evasit,
filio dicens: sume reliqua, et Deus sit tutor! Addidit, qui hanc
historiam retulit. Cum autem viderem, elabi draconem et dracunculum,
et pervenisse morbum ad ustionem, pro certo habui, longiorem in
hospitio commorationem perducturam esse ad ignominiam; collectis
itaque sarcinis meis, et syrmate ad proficiscendum substricto, noctem
consumsi contendens Thibam[18], Dei custodiae mandans concionatorem.
1. Vel, tunditur.
2. Proprie, reliqua.
3. Camelum.
4. Proprie, errabundum, filium errabundi.
5. Aliorum.
6. Etiam dictus Abu Ishak Alagali, Chorasanensis, qui, quietem
non inveniens in divitiis suis, abstinentiae studio se dedidit.
7. Gabala ultimus fuit Rhassanitarum in Syria rex; ad Christianos
transgressus periit.
8. Montes.
9. Vel, ovi et leoni.
10. Filiae Amîjae, quam ille duxit secundo p. H. anno.
11. Matrimonium sancivit.
12. Quod supra innuerat.
13. Hyoscyamum.
14. Stellas.
15. Desertum inter Vasitham et Bazram; proprie, palus, Tigridis
et Euphratis aqua hic producta.
16. Iesum Messiam.
17. Optimum a Deo spero.
18. Thiba (bona), urbs inter Baticham et Vasitham, sic dicta ab
aëre salubri et ubertate.
XXX
Tyrius.
Narravit Haret Hammamita. Ab urbe Manzuri[1] profectus eram in
oppidum Tyri; hîc consecutus celsitudinem et opes, nactus potestatem
tollendi et deprimendi, tanto correptus sum Aegypti desiderio, quanto
aegrotus appetit sanitatem, et liberalis adjuvare miseros. Repulsis
itaque, quae consistere suaderent, retinaculis; decussis, quae
commorari cogerent, necessitatibus; vectus tergo filii viae
indicis[2], properavi ad eam, ut properat struthiocamelus. Quam ubi
intrassem, post exantlatam molestiam et temporis spatium interjectum,
deperivi eam, ut ebrius potum matutinum, errans auras aurorae.
Aliquando autem grassans, insidens equo lento gressu incedente, vidi
in cursoribus brevi pilo praeditis[3] catervam similem noctis
luminibus, et cum voluptatis lucrandae causa sciscitarer, quinam
essent et quo tenderent, et responsum esset: homines quod adtinet,
sunt testes, scopus autem est ineundum matrimonium ei, cui
testabuntur; juvenilis alacritatis impetu latus sum ad sequendum
praecedentes, ut gauderem dulcedine spicilegii, et acciperem de
bellariis mensae. Fatigati tandem pervenimus ad domum altae
structurae, spatiosae areae, quae structoris significabat opulentiam
et nobilitatem. Sed cum pedes promoveremus ad intrandum, conspexi
vestibulum tectum pannis laceris, coronatum sportis suspensis, ibique
personam in strato villoso, super scamno exili. Hic libri titulus,
rei tam mirae adspectus, me dubium fecit, et auspicium ex signis
istis infaustis capiendi cupido me eo adegit, ut ad sedentem illum
confugerem, eumque adjurarem per Fatipotentem, ut domus dominum mihi
nominaret. Is respondit: non habet possessorem certum, nec dominum
declaratum; sed *xenodochium* est vagabundorum et *mendicorum*
declamatorum et traditiones recitantium. Mecum hîc cogitavi: ita Dei
sum, ut cursus meus me fallit et pascuum accessi sterile; statimque
revertendi consilium animum subiit. Turpe tamen existimans, redire
protinus ab adventu et retrocedere sine comitum turba, domum intravi,
devorans angustiam, ut passer insilit in caveam; et ecce! in eâ
anaclinteria picta, tapeta expansa, pulvinaria ordinata, cortinas
ratione junctas; et jam gradiebatur uxorem ducturus, jactanter
incedens veste magnifica, superbiens inter amicos suos et famulos.
Cum autem consideret, quasi esset filius Aquae Coelestis[4], vocavit
quidam a parte sponsi cognatorum: per venerandam dignitatem
Sasâni[5], domini dominorum, exemplaris importunorum mendicorum! non
nectit hunc nexum magnificum, die hoc candido, insigni, alius, quam
circumvagator, regionum sector, qui mendicando adolevit et consenuit.
Quod praedicatum cognatis sponsae ita placuit, ut indigitatum illum
praesentandi indicium facerent. Tunc prodiit senex, cujus alternantia
tempora curvaverant staturam, duo semper juvenes[6] illuminaverant
Tarhamam[7]; et multitudo, laeta ejus adventu, festinanter se ei
obvertit. Cum autem consideret in tapeto Hirensi, sedatâ
vociferationis flammâ pulvinari se admovisset, et mystacem
strinxisset, dixit:
Laudes sint Deo, qui, quamquam nihil accepit, benefacit, munera dat
miranda, aditur precibus, confirmare pollicetur spes, sancivit
liberalitatem in administrandis facultatibus, vetuit repellere
petentes, vocavit ad consolandos pressos, jussit cibum dare submisse
roganti et rogare non audenti, descripsit in libro suo claro servos
sibi proximos, dicens, et dicentium quidem omnium maxime est
veridicus, eos esse, qui facultatum suarum certam partem destinarint
petenti et misero! Laudo eum propter cibos, quos largitus est,
conducentes; ad eum confugio averruncum, ne audiam votum sine
liberali animi proposito, et testor, non esse Deum, praeter Deum
solum, consortis expertem, qui praemio afficiet beneficia largientes
viros et mulieres, abolebit foenus, usuram ferre faciet eleemosynas!
Testor porro, Muhammedem servum ejus esse misericordem, Apostolum
liberalem, quem miserit, ut tenebras deleret luce, aequitatem
pauperibus exigeret a divitibus. Iste enim, Dei sit ei gratia et pax!
benignus fuit erga miseros, alam demisit se humilianti, sancivit,
quantum eleemosynae impendere debeant divites, declaravitque, quid
incumbat officiorum pauperibus erga locupletes. Deus gratiâ, quae
ceteris praeferat, ipsique admoveat, cumulet eum, et sinceros socios
Assoffatos[8]. His praemissis scitote! Deus instituit matrimonium
castitatis causa, uti sanxit generationem, ut multiplicaremini. Dixit
enim summe laudandus: ut intelligatis, nos creasse vos e mare et
foemina, constituisseque tribus et gentes, ut vos invicem agnoscatis.
Hic autem Pater Grassatoris, Importuni, Filius Palantis, Dominus
Frontis Perfrictae, Mendacii Sinceri, Gannitus Canini et Clamoris,
Artis Taedio Afficiendi et Importune Instandi, uxorem expetit
Clamosam Familiae Suae, Funem Mariti Sui, Flammantem, Filiam Patris
Tetrici, ob id, quod audivit, de involvente eam importunitate,
vilitate, celeritate in acquirendo penu; vivacitate, quando
incitatur; et donat ei pro dote peram pauperum et baculum, linteum
capiti operiendo ac cantharum. Date ergo eam tali viro uxorem,
nectiteque cum eo cognationis vinculum! Quod si paupertatem timetis,
Deus vobis largietur e copia sua. Dixi, et Deum peccatorum
remissionem precans, mihi et vobis, oro, ut in xenodochiis
multiplicet prolem vestram, et a periculis custodiat conjunctionem
vestram. Cum autem senex finiisset orationem, et firmiter
contraxisset nodum vinculi sponsi et sponsae, sparsarum rerum tanta
concidebat copia, ut egrederetur finem, et avarus impelleretur ad
imitandum. Tum surrexit senex tractans tritas manicas, praecedens
viles socios. Dixit Haret Hammamita. Secutus eum sum, ut viderem
populi recessum, compleremque diei laetitiam. Contulit se autem ad
tapetum, quod ornaverant coqui, cujusque omnia latera aequali
splendebant pulchritudine. Et cum quiesceret quisque in accubitorio
suo, et incepisset frui pascuo suo, agmini me subtrahens, ex acie
fugi. Eo ipso tempore me feriit adspectus senis, irruentis vibratione
oculi, dicentisque: quo? o avare! detestarisne societatem liberalium?
Respondi: per illum, qui ea[9] creavit alium super alio, et perfundit
omnia splendoribus! non gustabo cibi portionem minimam, nec panis
manducabo frustulum, nisi mihi narraveris, ubi tua *repserit
pueritia, undeque flaverit tuus Eurus*. Ibi suspiria ex imo pectore
duxit multa, et lacrimarum profudit torrentem, donec, exhausto earum
fonte et coetu ad silentium redacto, dixit: ausculta! et declamavit.
Caput meum humi procidit Sarugi; hujus auris innatabam;
Urbis, in qua omnia inveniuntur et distrahuntur;
Cujus aqua est e fonte Salsabil, campi sunt horti,
Incolae et habitacula stellae et domus coelestes.
Euge spiritum odorum et adspectum splendidum;
Flores collium, nive disparente!
Quae qui vidit, exclamat, Sarugum est paradisus mundi!
Qui vero discedit ab ea, gemitus illi sunt et singultus;
Ut ego expertus sum, cum me asportarent robusti.
Lacrimae fluunt; angor, quoties quiescit, redintegratur;
Quotidie curae creantur negotiis intricatis;
Spei autem passus sunt breves et deflectentes.
Utinam *dies meus* fuisset ille, quo ab ea discedere mihi
destinatum erat!
Dixit; et patria sic declarata, auditaque ejus declamatione, certus
eram, eum esse magistrum nostrum Abu Seidum, senectutis quidem
onustum vinculis. Festinavi itaque in ejus amplexum, praedatus sum
patinarum ejus cibum, et quamdiu commorabar Aegypto adibam ejus
flammas, ut implerem concham meam dictionum ejus margaritis; donec
crocitavit corvus separationis; ubi tanto ab eo dolore discessi,
quanto oculum relinquit palpebra.
1. Barhdado, sive, ut alii scribunt, Bagdado.
2. Via regia.
3. Equis praestantibus.
4. Mâ Assamâ dicebatur, ob pulchritudinem, mater Mundari, filii
Amrulkeisi, unius regum, Hirae vel arce Chavarnak residentium;
nec non Amer Haritsa Asdensis, Masikia, qui tempore
inundationis Sil Aram Iamanam reliquit, ob liberalitatem.
5. Hoc est, nomen sectae mendicorum principis, de quo dictus est
consessus penultimus, qui cum hoc conferatur.
6. Nox et dies.
7. Arboris montani genus, cujus albicant fructus et flores.
8. Proprie, homines scamni, quod ob paupertatem die et nocte
scamno sacrarii utebantur.
9. Coela.
XXXI
Ramlensis I.
Narravit Haret Hammamita. Flore juventutis, vitae nuclei meliore
parte, oderam delitescere in silva, desiderabam e vagina condente
extrahi; quod sciebam, itinera implere loculos, parere victoriam;
sempiternam contra in patria commorationem obtruncare intellectum,
fixa sede utenti nasci contemtum. Versavi itaque sagittas
deliberationis, tudi igniarium precum; tum propositum cepi firmius
saxis et ascendi in maritimas Syriae oras, ad exercendum ibi
mercatum. Iam tentorio Ramlae fixo, itineris baculo in ea projecto,
occurri equitibus ad iter se praeparantibus et jumentis instructis,
ut peterent matrem urbium[1]. Ibi vehemens in me spirare incepit
cupidinis ventus, excitatumque est desiderium domus sanctae.
Frenavi ergo camelam meam, abjeci res et studia,
Et dixi reprehensori: abstine! nam stationem[2] praefero
stationi,
Et erogo, quod mihi congregavi, in terra congregationis[3],
moenique Caabam ambiente consolor de minutiis.
Tum me adjunxi sociis noctis stellis similibus, in proficiscendo
fluctus celeritate utentibus, in virtute celeribus equis
aequiparandis, nec desivimus tempore diurno et nocturno proficisci et
jumenta modo ad incitatiorem gressum, modo ad saltum, instigare,
donec manus[4] eorum nos donabant adventu ad pascua Gachfae. Et
descendimus, nos praeparaturi ad intrandum sacrum Meccae circum,
laeti ob consecutionem voti. Sed vix procubuerant camelae et
deposueramus sarcinas, cum vir, nudus corium, ex montium interstitio
prodiret, et vocaret: o coetus istius homines, adeste ad *salvans*
die congregationis omnium! Peregrinantes effuso cursu approperabant,
eumque circumdabant silentes. Cum vero eos tripodum instar se
circumstare, ac ipsius sermonem magni aestimare videret, ascendit
collium unum; tum sonum in gutture reciprocavit, ut orationem
aperturus, et dixit:
O coetus peregrinantium, ex montium interstitiis approperantium! An
scitis, quod vultis et ad quem tenditis; cognitum habetis, ad quem
acceditis, et ad quod audenter proceditis? Cogitatisne, sacram
peregrinationem esse: eligere camelas, secare vias, comparare
commeatum, onerare jumenta; imaginaminive, cultum esse: exuere
manicas, macilenta facere corpora, relinquere liberos, discedere e
patria? Nequaquam! sed hoc: a peccatis abstinere, antequam ematur
vehiculum; bonam animi intentionem habere in adeundis illis
aedificiis; sinceram obedientiam praestare, quando est potestas;
corrigere agendi rationem, antequam ad faciendum adigantur itineri
faciendo adhibita[5]. Per eum, qui sanxit sacros ritus eos
observaturo, viatorem dirigit in nocte atra! lavari in situla non
purificat a demersione in peccata, corpus nudare non est rependere,
quo quis se gravavit, crimina; vestitum naziraeatus induisse non
defendit involutum vetitis; non juvat pallium portare dextro sub
humero, si premunt onera[6]; nulli auxilio est raso incedere capite,
si quis versatur injustis moribus; nil sordis abluit comam curtare,
si quis officiis suis deest; non prosperantur Arafa alii, quam bene
merentes; nec mundantur sacro Cheifi clivo, qui injustitiae sunt
dediti; nec testimonium, circo sacro fuisse, illi datur, qui recta
non insistit via; prorsus negatur peregrinationis acceptio declinanti
a tramite praescripto. Deus illi est misericors, qui sincerus accedit
Zafam; aquam petit e lege, quam ipsi dare placuit, antequam haurit e
fonte Semsem; exuit celata vitia, antequam exuit vestem; redundat
bonis operibus, antequam defluit[7] de monte Arafa. Tum sustulit
vocem, surdi etiam aures sono suo aperientem, altosque paene montes
concutientem, declamatum:
Sacra peregrinatio non est: diu et noctu proficisci, et eligere
camelas et sellas;
Sacra est peregrinatio: si solius pietatis causa proficisceris,
non aliud negotium curans;
Tergo justitiae equitas, *abstinentia* utens *duce*, *lege* utens
*via*;
Et consolaris, dum potes, eum, qui, inops, manum extendit versus
tuam pluviam.
Haec si complectitur peregrinatio, perfecta est; si ei desunt,
foetus est mutilus.
Poena hypocrisiâ decipientium est: plantant, sed fluctus non
decerpunt, et molestias patiuntur per itinerum turbas;
Praemio desiderabilique mercede destituti sunt, famam potius
exponunt reprehensori, satyras canenti.
O frater, virtutibus, quas ostentas, faciem Fidi quaere, intrans
et exiens;
Misericordi non est absconditum, sive obsecutus fuerit servus,
sive simulaverit;
Bono praeverte mortem opere; nihil moriendi necessitatem pellit,
quando ingruit;
Submissio mos tibi sit, quem nunquam deseras, etiamsi tibi
imponeretur corona;
Nec omnem nubem fulgurantem suspice, etsi guttis, quas effundit,
largus sit fluctus;
Non omnis vocans dignus est, qui audiatur; quoties jam
obsurdescere fecit mortis nuncio clam colloquens!
Recte vero sapiens aestimatur contentus, qui eo, quod vitae
sustinendae satis est, dies complicat[8];
Nam omnis copia redit ad paucitatem et omne asperum ad lenitatem,
quamvis impetuosum fuerit.
Dixit narrator. Et cum foecundasset sterilem intellectum verborum
suorum magia, odoratus sum odorem Abi Seidi, et alacritas me ad eum
pepulit quanto impulsu! Sed exspectabam, donec, sapientiae suae
enunciatione absoluta, descenderat de colle; ibi demum accessi, ut
faciei adspicerem latera et contemplarer gemmam ornatus. Et ecce!
erat ille amissus, quem quaerebam; monilia nectens ille, quae
recitaret; eumque amplexus sum, ut Lam se conjungit cum Aleph,
habuique eo loco, quo graviter aegrotans habet sanitatem. Atque
rogavi, ut socius mihi esset, sed noluit; ut altero camelae latere
equitaret, sed recessit et dixit: per peregrinationem hanc meam
juravi, me non velle sedere post tergum, nec vehendo subire vicem,
nec lucrari facultatibus, nec gloriari genere, nec expetere auxilium,
nec gaudere societate aut congressu ejus, qui hypocritam agit in
religione. Tum abiit glomerato incessu, me relinquens ejulantem, non
desinentem, adspectu eum persequi, et optantem, ut in pupillae meae
imaguncula incederet, donec montem ascenderat, qui peregrinantibus
erat in via; ubi, cum animadverteret equites per arenae colles
commode vehentes, complodit digitorum pulpas[9] et abiit declamans:
Qui peregrinatur equitans, non par est peregrinanti pedibus,
Nec servus obediens aequiparandus illi, qui rebellat!
Quomodo, o homines, convenire potest studium struentis et
evertentis?
Certe illi, qui modum excedunt, cras planctum instituent
poenitentiae?
Pius contra dicet: beatus ille, qui officia praestitit!
Age anima, bonorum operum thesaurum tibi compara penes Aeternum;
Contemne vitae fucum, qui re vera est inanitas;
Recordare loci, quo moriens decumbes, fatum quando impinget;
Lacrimare ob mala facinora et funde sanguinem;
Poenitentiâ depse, antequam vermes corrodant, cutem tuam;
Fortassean Deus te custodiet ab inferno fervente,
Die, quo caespitatio non fieri potest irrita, nec auxilio est ob
commissa peccata dolor!
Tum, linguae gladio vaginae inserto, ad negotium suum abiit. Ego vero
omni, qua adaquabamur, regione et omni, quo, noctis sub finem,
cervicali innitebamur, tecto, eum desiderabam et quaerebam auxilio
vocans, qui, utut investigabant, non inveniebant; ita ut mentem
subiret, genios eum rapuisse, aut terram sibi eum decerpsisse. Atque,
dum alienas peragrabam terras, parem aerumnam non sensi, nec ullo in
itinere tantis afflictus sum gemitibus!
1. Meccam.
2. Qua Abraham stetit, i. e. precatus est.
3. Proprie, conventus. Intenditur Musdalifa apud Meccam.
4. Anteriores pedes.
5. Iumenta.
6. Conscientiae
7. Supple: cum peregrinantium turba.
8. Transigit.
9. Scilicet, rhythmum signaturus.
XXXII
Harbensis.
Narravit Haret Hammamita. Observatis sacrae peregrinationis legibus,
circuitionis et sacrificationis ritibus peractis, consilium ceperam
petendi moenia Thaibae[1], cum sociis e filiis Schaibae[2], ut
visitarem sepulcrum electi[3], nec pertinerem ad catervam eorum, qui
post peregrinationem injuria afficiunt[4]. Sed terrebant viae a
defensore vacuae et Arabum utriusque ditionis sacrae mutuum odium, ut
suspensus essem inter metum retinentem et desiderium incitans. Tandem
*pavido* meo[5] visum est, ut fidem in Deo collocarem, praeferremque
visitationem sepulcri ejus, cui pax sit! Comparato itaque jumento,
apparato apparatu, profectus sum cum sociis; nec deviavimus ullum in
recessum, nec intermisimus iter facere die et noctu, donec pervenimus
ad Harbitas, tunc reversos e bello, cujus populi in mansione diem
transigere constituimus. Sed dum eligebamus quietis locum,
quaerebamusque aquam puram, ecce! animadvertimus illos equitare,
quasi ad idolum confluerent. Quam festinationem mirantes, cum
interrogassemus, quid illi sibi vellent, et audivissemus:
jurisperitus Arabs ad coetum eorum accessit, haec est confluxus
causa; sociis dixi: agitedum! accedemus ad tribus conventum, ut
discamus discernere rectum ab erroneo. Hi responderunt: vocasti
audientes et monuisti bene! Tum surreximus secuturi ducem, et ad
coetum contendimus, usque dum attigeramus. Ubi, data legisperitum a
multitudine petitum conspiciendi copia, inveni eum Abu Seidum,
instructum offuciis et figmentis, pectora findente oratione et
versibus; cidari tectum, de qua nulla dependebat extremitas; veste
indutum, quae manus quoque operiebat[6]; natibus insidentem ita, ut
femora ventri, manus cruribus applicaret[7]; circumdatum a tribus
primoribus involutumque vulgo, sic dicentem: quaerite a me intricata,
lucem petite dubiis! Nam per eum, qui creavit coelum, variegavitque
coelorum corium! ego jurisperitus sum Arabum sincerorum, doctissimus
omnium viventium sub scabioso[8]. Obversus ei juvenis, prompta
lingua, animoso corde, respondit. Equidem jurisperitos mundi adii,
donec, ceu meliorem partem, centum collegi sententias. Quod si igitur
es e contemnentibus filias alienas[9], et expetis a nobis commeatum,
audi et responde, ut accipias, quo dignus es. Reposuit: Deus est
magnus! certe apparebit[10], quod retuli, et detegetur occultum; fac
eloquaris, quod tibi commissum est!
Iuvenis quaesivit haecce[*]
1.
Quid statuis de eo, qui te purificavit, tum tetigit tergum
calcei?
Respondit senex: Purificationem annihilavit.
2.
Quid, si quis se purificavit, tum frigus eum commovit, ut
inniteretur?
R.: Repetenda est lotio.
3.
Num, qui se purificat, tangare debet duas foeminas suas?
R.: Admonitus quidem est, sed non coactus.
4.
Num licet purificari eo, quod expuit draco?
R.: Quae aqua purior Arabibus?
5.
Num in usum cedet aqua coeci?
R.: Sane, et abstineatur ab aqua videntis!
6.
Licetne circumire verno tempore?
R.: Displicet ob excrementum inquinans.
7.
Incumbitne lotio illi, qui sperma emisit genitale?
R.: Minime, ne tum quidem, cum iteraverit.
8.
Num polluto incumbit lavare vestem pelliceam?
R.: Immo, etiam acum.
9.
Quid, si neglexit lavare securim?
R.: Idem est, ac si neglexisset lavare caput.
10.
Quid dices de eo, qui arenâ, aquae loco, usus est in lavando, tum
conspicit pratum?
R.: Illa per arenam purificatio nihili aestimanda erit!
11.
Num licet viro, adorare in fimo?
R.: Licet, sed evitet sordes!
12.
Licetne vero adorare in salicibus?
R.: Minime, nec in ulla extremitatum!
13.
Quid, si quis septemtrionem versus adoret?
R.: Nihil mali in ejus facinore.
14.
Num licet adorare in crurum parte tenuiore?
R.: Licet, non auxiliantibus brachiis.
15.
Num precari licet in canis capite?
R.: Sane, ut in omnibus collibus!
16.
Quid dicitur de eo, qui precatur, dum pubes spectatur?
R.: Preces sunt licitae.
17.
Quid, si quis precatur, cui incumbit jejunandi officium?
R.: Repetat, etiamsi centum dies preces fuderit!
18.
Quid, si quis catulos gestaverit, tum precatus fuerit?
R.: Comparandus est ei, qui olera tulit.
19.
Legitimaene sunt preces ejus, qui fert ramicem?
R.: Neutiquam, etiamsi adoraverit super silicibus durissimis!
20.
Quid, si stillarit in precantis vestimentum stercus?
R.: Pergat precari, nihil est miri!
21.
Num licet preces praeire personam calantica indutam?
R.: Immo, etiam thorace indutam!
22.
Quid, si preces praeiverit habens metacarpium ex ebore,
testudinisve testa confectum?
R.: Repetant, etiamsi sint mille!
23.
Quid, si preces praeiverit, cujus femur nudum conspici poterat?
R.: Preces nec illius, nec eorum, quibus praeiverit, fuerint
illicitae.
24.
Quid, si praeiverit taurus cornibus carens?
R.: Precare, non reprehendêris!
25.
Locumne habet decurtatio in precibus testis?
R.: Minime, per testem oculis absconditum!
26.
Licetne voti sui impoti, jejunium solvere mense Ramadhano?
R.: Pueris tantum remittitur.
27.
Num congredienti in eo licet comedere?
R.: Sane, plenis buccis!
28.
Quid, si nudi jejunium solverint?
R.: Praefecti hoc non reprehendent.
29.
Quid, si comederit jejunans, postquam illuxerit?
R.: Hoc securius est et salubrius.
30.
Quid, si intenderit satiari noctu?
R.: Accingat se ad solvendum debitum.
31.
Quid, si comederit, antequam se velaverit candida?
R.: Iejunium solvit, persolvat debitum!
32.
Quid, si jejunans insidias excitaverit?
R.: Iejunium solvit, per eum, qui venationem permisit!
33.
Num jejunium solvere licet, instante coquo?
R.: Sane! sed non coquo coquente cibos.
34.
Quid, si riserit mulier jejunii tempore?
R.: Diei illius jejunium nihili est aestimandum.
35.
Quid mulieri incumbit, si variolae apparuerint in ea, quae eundem
habet maritum?
R.: Iejunium solvat, si postulat ejusdem thori consors
mulier!
36.
Quantum tributi ab eo solvendum est, qui habet centum lucernas?
R. Duae triennes camelae, o frater!
37.
Quid, si decem possideat cultros?
R.: Duas oves pendat, nec adversetur!
38.
Quid, si quis calumnianti prodiderit propinquum suum?
R.: O bonum illi praemium die resurrectionis!
39.
Num licet onera portare loco solvendae eleemosynae?
R.: Sane, si sunt milites!
40.
Licetne peregrinanti sacros peragere ritus?
R.: Nec hoc, nec ut se operiat velo muliebri.
41.
Num ei licet occidere fortem?
R.: Sane, ut occidere licet feras!
42.
Quid, si in sacro Meccae septo occiderit cantatorem?
R.: Pendat tergum de grege!
43.
Quid, si jaciendo percusserit crus ingenui eumque prostraverit?
R.: Pendat ovem pro isto peccato!
44.
Quid, si post susceptum Naziraeatum occiderit matrem Aufi?
R.: Eroget in pauperes, quantum manu capi potest cibi!
45.
Num necesse est, peregrinatores secum habeant lintrem.
R.: Sane, ut eos ducat ad fontes!
46.
Quid dicis de Naziraeatu die Sabbathi transacto?
R.: Tunc temporis desiit.
47.
Quid dicis de venditione rufi?
R.: Vetita est, ut venditio mortui.
48.
Licetne vendere acetum carne cameli?
R.: Nec hac, nec carne agnina.
49.
Licetne vendere donum?
R.: Nequaquam, neque vinum!
50.
Quid dicis de venditione lanae pulli?
R.: Vetita est revera.
51.
Licetne vendere servum pastori?
R.: Nequaquam, neque eleemosynarum collectori!
52.
Venderene licet accipitrem dactylo?
R.: Nequaquam, per creatorem et supremum regem!
53.
Num Muslemo licet vendere exuvias Muslemarum?
R.: Et in heredes transeunt, si moritur.
54.
Num licet vendere tutorem?
R.: Non est, qui prohibeat.
55.
Licetne gutturnium vendere filiis flavi i. e. Romanis?
R.: Displicet ut venditio galeae.
56.
Licetne vendere camelos aestate editos?
R.: Minime, sed vendatur sincerus!
57.
Quid, si quis emit servum, et in matre ejus apparet vulnus?
R.: Eum reddere non est peccatum.
58.
Firmumne est illi participandi jus (Schufat), qui partem tenet
planitiei, quam cum aliis habet communem?
R.: Nequaquam, nec illi, qui cum aliis possidet flavam!
59.
Licetne calefacere putei aquam et locum vacuum?
R.: Minime, si in deserto fuerint!
60.
Quid dicis de cadavere increduli?
R.: Commoranti et proficiscenti id tangere licet.
61.
Licetne sacrificare strabos?
R.: Dignissimi sunt, qui accipiantur.
62.
Num licet sacrificare repudiatam?
R.: Etiam carpe ejus cibare peregrinum noctu supervenientem.
63.
Quid, si quis sacrificaverit, antequam apparuerit gasala?
R.: Ovis vescenda, non pro sacrificio habenda est; nihil in
eo absurdi!
64.
Licetne quaestum facere lanam percutiendo?
R.: Nihil differt ab aleae ludo.
65.
Legine consentaneum est, stantem salutem dicere sedenti?
R.: Minime, si non est e propinquis!
66.
Num decet intelligentem dormire sub stupido?
R.: Praeferendum hoc in arboreto.
67.
Qui Mohammedanis tributarius est, recte ille prohibebitur ab
occidendis vetulis?
R.: Non licet ei hac in re adversari.
68.
Licetne viro relinquere domum patris?
R.: Nec illustri, nec obscuro, hoc licet.
69.
Quid dicis de transitu ad Iudaismum?
R.: Clavis est probitatis.
70.
Quid dicis de patientia in miseria?
R.: Peccatum est, et quam horrendum peccatum!
71.
Num licet verberare legatum?
R.: Certe, et impetum facere in consilium petentem!
72.
Num vir castigare debet patrem suum?
R.: Probus id facit, nec fastidit.
73.
Quid de eo dicis, qui fratrem suum pauperavit?
R.: Euge quod intendit!
74.
Quid, si nudavit filium suum?
R.: O quam pulchra intentio!
75.
Quid, si quis servum suum igni torrendum dederit?
R.: Neque crimen est, neque dedecus.
76.
Num licet mulieri maritum amputare suum?
R.: Nemo prohibet ejus facinus.
77.
Licetne mulierem castigare propter verecundiam?
R.: Sane!
78.
Quid dicis de eo, qui succidit fratris sui Tamariscum?
R.: Peccavit, etiamsi hoc ei permisisset.
79.
Licetne judici absoluto opum usu prohibere possessorem tauri?
R.: Sane, ut caveat ab injuriis calamitosis inferendis!
80.
Num licet, ut feriat manum orphani?
R.: Sane, usque dum rectâ incedat firmisque stet talis!
81.
Licetne ei locum dare, quo recumbat?
R.: Minime, etiamsi velit!
82.
Quando vendere debet corpus imprudentis?
R.: Quando in vendendo videt ei bonam fortunam.
83.
Num licet, ut ei ematur latrina?
R.: Ita, sed non a daemonibus visitata.
84.
Num licet, ut judex sit injustus?
R.: Sane, si est intelligens!
85.
Num judex constitui debet, cui non est visus?
R.: Sane, si pulchro utitur vivendi genere!
86.
Si autem caret ratione?
R.: Hic virtutis est titulus.
87.
Quid, si ei est superbia gigantis?
R.: Nec improbandum, nec pro crimine habendum erit.
88.
Num licet testem dubium esse?
R.: Sane, si est prudens!
89.
Quid, si apparet, eum rem habuisse cum mare?
R.: Idem est, ac si consuisset.
90.
Quid, si animadvertitur, eum cribrasse?
R.: Recusatur testimonium, nec accipitur.
91.
Quid, si clarum fit, eum mentiri?
R.: Adtributum est orans.
92.
Quid necesse est illi fiat, qui Deum colit?
R.: Ut adigatur ad juramentum per Deum creatorem.
93.
Quid de eo dicis, qui lusciniae oculum eruit consulto?
R.: Ipsius oculus eruatur, uno verbo!
94.
Quid, si mulieris Katha avis vulnerata est et moritur?
R.: Anima pro anima, si vita excessit.
95.
Quid, si portans foenum projecit, pedibus concutiendo?
R.: Peccatum ejus expietur eo, ut liber dimittatur!
96.
Quid lex de eo jubet, qui se abdidit?
R.: Manus secetur, ut prohibeatur!
97.
Quid, si furatus fuerit pretiosum aureum?
R.: Non praescripta est ei poena ut raptori violento?
98.
Quid, si conspicua fuerit in muliere rapina?
R.: Nec angor ei sit, nec metus!
99.
Matrimoniumne contrahere licet non testantibus Kavariis (avium
specie, brevibus praedita pedibus, longo rostro, viridi dorso)?
R.: Non, per creatorum producentem!
100.
Quid dicis de sponsa, quae pernoctat noctem liberae, tum summo
mane redit in vestigiis suis?
R.: Dimidium dotis accipiat, nec adigatur ad observandum
tempus vacationis, repudiatis praescriptum!
Hîc ei dixit, qui interrogaverat: sane! referenda ad Deum est copia
mare tuum, quod non diminuit hauriens, et doctrina tua, cujus laudes
non assequitur laudans. Tum vultum demisit more pudentis et conticuit
more defessi. Abu Seid autem acclamavit: porro, o juvenis! quousque
tacebis, quousque? Respondit! in pharetra mea non restat, quod
jaciam, nec, post aurorae tuae splendores, disputatio. Sed per Deum!
cujus terrae filius tu es? nam quam egregia sunt, quae disseruisti!
Ibi declamavit lingua volubili et voce vehementer sonante:
Equidem mundi sum exemplum, populi doctorum Kibla.
Nisi quod quotidie noctis demum extremo deverto, et mox
proficiscor.
A patria autem absens, etiamsi sub Tuba[11] arbore descenderit,
non bene se habebit.
Quibus adjecit: o Deus, qui nos eis addidisti, qui recta incedunt et
dirigunt; illos quoque efficias recta incedentes et ducentes! Tribus
illius homines ibi ad eum egerunt agmen camelorum fere decem, cum
cantatrice, rogantes, ut ipsos visitaret iterum atque iterum. Ille
vero surrexit, illosque desiderio reditus ipsius implens, ancillam et
camelorum agmen propulit. Dixit Haret Hammamita. Equidem ei occurrens
interrogavi: vidi te antea imprudentem; quando evasisti jurisprudens?
His auditis momentum circulo se convertit, tum declamavit:
Induo vestem cuique tempori convenientem; certo cum
conversionibus ejus, induendo triste et laetum;
Omnique cum considente conversor, quod congruit afferens, ut ei
placeam.
Inter narratores gyro sermones, inter potores pocula;
Nunc lacrimas elicio admonitione, nunc jocis exhilaro animos;
Aures pasco, quando dissero, oratione, domante restitatorem,
sternacem;
Si mavis, manum sanguinem stillare calami, margaritae certatim
cadunt, ornantes folia chartae.
Et quot abscondita, obscuritate similia stellae Soha[12], mea
explicatione evaserunt soles!
Quot dicta elegantia, diripientia intellectus, omni in corde
relinquentia vestigia firma,
Quot virgines[13] effatus sum, pro quibus gratiae habitae sunt
liberae, durantes!
Attamen ego a fortuna mea fraude tractor, majore illâ, quam
Pharao exercuit in Mosem;
Quotidie mihi accendit bellum, cujus igne mihi calcanda est
fornax post fornacem[14];
Quacunque nocte immittit negotia, quae liquefaciunt vires et
canis adspergunt caput;
Admovet mihi remotum exosum, a me removet propinquum, familiarem.
Quod si ipsa non esset ignobilibus moribus, non prosperaretur ab
ea ignobilis.
Excepi: tristia enarrando submitte vocem, nec vitupera fortunam; sed
lauda eum, qui a via Ablisi[15] te transtulit in viam Adrisi[16]!
Respondit: omitte proscindere, nec lacera vela; sed veni mecum, ut
petamus templum Medinae; forsan enim nos purificabimus hac
visitatione a spurcitie onerum! Longe abest, inqui, ut tecum
proficiscar, nisi dederis effatorum tuorum interpretationem.
Reposuit: imponis, quod tibi debetur, et postulas, quod in promptu
est. Accipe ergo, quod sanet animum et discutiat dubium! Dixit; et
cum mihi declarasset obscura et detexisset, quod animum tenebat
suspensum, vinximus pilenta et profecti sumus una; et confabulatio
ejus per totum visitationis tempus me oblitum fecit devorandae
molestiae, longissimaque cum eo itinera optabam, donec intravimus
urbem prophetae et voti nostri, sacrorum locorum visitationis
respectu, damnati petivimus, ille Syriam, ego Irakam, ille
Occidentem, ego Orientem.
Explicatio.
1. Quod translatum est calceus, vertatur conjux.
2. Q. t. frigus, v. somnus.
3. Q. t. foeminae duae, v, duae aures.
4. Q. t. draco, v. fluxus rivi aestivi.
5. Q. t. coecus, v. ripa rivi; q. t. videns, v. canis.
6. Q. t. circumire, v. deponere alvi faeces; q. t. ver, v. parvus
fluvius.
7. Q. t. sperma genitale emittere, v. Minam proficisci.
8. Q. t. vestis pellicea, v. capitis cutis; q. t. acus, v. os
cubiti.
9. Q. t. securis, v. os imminens scrobi in occipitis inferiore
parte.
10. Q. t. pratum, v. residua aquae in piscina.
11. Q. t. fimus, v. locus apertus.
12. Q. t. salix, v. manica.
13. Q. t. versus semptemtrionem, v. super vestimentis (totum
corpus involventibus).
14. Q. t. crurum pars tenuior, v. terra petrosa protensior.
15. Κυνοςκεφαλη via est per montes nota.
16. Q. t. pubes, v. onagrorum agmen.
17. Q. t. jejunium, v. stercus avium.
18. Q. t. catuli, v. parvi cucumeres et malogranata.
19. Q. t. ramex, v. vas, e quo bibit canis.
20. Q. t. stercus, v. nubes, quae effudit aquam.
21. Q. t. calantica, v. galea.
22. Innuit, illicitum esse, mulieres preces praeire viris.
23. Q. t. femur nudum, v. tribus in deserto vagans.
24. Q. t. taurus sine cornibus, v. dominus sine hasta.
25. Preces testis sunt preces vespertinae, quod vespere apparent
stellae, quae vocantur testes.
26. Q. t. voti impos, v. circumcisus.
27. Q. t. congrediens, v. extremo noctis tempore devertens, ut
paullum dormiat, tum proficiscatur.
28. Q. t. nudi, v. febre tremorem excitante laborantes.
29. Q. t. illuxerit, v. si accenderit lucernam.
30. *Nox* dicitur etiam pullus foemineus tardae, ut narrat Ibn
Doreidus; alii dicunt, sic appellari pullum gruis, tardae
contra pullum dici *diem*.
31. Candida e nominibus est solis.
32. Q. t. insidiae, v. vomitus.
33. Q. t. coquus, v. febris vehemens et ardens.
34. Q. t. riserit, v. menstrua passa fuerit; sic Coranus habet:
annunciavimus ei Isâkum pariendum, et risit i. e. menstruavit.
35. Q. t. mulier eumdem habens maritum, v. radix pollicis
mammaeve; q. t. ejusdem thori consors, v. noxa.
36. Q. t. lucerna, v. camela, quae loco cumbit, nec pastum vadit,
nisi post solis ortum.
37. Q. t. culter, v. camela lacte abundans.
38. Q. t. calumnianti, v. tributi collectori; q t. propinqua, v.
selecta peculii pars.
39. Q. t. onera, v. arma.
40. Q. t. sacros ritus peragere, v. cidari sive tulbando vestiri.
41. Q. t. fortis, v. serpens.
42. Q. t. cantator, v. struthio.
43. Q. t. crus ingenui, v. turtur mas.
44. Q. t. mater Aufi, v. locusta.
45. Q. t. linter, v. qui aquam inquirit noctu.
46. Q. t. Sabbathum, v. crinium tonsio.
47. Q. t. rufus, v. vinum.
48. Q. t. acetum, v. pullus cameli anniculus. Non autem licet
carnem vendere animalis pretio, sive ejusdem, sive alius
generis sit.
49. Q. t. donum, v. quod offertur in Cäaba.
50. Q. t. lana pulli, v. ovis, quae mactari solet pro nato
infante.
51. Q. t. servus, proprie transferendum vocans, v. residuum
lactis in ubere.
52. Q. t. accipiter, v. mel dactylorum.
53. Q. t. exuviae, v. cortex, liber, folia Tsumami.
54. Q. t. tutor, v. ovis cum foetu.
55. Q. t. gutturniun, v. gladius acutus, multae aquae.
56. Q. t. camelus aestate editus, v. filius senectutis; q t.
sincerus, v camela abundans lacte.
57. Mater est cutis cerebrum continens, meninx.
58. Ejusmodi participatio locum tantum habet in fundis et
aedificiis, non in mobilibus; at q. t. desertum, v. asina fera;
q. t. flava, i. e. pecunia, v. camela, vel asina.
59. Q. t. calefacere, v. prohibere; q. t. locus vacuus, v.
pabulum.
60. Q. t. incredulus, v. mare; q. t. cadaver, v. pisces in
superficie natantes.
61. Q. t. strabi v. foetus camelae anniculi, vel camelae non
concipientes, quod percussae sunt ab admissario.
62. Q. t. repudiata, v. camela, quae pascitur ubi libet.
63. Q. t. gasala, v. sol; dicunt nonnulli, de oriente sole
usurpari, non de occidente.
64. Q. t. lanam percutere, v. vaticinari jactu silicum.
65. Q. t. sedens, v. a viro segregata, vel menstruare cessans.
66. Q. t. stupidus, v. coelum; q. t arboretum, v. coemeterium
Medinae.
67. Q. t. vetula, v. vinum; q. t. caedere, v. miscere.
68. Q. t. domus, v. gens vel tribus.
69. Q. t. Iudaismus, v. poenitentia, vel reversio, quo sensu
etiam in Corano occurrit.
70. Q. t. patientia, v. vinctio; q. t. miseria, v. camela, quae
vincitur ad sepulcrum possessoris, nec accipit potum, nec
pabulum, donec moritur; Antemuhammedani enim credebant, dominum
in ea resuscitatum iri.
71. Q. t. legatus, v. frondes, quae de arbore ceciderunt; q. t.
consiliator, v. camelus pinguis, sive, qui distinguit gravidam
ab ea, quae non concepit.
72. Q. t. castigare, v. magnificare et adjuvare.
73. Q. t. pauperavit, v. commodavit ei camelam, ut equitaret in
dorso.
74. Q. t. nudavit, v. dedit ei dactylos, quae palma tulit per
annum.
75. Q t. servus. v. massa, quae subacta est, donec bene haberet.
76. Q. t. maritus, v. palma, quae radicibus suis bibit e terra.
77. Q. t. verecundia, v. ob divitias insolentem esse.
78. Q. t. tamariscum succidit, v. absentem traduxit et honorem
ejus detrectavit.
79. Q. t. taurus, v. furor.
80. Q. t. feriat manum, v. prohibeat eum ab absoluto libertatis
usu.
81. Q. t. locus, quo recumbat, v. conjux.
82. Q. t. corpus, v. lorica curta.
83. Q. t. latrina, v. palmetum.
84. Q. t. injustus, v. qui bibit lac, antequam coagulatur et
debutyratur.
85. Q. t. intellectus, v. clypeus.
86. Q. t. ratio, v. species panni rubri striati, quo e. g.
operiri solet pilentum camelinum.
87. Q. t. superbia, v. dactyli immaturi, sed adulti et jam
rubescentes; q. t. gigas, v. palma, quae manu attingi nequit,
cujusque contrarium est *sedens*.
88. Q. t. dubius, v. qui multum habet lactis acidi.
89. Q. t rem habuit cum mare, v. luto obduxit, e. g. aquae
conceptaculum.
90. Q. t. cribravit, v. occidit.
91. Q. t. mentiens, v. alens et sustentans familiam.
92. Q. t. colens, v. negans; q. t. Deus, v. debitum.
93. Q. t. luscinia, v. homo levis, agilis.
94. Q. t. Katha avis, v. quod est inter femora.
95. Q. t. foenum, v. foetus projectus mortuus.
96. Q. t. se abdens, v. qui sepulcra refodit.
97. Q. t. pretiosum aureum, v. octava pars aurei vel ovi vitelli.
98. Q. t. rapina, v. sericum album.
99. Q. t. Kavarii, v. testes; quia, ut illae aves, res sequuntur.
100. Pernoctat noctem liberae, de sponsa dicitur, quae sancito
matrimonio sponso resistit; si eam defloravit, nox dicitur
*cana*.
1. Bonae i. e. Medinae.
2. Schaibitae tenent clavem Caabae.
3. Prophetae.
4. Mohammedes scil. dixit: qui peregrinationem sacram instituit,
nec sepulcrum meum visitat, ille injuria me afficit.
5. Cordi.
6. Utrumque dicitur esse contra traditionem.
7. Superficiem.
8. Coelo stellis consperso.
9. Mendacia.
10. I. e. verum apparebit.
11. Benedictio, arbor paradisi.
12. Obscurior est haec stella in ursae majoris astro.
13. Orationes inauditae.
14. Fovea in saxo, circa quam accenditur ignis.
15. Diaboli.
16. Hanochi, Osiridis.
* Quaestiones sunt *amphibolicae*, quarum hoc loco sensus prodit
ex vocum ambiguarum explicatione subsequente. Haririus in
responsis sequitur sententiam Schafaitae, non Abi Hanifae.
XXXIII
Teflisensis.
Narravit Haret Hammamita. Deo summe laudando memet ab adolescentia
inde obstrinxeram, nunquam, quoad possem, differre preces, et
peragrans quamvis deserta aut lusui deditus vacuis horis, semper
observabam stata precationis tempora, cavens crimen negligentiae.
Quando igitur alios in itinere comitabar et descendebam in statione
aliqua, voci vocantis ad preces acclamabam salve! strenue observantem
pietatis officia imitans. Cum autem Teflisum[1] intrassem et forte
una cum inopum multitudine precatus essem, instituentibus nobis
abitum, processit senex, torturam oris simulans, tritus vestes et
vires, et ita locutus est: Adjuro eum, qui creatus est e materia
generositatis, lac suxit religiositatis: tantum quod pauxillum
temporis mihi impenderit et oris effatum aliquod perceperit, optionem
deinde habebit, remunerandique et recusandi tenebit arbitrium.
Homines ergo ei consederunt et, montium instar, immoti manserunt.
Ille vero, pulcherrimum eorum silentium et gravitatem intellectus
animadvertens, ita verba fecit: Vos, qui videntibus dominamini oculis
et sensibus claris[2]! Nonne adspectus relationis vices explet et
fumus indicat ignem? Splendet canities, graviter premit infirmitas,
morbus est evidens, ignominiose patet interna conditio. Attamen et
ego, per deum! ex iis fui, qui regnant et abundant, praesunt et
regunt, dant et largiuntur, benefici sunt et superbi; sed non
desierunt calamitates mihi evellere adipem, et vicissitudines
fortunae memet extenuare, usque dum sedes evaserat desertum et manus
vacuitas. Signum meum est miseria, amaruit vita, vociferantur prae
fame pueri et vel ossicula dactylorum masticare posse cupiunt. Nec
ego hoc probrosum abscondita vobis detegendi negotium subii, nisi
postquam pressus sum infelicitate, distortus ore, et ob id, quod mihi
accidit, incanui. O utinam non superstes in vita mansissem! Tum
ejulavit more dolentis et recitavit voce tenui:
Queror coram misericorde, laudibus venerando, mutationem et
inimicitiam fortunae,
Casusque, qui silicem meum percusserunt, et gloriae meae
structuram dissolverunt,
Et fregerunt arborem meam; at eheu! cujus ramos mali casus
frangunt;
Sterilemque fecerunt mansionem, ut ab ea migrare coëgerint mures,
Ac circumvagantem me et intereuntem reliquerunt. Patior
paupertatem et angores ejus,
Postquam dives fui, dominus opulentiae, qui manicas suas raptabat
in deliciis,
Cujus cutiebant frondes beneficia captantes, cujusque ignem
laudabant noctu migrantes.
Sed hodie nunquam ei fortuna, quae oculo eum petivit maligno,
favisse videtur;
Declinat, qui eum alias visitabat, et qui beneficia petebat,
agnitionem aversatur.
An vero juvenum quemquam contristet adspectus infelicis senis,
quem sua decepit fortuna,
Ut dispellat curas, quae eum angunt, et corrigat statum, qui eum
dedecorat?
Pergebat narrator: Praesens multitudo eo adducta est, ut in eum
inquireret, occulta ejus elicere et peram ejus excutere gestiens;
hinc dixerunt: jam cognovimus ponderis[3] tui pretium et trutinae
tuae perspeximus copiam; nunc fac resciamus tui rami arborem, et
retege velum a prosapia tua. Verum ille avertit vultum, ut cui
graviora imposita sunt, quam praestare possit, aut filiae nunciatae
sunt natae, et incepit execrari mala cogentia, moeruitque ob
deficientem humanitatem; dein pronuntiatione quidem distincta,
fraudulento vero sermone, recitavit:
Per vitam tuam! non cujusvis rami fructus dulcis radicem indicat
suam.
Ede autem, quod tibi porrigitur, jucundum, nec interroga mel de
ape sua.
At distingue, cum prelo subjicis uvas, primum musti tui ab
acetoso,
Ut ex cognitione majus aut minus statuas pretium, et vendas totum
pretio conveniente.
Nam ignominiosum est ingenio solerti, imbecillitatem in
intellectum illabi.
Dixit; et complacuit multitudini acumine suo et astutia, fefellitque
fructu, quamvis morbosi, pulcherrimo; unde collegerunt, quod amborum
brachiorum complexu conderet, et ambabus manibus distenta occultaret
lacinia, alloquentes: Heus tu! advolasti ad puteum parum habentem
aquae, et attigisti alveare vacuum; accipias igitur hocce residuum,
nec aberrasse te a scopo, nec etiam feriisse aestimans. Sed ille
exiguum eorum donum pro largo habuit, et acceptioni gratiarum
actionem junxit; tum conversus tractabat sui dimidium, et declinans
diripiebat vias suas[4]. Dixit vero, qui hanc historiam retulit: Ibi
mihi visum est, eum externum habitum machinatum esse, et artificium
incedendo adhibere; surrexi itaque, eandemque ingressus semitam
vestigia pone legebam, illo limis me adspiciente et fugiendo
prohibente, donec vacua erat via et veritatis manifestatio non
amplius praesepiebatur. Hic laeto et hilari oculo me intuitus est et
sincerum se praebuit, postquam similando deceperat, inquiens: ego te
sane cogito fratrem peregrinationis, qui quaerit societatem;
expetisne socium, qui benignus sit et adjuvet, quique desiderabilis
sit et pro te eroget? Respondi: si talis mihi contingeret,
conveniente gauderem forte. Regessit: jam invenisti; hilaris ergo
sis! et honorifici quid tibi contigit, adhaereas ergo! Dein, postquam
risui aliquamdiu indulserat, repraesentavit vultum bene habentem, et
ecce! erat senex Sarugensis, absque ullo corporis morbo dubiove in
faciei characteribus. Maxime igitur laetatus, tum quod eum
offenderam, tum ob morbi vanitatem, intentus eram reprehensioni ob
pessimam agendi rationem; sed ille, priusquam taxarem, aperuit os
recitando:
Veste prodii lacera, ut dicerent: pauper est, qui transigit
tempus iniquum;
Et hominibus memet paraplegia laborantem monstravi, quam saepe
enim hoc modo jam obtinuit cor meum expetita!
Sin lacera non fuisset vestis, non miserti essent mei, nec, si
defuisset paraplegiae simulatio, victoriam reportassem.
His adjecit: non superest hac in regione pratum herbosum, nec in
incolis ejus, cujus teneamur desiderio; quod si tu te mihi comitem
praebere vis, via nobis est eadem. Profecti ergo sumus expediti, et
per integrum biennium eum comitatus sum, jamque statueram societatem
ei praestare quamdiu viverem, cum tempus recusans dirimeret.
1. Teflis, proprie Taflis, ab aliis scripta Tiflis, urbs est
Armeniae.
2. Vel: mirabilibus.
3. I. e. rhythmorum tuorum.
4. Nullo utens viae indice, vias suas occultabat. D. S. Scholl.
XXXIV
Sebidensis.
Narravit Haret Hammamita. Cum secarem desertum, Sebidum[1] petens,
comitabatur me juvenis, quem usque ad pubertatem educaveram, et
direxeram usque dum mores ejus perfecte boni erant, et moribus meis
adsuetus cognoverat, quid me juvaret; quare nunquam desiderium meum
praetergrediebatur, nec in petendis rebus scopo aberrabat. Haud
dubium est, quin propinquitas ejus cordi meo necessaria esset; eumque
elegeram ministerio meo, sive domi versarer, sive in itinere. Hunc
tempus omnia perdens abripuit, cum Sebidum nos contineret. Ego vero,
cum ejus robur evanuisset[2] et quiesceret vox, annum perseveravi non
deglutiens cibum, nec petivi juvenem alium, usque dum solitudinis
defectibus et molestiis, quas stando et sedendo persentiscebam, eo
adactus sum, ut in margaritae locum sphaerulam vitream[3]
substituerem, et quaererem, qui deficientis vices expleret[4]. Hoc
consilio me contuli ad homines, qui in foro Sebidensi servos vendere
solebant, et dixi: cupio servum qui, horsum moveatur aut prorsum[5],
placeat, et laudem mereat, cum tentetur; utque sit talis, quem
exercuerint solertes, et inopia protraxerit in forum. Omnes ibi
annuebant petitioni, et assiliebant, et brevi conquirere
promittebant. Sed conficiebant lunae novae circuitum suum, et
convertebantur plenae et deficientes, nec ullum promissorum illorum
praestitum est. Itaque, cum viderem venditores oblitos vel simulantes
oblivionem, animadvertens, non omnem, qui commensus sit[6], secare,
nec aliud cutem meam tam bene scabere, quam proprium unguem,
reprobato rem aliis committendi instituto, cum auro et argento in
forum egressus sum, et mancipia mihi producere jussi, et sciscitatus
sum pretia. Ibi mihi occurrit vir capistratus vitta, qui juvenem
carpo tenens dixit:
Visne emere juvenem industrium, forma et moribus excellentem,
Qui, quodcunque ex eo suspendas, portat; quando loquitur, sanat;
quando tu loqueris, memoria tenet;
Quando lapsus fueris, surgas! vocat; in ignem currit, si jubes;
Qui, vel unicum diem societati adhibitus, servat[7]; quacunque re
contentus esse jubetur, contentus est;
Multam quamvis assecutus astutiam, tamen nunquam mentitus est,
nec quidquam praetendit;
Allicienti non praebuit aurem cupiditati, nec commissa evulgare
secreta licitum habuit,
Diu autem mirandus fuit in eo, quod egit, et in carminibus
pariter, ac in prosa, superior fuit?
Per deum! nisi angustia vitae et pueri nudi, esurientes,
cruciarent, non vendissem eum regno toto Cosrois.
Dixit; at ego conspiciens staturam ejus rectam et pulchritudinem
sinceram, existimavi unum ex juvenibus horti beatitudinis videre et
exclamavi: hic non est homo, verum honorando nihil minus angelo! Dein
eum de nomine suo interrogavi, non tam resciendi ductus cupidine,
quam ut viderem, quomodo se haberet lingua ad pulchritudinem. Sed,
nec dulce, nec amarum, edens verbum, nec servae sese, nec ingenuae,
filium sermone prodebat. Averti me ergo ab eo[8], inquiens: phui et
hui haesitationem tuam turpem! Ibi ridens caput suum modo demisit,
modo extulit, tum ad me convertit et declamavit haecce:
O tu! cujus exardet ira, quod non prodam nomen meum; sic non agit
aequus.
Si nihil aliud te, quam hujus expositio, placat, ausculta! ego
sum Josephus, ego Josephus!
Jam ego tibi velum retexi; si sapis, cognovisti; sed non credo te
cognovisse.
Dixit; et carmine ejus abiit ira, et direptus mihi est intellectus,
quasi incantatione. Attonitus eram, ut non inquirerem, et
obliviscerer Josephi justi historiae; nec alia restabat cogitatio,
quam ut eum licerer domino ipsius et explorarem pretii, quod
solverem, summam, existimans: certe te adspiciet ille limis, et nimis
altum indicabit pretium. Sed non eo usque evolavit, quo ego, nec ubi
ego affixus haerebat, verum inquit: servus, si parvi constat, et
levis est eum comparandi difficultas[9], domino per eum bene est, et
hujus amor eum complectitur; quare, cum ego sane praeferam, ut hunc
tibi juvenem cariorem faciam levi pretio, quod tibi indicem, pende,
sis, ducentas drachmas, et gratiam mihi habe, quamdiu vives. Et
statim paratam illi solvi pecuniae summam, ut solvit quis pro re vili
et licita[10], nec venit in animum, quod omne vile sit carum. Cum
autem percussa utrinque manu emtio stabilita et discessus constitutus
esset, lacrimae manarunt ex oculis juvenis plures, quam fundit nubes,
et accedens ad dominum inquit:
Maledicat tibi deus! num qualis ego sum venditur, ut satienter
parvuli esurientes?
Et num secundum legem aequitatis, ut obligar muneri, quod a me
impleri nequit,
Et tenter terrore alio post alium? Quamvis qualis ego, cum
tentatur, non terretur.
Nonne probasti me, et perspexisti consilia sincera nulla fraude
mixta?
Quoties me constituisti rete venationi, redii cum fera in laqueis
meis;
Imposuisti mihi molestias, et faciles se praebuerunt, quamvis
inesset difficultas[11].
Quaenam est res invisa, cui operam non navarim, quae praeda, cui
consequendae non aptus fuerim[12]?
Nec manifestarunt dies crimen a me commissum, ut in disjunctione
detegatur[13].
Vitium tu nullum, gratiae sint deo! in me offendis, quod
abscondatur, aut dispergatur.
Quomodo tibi ergo facile esse potest, me ex oculis tuis removere,
ut solers mulier abjicit schidia?
Et qui potuit anima tua concedere, ut me humiliares, et venderer
instar mercis?
Nonne ego existimationem meam ab hoc (contemtu) custodivi, ut
sermones tuos, quo die serio constituebatur separatio?
Dixisti: profecto! quicunque licitetur hunc equum egregium, nec
commodatur, nec venditur, Equidem haud minoris sum, quam ille
equus generosus, indolem sed tuam superat illius indoles;
Praeterquam quod ego, cum vendar, canam: perdiderunt me, at
qualem perdiderunt juvenem!
Istis versibus auditis intellectoque suavi sermone senex, altum
postquam, traxerat suspirium et ita lacrimarat, ut alienis etiam
lacrimae oborirentur, filii, dixit, loco hunc juvenem habeo, nec
secerno a jecoris mei partibus, nec unquam, nisi stabulum evasisset
vacuum, et extincta esset lampas, reliquisset nidum meum, usque dum
secutus esset feretrum. Jamque video quantum eum incessit doloris, et
probus homo[14] lenis et placidus est. Visne igitur, ad consolandum
cor ejus et propulsandum dolorem, mecum pacisci, ut emtionem
rescindas, quando te precaturus sim, nec grave habeas, quando tibi
molestus fuerim? Nam in historiis selectis, a fidis auctoribus in
syntagma redactis, legitur: qui mercatum cum fratre initum remittit,
ei deus remittit peccata sua. Pudore coactus, quamvis multa[15] corde
volutabam, promisi. Juvenis ibi propius accedens frontem senis
exosculabatur, qui lacrimis ex genis libere delabentibus cecinit:
Tranquillo sis animo! caput meum pro te devoveo, quodcunque
molesti doloris et miseriarum subeas,
Haud longum est discessus spatium, nec cessabunt renovandae
conjunctionis cameli,
Ope grata potentissimi creatoris!
Adjecit: trado te optimo domino, et sublata amiculi lacinia abiit.
Juvenis autem perseveravit in gemitu et ejulatu donec, milliaris
spatio emenso, rediens ad tranquillitatem, sedato lacrimarum
fluxu[16], ita me compellavit. Scisne cur flevi et quam ob causam
ejulavi[17]? Reposui: discessum a domino te, ut fleres, commovisse
credo. Ille contra: ego sum in fluvio, et tu etiam in fluvio es;
quantum autem interest inter piscatorem et praedam! dein recitavit:
Non fleo, per deum! propter amicum diremtum, nec propter amissa
delectamenta et gaudia,
Sed lacrimarum fluxus ex genis profunditur ob imprudentem, cujus
oculus gestiens
Eum praecipitem dedit, usque dum afflictus est et ignominiae
expositus, perdiditque sculptos, candidos, splendentes[18].
Vae tibi! nonne elegantes illi versus tibi indicarunt, me liberum
esse, quem vendere vetitum?
Cum praeterea et nomini Josepho indicium insit clarum?
Dixit; et assimilavi verba ejus disputationi jocantis, phalerisque
ludentis; ille vero indurescens, more veridici, mundabat se a luto
servitutis. Circumvagabamur ergo in rixa, quae ad alapas usque
progrediebatur tandemque in judicium procedebat. At judex, cum statum
rei luculenter exposuissemus, suratamque nostram praelegissemus,
dixit: nonne, qui commonefecit, excusavit se; qui cavere jussit,
indicavit; et qui edocuit, officio non defuit? Ex iis enim, quae
commemorastis, clare prodit, juvenem quidem monuisse, te vero non
abstinuisse, sincerumque tibi illum dedisse consilium, te vero non
servasse. Tege igitur et occulta stupentis cordis morbum, nec illum,
sed te ipsum reprehende. Cave autem, ei inhaereas cupiasque eum
possidere servum, qui liberae cutis nec exponendus est venditioni.
Nam pater ejus heri, ante solis occasum, eum adduxit, et se esse
ramum, qui eum emiserit, nec alium, quam se, possessorem ejus,
confessus est. Interrogavi: an novisti patrem, quem deus pudefaciat?!
Reposuit: quasi ignorari possit Abu Seid, quem impune licet convitiis
adspergere, de quo apud omnes judices sunt historiae, de quo ad omnes
delatum est! Tum ego incensus ira, nonnisi in Deo auxilium esse,
exclamavi et, cum jam aufugisset tempus, quasi ex delirio redii,
certus, vittam illam fuisse rete fraudis et domum venationis[19]. Et
demittebatur visus meus ob id, quod expertus eram, juravique non
amplius negotia habere cum capistrato, quamdiu essem victurus, nec
desinebam lamentari ob emtionem frustratam et ignominiam inter
sodales. Ad quae judex, videns iram meam et excandescentiae ardorem,
haec effatus est. O vir! non perdidisti id peculii tui, quod te
monet; nec crimen erga te commisit, qui te expergefecit. Sapientiam
igitur hauriens ex eo, quod in te ingruit, cela hunc casum amicos
tuos, semper tamen mali, quod te obruit, memor, ut recordatio tuos
tueatur nummos. Ac indue mores viri, qui, patiens cum tentatur,
positum ob oculos exemplum probe considerat. Quibus dictis eum valere
jussi, indutus veste pudoris et tristitiae, trahens syrma animi falsi
et stupidi, instituique Abu Seidum prosequi aversatione, et in
aeternum me ab eo separare. Proinde evitabam aream ejus et recedebam
ab ejus adspectu, donec me oppressit in via angusta et salute
propensi impertivit. Ubi ego nihil aliud, quam austero vultu
prospicere et tacere. Sed ille, quid, inquit, tibi venit in mentem,
quod nasum extollis supra socium tuum? Regessi: oblitusne es, quod
astute egisti et fraudasti, et patrasti facinus tuum, quod patrasti?
Tunc increpuit ore subsannans et recitavit me reconciliaturus:
O tu! qui aversus es, iratus, austerus,
Et plumas vituperia, quibus inferiores sunt sagittae,
Dicisque: num liber venditur, ut venditur niger[20]?!
Parce! nam non primus id feci, ut opinaris;
Jam ante vendiderunt Josephum Jacobitae, at quales illi!
Praeterea juro per domum, ad quam iter dirigit religiosus,
Et per ambeuntes dispersis antiis macilentos,
Quod non suscepi hoc negotium ignominiosum, dum supererat
drachma.
Excusa igitur fratrem, et abstine vituperare more insipientium.
Adjecit: excusatio quidem mea jam patet, tuae autem monetae
perierunt. Quod si me horres et a me deflectis, nimium tristis ob
amissos nummos[21], scias velim, me non esse eum, qui mordeat bis et
binas calcare faciat prunas; sin animum applicas, morem gerens
avaritiae, ut vindices, qui retibus meis inhaeserunt, obolos,
deplorent deplorantes prudentiam tuam! Dixit Haret Hammamita: hoc
sermone suo decipiente et victoriosis praestigiis suis coëgit me, ut
in sinceram cum eo amicitiam redirem, meque ei benevolum praeberem.
Post tergum itaque jeci[22] facinus ejus quamvis execrabile.
1. Sebid urbs est Jemanae post Zanaam maxima, a mari paullo minus
diei itinere distans, emporium frequentatum ab Aethiopibus.
2. Proprie: cum struthio ejus defecisset.
3. Vel: lapideam.
4. Proprie: obturaret vacuum.
5. D. S. Scholl. explicant: *si nudetur*; quae tamen significatio
verbo kalaba non inest.
6. E. g. corium.
7. Scil. foedus, amicitiam.
8. In textu additur: *avertendo*, vel *latus*.
9. A. v. et leves sunt difficultates ejus.
10. Vel: quam vendere licet.
11. Proprie: obsequentes, ductiles, se praebuerunt, quamvis
inesset refragatio.
12. A. v. qua mihi non fuerit ulna, brachium.
13. Secundum D. S. Scholl. a. v. vertendum est: ut capitis
operimentum in disjunctione detegatur. Praeferrem tamen
interpretari: *ut animi tranquillitas in disjunctione possit
ostentari*; quod salvis textus vocalibus fieri potest.
14. A. v. fidelis, fidem habens Deo et Mohammedi.
15. A. v. res.
16. A. v. aversis lacrimis effusis.
17. D. S. Scholl.: et quo fretus (innixus) sum?
18. Scil. nummos.
19. D. S. Scholl. explicant: et versus poëmatis ejus.
20. Scil. equus.
21. D. S. Scholl.: nimis misericors impensae tuae residuis.
22. D. S. Scholl. monent, id notare: facinus ejus oblivioni
tradidi.
XXXV
Schirasensis.
Narravit Haret Hammamita. Cum ambularem Schirasi[1], offendi
coetum[2], qui praetereuntes, properantes licet, sistebat, et
praeterire nec ego potui, sed, ne passum quidem ultra progressus, ad
eum deflexi exploratum, quae sit gemmae ejus indoles, et an pro
floris specie fructus se habeat. Et ecce, congregati ejus erant
singulares[3], et lucrabatur[4], qui ad eos deverteret. Cum autem
festivo frueremur sermone, laetiore quam cantus (pulchrarum
puellarum), jucundiore quam lac uvarum, oppressit nos laceratas binas
indutus vestes, qui duas fere aetates pervixisse videbatur, lingua
haud impedita salutans, et diserte instar disertissimi alloquens. Cum
vero amiculi cingulum necteret, ut solent consessuri, homines quidem
ob laceras vestes contemtus invasit, oblitos, quemque in duabus rebus
suis minimis spectari virum[5]. Et coeperunt sibi invicem arrogare
eloquentiam, agallochenque ejus accensere materiae foci, dum hic ne
verbulum quidem prodebat, nec ullam ostendebat sui notam, donec
ingenia eorum perspexerat, praeponderante aeque ac levi cognito.
Tandem vero, cum abscondita eorum elicuisset, et pharetras eorum
evacuasset, ita locutus est: O homines! si scissetis sub operculo
vinum latere merum, non contemsissetis laceras vestes indutum, nec,
ei boni quid inesse, prorsus negassetis. Simul doctrinae suae fontes
et eximias elegantias promanare sivit, quae singularem excitabant
admirationem, dignae, ut auro liquefacto scriberentur. Dein,
vulnerato[6] omni pericardio, omnibusque cordibus ad ipsum attractis,
movit ad abitum et paravit discessum. At congregata multitudo, a
lacinia ejus se suspendens, cursum fluctus inhibuit, inquiens, tu
sagittae tuae notam nobis ostendisti, jam fac cognoscamus etiam ovi
tui testam ruptam et luteum[7]. Hic ille tacere, ut quem moeror
suffocat, dein ejulare adeo, ut misericordiam moveret. Continuavit
referens. Ita cum lac vix mixtum et jam coagulatum[8], artemque ac
viam Abu Seido consuetam animadverterem, accuratius senem
consideravi, ut erat macro vultu et diminuto faciei adspectu[9]; et
re vera ille erat ipse. Tamen hoc secretum occultavi ceu morbum
intestinum, et, quamvis ille non opinabatur[10], fraudem texi.
Ejulatu demum finito, se a me cognitum esse intellexit et ridibundo
me adspexit oculo, tum recitare coepit voce flere simulantis:
Dei imploro misericordiam, submittens memet ob peccata, quae
tergum meum oneraverunt.
O homines! quot ego vetustos[11], obesos[12], optimis adtributis
praeditos, in rorantibus (pratis)[13]
Occidi, nec timui possessorem, qui exigeret talionem aut pretium,
Semper, cum peccati accusarer, fatis culpam tribuens.
Nec evigilavit anima ex errore, pertinax in occidendis
primogenitis[14],
Donicum apparens in vertice canities me prohibuit.
Ex quo enim incanuerunt tempora, nec vetustioris, nec junioris
unquam fudi sanguinem.
Nunc autem, quo me videtis, statu et arte parum praebente versor,
Possidens puellam, cujus duravit domi retentio et seclusio usque
post amores[15],
Tamen expetitur matrimonio, ut pulchra, quae virum possit
laetare, solet expeti.
Sed, utut acquiescatur exiguo, minus centum drachmis ei dotandae
non sufficiunt,
Cum manus mea ne unam quidem contineat, terra sterilis, coelum
nubium expers sit;
An ergo quisquam me juvet, ut eam transferre possim, puella
comitatam oblectante[16],
Et purget curas smegmate suo[17] meas, et cordis affligentes
cogitationes,
Et gratias meas promereri studeat, quarum odor dispergatur in
conviviis.
Dixit; nec quisquam ex multitudine restitit, qui non largitus esset
et beneficia sua in eum profudisset. Quare prosperata petitione et
drachmarum centuria completa, gratias egit, felicitatem apprecans, et
a crure discessuro sustulit laciniam. Ego vero secutus sum, scire
cupiens, quamnam puellam in gynaeceo suo educarit, et quosnam rerum
suarum initio interfecerit. Ibi ille, quasi celeritate, qua
surrexeram, edoctus esset de desiderio meo, appropinquavit ad me et,
intellige, inquit:
Amice! occidere, de meae sortis homine dictum, significat vinum
miscere; non occido dente acuto[18], aut gladio.
Quare diu in domo retenta virgo filia est vitis, non virgo ex
filiabus nobilium;
Quam quidem ut in scyphum et poculum immitterem, hoc me vidisti
statu et statione.
Adverte quae dixi, et pro arbitrio tuo, si vis, ignosce aut
vitupera.
His addidit: ego sum homo per ebrietatem nocens, tu contra
pusillanimis; magna ergo inter nos est differentia. Tum valedixit et
abiit, relicto mihi in viaticum adspectu amorem prodente[19].