Cineres cumulanti, cultros acuenti; nec die, nec nocte vacanti

A mactanda pingui pecude et tundendo igniario ignem emittente.

Tum mihi occurrit genâ verecundâ, manum obtulit amplam, et perduxit

me in tentorium, cujus mugiebant gravidae camelae, carnis bulliebant

segmenta, huc illuc commovebantur servi, obibant adjutores, in

lateribus erant hospites, eodem tracti tractore, eâdem fusi forma,

decerpentes hiemis delicias[1], alacres modo juvenum; quos ego,

corpus meum ad ignem reficiendo imitans, laetatus sum invenisse, ut

vino captus delectatur vino. Cum autem abiisset angustia et propulsum

esset frigus, afferebantur patinae[2], rotunditate similes halonibus,

luce hortis, impletae conviviorum cibis, defensae contra vituperantes

et reprobantes. Quo facto rejiciebamus, quae dicuntur in voracitatem;

longissime evagari habebamus pro sapientia; donec, postquam

mensuraveramus modio heluonis, et prope accesseramus ad periculum

indigestionis, per vices absterso manibus odore carnium, nos

recepimus in sedem confabulationis, ubi nostrum quisque tollebat

linguam suam; proferebat, quod in conditorio suo erat; praeter senem,

cujus cana erant tempora, trita vestimenta; hic inhaerebat angulo,

longe a nobis aversus. Quamquam autem iram nostram excitabat illa

separatio, cujus obscura erat causa, cujusque facile excusandus erat

castigator, lene eum alloquebamur, caventes, ne modum egrederemur

quaerendo; sed quoties petebamus, ut redundaret, uti nos

redundabamus, aut sermone evagaretur, ut nos evagabamur, deflectens,

ut excelsus ab abjectis, sermones nostros aestimabat nugas priscorum.

Subito vero, quasi eum invasisset febris et inobsequens anima

clanculum cum ego egisset, lento gradu processit, appropinquavit,

fastidium invisum exuit; quod ante peccaverat, corrigere promisit;

confabulantium aures attentas esse rogavit, proruitque, ut fluctus

delabens dicendo:

1. Mira vobis narrare habeo, non ficta, sed visa; patrem me

dicite miraculorum! Homines vidi, o coetus! qui alebantur

vetulae urina, nec intendo filiam vitis.

2. Saepe etiam annonae inopiâ pressis Arabibus nutrimentum, famem

pellens, assata erat lacinia.

3. Scribas vidi, quorum nunquam litteram scripserant, quique

nunquam legerant libro.

4. Sequebantur homines aquilam, et tamen tecti erant gladiis et

loricis.

5. Sagittariorum turbae apparuit pulchritudinis praestantis

foemina, et versi sunt in fugam.

6. Caterva quaedam nunquam viderat domum antiquam[3], et tamen

absque dubio sacram instituerat peregrinationem, insidens

genubus.

7. Noctu Halebo profectae mulieres, mane, non lassae, erant

Cathemae,

8. Et noctu profectae regione Cathemae, lucente aurora erant

Halebi.

9. Potentes, quando male fecerant aut minus, quam debebant,

peccatum imputabant materiae foci.

10. Iuvenem, qui nunquam tetigerat foeminam, prolem habere vidi

post se.

11. Canescens, non tegens canitiem, apparuit in deserto; tamen

erat juvenis, nulla sparsus canitie.

12. Lactantem mamma, cujus os non loqueretur, vidi in

disceptatione inter vias.

13. Serentes vidi milium, quod, ubi demessum erat, factum est

sorbi fructus, amatus fratri gaudii.

14. Equitem etiam conspexi vinctum in equo, qui itidem vinctus

erat, nec tamen desinebat tollutim incedere.

15. Camelorum propulsor liber jumentum rectarium ducebat

festinanter, et tamen captivus erat, frater tristitiae.

16. Et sedentem vidi euntem, cadebatque cum eo jumentam; nec

dubium est, quod narro;

17. Et texentem, manibus truncatum, surdum; quod si miramini, o

quot in mundo miranda!

18. Et longum staturâ, lanceae scapo similem, offendi in valle

Mina, querentem de gibbâ.

19. Et qui studebat hominibus exhilarandis, gaudia eorum

reputabat peccata, tamquam injurias et mendacia.

20. Vidi etiam cupidum virorum sermones audiendi, et tamen

hominum conversationes nihil curantem;

21. Nec non hominem foedere junctum, foedus servantem, nec tamen

foederis jure gaudentem, lege Arabum;

22. Robustum, qui nunquam monstrabat lenitatem, et tamen lenitas

ejus erat manifesta;

23. Porro adorantem super admissario; non anxium de crimine, quod

committebat; sed cogitantem, optimum se Deo sacrare

offerimentum;

24. Excusantem, ei, quem excusabat, dolores inferentem, per

blanditiones; ipsum, qui excusabatur, clamantem;

25. Regionem, in qua nulla erat hausturo aqua, et tamen aqua in

ea fluebat modo rivi;

26. Pagum sub nido Kathae avis, plenum hominum turba, vivente de

rapta praeda;

27. Astrum, quo apparente homo se abscondebat, donec videbatur

pone parietem impervium;

28. Fimum, cui magnum statuebatur pretium, nec tamen possessor

pretio contentus erat;

29. Patinam auro puro factam, quae, venditore presso, emebatur

quatuor auri granis;

30. Et papaveris auxilio utentem ad propellendos instantes

hostes, nec frustratum.

31. Saepe praeteriit me canis, cujus in ore erat taurus; sed

taurus sine cauda.

32. Et quoties oculus meus vidit elephantum super camelo,

insidentem minore majoreve sella!

33. Et quoties obviam habui in deserti latere querentem, qui

tamen nunquam questus est, nec joco, nec serio!

34. Et vidi cantharum pastoris in deserto, spectantem duobus

oculis, stellis similibus,

35. Ad haec oculi mei viderunt fontes, quorum aqua fluebat ex

Africa, et tamen erant Halebi;

36. Et findentem lanceâ, quamquam manus ejus nunquam attigerant

hastam, nec faciebat impetum.

37. Et quoties descendi in terra, ubi nullae erant palmae; die

tamen interjecto dactylos immaturos adultos vidi in puteis!

38. Et quoties vidi in deserti oris patinam, volantem in aëre, in

solum declive descendere!

39. Et quot senes in mundo vidi perennes! Quis tamen exitium

effugit?

40. Quoties se mihi obtulit fera, conquerens famem lingua

volubili, acutiore gladiis!

41. Quoties me vocavit alvum exonerans, mecumque locutus est; nec

ipse, nec ego, migravimus moris legem!

42. Quoties ego camelos procumbere sivi sub *rosa nondum

aperta*[4], quae quantumvis Arabum et mulierum obumbrabat!

43. Quoties vidi incipientes eâdem, qua laetabantur, horâ

lacrimari modo nubium!

44. Quoties vidi indusium possessori nimis grave, ut imbecillia

fierent membra et nervi!

45. Quot fuerunt vela, quae, si fortunâ fuissent deleta, siccatus

esset compactus crinis ad itinera incitati, quiete carentis.

Haec sunt, quae nunc enarrare volebam. Quot autem praeterea habeo

artificia miranda, pulchra, delectantia, selecta!

Quod si verborum significationes intellexeritis, veracitatem meam

non suspectam habebitis: palmae spathâ conjecturam facietis de

dactylis;

Sin stupueritis, ignominia erit ejus, qui non distinxerit aloës

lignum a materia foci.

Dixit Haret Hammamita. Incepimus itaque, quasi noctu errantes,

versare ejus carmen, interpretari aenigmata, dum ille nos illudebat,

ut curâ liber anxietate pressos, dicebatque: hic non est nidus tuus,

perge! Tandem, cum nimis difficilis videretur partus, et nimis

firmiter clausus aditus, ut nos duceret et doceret rogavimus.

Respondit: blandiri necesse est, antequam voce propellamus camelam.

Hinc cognovimus, illum ad eos pertinere, qui praenumerari volunt

dona, et munus accipiunt, antequam pronuntient judicium, et male

habuit hospitii nostri patrem, aut tributum a nobis solvendum, aut

tolerandum esse frustrationis fastidium. Postquam itaque arcessiverat

camelam Idensem[5] et vestem Säidensem[6], dixit: haec sume

solutionem; a hospitibus autem meis ne formicae quidem onus detere!

Respondit: testor, hanc esse indolem Achsamo[7] dignam, liberalitatem

Hatemicam! Tum ostendit faciem, cujus manifesta erat laetitia,

micabat hilaritas, addiditque: nox jam deruit, somni appetitus vicit;

confugite igitur ad dormitoria et praedamini somni solatia, ut

imbuamini novis viribus, surgatis alacres et memoriae mandetis, quod

explicabo, ac facile vobis fiat, quod est difficile! Omnes autem

sententiam ejus probabant, et reponebant capita pulvinari quietis.

Cum autem palpebrae somno clausae essent, et hospites sopiti, ipse

camelam aggressus est, clitellisque instructam ascendit ac propulit,

sic eam alloquens:

Sarugum, camela, tende; propera, noctu progredere, diu curre, non

cessa,

Donec ungulae tuae culcent pascuum ejus riguum, et laeta sis eâ

horâ et felix,

Securaque itineris in Tahamam et Nagdum! Age, tu, pro qua omnes

aliae se devoveant, festina, vires intende,

Seca corium deserti de deserto, minimo contentus haustu in

adaquatione,

Nec procumbe, priusquam tetigeris hunc scopum! Nam juro

juramentum serium,

Per sanctitatem domus altis columnis fultae, te, si in patriam me

meam retuleris,

Mihi futuram esse loco nati.

Dixit; ego vero animadverti, eum esse Sarugensem, qui, quando emit,

diducto gressu discedit, et, quando sibi implevit modium, abripitur.

Cum igitur diei fulgeret aurora, et expergiscerentur e somno

dormitores, edocui eos, senem, quamprimum quiete obruti fuerint, eos

plane deseruisse, conscensa camela discedentem. Ibi praeterita et

nova eos perculerunt (poenituit eos), eorumque, quae ab illo bona

viderant, oblivisci fecit aegritudo de malis; tum dispersi in vias

diversissimas, contendimus omnibus sub stellis.

Explicatio

1. Urina vetulae vocatur lac vaccae et vinum.

2. Vox significans laciniam notat quoque locustarum agmen.

3. V. s. scribere n. q. consuere.

4. V. s. aquilam n. q. vexillum.

5. V. s. praestantem pulchritudine foeminam n. q. cadaver odorem

emittens.

6. V. s. sacram instituere peregrinationem n. q. disputare.

7. V. s. Cathemam n. q. cohibentes iram.

8. V. s. Halebi esse n. q. mulgere lac.

9. V. s. potestate praeditum n. q. coquum.

10. V. s. prolem habere n. q. currere

11. V. s. canescens n. q. miscens lac; v. s. canities n. q. lac

mixtum.

12. V. s. disceptationem n. q. pilentum non tectum; v. s. vias n.

q. funes.

13. V. s. sorbi fructum n. q. potum Aethiopicum inebriantem, e

milio paratum.

14. Q. s. vinctum n. q. sitientem.

15. Q. s. captivum, sive ligatum n. q. eum, qui mingere non

potest.

16. V. s. sedentem n. q. proficiscentem terra Nagdi; v. s. euntem

n. q. divitem pecorum.

17. V. s. texentem n. q. humeros eundo motitantem longiusque

distendentem genua.

18. V. s. gibbam n. q. locum editiorem.

19. V. s. gaudia n. q. aere alieno contracta onera.

20. V. s. homines, creatos, n. q. mendacia.

21. V. s. foedus n. q. paucae aquae puteum.

22. V. s. lenitatem n. q. palmam proventu refertam.

23. V. s. admissarium n. q. storcam e palmis masculis factam.

24. V. s. excusare n. q. circumcidere.

25. V. s. regionem n. q. interstitium inter supercilia.

26. V. s. pagum n. q. formicarum habitaculum; v. s. hominum

turbam n. q. formicarum multitudinem.

27. V. s. astrum n. q. albas, quae in oculo nascuntur, maculas;

v. s. hominem n. q. oculi homunculum.

28. V. s. fimum n. q. nasi mucronem.

29. V. s. aurum purum n. q. Nabäam, arboris montanae speciem.

30. V. s. papaver n. q. multitudinem armis et loricis instructam.

31. V. s. taurum n. q. casei frustum.

32. V. a. elephantum, n. q. debilem consilio.

33. V. s. querentem n. q. eum, qui portat parvum utrem.

34. V. s. cantharum n. q. arietem, qui pastoris portat apparatum.

35. V. s. Africam, proprie occasum, n. q. lacrimarum venam; v. s.

fontes n. q. oculos.

36. V. s. lanceam n. q. elationem in medio naso, et v. s. findere

n. q. detegere.

37. V. s. dactylos immaturos adultos n. q. aquam recentem, pluviâ

ortam.

38. V. s. patinam n. q. locustarum agmen.

39. V. s. perennes n. q. eos, quorum tarde venit canities.

40. V. s. feram n. q. virum famelicum.

41. V. s. alvum exonerantem n. q. sedentem locis elatioribus,

quae possint esse refugio.

42. V. s. rosam nondum apertam n. q. fornicem.

43. V. s. laetare n. q. umbilici partem resecare.

44. V. s. indusium n. q. jumentum multi saltus.

45. V. s. velum n. q. mulierem.

1. Ignem.

2. Proprie, mensae.

3. Caäbam.

4. Vox haec Arabico-latinis lexicis exsulat.

5. Gentes Mahra et Id alebant generosos camelos.

6. Propheta juveni Säid Ibn Alaz donabat vestem splendidam; hinc

talis vestis Säidensis est dicta.

7. Achsam, ex avis Säadi, adeo liberalis fuit, ut iste, nepote

suo Chatemo adolescente paremque liberalitatem demonstrante,

diceret: indoles haec ab Achsamo mihi est cognita.

XXXXV

Ramlensis II.

Narravit Haret Hammamita. Ab expertis edoctus, iter esse miraculorum

speculum, non cessavi quodcunque secare desertum, in quemcunque me

praecipitare locum periculosum, donec videram omnia delectantia. Ex

pulcherrimis autem, quae spectavi, et jucundissimis, quibus gavisus

sum, hoc est. Eram apud judicem Ramlensem, virum e tenentibus

principatum et potestatem, dum accedebant senex, amiculo vetusto, et

pulchra foemina, veste obsoletâ. Senex cum vellet loqui et desiderium

exponere, mulier juvenis disserere eum prohibuit, latratu suo ei

interdixit; tum, detracta dependente in faciem veli parte, lingua

clamosae impudentisque foeminae fata est:

O judex Ramlae, cujus in manu est dactylus et carbo!

Tibi conqueror mariti injustitiam, qui toto semel tantum

peregrinatur anno.

Et utinam, post peractum ritum levatumque, jacto lapide, tergum,

Sequeretur sententiam Iosephi[1], de conjungenda cum

peregrinatione visitatione!

Ego vero, ex quo me duxit, non inobediens fui ejus imperio.

Iube igitur aut dulcem convictum, aut discessum amarum,

Priusquam exuam pudoris, obediens seni, patri amaritudinis

(diabolo)!

Dixit judex: audivisti, cujus illa te rei accusavit, et quae

comminans exprobravit; abstine ergo ab eo, quod inquinat, et cave, ne

odio sis et confriceris. Ibi procubuit senex in genua, formularum

suarum magicarum fontem aperiens et inquiens:

Audi tu, quem fugiat vituperium, sermonem viri, lucidam allaturi

excusationem ejus, quod illam turbat!

Non odii causa ab ea me averti, nec amor cordis voto suo

satisfecisse putavit;

Sed mutatio fortunae adversa abstulit margaritas et atomos;

Habitaculum est vacuum; uti collum ejus sphaerulis nec vitreis

ornatur, nec aureis.

Quamquam ergo antea in amore et rationibus ejus sequebar filios

Ursae,

Ex eo inde, quo fortuna recessit, tempore, fugi idolum eburneum,

modo abstinentis caventis,

Et ab agro declinavi, non ipsum aversans, sed verens, ne facerem

sementem.

Quare, ne reprehende hujus statum, sed ignosce, et vitiosam

garrulitatem condona!

Dixit; et exarsa mulier sermone ejus, argumenta ad eum oppugnandum

strinxit, inquiens: vae tibi, o fatue, qui nec cibas, nec pugnas! Tum

te dicis magis egenum, quam qui liberos possit educare, cum cuique

tamen pecudi sit pastus Abiit tibi intellectus, aberravit sagitta,

animam stupidam fecisti, conjugem coegisti, de te conqueri! Excepit

judex: quod te adtinet, Chansam adeo ad silentium redigeres, si cum

ea concertares; ille autem, si vera contendit, et inopiam non falso

queritur, sane! ventris cura eum prohibere potuit, quin vacaret

amori. Mulier hîc, vultu demisso, oculis spectabat limis, nec

reddebat verbum, ut diceremus, pudor eam deprimit aut victoria

coercet. Resumsit senex: vae tibi, si offuciis usa es aut texisti

tibi cognita! Respondit: tibi vae! num, postquam ad judicem

confugimus, restat, quod tegamus, aut mansit secretum obsignatum?

Nostrum uterque nihil quam veritatem dixit, reconditique laceravit

velum; et o utinam muti evasissemus, nec processissemus ad tribunal!

Tum, velo se involvens, flevit ob ignominiam, qua erat affecta. Iudex

autem mirans eorum negotium, quod alios quoque ad admirationem

adducebat, reprehensâ et accusatâ fortunâ, afferri jussit duo

nummorum millia, adjiciens: his contentum reddite utrumque cavum et

resistite (Satanae) simultatem excitanti inter conjuges. Gratiis

itaque ob pulchram dimissionem actis, abierunt (juncti), ut aqua et

vinum (mixta). At, cum essent dimissi, eorumque aufugisset adspectus,

judex, eruditionem eorum laudans, interrogavit: quisquamne vestrum

eos novit? Regessit apparitorum oculus, fidelium fidelissimus: quod

senem adtinet, Sarugensis est, facundiâ notus; quod ad mulierem,

pilenti ejus est socia; rixa autem illa erat dolus et rete e retibus

fraudis illius. His auditis iratus, judex alta ob fraudem traxit

suspiria. Dein deferenti dixit: surge et quaere, pete et venare eos!

Surrexit itaque quassans clunes[2]; sed rediit verberans humeros[3].

Dicente itaque judice: monstra nobis, quod effodisti, nec absconde,

quod eruisti! respondit: non cessavi sectari vias et penetrare

clausa, donec eos assecutus sum in deserto, frenato discessus equo.

Studui igitur in eis excitare potationis iterandae desiderium, et

promisi, spem non falsum iri. Senex tamen pectore suo ad nihil

sperandum inclinante dixit: satius est fugere cum vagina[4]! Illa

contra contendebat: nequaquam; laudabilius est redire; tristitiam

creat pusillanimitas! Cum autem senex fatuam mulieris sententiam

periculosamque videret audaciam, arrepta vestis ejus inferiore parte,

elocutus est haecce:

Tene meum consilium; sequere ejus vias; sententiâque summatim

propositâ ne postula, ut exsequar singula!

Avola, quando rostro forasti palmae fructus, et relinque eam

prorsus, omnino,

Ac cave, ne redeas, etiamsi communi usui eam permisisset custos

insipiens!

Nam optimum est furi, non conspici in valle, ubi operatus est.

Adjecit: molestiam tibi imposuisti, dum huic negotio te dicabas; redi

ergo, unde venisti; ei vero, qui misit, sis, renunties:

Lente; beneficio cave noxam addas, ne dirimatur laudis et

pecuniae conjunctio;

Nec excande ob mendici hyperbolas; nam sermones fictos non primus

invenit!

Si vero male te habet fraus mea, cogites, jam ante te deceptum

esse magistrum Ascharium[5]!

Dixit judex: Deus eum occidat, quam pulchrae sunt strophae ejus et

quam elegantia artificia! Tum quaesituro eos dedit duas vestes

magnificas pecuniaeque bursam, ac dixit: proficiscere, ut qui se non

convertit, donec videas senem et conjugem juvenem; tum hoc munere

riga eorum manus et declara, quam deditus sim eruditis. Dixit

relator. Quod aeque esset mirandum nullo in itinere vidi, nec audivi

ab ullo vagato peregrinatore simile.

1. Primus erat Kadhi alkudhat, Abi Hanifae socius. Fidem fere

superat, Muhammedanum ceremoniarum sacrarum nominibus adeo

abuti potuisse.

2. Multa minans.

3. Frustratus.

4. Subintellige: quam in pugna cum fortioribus gladium recuperare

velle.

5. Indigitatur Musa Alaschari, qui cum Amruo Ibn Alaz constitutus

erat litis inter Alium et Muaviam diremtor.

XXXXVI

Halebensis.

Narravit Haret Hammamita. Traxit me Halebum superans ejus desiderium

et studium heu! ingens, tempore, quo leve erat tergum meum et

celeriter peragebam proposita. Sumto igitur itineris apparatu avis

instar ad eam tetendi. Ex quo autem descenderam in ejus pascua, ejus

gaudebam vere, non desinebam dies pellere eo, quod amorem sanaret et

sitim vehementem restingueret, donec, cordis cupidine decrescente,

separationis corvus iterum se extulit, postquam ceciderat, otiosoque

animo ac dulci alacritate suadentibus, Emessam petere, ut in hujus

valle aestatem transigerem, et populi in tabula ejus lusoria

*stultitiam*[1] cognoscerem, hanc petivi festinatione stellae, quando

deruit ad feriendos (malos genios). Cum autem tentorium fixissem in

ejus ruderibus, venti ejus sentirem auras, oculus meus conspexit

senem, cujus appropinquarat vitae pars tristis, abierat jucunda, et

apud eum decem pueros, partim fratres, partim diversa origine ortos.

Hunc ut accederem, Emessae eruditos cognoscendi aviditate impulsus,

exporrecto fronte acceptus, et salute impertitus pulchriore a me

profectâ, juxta consedi, ut eloquentiae fructus gustarem, et

observarem stultitiae ejus statum. Ipse vero haud mora virgâ suâ

intendit puerum natu maximum et dixit: *versus recita punctis

destitutos*, et cave, differas! Quo audito leonis instar ille in

genua procubuit et declamavit absque tardatione:

Para inimicis aciem gladiorum; spem riga, ut rigat liberalis;

Linque ludum et vaccarum silvestrium[2] societatem; camelos cura

et fuscas hastas;

Stude consequendo loco, cujus celsae sunt columnae, non induendo

voluptatis loricas!

Per Deum, potestas non vino sorbendo, nec laudes acquiruntur

pulchris, gravi coxa praeditis, mulieribus!

Euge virum, cujus pectus est spatiosum, et curat, quid juvet

probos,

Cujus adaquatio dulcis est petentibus, peculium prostat

praedationi, quamdiu postulatur;

Qui non repulsam dat speranti, nec dare differt; nam differre est

vitium in nobilibus;

Nec obsequitur cupiditati invitanti; nec volam tegit poculo vini!

Huic potestatem dabit rectitudo pectoris, cupidinis et avidi

oculi cohibitio;

Laudemque pariet scientia, coecas non dotari dote sanarum!

Dixit senex: bene fecisti, o lunula, monasterii princeps! Dein

sequenti inquit, qui illi erat similis: accede, o ignicule, o luna

parvi halonis! Hic autem cum tam prope accessisset, ut manu eum

consequi posset, imperavit ille: *versus revela sponsas*[3], etiamsi

non egregios! Calamum itaque secuit et aptavit, tum, tabula in

gremium suscepta, scripsit:

Seduxit me et dementavit Taganna, variis pulchritudinem ostentans

modis.

In pericardio me laesit gasalae palpebrâ languente, amorem

excitante, oculos cogente lacrimari;

Obruit me (ceu armis) duobus ornamentis: veste emaciavit

pellucida, flexili incedens corpore.

Credidi autem, fore, ut me seligat et remuneret voce magicâ,

sonante; sed spes est frustrata.

Firma ei est in pectore fraus, subornante (homine) male, odia suo

satis faciente.

Inde prosiluit, me aversans, et me avertit flentem, multiplici

pressum angore.

Cum autem senex spectasset, quod pixerat; considerasset, quod

scripserat; inquit: benedicatur tibi dorcadis pulle, ut benedicitur

arbori *non* et *nec*[4]! Posthaec vocavit: accede o daemon! Et

accessit puer similis obscuritatis stellis, aut effigiei eburneae;

cui ille imperavit: *versus pinge variegatos*[5], et cave contra

regulam pecces! Sumsit itaque calamum et signavit:

Largire, vestis liberalitatis est ornatus, nec frustra spem

hospitium petentis;

Illicitum habe repellere rogantem, sive multifaria postulet, sive

levia;

Non crede, tempora parcere facultatibus avari, si utatur tenuiore

victu et sordido amictu;

Sed clementem te praebe; nam liberalium oculus ignoscit, et

pectus eorum donando aequat interstitium coeli et terrae;

Nec foedus neglige amore juncti, constantis, nec adi nummos

adulterinos!

Excepit senex: nunquam luxentur manus tuae, nec hebetes fiant cultri

tui! Tum vocavit: o intrepide! o aroma Manschamae[6]! Obedivit

juvenis, similis margaritae ab urinatoribus extractae, aut hinnuleo

venatoribus petito; cui dixit: *scribe versus geminos*[7], nec sis ex

infaustis! Sumsit igitur calamum bene aptatum et scripsit, non

cessans:

Ornata est Seinab gracilitate (corda) secante; sequentem habet

vae! turgentem, (corda) frangentem.

Exercitus loco possidet collum, formosum vultum, oculum

languentem, tollentem aciem scindentem.

Potestatem en! si gloriosam, eminentem, superbientem,

infestantem, genâ findentem.

Discessit et insomnem me facit; distat et insultat; clara in me

produnt vestigia animum tristem, amorem non fingentem.

Accedit vero, pro qua caput devoveo, miserens, et in vitam

revocat iratum placatum, amantem puellae favore (diutius) non

carentem.

Senex ibi considerare coepit, quae (puer) scripserat, et in eis

gyrare oculum; cumque ei placeret scriptura, ac memoriam inveniret

non falsam, exclamavit: nunquam luxentur *decem* tui, nec pessumdetur

fama tua! Quo dicto vocavit puerum fascinantem, monstrantem flores

hortorum, et inquit ei: *duos recita versus, distinctos in utroque

fine, sibi similes initio et fine*, qui ad silentium redigunt omnem

magum, et securi sunt, auctum iri tertio! Respondit vero: audi tu,

cujus nec gravis sit auditus, nec imminuatur copia! recitavitque

nihil morans, tardansve.

Semitâ vade[8], cujus pulchra sint vestigia, et gratias age,

etiamsi tantum acceperis granum Sesami;

Horre vero fraudem, etiamsi facilis sit, nec committe, ut

adipiscaris potestatem et honores!

Dixit ei: bene fecisti, o celer, o pater praedae[9]! Tum vocavit:

*expone o Iasin, voces, quas dubitant nonnulli scribere littera Sin*!

Protinus surrexit et declamavit voce per nares sonante:

Niks[10] et Rushr[11] Sin habent constanter, sive scribantur sive

legantur.

Itidem Sin est in Kasb[12] et Basika[13] et Safch[14], Bachs[15],

Aksara[16], Iktabasa[17], Kabasa[18].

Porro in Takassastu[19] nocte sermonem, et Musaithir[20],

Schamûs[21], cepitque Garasa[22].

Nec non in Karîs[23] et frigore Karis[24]; quod rectum est a me

disce, tuaeque ignem pete scientiae!

Dixit ei: pulchre fecisti, o agilis, cupreis crepitaculis

praeiens exercitum!

Dein perrexit: prosili fili leonis et *expone voces, quas littera

Zad*[25] scribere, sunt, qui dubitent! Et prosiluit iste, ut leonis

catulus excitatus, et

declamavit haud caespitans.

Litterâ Zad scribitur Kabaztu[26] drachmas; Azich[27], ut audias

bonum,

Bazaktu, Abzak[28], Zamâch[29], Zanga[30], Kazz pectus,

Iktazza[31] vestigium,

Et Bachaztu[32] oculum; haec est Farza[33], jamque tremet ob

debilitatem ejus Farîza[34].

Porro Zazartu[35] Hindam, appropinquavit Christianorum

Pazach[36], festum exspectatum,

Et Karaztu[37], vinumque est Kariza, quando linguam pungit. Haec

omnia inveniuntur scripta.

Dixit senex: Deus te custodiat mi fili, refrigerasti oculum meum!

Posthaec excitavit praeditum corpore peditis in latrunculorum

ludo[38], agilitate similem accipitri, et jussit, stare in via et

contexere voces, *quae nunc Sin nunc Zad habeant*. Quo audito

surrexit iste, trahens suam vestem, tum clamavit significans manibus:

Si vis per Sin scribere, quae exponam, bene erit; potes vero

etiam, si praefers, per Zad.

Marhs[39], Kafs[40], Mumallis[41], Salirh[42], Sirath alhakk[43],

Sakab[44],

Samirhan[45], Sakr[46], Sawik[47], Mislak[48]. De his omnibus

disserunt libri.

Dixit: pulchre fecisti, o pumilio, culicis ocule! Dehinc vocavit: o

elephanti pulle, pater tarde se moventis! Audiens fuit puer

pulchrior, quam ovum in prato, cui dixit: quae est lex scribendi

verba, quorum ultima consonans est infirma[49]? Respondit: audi tu,

cujus nunquam obmutescat echo, nec de infortunio laetentur hostes,

declamavitque, non expetens directionem:

Si quando obscurum tibi est, quae ultima verbi sit consonans,

adde Ta alloquentis, nec cessa!

Quod si ante Ta apparuerit Ia, scribendum erit per Ia, si non,

scribas per Alif,

Nec credas, verbum trilitterum, quadrilitterum et Hamsatum, in

hoc differre!

Laetatus senex de eo, quod protulerat iste, a Deo petiit, ut eum

servaret, et animum se pro eo devovere asseveravit. Deinde

continuavit: accede strepitus, versute vallium! Et appropinquavit

puer, pulchrior igne hospitalitatis in noctu proficiscentium oculis;

cui dixit. Dissere de distinguendis litteris Dhad et Sha[50], ut

findas jecora adversariorum. Quod audiens hilarem et lubentem se

monstravit, tum cecinit voce alta:

O tu, qui quaeris de Dhad et Sha, ne eum seducant enunciationes;

Sufficit scire voces per Sha scribendas; audi ergo modo viri

vigilantis!

Sunt: Shamjâ[51], Mashalem[52], Ishlam[53], Shalm[54], Shuba[55]

et Luhash[56] Asha[57], Shalim[58], Shabi[59], Scheisham[60],

Shill[61], Lasha[62], Schuwash[63], Attashanni[64], Lafsh[65],

Nashm[66], Takrish[67], Kaish[68], Shama[69], Lamash[70],

Hashi[71], Nashir[72], Shair[73], Gahish[74], Nashirûn[75],

Aikash[76], Taschashi[77], Shilf[78], Ashm[79], Shanbub[80],

Shachr[81], Schasha[82], Schashash[83], Ashafir[84],

Mushaffar[85], Machshur[86], Hafishan[87], Ichfash[88],

Hashirat[89], Mashinna[90], Shinna[91], Cashimun[92],

Murhthash[93], Vashifat[94], Muvâshib[95], Kisha[96],

Intashar[97], Ilshash[98], Vashif[99], Shâlia[100], Ashim[101],

Shahir[102], Fash[103], Irhlash[104], Nashif[105], Sharf[106],

Shalf[107], Shahir[108], Fashia[109], Vuâsh[110], Et

Ukash[111], Shäan[112], Mash[113], Hanshal[114], Karishan[115],

Auschash[116], Shirab[117], Shirran[118], Schashf[119],

Bahish[120], Gäashri[121], Gavash[122], Sharabin[123],

Chanashib[124], Shaijam[125], Arash[126], Schanashi[127],

Dalsh[128], Shab[129], Shabshab[130], Unshuvan[131],

Gamash[132], Schanashir[133], Taâshel[134], Ishlam[135],

Bashar[136], In’âsh[137].

Hae sunt voces, quae scribi debent per Sh, praeter raro

occurrentes; has serva, ut vestigia tua sequantur studiosi;

In vocabulis vero, quae inde derives, orthographiam radicis

retine, ut in Caish[138] et Câshû[139]!

Dixit senex: pulchre fecisti tu, cujus nunquam rumpatur os, nec bene

tractetur injuria afficiens adversarius! Per Deum! recente quamquam

gaudes juventute, terram superas condendo[140], et diem extremum

colligendo. Ego vero te et socios tuos aqua mea dulci rigavi, ut

lanceas aptavi, cervicalis mei lateri admovi, primo liberalitatis

meae vino lactavi, donec vos ad celsitudinem promovi, ornavique

optimo ornatu, eruditione. Itaque memores mei este; memor ero

vestrum; et gratos vos exhibete, non ingratos! Dixit Haret Hammamita.

Mirans eloquentiam, quam ostendebat, subactam stultitiâ; prudentiam,

quam manifestabat, mixtam stoliditate; non cessabam, eum

considerando, oculum modo tollere, modo demittere, quis esset

explorare et investigare; sed similis, erat spectanti tenebris aut

noctu proficiscenti vasto deserto. Cum autem ille nimis longam

censeret scrutationem meam, et cognosceret stuporem, apertis valde

oculis intuens risit et dixit: tandem desinat necesse est, qui artem

physiognomicam exercet! Hujus sermonis sensu attonitus eram; sed ex

labiis ad risum diductis cognovi Abu Seidum; et incepi eum

reprehendere, quod, domicilio fixo in valle stupidorum, artem

exerceret stultorum. Ibi facies ejus cinere spargi atramentove tingi

videbatur; declamavit autem haud mora:

Elegi Emessam et hanc artem, ut bona donarer fortunâ populi

stultorum;

Fortuna nulli favet, nisi fatuo, nec opibus conceditur patria,

nisi ejus in vallibus;

Fratri prudentiae nihil datur a tempore suo, quam quod asinus

habet in areâ.

Adjecit: docere quidem nobilissimum est opus, quaestuosissimum

mercimonium, maxime juvans intercessio, et munere hoc fungens

imperium tenet ad obedientiam cogens, majestatem late lucentem,

gregem obsequentem; dominatur ut Amîr, disponit ut Vasîr, suo

arbitrio agit potens, comparandus est regi magno; at brevi

tempore hebetatur, stultitia se signat manifesta, evaditque exiguo

cum intellectu. Neque vero tibi hoc nuntiat expertus. Dixi: per Deum!

tu filius es dierum, vexillum doctorum, magus ludens intellectus, qui

sibi subjecit vias sermonis. Posthaec non desinebam assiduus esse in

conventiculis ejus, et haurire ex rivi ejus fluctu, donec transierant

dies notâ candidâ signati ac, succedentibus casibus pulverulentis,

discessi lacrimis fervente oculo.

1. Emesseni stulti existimabantur.

2. Foeminarum.

3. Dicuntur sponsae, quod unaquaeque littera non solum est

punctata, sed etiam sequenti ejusdem vocis consonanti adjuncta.

4. Arbor paradisi, quae nec ab Oriente nec ab Occidente propius

abest.

5. Quales habuimus in consessu pantherino.

6. Conveniunt de Manschama relationes in eo, quod mulier fuerit

vendens aroma, cujus diu maneret odor.

7. I. e. cujus binae voces paronomasiâ geminae esse videntur, ut

orator et arator.

8. Proprie, stigma inure.

9. Vel, doli.

10. Atramentum.

11. Carpus.

12. Dactylus siccus.

13. Procera palma.

14. Pes montis,

15. Detrimentum.

16. Invitum adegit.

17. Ignem accendit.

18. Torris.

19. Prosecutus sum.

20. Dominans.

21. Sternax equus.

22. Campanam.

23. Frigus.

24. Vehemente.

25. Sylvestrius de Sacyo hanc litteram exprimit per Sad; ab

Edmundo Castello vero componitur cum צ.

26. Extremis sumsi digitis.

27. Ausculta.

28. Exspui, exspuam.

29. Meatus auris.

30. Libra.

31. Secutus est.

32. Una cum adipe eripui.

33. Opportunitas.

34. Nervus colli.

35. Captivam tenui.

36. Pascha.

37. Punxi.

38. Levem.

39. Cholicus morbus.

40. Frangere ovum.

41. Delabens e manu inscio tenente.

42. Extremus ungulâ bisulcâ praeditorum dens.

43. Via veritatis.

44. Propinquum esse.

45. Latera oris.

46. Infernus.

47. Farina.

48. Magnam vocem habens.

49. Infirmae consonantes dicuntur Alif, Vau et Ia.

50. Haec consonans, a Sylvestrio de Sacyo expressa per Dha, a me

ideo scripta est Sha, quod in ea pronuntianda audiri solet s

lenis.

51. Fuscis labris mulier.

52. Injuriae

53. Obscurare.

54. Nitor dentium.

55. Acies.

56. Intuentes.

57. Lacerta.

58. Struthio.

59. Gasala.

60. Longus et robustus camelus.

61. Umbra.

62. Arsit.

63. Flammae fumi expertes.

64. Opinari.

65. Pronunciatio.

66. Consertum, versus.

67. Laudare.

68. Aestas.

69. Sitis.

70. Lingere.

71. Fortunatus.

72. Similis.

73. Angulus palatii.

74. Exstantes habens oculos.

75. Videntes.

76. Expergefacti.

77. Findere.

78. Ungula.

79. Os.

80. Os tibiae.

81. Tergum.

82. Ossa tenuiora cubiti, suffraginis etc.

83. Ligna, quae per duorum saccorum ansas trajiciuntur, ut

utraque cameli parte sic nexi dependeant.

84. Ungues.

85. Victus.

86. Prohibitus.

87. Custodientes.

88. Iram commovere.

89. Caulae.

90. Locus, ubi quid esse creditur.

91. Suspicio.

92. Iram supprimentes.

93. Iratus.

94. Stipendia.

95. Assiduus.

96. Gravatio ex nimia ingurgitatione accidens.

97. Exspectare.

98. Instare.

99. Pars tenuior tarsi equini.

100. Inclinans.

101. Magnus.

102. Adjutor.

103. Asperitas.

104. Duro excipere sermone.

105. Mundus.

106. Elegantia.

107. Cohibitio.

108. Apparens.

109. Terribilis

110. Monitores,

111. Forum celebre prope Meccam.

112. Proficisi pilento camelino.

113. Malogranatum silvestre.

114. Colocynthis.

115. Duo coriarii pervagatae famae.

116. Turbae hominum misceliae.

117. Colles.

118. Lapides.

119. Adversitas,

120. Lassans graviore pondere.

121. Vir durioris indolis, inflatus.

122. Injustus, vorax, superbus.

123. Animal, cujus ventre editus odor ferri non potest.

124. Locustae mares.

125. Iasmin silvestre.

126. Foramina sagittarum, quibus inseruntur cuspides.

127. Latera montis.

128. Trudere.

129. Clamor, strepitus; pro Ba ponunt etiam Mim, diciturque, Shab

et Sham voces esse, quibus designentur majores.

130. Aegritudo.

131. Planta e genere acidarum, cujus multo pastu venter dolet

camelis.

132. Stultus, sive irascens ad cibum.

133. Malae indolis homines.

134. Cohaesio locustarum et canum in coitu.

135. Althaca, sive glastum, bresilium, aliave herba tinctoria;

nonnulli dicunt, jasminum silvestre.

136. Caruncula in pudendis muliebribus.

137. Libidine exardere.

138. Aestas.

139. Aestiva habuerunt,

140. Vel custodiendo, scil. memoria.

XXXXVII

Hagrensis.

Narravit Haret Hammamita. Commorans Hagri in Iamama opus habebam

scarificatione. Itaque, cum mihi indicatus esset senex, qui

cucurbitas imponeret modo grato, et prae se ferret munditiem, puerum

meum misi, eum arcessitum, dum animum disponebam ad exspectandum. Sed

redire, postquam abierat, cunctatus est, ita ut eum crederem

aufugisse, aut transiisse in alium rerum ordinem[1]. Tum rediit, ut

cujus conatus optato caruit successu, domino molestus. Dicente autem

me, vae tibi, tardior quam Fand[2], igniarium ignem non emittens!

praetendit: senem magis occupatum esse illâ, quae duos tenebat utres

butyraceos, et in bello, simili bello Honeinensi. Quibus auditis,

accedere ad chirurgum detestans, haerebam incertus, adiremne, an domi

me continerem. Tandem vero in mentem venit, non vitio vertendum esse

ei, qui accedat latrinam. Cum autem ejus essem in foro et

considerarem notas, repperi eum senem habitu mundo, celeri motu,

circumdatum spectatorum torquibus, urgentisque multitudinis quasi

tunicis, et coram eo juvenem similem gladio acuto, inflecti nescio,

proximum, cui cucurbitae imponerentur. Huic senex dixit: te video

caput tuum mihi offerre, priusquam offeras monetam[3], et porrigere

*occiput*, sed non dicere „*accipe*“! Verum non sum ex iis, qui

numeratum vendunt debito et vestigium quaerunt neglecto adspectu.

Quod si igitur largitus fueris nummos, utramque venae jugularis

propaginem scarificabo; sin avaritiam praetuleris, et condere

pecuniam animae tuae fuerit dulcius, sequere Corani dictum, „tetrice

adspexit et abiit,“ ac desere me! Respondit juvenis: per eum, qui

mendacia conflare vetuit, ut vetuit venari in utraque ditione sacra!

ego magis inops sum, quam duorum dierum infans; sed confide rivi mei

fluxui, et exspecta, donec gaudeam copiâ! Dixit senex: vae tibi!

promissa tua similia sunt arbori, quae plantatur, nec minus exitio

prostat, quam dactylos apparituros esse spem dat. Et quis affirmare

potest, ab arborene tua (bonum) fructum decerpturus sim, an

consecuturus calamitatem? Denique, quis spondet, te, cum abieris,

promissis staturum? Nam fraus, ut albi pedes in equis, pro ornamento

habentur hac in generatione. Libera me ergo, per Deum quaeso, a

cruciatu, eoque apage, ubi ululat lupus! Obversus autem ei reposuit

juvenis, suffusus pudore: per Deum! non dissolvit foedus, nisi vilis,

stomacho operans; nec adit fraudis stagnum, nisi abjectus. Si scires,

quis ego sum, non sermonem mihi audiendum praeberes foedum; sed

nescis; hinc fatus es, et, ubi adorare necesse fuerit, minxisti.

Quanta est miseria, in terra vivere peregrina et pauperem esse! Quam

pulchra sunt verba canentis:

Peregrinus, longum etiam syrma trahens, spernitur; quis ergo

status peregrini, cui non est cibus?

Sed non dedecorat ingenuum dolor; muscus etiam teritur, camphora

comminuitur;

Et quotiescunque rubinus torreatur prunis Gadhae, extincto

carbone est rubinus.

Dixit senex: patri tuo exitium! lamentatio tuae familiae! locone hic

stas ostentationis, et de honore gloriationis, an loco destinato

dimovendae cuti, scarificandaeve cervici? Posito autem, tibi domum

esse, quam praetendis: num hinc cucurbitas habebis in occipite?

Nequaquam! etiamsi pater tuus celsior esset Abd Munafo[4], aut matruo

ignobilior fuisset Abd Mudan[5]. Ne igitur cude ferrum frigidum, nec

quaere, quod invenire nequis; et, si gloriari vis gloriare de

peculio, non de avis; de acquisito, non de radicibus; de virtutibus

tuis, non de ossibus cariosis; de pretiosis, non de originibus; de

opibus, non de genere; nec obedi cupidini, nam humiliat; nec

libidini, nam in errorem ducit! Divinus ille erat, qui filio suo

dixit:

Fili! sta rectus; nam arbor ramos gignit erectos, depressos

consequitur exitium;

Ne obsequere aviditati humilianti, sed vir es, qui flagrantia

fame intestina complicet;

Et repugna libidini nocivae; nam quot ad astra usque volatu

gyrantes, cum libidini parerent, delapsi sunt!

Iuva genere propinquos; non decet, in illis, qui ad ingenuos,

prudentes, pertinent, apparere maciem;

Amorem serva non decipienti, quamquam a fortuna destitutus sit;

fido, quamquam illa moliatur discessum;

Si potes, condona; nihil enim boni est in viro, qui, quamcunque

arripuerint ungues capitis cutem, assat;

Et cave, queraris; nam prudentem queri non audis; sed stupidus,

cum modo cessarit, denuo ululare incipit!

Dixit juvenis spectatoribus: o miraculum et novum inauditum! nasus in

coelo et anus in aqua! promissa nubis fulgurantis, facta glareae! Tum

ad senem conversus linguâ acri, irâ flammante, dixit: phui tibi,

linguâ fingenti, a benefaciendo deflectenti! Pietatem jubes, et

impius es ut mas felis[6]! Quod si vero declamationis tuae causa est

fervens mercatu forum, a Deo feriatur frigore et invidentium defectu,

ut otiosior appareas quam chirurgus Sâbât[7], et alimentum habeas

angustius foramine acus! Resumsit senex: Deus potius dominium in te

concedat pustulis oris et fervori sanguinis, ut cogaris adire

chirurgum modum in statuendo pretio excedentem, graves conditiones

praescribentem, obtusum habentem scalpellum, multo insignem nasi

mucore et intestini vento! Dixit; cum autem animadverteret juvenis,

se conqueri non solanti, et aperire voluisse portam clausam,

abstinuit a respondendo movitque se ad abeundum. At senex non

ignorans, se culpam contraxisse eo, quod juveni dixerat, et proclivis

ad pacem faciendam, eo usque liberalitatis processit, ut imperio ejus

obsequi, nec praemium pro scarificatione petere velle promitteret.

Iuvene contra persistente in proposito, cum morbo suo abeundi, et ab

occursu ejus fugiendi, non cessavit inter eos disputatio et

reprobatio, compressio et tractatio, donec juvenis clamavit molestiâ,

manicâ ejus recitante *Suratam lacerationis*[8]. Hîc ejulavit ob

nimis magnum infortunium scissumque et honorem et pannum. Senex

quidem incepit peccatum suum excusare, lacrimasque ejus inhibere;

ille vero non audivit excusationem, nec lacrimari desiit; donec iste

inquit: patruus tuus[9] caput pro te devoveat, abeatque, quod te

contristet! Nonne ejulandi taedio afficeris, an nescis ignoscere, nec

audivisti de condonantium praemio, et exorsus est versus dicentis:

Mansuetudine tua extingue irae ignem, quem excitavit stultus, et

condona, quando peccavit peccator!

Mansuetudo optimum est prudentis ornamentum, et ignoscere

pulcherrimum, quod decerpit decerptor.

Resumsit juvenis: si tu scires vitam meam turbatam, excusares

deruentes lacrimas; sed integro jumento leve videtur, quod accidit

laboranti intertrigine. Tum, quasi ad pudorem proreptus, a lacrimis

se continuit, ad quietem rediit et seni inquit: jam voluntati tuae

acquiesco; consue igitur, quod rupisti! Ille vero reposuit: procul

absit! regio mea occupat pluviam meam; fulgurantem alius nubem

specta! Tum, relicta sede, peragrabat series, petens a

circumstantibus, et declamans obeundo:

Iuro per domum sanctam, ad quam pergunt catervae devotae!

Si unius diei haberem alimentum, non tetigisset manus meus

scalpellum et cucurbitulam,

Nec placuisset animo meo, qui non desinit ad gloriam eniti, haec

semita,

Nec conquestus esset hic juvenis de duritie mea, nec vulnerasset

eum meus scorpio.

Sed fortunae mutationes me reliquerunt similem erranti nocte

tenebrosa,

Et paupertas me trusit in marginem, quo subter lacus ignis

flammantes.

Et num quemquam vestrum miseratio mei tangit, flectitve tener

animi affectus?

Dixit Haret Hammamita. Ego primus eram, qui ejus ob miseriam

condoleret et molliretur querelâ; refrigeravi[10] eum itaque duabus

drachmis, dicens: non istae (mentiuntur), etiamsi mentiatur alius.

Laetus autem erat de primitiis, quas decerpserat, divitias ex hoc

auspicio sibi vaticinans. Nec desinebant drachmae in eum effundi, et

ad eum confluere, donec habebat victum viridem et peram tumentem. Quo

viso, elatus laetitia et sibi ipse gratulans, juveni dixit: proventus

est, cujus tu es semen, et lac, cujus tibi debetur pars dimidia. Ades

dum ergo, ut partiamur, nec irascamur! Partiti sunt ergo tam

aequaliter, ut si scinditur Ublama[11], surrexeruntque optime

consentientes. Nodo autem pacis nexo et sene abitum moliente dixi:

meus jam sanguis fervet, et ad te promoveo pedem meum; mihine vis

cucurbitas imponere et avertere, quod me incessivit? Ibi, oculo in

me, modo sursum, modo deorsum, versato, appropinquans declamavit:

Quomodo tibi placet fraus mea dolusque, et quod actum est inter

me et foetum,

Donec abii victoris in jaculando ornatus praemio, pascens campos

fertiles, post steriles?

Per Deum quaeso, cordis mei sanguis! unquam viderunt oculi tui

mei similem,

Qui aperiat magia sua omnem seram, et capiat fascino suo omnem

intellectum,

Subigatque serium aqua joci? Si Alexandrinus[12] ante me fuit,

Ros, (scias), etiam apparet ante imbrem; sed praestantia est

imbri, non rori.

Dixit; et hexametri isti, qui animum meum ei adverterant, ostenderunt

Abu Seidum, monstratum digitis. Quo facto eum corripui, quod se

projiceret et adhaereret vilibus. At, quae audiebat, non accipiens,

reprehensionem non curans, dixit: quemvis calceum induit nudipes,

saxis attritus. Tum a me recessit, ut a contemto, ipseque et filius

abierunt ut equi, quorum pignore certatur cursu.

1. Proprie, de statu in statum.

2. Servus Ajaschae, qui missus, ut ignem peteret, post annum

demum rediit et, cum carbones, quos tum afferebat,

dispergerentur, pereat — exclamavit — festinatio!

3. Proprie, chartam.

4. Ex avis prophetae.

5. Cujus de stirpe erat Alija, filia Ajaschae, mater dicta

Chalifarum Abbasidarum.

6. Devorat enim catulos.

7. Tabulatum inter duos parietes, subter quo protenditur via.

Chirurgus sic dicebatur, qui in ejusmodi tabulatis artem suam

exercebat credito, sextam drachmae partem tantum postulans

pretium, et tamen per complures hebdomades adeo, destitutus

erat labore, ut, professionis testandae causa, matrem

scarificaret suam, donec nimia sanguinis profusione mortua est.

8. Corani caput LXXXIV.

9. Se ipsum intendit.

10. Proprie, afflavi.

11. Oleris genus cornutum, fabae instar, quod si in summitate

fideris, pronum est findi

12. usque ad imum in partes duas aequales.

13. Innuitur Abulfatach Alexandrinus, persona ficta, sub qua

latet

14. Haririi in pangendis consessibus praecessor, Hamdanensis.

Respiciendum est ad Haririi Precationem et Praefationem, operi

praefixas.

XXXXVIII

Haramiticus[1].

Narravit Haret Hammamita, se ab Abu Seido Sarugensi accepisse, quae

sequuntur. Ex quo clitellis instruxi camelam et profectus sum a

conjuge et plantatione, non desinebam cupere videre Bazram, ut

injuria pressus desiderat vindictam; ea propter, quae domini

scientiae, possessores relationum, narrant de egregiis ejus circis et

doctis, praestantibus ejus martyriis et martyribus[2]; rogabamque

Deum O. M., ut terram ejus calcare mihi concederet, quo adspectu ejus

prosperarer, incedere daret viis ejus, quo sectarer vicos. Cum autem

bona fortuna illic me deposuisset, liberamque permisisset

spectationem, vidi, quod oculos frigore compleret et omnem solitarium

de relicta consolaretur patria. Ita me aliquando, egressum sub finem

noctis, pallescente tinctura tenebrarum, diem indicante patre

monitionum[3], ut spatiarer in ejus tractibus, satisfacerem cupidini

vagandi in ejus medio, incessus vias ejus secans, effusus per ejus

plateas cursus, adduxit ad circum, nota sanctitatis insignitum,

dictum a filiis Harami, ubi erant templa frequentata, lacus visitati,

aedificia firma, habitacula placentia, proprietates insignes,

excellentia quam plurima:

In quo vidisses, quodcunque voluisses de divinis et mundanis;

vicinos diversissimis intentos studiis;

Captos amore versuum sacrorum, fascinatos distichis poetarum,

Versatos in exponendis significatibus, imminentes liberandis

vinctis.

Quot hic lectores et hospites oculos laedebant et patinas!

Quot hic doctrinae fontes et invitantes ad convivia, dulcia

fructibus!

Quot hic recessus, quibus non cessabant cantare cantrices et

cantores!

A Deo petentem hic potuisses petere, verum etiam, si

praetulisses, accedere cadis;

Licuisset te socium praebere patribus sapientibus et pateris,

dato freno.

Perrexit. Dum autem excutiebam ejus strata, spectabam splendorem, ad

occasum declinante dorcade[4], accedente vespera, en! vidi templum

celebratum elegantia sua, florens frequentia, cujus coetus de

litteris agebat permutari solitis, et hippodromo currebat

disputationis. Ad hos accessi, pluviam petiturus, non lucem ex eorum

grammatica. Nec tantum praeterierat temporis, quantum moratur ignem

petens, festinans, cum extollerentur voces ad preces adhortantes,

prodiret verendus orator, vaginae committerentur acies sermonis,

considendi solverentur nexus ad orandum[5], distineremurque

precatione a comparando victu, adoratione ab expetenda pluvia.

Postquam autem legi satisfactum et conventus missus erat, prodiit ex

multitudine vir, dulci eloquentia, conjungens cum formae

pulchritudine linguae agilitatem et facundiam Hasani Bazrensis, et

inquit: o tutantes vicini, quos praetuli arboris meae ramis, quorum

tractum elegi refugii mei domum, quos habeo loco ventriculi et perae,

comparavique mihi adjutores praesenti et absenti! num esse ignoratis

vestitum veritatis vestem splendidissimam; ignominiam hujus mundi

leviorem ignominia futuri; religionem, sincerum dare consilium; alios

rectâ viâ ducere, indicium verae fidei; consulti officium, praebere

se fidum; consilium petentem dignum, cui sincerum detur responsum;

fratrem, qui reprehendat, non, qui excuset; amicum, qui veritatem

dicat, non, qui fidem adhibeat? Responderunt praesentes: o amice

dilecte, frater amate! quod est aenigmatici tui sermonis secretum;

quae orationis tuae brevis interpretatio; quid expetis? ut

perficiamus, etiamsi sit difficile. Per eum, qui tuam nobis dedit

amicitiam, medullamque tuorum nos statuit amicorum! non recusabimus

bonum consilium, nec cohibebimus a te tutelam. Resumsit: bona vobis

contingant praemia, liberi sitis a noxa! Nam ex iis vos estis, qui

non miserum linquunt considentem, non produnt intricata, non

frustrant spem, quibusque nihil involuti manet complicatum. Ideoque

vobis revelabo, quod infixum est pectori meo, et consultabo de eo,

quod ferre diutius nequeo. Sciatis! Cum igniarium ignem non emitteret

et averteret se fortuna, sincerum Deo dedi promissum, iniique cum eo

foedus, me non emere velle vinum, nec affixum esse potoribus, nec

sorbere Kohwam[6], nec induere ebrietatem. Insusurravit tamen anima

seducens et cupido humilians, ut conversarer cum heroibus in potando,

ingurgitarem sextarios, deponerem gravitatem, sugerem turbans, pro

jumento haberem rufum, poenitentiae obliviscerer ut mortuus. Neque

vero satis habebam, hac ratione obsequi patri amaritudinis; sed vino

adhaerebam die etiam veneris, pernoctabamque rubicundo stratus nocte

candida[7]. Nunc autem en! me manifestantem tristitiam ob rejectam

religionem; superante ductum poenitentia ob assiduitatem in bibendo

vino; vehementi timore plenum ob ruptum foedus; confitentem excessum

in potando uvarum succo primo. Dicite mihi igitur, o homines!

scitisne piaculum, quod peccatum meum amoveat, et Dominum mihi meum

reconciliet? Dixit Abu Seid. Cum magici sermonis ejus nodus solutus

esset, sibique satis fecisset conquerendo infortunium suum, anima

mihi mea insusurravit: o Abu Seid! haec est opportunitas venandi,

stringe manicam a manu et viribus. Surrexi itaque ab anaclinterio ut

audax, a scamno[8] properavi ut sagitta, et dixi:

O pulchre, gloria superans et potestate,

Quaerens directionem, ut salvus sis in posterum!

Ego habeo remedium ejus, quod te facit insomnem;

Audi mirum, quod me reliquit stupentem!

Ex habitatoribus Sarugi sum, piis, probis,

Et habebam divitias, potestatemque, cui obediretur.

Mansio mea erat sueta hospitibus statio, copia mea prostabat

eorum arbitrio;

Laudes emebam donis, honorem custodiebam largitione;

Nil curabam pretiosissimum perire munificentiâ et liberalitate;

Accendebam ignem in collibus, cum liberalitatis coronide carens

exstingueret;

Sperantes me existimabant praesidium, et ad quem contenderent.

Nunquam spectavit fulgur meum sitiens, et abiit conquerens sitim;

Nunquam tudit ignem petens igniarium meum, invenitque recusans.

Quamdiu fortuna juvit, ipse juvi.

Sed Deus constituerat mutare, cui me assuefecerat.

Graeci irruebant in terram nostram exorto odio;

Communis juris fecerunt gynaeceum viri, quem invenirent

destitutum,

Corripueruntque omnia, quae occulta erant et manifesta.

Hinc in terris vagor expulsus, fugatus,

Rogans homines, postquam ab iis sum rogatus,

Apparetque in me egestas, quam devoveo.

Infortunium autem, quo laetitiae meae nexus solutus est,

Captivam fecit filiam meam, quam abduxerunt, ut redimatur.

Attende igitur calamitati meae et ad juvandum me extende manum,

Et defende me a tempore, nam injuste agit et hostiliter,

Et opem fer ad liberandam filiam meam ab hostibus!

Hôc enim delebuntur peccata ejus, qui rebellis fuit;

Hôc accipietur poenitentia ejus, qui se continebit;

Hoc erit piaculum ei, qui declinavit, postquam directus erat,

Certe autem, dum hoc declamabam carmen, vicem explevi in rectam

viam ducentis.

Accipe igitur consilium dirigens, gratus directori,

Largireque nunc, quod in promptu est, ut lauderis!

Dixit Abu Seid. Sermone hoc redundante finito, rogatus ille, qui

verbis meis fidem habebat, liberalitatis studio adductus ad me

consolandum, amore excitatus ad subeundum officium miseriae meae

levandae, e vestigio dedit munus, quamquam non magnum, et adspersit

largis promissis. Ego vero in nidum meum reversus sum, laetus ob doli

successum; fictio enim fraudis comparaverat panis fragmenta bene

delabentia; texto carmine contigerat, quod lamberem, pulmentum. Dixit

Haret Hammamita. Laus sit illi, inquii, qui inauditam tibi dedit

artem! sed modum excedit tua fraus. Ibi in immensum risum effusus

est, tum declamavit non balbutiens:

Vive dolo! nam tempore vivis, cujus filii similes sunt leonibus

Bischae[9]!

Quare rota lanceam fraudis, ut rotare possis molam victus;

Venare aquilas; si venari nequis, acquiesce plumis;

Dactylos decerpe; si te fugiunt, animae, fac, placeat gramen;

Et seda in corde, quando fortuna recedit, cogitationes

dementantes;

Certatim enim ingruentes varii casus indicant, omnem conversioni

expositam esse vitam!

1. Hic consessus dicitur ab Haririo compositus esse primus, cum

virum Sarugensem re vera sic loqui audivisset.

2. Vel, conventuum locis et spectatoribus.

3. Gallo.

4. Sole.

5. Proprie, ad standum.

6. E nominibus vini.

7. I. e. diem veneris praecedentem.

8. In textu: sopha.

9. Nomen loci leones alentis; dicitur, in Arabia felice. Cfr.

Lebidi Moallakae v. 15.

IXL

Sâsânicus.

Narravit Haret Hammamita. Relatum est mihi, Abu Seidum, cum ei

immineret mors et senectutis vinculum eum prohiberet a surgendo,

accersivisse filium et animo excitato dixisse. Instat, ut discedam ex

atrio et oculi tingantur specillo interitus; tu autem, laudes sint

Deo, successor meus es et aries turmae Sasanicae post me, nec opus

habes, ut baculo tibi pulsetur[1], aut admonearis percussa glarea,

sed vocatus es, qui moneas alios acuasque cogitationes. Mando itaque

tibi, quod Sethus non mandavit Nabathaeis[2], nec Iacobus tribubus.

Tu vero obsequere mandatis meis et evita repugnantiam; imitare

exemplum meum et intellige dicta. Nam si consilia mea sincera

habueris et aurora mea illustratus fueris, pabulo abundabit domus

tua, assurget fumus tuus; sin neglexeris Suratam[3] meam et rejeceris

consilia mea, paucus erit tripodum tuorum cinis et reprobaberis a

familia tua et gente. O fili! equidem exploravi verum rerum statum,

experientia cognovi mutationes temporum, et vidi, virum esse, qui

opibus valeat, non qui gaudeat majoribus, homines quaerere de

quaestu, non de existimatione. Cum autem audivissem, victum acquiri

regendo, mercando, serendo, artes exercendo, haec quatuor tractavi,

ut discerem, quid convenientissimum sit et utilissimum; sed nullum

adverti suavem efficere vitam. Quod adtinet principatuum sortes,

praedas imperiorum, confusa sunt somnia, umbrae (brevi) tenebris

obtextae, et satis praebet angorum amaritudo ablactationis; quod ad

mercimonia mercatorum, exposita sunt periculis, cibus invasionibus,

simillima avibus volantibus; quod ad emenda praedia et instituendam

agriculturam, violant honorem et prohibent, vinculorum instar, a

commotione[4]; raro sic occupatus liber erit a contemtu, animove

fruetur tranquillo; quod tandem ad occupationes artes exercentium,

nihil praebent quam necessarium victum, nec omni tempore sunt

quaestuosae; maximam insuper partem juvenilem postulant aetatem.

Nullam ergo vidi artem, cujus sit frigida praeda, dulcis cibus,

largus quaestus, sincerus potus, quam illam, cujus Sâsân[5] posuit

fundamenta, distinxit genera, in utraque horizontis parte accendit

ignem, filiisque pulverulentae[6] monstravit pharum. Hujus ego vidi

certamina tesserâ notatus miles, hujusque insignia assumsi tamquam

stigma. Hic enim est mercatus, qui non perit; rivus, qui non deficit;

ignis, ad quem noctu tendunt omnes; a quo lumen petit coecus adeo et

luscus. Homines autem eam exercentes sunt nobilissima tribus,

felicissima gens. Non adtingit eos tactus injustitiae, non turbat eos

strictio gladii, non verentur venenum pungentis scorpii, non se

submittunt propinquo aut remoto, non metuunt tonitru et fulgur, nil

curant stantem sedentemve. Conventus eorum sunt laeti; corda hilaria;

cibus promtus; tempora candida, albis notis distincta. Quocunque

decidunt, colligunt; ubicunque contendunt, carpunt; non habent

patriam, nec timent dominum; haud discernas eos ab illis, qui mane

prodeunt collapso ventre, vespera redeunt pleno[7]. Excepit filius: o

pater! veridicus fuisti in eis, quae locutus es; sed consuisti, nec

dissuisti; explica ergo, quomodo vindemiem et quo loco aggrediar

commedendam scapulam! Respondit: o fili! se movere ejus est porta,

alacritas vestimentum, sagacitas lumen, protervia armatura. Plus

vagare daemone; plus noctu proficiscere locustâ; alacrior es gasalâ,

dum lucet luna; acrior lupo succensente; fortunae igniarium tunde

diligentiâ, portam felicitatis studio; et omnem seca vallem, omnem

vada vorticem, omni pascere prato, omnem in piscinam conjice situlam

tuam; nec taedeat te quaerere, nec fastidias molestam operam!

Scriptum enim est in baculo magistri nostri Sâsân: qui quaerit,

acquirit; qui circumvagatur, lucratur. Cave autem tibi a segnitie!

haec enim est titulus malae fortunae, vestis miseriae, clavis

paupertatis, sperma afflictionum, character debilitatis ignorantis,

indoles impotentiae, res suas committentis aliis. Non eximit mel, qui

deditus est segnitiei; non impletur vola quietem sibi substernenti,

tanquam lectum. Procede potius, etiam versus leonem! nam pectoris

audacia linguam facit disertam et laxat frenum; eaque assequeris

bonam sortem, adipisceris copiam; uti e contra timor geminus est

torporis, causa languoris, retardator operis, frustrator spei; quare

proverbium dicit: qui audet, fortunatur; qui metuit, frustratur.

Porro, prodi, mi fili, matutine, ut pater vaticinii[8]; audax, ut

pater acquisitionis[9]; prudens, ut pater frigoris[10]; dolosus, ut

pater crispitudinis[11]; avidus, ut pater clunium[12]; alacris, ut

pater saltus[13]; dolosus, ut pater munitionis[14]; patiens, ut pater

Iobi[15]; blandus, ut pater invasionum[16]; varius, ut pater

diversorum colorum[17]; et rape figmento linguae, decipe magiâ

facundiae; forum visita, antequam vendatur; uber stringe, antequam

mulgeatur; interroga viatores, antequam verna profectio instituatur;

mollem redde lectum, antequam cumbas; intellectum acue divinando,

oculum intende physiognomiam spectando! cujus veritatem exploraverit

visus, longus ei erit risus, et cujus erraverit intuitus, ei

retardabitur raptus. Nec magno te gravans onere[18], paucam ostende

superbiam, abstine a repetenda petitione, imbris gaude etiam

adspergine, magni aestima contemtos, gratias age pro dactyli

germine[19]; cave animum despondeas repulsus, aut desperes sudorem

lapidis duri, desinasve, spem tuam collocare in spiritu Dei! nam

infideles tantum Deo non confidunt. Quod si vero data fuerit optio,

utrum malis, formicam numeratam, an margaritam promissam; inclina ad

numeratum, hodiernumque diem praehabe crastino! nam dilatio est

periculosa, consilia nova succedunt propositis, impedimenta sequuntur

promissa, et inter haec et praestationem sunt montes. Patientiae

stude proposita exsequentium; mores indue lenes; drachmam vinci loro;

largitionem misce parsimoniâ; manum tuam nec alliga collo, nec

extende, quantum potes; quando non convenit urbs, aut opprimit te in

ea moeror, dirime ab ea spem tuam, liberum concede discessum camelo

tuo; optimae enim sunt regiones, quae te portant[20]; ne igitur nimis

gravem habeas profectionem, despuas de loco in locum migrationem!

Inter sectae nostrae vexilla, catervae nostrae magistros, convenit,

profectionem esse benedictionem, longinquam peregrinationem collybum;

reprehenderunt eos, qui praetendunt, absentiam a patria esse dolorem,

migrationem poenam; contenderunt, haec esse argumenta contentorum

miseriâ, acquiescentium dactylis vilibus et mensurae injustae! At, si

proficiscendi consilium ceperis, et praeparaveris baculum et peram,

quaere tibi socium juvantem, priusquam ascendas! nam vicinus

eligendus est ante, quam domus, et comes ante, quam via.

Haec accipe mandata, quae ante me nemo dedit,

Candida, continentia significationes sinceras, lactis spumae

aequiparandas,

Quas emedullavi more ejus, qui dando consilio mero navat operam!

Fac ergo id, quod proverbiali sermone meo edocui, quemadmodum

facit intelligens, frater viae rectae,

Ut homines dicant: hic est catulus illius leonis!

Adjecit: o fili! ultima mea tibi dedi praecepta, et longe mandando

provectus sum; quod si ea secutus fueris, euge! si transgressus

fueris, ah! tibi acclamandum erit. Deus autem te custodiendi vices

post me sustinebit, et spero, te non adversaturum esse meae de te

opinioni. Excepit filius: o pater, cujus ne humilietur sella, nec

tollatur feretrum sepulcrale! dixisti firma, demonstrasti rata; clare

exposuisti dominationis obtinendae rationes; largitus es, quae non

solet largiri genitor genito. Relictus igitur superstes tibi, cujus

mihi utinam nunquam gustandus esset defectus! mores meos praeceptis

tuis salubribus accommodabo, vestigia tua sequar lucida. Abu Seid,

responso ejus laetitia commotus, ridens reposuit: qui refert patrem

suum, non inique agit. Dixit Haret Hammamita. Nunciatum mihi est,

Sâsânidas, cum praecepta haec audivissent pulchra, ea praehabuisse

sententiis Locmani; memoriae mandasse, ut mandatur mater Corani; immo

ad hunc usque diem dignissima aestimare, quae inculcentur pueris,

eisque utiliora muneribus auri puri.

1. I. e signum detur, ne erres.

2. Nabathaei, ab aquosa regione inter utramque Iracam dicti,

Sethi habentur liberi. Testamentum Sethi refert Ibno’lmokaffa.

3. Corani capiti comparat orationem suam.

4. I. e. ab itineribus.

5. Et hic innuitur Sasanus ille, filius Bahmani, qui, cum pater

moriens tradidisset regnum filiae, pascendo pecori se dedidit,

indeque pro principe habetur mendicorum. Cfr. consessus II.

6. Scil. terrae, i. e. peregrinis.

7. Avibus.

8. Corvus.

9. Leo.

10. Chamaeleon.

11. Vel oviculae, i. e. lupus.

12. Porcus.

13. Gasala.

14. Vulpes.

15. Camelus.

16. Felis.

17. Avis variis distincta coloribus, eosque diversimode mutans.

18. Familia.

19. Proprie, scrobula oasis dactyli, e qua germen prodit.

20. Sustentant.

L

Bazrensis.

Retulit Haret Hammamita. Animam meam aliquando induerat cura, cujus

dolorem afferebat flamma et clara aliis apparebant signa. Edoctus

autem, frequentandis conventibus religiosis pelli obruentes tristes

cogitationes, ut ardentem in me extinguerem carbonem, placuit, adire

templum Bazrense[1], cujus tunc culta erant pulvinaria, frequentata

adaquationis loca; cujusque sermonis flores decerpebantur pratis,

calamorum stridor audiebatur oris. Cucurri ergo illuc non tardans,

nec respiciens quidquam. Iam calcanti mihi ejus glaream, conspicienti

ejus extrema, apparuit, super alto saxo, involutus pannis laceris,

circumdatus caterva innumera, qua ne pusilli quidem clamantis

exaudiretur vox. Ad hunc igitur celeriter tetendi, adaquandi cupidus

et sperans, me apud eum inventurum esse sanationem; nec desii me

transferre de centro in centrum et ignoscere verberanti et trudenti,

donec, considens illi e regione, securus eram de sermone ejus non

intelligendo. Et ecce! erat magister noster Sarugensis absque dubio

et tegente velo; nudoque ejus adspectu fugit cura mea, disgregata est

turma aerumnarum. Me vero animadvertens ille, et locum, quo sedebam,

conspiciens, dixit: O Bazrenses, Deus vos custodiat, tegat et in

pietate provehat! Famae vestrae odor quam est dispersus; quam

praestantia vestra sunt aedificia! Urbs vestra inter omnes maximae

est puritatis, integerrimi ortus, amplissimi spatii, uberrimae

vallis, rectissimae Kiblae[2], latissimi Tigridis, largae aquarum et

palmarum copiae, pulcherrima in summâ et specie, porticus terrae

sanctae, e regione portae[3] et stationis[4], alarum mundi altera[5],

metropolis fundata in pietate, quae non maculatur templis ignium, nec

circumferri videt idola, nec cultum exhibentes in terrae suae

superficie aliis, quam Misericordi. Circos habet confertos, templa

frequentata, scholas celebres, sepulcra visitata, monumenta laudata,

plateas ad regulam structas. Obviam sibi sunt in ea navis et camelus,

piscis et lacerta, agaso et remex, venator et agricola, sagittifer et

hastifer, incedens et natans, apparetque in ea miraculum fluxus

redundantis et defectus aquarum evanescentium[6]. Vos vero, quorum

singulares virtutes ne duo quidem dubias habent, sed osor etiam

agnoscit, *atra*[7] vestra obedientissima est Sultano, gratissima pro

beneficiis; religiosus[8] vester creaturarum omnium est

abstinentissimus et, re vera, quoad viam pulcherrimus; doctus

vester[9] omnium temporum est doctor et auctoritas omnis seculi;

vester itidem, qui scaturire fecit et disposuit disciplinam

grammaticam[10], et qui invenit ac divulgavit versus ponderandi

artem[11]; nec ulla invenitur laus, in qua non habeatis manum longam

sagittamque summam[12], eâ dignissimi et, tanquam debito, ornati. Tum

vos saepius, quam aliarum urbium capitalium incolae ad preces

vocamini, optimas cultus habetis leges, exemplum dedistis diem festum

montis Arafat concelebrandi (terrâ patriâ), et summo diluculo

vendendi mense sacro. Vos, quando quiescunt lecti et dormiunt

dormitores, Dei habetis memoriam, excitantem sopitos, laetantem

precantes; nec ridet, suaves dentes monstrans, os aurorae, nec surgit

lumen, aestate et hieme, quin precum sit per tempora matutina

susurrus similis susurro venti in maribus. Hoc quidem de vobis

circumfertur a narratoribus, et nunciatum est jam olim a propheta,

cui pax sit, declarante: susurrum vestrum per tempora matutina parem

esse susurro apium in desertis. Quanta vobis nobilitas hôc Electi

effato! Euge urbem vestram tum quoque, si quando dirutae nihil

superstes foret, quam extremitas[13]! Hic linguam recondidit et

facundiam capistravit, ita ut acuto eum ferirent visu suspectumque

haberent (pergendi) impotentiae. Sed suspiravit, ut suspirat, qui

vinctus est ad patiendam talionem, aut prehensus est unguibus leonis;

dein dixit: Quod vos adtinet, o Bazrenses! signa estis spectata,

notos habetis et qui vos noverunt; ego vero mihi tantum ipse notus

sum, et pessimus notus est, qui laesit; proinde ignorantibus me veram

mei dabo descriptionem. Ego sum, qui petiit Nagdum et Tahamam,

Iamanam et Syriam, desertum et maria, noctu iter fecit et mane;

proveni Sarugi, educatus sum in ephippiis. Post penetravi angusta,

aperui clausa, affui pugnis, emollivi tubera[14], domui refractarios,

liquefeci congelata, fluere feci saxa. Quaerite de me regiones

orientales et occidentales, ungulas et gibborum vertices, conventus

et exercitus, tribus et equitum catervas; sciscitamini de me

traditores historiarum, narratores confabulationum nocturnarum, duces

proficiscentium et prudentes ariolorum; ut sciatis, quot valles

peragravi, vela laceravi, loca periculosa irrui, pugnas pugnavi; quot

sagaces decepi, inaudita finxi, forte oblata rapui, leones diripui;

et quot summo in aëre volantes reliqui dejectos, fascino elicui

abscondita, lapides fidi incantatione, dulcem aquam excitavi dolis!

Sed factum est, quod factum est, dum ramus erat recens, tempus

nigrum, vestis juventutis nova; nunc vero macilenta evasit cutis,

curvatum est rectum, illuminata est nox tenebrosa[15], nihilque

superest, quam poenitentia, siquidem juvat, et ut consuatur ruptura

late patens. Doctus autem sum traditionibus, fido auctore nitentibus,

et historiis certis, quotidie Deum vos uno dignari adspectu,

reliquorumque hominum omnium arma esse ferrum, vestra vero preces et

veram fidem. Ideo ad vos contendi, macerans jumenta, complicans

itinera, donec hanc coram vobis institui stationem. Neque vero

exprobrationis causa hoc vobis dico; cum meae tantum necessitati

studuerim, meaeque ipsius quieti operam navarim; non a vobis

concupiscam munera, sed expetam, ut pro me oretis; non postulem

facultates, sed vestram devocem intercessionem. Deum summe laudandum

imploro, ut prosperet meam poenitentiam et praeparationem ad

discessum; illum, qui celsissimum tenet gradum, exaudit preces,

accipit resipiscentes servos, condonat peccata! Tum hos declamavit

versus:

Deum rogo remissionem peccatorum, quibus legem excessi et

trangressus sum.

Quoties vadavi mari pravitatis ignorantiâ, vespere et mane errore

versatus sum;

Quoties obedivi libidini, eâ deceptus, defraudavi, suppressi,

mentitus sum;

Quoties exui frenum, ad vetita properans gaudia, nec moratus sum;

Quoties certatim tetendi ad peccata, nec me cohiberi passus sum;

Mors peccatoribus praeoptanda est viis, quibus ego latus sum!

O Domine, condona! tu enim pronus es ad ignoscendum, etiamsi

refragatus sum.

Dixit, qui retulit. Et totus coetus incepit precibus suis ei

succurrere, dum ipse in coelo versabat vultum, donec lacrymas

fundebant oculi et manifestus erat ejus tremor; ubi exclamavit: Deus

est maximus! Apparuit signum exauditionis, laceratum est velum

dubitationis! Remunerationem accipiatis, o Bazrenses, quam ille

accipit, qui in rectam viam duxit seductum! Nec quisquam restitit in

populo, quin laetaretur ejus laetitia, donaretque pauxillum ejus,

quod in promptu erat. Ipse beneficium pietatis accepit, immodice eos

laudavit, de saxo descendit et contendit ad Bazrae fluminis ripam.

Ego vero, eum secutus, donec eramus soli et securi ab exploratoribus

et investigatoribus, dixi: rem prorsus a te alienam hac vice fecisti;

quid tu censes de poenitentia? Respondit: juro per omnia scientem,

condonantem peccata; mirus mihi est habitus; hominum preces sunt

exauditae! Excepi; augeas me dilucidatione, ut Deus te augeat salute!

Dixit: orationem coram eis habui dubitans, decepturus; et reversus

sum poenitens, devotus. Benedictus est, cui illorum corda favent;

deplorandus, quem perseverant execrantes. Tum valedixit et abiit,

reliquitque mihi cor turbatum. Nec cessabam ejus causa cogitationibus

me macerare, et circumspicere nuntios narratorum; quoties vero

viatores et terrarum pervagatores de eo quaerebam, similis eram

roganti brutum, aut saxum surdum; donec, post longum spatium, cum

summum moeror attigisset fastigium, obviam habui equites ex itinere

redeuntes. His dixi: singularisne quid habetis referendum?

Responderunt: rem habemus narrare magis singularem fabulâ de

Anca[16], magis miram oculis Sarkae[17]. Rogavi itaque, ut dicta sua

exponerent et mihi mensurarent, ut ipsis esset mensuratum. Ibi

narraverunt, se attigisse Sarugum, postquam a barbaris esset

relictum, ibique conspexisse notum illum Abu Seidum, indutum veste

*lanea*[18], praeeuntem preces congregatorum ordinibus, religiosum

ubivis celebratum. Dixi: num intenditis auctorem consessuum?

Responderunt: nunc quidem est auctor miraculorum. His auditis,

incitatus desiderio, et occasionem non amittendam esse ratus,

profectus sum ad eum celeritate parati, petivi eum itinere

festinantis; donec descenderam in ejus sacro et valle adorationis. Et

ecce! illum, rejecta amicorum societate, stantem recessu antistitis,

amictum vestimento acicula connexo, palla totum corpus involvente; ut

eum vererer, tamquam veretur intrans ad leonem. Iamque eum inveni ad

eos pertinere, quorum, multae vi adorationis, in vultu expressus est

character. Cum autem absolvisset suum rosarium, salutavit me digito

indice, ne submissa quidem voce alloquens, quaerensve de vetere aut

novo. Dein, conversus ad pensa Corani, me reliquit stupentem de

studio ejus, optantem, ut similis essem illis, quos Deus in rectam

viam dirigit ex servis suis. Nec cessabat consistere et supplicare,

adorare et genuflectere, se humiliare et demittere, donec compleverat

*quinque*[19], et dies hodiernus evaserat hesternus[20]. Tunc,

regressus in domum suam, communicata mihi panis et olei particula,

ascendit in oratorium, et solus mansit in colloquio cum Domino, donec

illuxerat aurora et vigilans meruerat praemium. Hic vigilias finivit

hymno; tum decubuit, ut quietem capturus, et voce clara incepit fari,

singula reciprocando:

Desine meminisse domus et mansionis vernae suetae, sociique, cui

valedixisti; cessa et mitte!

Recordare potius temporis praeteriti, qua denigrasti paginas

(censorias), assiduus in dedecore et probro!

Quot noctes maculasti peccatis, quae perpetrasti, cupidini

litando cubili et lecto;

Quot passus accelerasti ad committenda ignominiosa et

rescindendam poenitentiam, ob ludum et pastum!

Quoties animosus fuisti contra Dominum coelorum excelsorum, non

considerans, nec credens tibi mandata;

Quoties despexisti ejus beneficia, securum te reputasti a

circumveniente dolo ejus; quoties projecisti jussa ejus, ut

projicitur calceus assumentis resartus;

Quoties saliisti per ludicra, consulto dixisti mendacia, nec

observasti, quae imponit foedus obsequium postulans!

Ideo vestem indue poenitentiae, fundens imbres sanguinis,

antequam labatur pes et miserrime jaceas prostratus;

Et humilia te ut confitens, peccatoris quaere refugium, debella

cupiditatem et declina, ut declinat velificans[21]!

Quousque socors eris et tardabis, cum maxima jam vitae pars

evanuerit acquirenti, quod nocet, necdum abstinenti?

Nonne vides senectutem tinxisse, et in capite duxisse lineas? At

cujus in temporibus canitiei lucet tinctura, ei annunciata est

mors.

Vae tibi, a anima! avide quaere, quod salvet; obedi, sinceram te

praebe, audi consilium et serva;

Exemplum specta generationum, quae praecesserunt et interierunt;

verere, ne subito ingruat fatum; cave, ne decipiaris;

Incede via recta, recordare celeritatem exitii, et habitationem

tuam cras esse in fundo foraminis deserti!

Heu domum miseram, mansionem pabulo destitutam, locum

adaquationis iis, qui praecesserunt, et qui vestigia legunt

sequentes;

Domum, qua qui depositi sunt, postquam spatio et amplitudine

gaudebant, trium ulnarum tenentur angustia!

Nec interest, descendat astutus, aut insipiens; pauper, aut cui

regnum erat, aequale illi Tobbaeorum[22].

Post autem est judicium, complectens pudicum et impudicum,

auctorem et imitatorem, pastoram et pastum.

O quanta tum beatitudo pio; quantum lucrum servo, qui sibi cavit

a malo inquisitionis exitialis et terroribus diei metuendi;

Et o quanta miseria illi, qui peccavit, transgressus est,

violenter egit, ignemque belli accendit ob desiderium, aut

desideratum!

O tu, cui confido! increvit in me angor ab caespitationes, quas

commisi vita amissa;

Condona servo obnoxio; miserere lacrimarum deruentium; tu, qui

maxime es proclivis ad misericordiam, et optimus eorum, ad quos

diriguntur preces!

Dixit; nec desinebat tenui voce haec repetere et conjungere suspiriis

et gemitibus, donec illacrimatus sum ejus lacrimis, ut antea

illacrimatus eram ejus peccatis. Tum, functus lotione matutina,

prodiit in sacrum, me sequente, ut preces funderem cum illis, qui

precarentur post eum. Hominibus autem, qui aderant, disgregatis et

quoquoversus dispersis, voce submissa incepit legere et diem

hodiernum fundere in formam hesterni, ingemendo, ut mulier mortui

infantis memor; plorando, ut non ploravit Jacobus. E quibus

perspiciens, eum jam illis annumerandum esse, qui prae aliis pietati

student, et pectus ejus imbutum esse solitudinis amore, consilium

cepi abeundi, eumque isto statu relinquendi. Quasi autem ille e

physiognomia conjecisset, quod animo habebam, aut ei detectum esset,

quod tegebam, ingemuit, ut dolens, tum recitavit: „et si quid tibi

proposueris, confide Deo!“ Quae audienti mihi obsignata est veritas

relatorum Muhammedis dictorum, et firmata fides, in hominibus esse

praesagientes. Postremo, cum ad eum accessissem osculaturus, et

dixissem: ultimum mihi da mandatum, o serve bone! respondit: mortem

pone oculi tui scopum; hoc sit, quod dirimat me et te! Valedixi ei

itaque, lacrimis ex oculorum angulis descendentibus, suspiriis e

pectoris compagibus ascendentibus; idque erat nostrorum occursuum

sigillum.

Dixit Alcasem, filius Alîi, Harirîus. Ultimus hic est consessuum,

quos ut pangerem seductus sum, dictante lingua necessitatis, et

publicae reprehensioni exposui, proclamans in foro venditionis. Non

ignorabam vilem eos esse mercem, dignam, quae vendatur, nec ematur;

et si fortunae insperata mihi orta esset lux et adspexisset oculo

condolente, vitium meum texissem, ut semper texeram. Sed ita in

*libro* scriptum erat. Proinde Deum oro, ut condonet, quas eis

mandavi, futiles fabulas et bono carentes nugas, ac precor, ut recta

me ducat eo, quod ab hallucinatione servet et remissione beet. *Ipse

enim est summa colendus reverentia, ditissimus ignoscente gratia,

dominusque omnium bonorum, hoc mundo et futuro!*

1. Gamia templum est majus, in quo conveniunt die Veneris;

ejusmodi templis scholae junctae erant; hinc universitates.

2. Bazrensium Kibla est Caabae porta; Iamanensium lapis niger

etc.

3. Caäbae.

4. Loci, ubi Abraham precatus est.

5. Altera dicitur Cufa.

6. Hactenus fluxus et refluxus maris sentitur, sine ulla tamen

aquarum salsugine. Texeira.

7. I. e. multitudo.

8. Innuitur Hasan Bazrensis.

9. Abu Obaida, qui Bazram venit regnante Raschido.

10. Abu’laswad Adduli, qui idem est ac Shalim bin Amru.

11. Alchalil.

12. Sive sagittam septimam, i. e. sortem amplissimam.

13. I. e. res exigua.

14. Vel, indoles.

15. Canitie.

16. Anca avis dicebatur fabulosa, quam omnes in ore gerebant,

nemo viderat, gryps.

17. Muhammed bin Habib dixit: mulier erat, quae res conspiceret,

trium dierum iter distantes.

18. I. e. abstinentium.

19. I. e. precationes praescriptas.

20. I. e. abierat.

21. Vel, se avellens.

22. Tres, auctore Ibno’lmokaffa sic dicti sunt reges Iamanenses,

quorum primus Schamr Abu Karb Samarcandam diruerit, unde illi

urbi sit nomen, scil. a Schamr et canden.

Hamedanensis Specimen[1].

Retulit Isa filius Hischami[2]. Cum ego essem urbe Salami[3],

reversus a peregrinatione ad domum sanctam, itineratorum[4] more

jactanter ambulabam in Tigridis ripis, ut contemplarer, quae illic

sunt amoena, lustrarem pulchra ornamenta. Tandem veni ad circulum

virorum se urgentium, quorum colla torquebat videndi desiderium,

risus findebat orum chalinos; et spectandi cupiditas eandem in me vim

exercuit, donec loco steti, quo viri cujusdam audire poteram vocem,

sed non conspicere faciem, ob vehementem concursum et modum

excedentem compressionem. Et ecce! simiarum erat ductor, qui simias

ad saltandum in citabat suas, et adstantibus movebat risum. Ibi ego

in modum canis collari ornati (venatici) insilui, et in hominum

cervicibus incessi instar oblique gradientis[5], hujus quidem humero

me projiciente in illius umbilicum, donec duorum virorum in barba,

ceu pulvinari, insidens, post fatigationem gavisus sum quiete;

quamquam cursu illo, tanquam compedibus impedito, excitata saliva me

paene suffocabat, et loci angustia vix ferendam mihi imponebat

molestiam. Cum autem simiarum ductor opus suum perfecisset, et

spectatorum corona dispersa abiisset, coopertus sum veste

desiderii[6], illius physiognomiam conspiciendi, et en! erat

Abu’lfatch Alexandrinus; quem equidem increpui: quid istud vilitatis?

Sed declamavit:

Vitium est temporis, non meum; vitupera singulares fortunae vias!

Stultitia consecutus sum, quod in votis erat, commodeque incedo

vestibus pulchritudinis.

1. Textum arabicum et versionem gallicam dat Sil. d. Sac. in

Chrestomathie, ed. I., tom. III., p. 192.

2. Similem historiolam exhibet J. de Hammer in libro:

Encyclopädische Uebersicht der Wissenschaften des Orients I. p.

506. Ex quo prodit, Sasanitas non raro simiis uti ad hominum

marsupia mulgenda.

3. I. e. in urbe Barhdâd, vel Bagdâd.

4. In Chrest. Arabe, ed. II. MDCCCXXVIII., Silv. d. Sac.

praeferens variantem vertit: „comme font les gens, qui marchent

a pied“, quod quidem sensum non fundit meliorem. Recepta autem

hac variante, posset etiam verti: jactanter ambulabam, ut esse

solet in vehementia pedestris incessus.

5. Sequimur versionem Sacyanam. Ad verbum vertendum: curvi,

distorti. Notantur vero etiam hac voce, ut vidimus in Cons.

Dimjatensis initio, magnae celeritatis et prae celeritate quasi

stolidi cameli, equive.

6. Varians lectio, quam hic Chrest. ed. II. habet (scil. *Rahb*

pro *Dahsch*), plane nihil mutat in sensu, ideoque hoc

specimine vix indicari merebatur.

Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae · 第 10 / 22 题