(Consolare egenum, qui supervenit; sed abstine, quando vir male
egit;
Excipe fratrem nobilitatis; remove te a fratre spurcitiei;
Vita latus injuriam inferentis, calumniantis, quando considet;
Defende a te excitatam contentionem, eamque projice, si firma
stat;
Tranquillus sis et fortis; fieri potest, ut juvet tempus
iniquum!)
Dixit; et cum nos fascinasset versibus suis, et ingemere fecisset non
attingendis metis, laudavimus eum, donec se immunem habere petebat,
et donavimus, donec sat esse fatebatur; tum succincta veste peraque
in dorsum sublata surrexit et cecinit:
O, divinum hominum coetum, quorum linguae adeo sunt veraces,
Qui superant omnes mortales virtutibus memoratu dignis et
benemeritis!
Collocutus sum cum eis et inveni, Sachbanum apud eos esse
Bakilam[3];
Diversatus sum ad eos mendicans, et repperi liberalitatem
fluentem;
Iuravique, si liberales essent pluvia recreans, hi essent imber.
Tum processit spatium duarum hastarum; sed rediit, implorans Dei
auxilium contra mortem, dixitque: o decus eorum, quibus sunt majores,
et thesaurus eorum, qui privati sunt opibus! tenebrae jam ingruerunt,
et viae facies jam velata est; inter me et nidum meum nox est
nigerrima et via signis carens; nonne igitur facem dare potestis, qua
evitem caespitationem? Dixit; cum vero advenisset quod rogaverat, et
torris lux detegeret facies, repperi venationem inter nos exercuisse
Abu Seidum nostrum, dixique sociis: hic est, quem retuli ferire,
quando loquatur, et quando pluvia ab eo rogetur, non negare. Et
extendebant versus eum colla, gyrabantque in eo oculos, rogabantque,
ut nocte ista cum eis confabularetur, ea conditione, ut subveniremus
paupertati ejus. Sed dixit: gaudium meum est, quod vobis gaudium
creat; ipsique laetemini, qui me laetastis; praeterquam quod ego vos
adii, dum liberi mei contorquebantur fame rogabantque, ut celeriter
redirem; quod si igitur me diutius abesse sentirent, turbaret eos
elusa spes, nec mihi vita esset jucunda. Permittite igitur, ut eam,
eorumque famem obturem, et descendere faciam, quod suffocat; tum
statim ad vos redibo, praeparatus ad nocturnam confabulationem, donec
illuxerit aurora. Diximus igitur famulorum uni: sequere eum ad
familiam suam, ut celerius revertatur. Ivit ergo cum eo, sub axilla
portans ipsius peram, acceleraturus reditum. Moram autem traxit modum
excedentem, tum rediit puer solus; quem cum interrogaremus, quid
nobis fers nuntii de improbo? regessit: fatigantibus me duxit viis
tramitibusque in ramos divisis, donec perveneramus ad domunculam
vastatam. Ibi dixit: hic est locus quietis meae nidusque pullorum.
Tum petiit ut aperiretur porta, mihi vero eripuit peram dicens: per
vitam meam! onere me levasti, meritus es remunerationem; accipe
igitur consilium, quod e praestantissimis est consiliis et commodorum
hortis, et declamavit:
Quando dactylos habes recentes, ne differ eos comedere in annum
proximum;
Quando incidisti in aream, sume de spicis ibi conspicuis;
Sed postquam collegisti, ne morare, donec tenearis reti
venatoris;
Nec nimis penetra, quando natas, nam salus est in ripa;
Pete donum praesens, promitte futurum, et vende olim solvendum
solvendo statim;
Neque vero nimis diu mane apud socium, nam nemo unquam (majori)
fastidio fuit, quam adhaerens!
Adjecit: haec serva in reconditorio tuo et sequere in rebus tuis;
festina autem ad socios, Domino custoditus, et cum perveneris,
salutem meam perfer, admonitionem recita, et a me acceptam (regulam)
trade: vigilias per confabulationes maxima afferre damna, me vero non
supersedere corporis mei custodiendi cura, nec contrahere velle
ariditatem capiti. Dixit qui retulit. Cum versuum ejus argumentum
nobis patefecisset, improbantes versutiam ejus et astum invicem nos
reprehendebamus, quod eum dimittentes mendacio nos decipi passi
eramus. Tum discessimus austero vultu, manuum percussione affligente.
1. Palindroma intendit, idem sonantia, si singulae litterae a
fine versus initium leguntur, ac si leguntur ordine recto, ut
in vocibus: Anna, Otto, et versu: Signa te, signa, temere me
tangis et angis. Arabes eas tantum respiciunt hic litteras,
quae consonantium valorem habent.
2. Reliquos quatuor versus latinis litteris exprimere omittendum
rati sumus.
3. Impeditissimae linguae vir.
XVII
Cancrinus.
Narravit Haret Filius Hammami. Loco quodam, quo ex itinere
deverteram, deprehendi, oculos tollens, juvenes quosdam physiognomia
ingeniosorum praeditos et stellarum noctis pulchritudine, occupatos
in vehementissima disputatione et praeter modum flammante
controversia; quos ut adirem impulit cupido societatis et opinata
fructus concertationis decerpendi jucunditas. Cum autem adhaesissem
coetui eorum, istarumque margaritarum memet inseruissem filo, ac
interrogantibus: tune probatus es in praeliorum fervore et inter
alias tuam quoque demittere soles situlam? neutiquam — respondissem
—, e belli spectatoribus sum, filiis confossionis et percussionis non
annumeror, atque illi, desistentes me ultra sciscitari, aenigmatibus
proponendis fluminis instar iterum sese immisissent, en! in medio
circuli et corona sodalitii senex, quem extenuaverant curae ventusque
emaciaverat venenatus, ut adeo calamo evasisset siccior et forfice
macrior. At quoties respondebat, miranda prodebat, et Sachbani[1]
memoriam obfuscabat, quando disserebat; laetitia perfundebar ob
artem, qua praeditus erat, scopum percutiendi, quaque totam catervam
supereminebat, excellentiam. Nec destitit omnia obscura exclarare,
omnique collineare jactu, donec vacuae erant pharetrae et quaestio
simul ac responsio quiescebat. Videns igitur homines alimentis carere
et ad jejunium cogi, disputationem denuo instituendam implicitis
verbis innuit, eamque ut aggrederentur admoniti cum regessissent,
euge! quis vero materiam porrigit? num scitis, inquit, sermonem,
cujus terra est coelum et aurora vespera, duobus textum jugis, duobus
splendentem coloribus, sonantem in duas plagas, duabusque apparentem
faciebus; qui, quando oritur ab Oriente, satis lucet, et, quando
exsurgit ab Occidente, mirum in modum fulget? Dixit, et multitudo,
quasi taciturnitas ei immissa, aut divinitus ut silerent mandatum
esset[2], nullus eorum locutus, nullius lingua verbulum effata est.
Hinc, quoniam eos conspiciebat mutos ut pecora et tacentes ut
statuas, jam, inquit, longinquum vobis praefinio terminum prolongoque
morae funem; tum vero hic locus sit congregationis et diremtionis
statio; et, si ingenia vestra liberalia se praebuerint, laudabimus;
sin ignitabulum frustra percussum fuerit, ipsi ignem eliciemus.
Responderunt: per Deum! in talis maris profundo nobis non est, ubi
natemus, nec pascuum nobis in ejus littore; relaxa cogitationes
nostras a molestiis, proficiens fac donum paratam numerando pecuniam,
et assume nos fratres, qui saliant, quando salis, et praemium
solvant, quando postulas. Ad haec aliquantisper vultum demisit, dein
vero, dictis, inquit, vestris audiens sum et obsequens: theses ergo
meas excipite, et tenete, quae aliis tradere possitis:
1. Homo beneficiis mancipatur;
2. multum benefacere est generosi;
3. nota ingenui colligere laudes;
4. gratiam promereri idem est, ac felicitatis arborem sibi
fructuosam facere;
5. indicia liberalitatis praenuntia laetitiae;
6. adhibere comitatem gignit amicitiam;
7. nexus amoris flagitat sinceritatem;
8. veritas sermonis ornat linguam;
9. sermo disertus fascinus cordium;
10. rete voluptatis pernicies animarum;
11. taedium creaturarum mali mores;
12. prava cupido fugat pietatem;
13. inhaerere prudentiae habena salutis;
14. vitiorum exagitatio vitium pessimum;
15. perstringere lapsus labefactat amicitias;
16. sincera mens donum nobilitat[3];
17. salutiferum facere donum pretium precum[4];
18. difficultates suscipere allevat sequentia[5];
19. spes auxilii facilia reddit officia;
20. praestantia principis amplitudo pectoris[6];
21. amicorum fidorum decus calumniatorum odium[7];
22. praemium laudationum collatio donorum;
23. praemium donorum concessio votorum;
24. in errorem ducit egredi fines;
25. transgredi finem hebetat aciem;
26. mores negligere frustranea facit pietatis officia;
27. debitorum se oblitum simulare producit inobedientiam;
28. evitare suspiciones dignitates auget;
29. dignitates efferuntur adeundis periculis;
30. magnificae existimationes ope fatorum;
31. facta gloriosa exiguum sperando;
32. longa cogitatione emedullatur sapientia;
33. summum dominationis lenire[8] , imperium;
34. contumacia amittuntur expetita[9];
35. in terroribus de excellentia certant viri;
36. animisque de excellentia contendentibus differentiae
dignitatum;
37. affingente legato mendacia administratio deficit;
38. rebus collabentibus ingruunt terrores;
39. profert patientia victoriae fructum;
40. dignissimus laude industriosissimus quisque[10];
41. observantia tua imponitur amico te curandi officium;
42. amicitiae servorum visitatione dominorum[11];
43. ornamentum morum praestare fidem;
44. cognoscuntur fratres lenienda tristitia;
45. propelluntur inimici defendentibus amicis;
46. prudentes probantur societate stultorum;
47. respicere finem cavet exitia;
48. evitare dedecora extendit famam;
49. turpis injustitia dispellit fidem;
50. indoles ingenuorum in arcanis probatur.
Tum perrexit: haec verba ducenta eruditionem et adhortationem
continent; quique ea isto ordine deduxerit, ille nec contra
disputantem nec dissentientem habebit; at qui ordinem cupit invertere
et in calce ea redire facere[*], Arcana, dicat, sunt penes ingenuos,
et praestans fidei natura injustitiam dispellit, malaque fama
dispergit dedecus. Atque hoc tractu ea retrahere continuet, nec
vereatur, usque dum attigerit articulum extremum margaritarumque
ultimam: et beneficia multa et plena praestare ipsum hominis
beneficium est. Dixit relator: Postquam itaque sermonem suum
elegantem non minus ac utilem in medium protulerat, et experientia
edocti eramus, quantum alia prae alia excellat oratio, praestantiam
autem in manu Dei esse, qui eam tribuat cuicunque velit, quisque
nostrum se suspendit ab ejus lacinia, ultroque opum suarum particulam
ei largitus est. Meum vero donum accipere noluit, non paupero,
regerens, discipulos meos. Tum ego: esto Abu Seid, quamquam forma tua
externa concidit et desedit genarum aqua. Et ille, ego is sane, utut
extenuatus et exsiccatus et extremo marcore confectus sum. Ibi eum
reprehendere coepi, quod modo versus Orientem, modo versus
Occidentem, vagabundus tenderet. Sed dixit: non est vis, nec
potestas, nisi in Deo! et: Dei sumus et ad Deum revertimur! tum
dolente corde declamavit:
Fortuna gladium suum contra me strinxit aciemque acuit, ut me
terreret;
Somnum extraxit palpebris meis succensens et fluere fecit
oculorum venam,
Et circumegit me in climatibus, ut adeo peragrarem Orientem
secaremque Occidentem,
Et in omni tractu quotidie mihi sit ortus et occasus;
Sic peregrinantis persona mutata est, scopusque ejus sunt
longinqua.
His effatis abiit trahens axillas jactansque manus. Nos vero modo
oculis eum persequebamur, modo ei incidere contendebamus. Tum vero
non morati sumus, quominus solveremus considendi nexus, et
dispergeremur ut deliciae Sabaeae[19].
*
Sententiis istis retrogrado ordine legendis partim idem, partim
alius sensus, semper commodus, prodit. Non injucundum fuerit,
verba arabica inversa quid latine exprimant, appositum videre.
Habeas itaque.
1. Consilia sunt penes ingenuos;
2. fidei natura praestans dispellit injustitiam;
3. turpis fama extendit dedecus;
4. metus periculorum cavet malos exitus;
5. cernuntur stulti societate prudentium;
6. amici probantur propulsione inimicorum;
7. lenitur tristitia allevantibus eam fratribus;
8. fides cognoscitur dum boni mores servantur;
9. servorum decus visitatione dominorum[13];
10. sincerum pacta servandi studium sufficit pro
circumspectione;
11. oportet laborem exspectatae attemperare laudi;
12. victoriam mereri fructus est patientiae;
13. terroribus innotescunt rerum status;
14. deficiente prudente administratione inutilis fit legatus;
15. crescentibus pretiis apparent differentiae animorum;
16. quando de excellentia contendunt viri, ipsi terrores de
excellentia videntur contendere;
17. necessitate urgente irrita est contumacia;
18. cum dominatu conjuncta castigatio regiminis;
19. summum sapientiae enucleare cogitationes;
20. multum sperare prohibet ab agendo;
21. magna dignitas comparatur officiis praestandis[14];
22. honor animorum in adeundis periculis;
23. elatio gradus auget[15] suspiciones;
24. evitare inobsequentiam gignit officiorum exsecutionem;
25. pia officia oblivisci perdit mores;
26. migrare fines hebetat aciem;
27. transgredi extremum idem est, ac penitus sese in errorem
immergere;
28. adducit petita largitio munerum;
29. merces munerum est profusio laudum;
30. praemium delatorum odium amicorum;
31. decus pectoris amplitudo ejus[16];
32. commodus status praestans efficit auxilium;
33. certa notitia acquirendorum praemiorum officia leviora
efficit;
34. rogatio pretium est beneficii;
35. munera proficientia facere prodit bonam mentem;
36. sincera amicitia lapsus abolet[17];
37. exagitare male facta pessimum est flagitium;
38. quaerere salutem est habena prudentiae;
39. persistere abstinentem removet cupidinem;
40. mali mores dedecorant homines;
41. taedium animorum perniciem affert caritati;
42. rete cordium est incantatio loquelae;
43. diserta lingua ornamentum narrationum;
44. sincera adhortatio postulat amicitiam;
45. vinculum amicitiae flagitat comitatem;
46. hilaritate uti est signum liberalitatis;
47. initium felicitatis promereri gratiam;
48. acquirere laudes ingenuo, quod (avaro) recondere
divitias;
49. mos prompti[18] egregia perpetrare;
50. multa et perfecta beneficia praestare ipsum hominis
beneficium est.
1. Cfr. Cons. V. De se ipso Sachban dixisse fertur: Prima modo
fecerim verba, Jamanenses intelligunt, me corum esse oratorem.
2. A. v. aut verficatum (impletum) esset super eis verbum
silentii.
3. Vel: optima est doni pars.
4. D.S. Scholl. explicant: donum servare a reprobatione.
5. Vel: facilitat remunerationem.
6. Potest tamen etiam verti: amplitudo regni.
7. Vox, quam verti amicorum fidorum, notat quoquo pastores,
principes; odium explicari potest subjective et objective; hinc
variae dari possunt commatis hujus interpretationes.
8. Vel: castigare, parum et integrum facere.
9. Vel: litigando amittuntur necessaria.
10. Vel: meretur quisque laudem prouti laborat.
11. Vel: amicitiae dominorum visitatione servorum. E sententia
Ibnu’lsakati haec explicanda sunt e more magnatum Orientalium,
servos suos mittendi ad sui similes, ut eos salutent et de
habitu interrogent, quae res ad amorem inter propinquos et
remotos firmandum faciat.
12. D. S. Scholl. dicunt, sic Arabes compellare solere, ubi scire
velint, sitne quis vere is, quem eum esse putant.
13. Vel: re versa.
14. A. v. consensu cum divinis decretis. Non minus recte
explicatur ut supra: ope fatorum.
15. Vel: aufert.
16. Vel: liberalitas, simplicitas, ejus.
17. Vel: damnat, rejicit.
18. Vel: natura, character, generosi
19. *Dispergi at deliciae Sabaeae* significat: *plane dispergi*.
Sabaei enim, postquam amplissima fortuna gavisi erant, raptis
aggeribus hac privati et ex Arabia felice in varias regione
pulsi sunt.
XVIII
Singarensis.
Narravit Haret Fil. Hammami. Proficiscebar aliquando e Syria, petens
urbem prophetae, comitibus filiis Numeir, sociis omni bono et commodo
instructis, et Abu Seido, retinaculo festinantis, solatio orbi,
miraculo temporis, qui ob eloquentiam digitis monstrabatur. Et
contigit, cum pervenissemus Singaram[1], ut mercatorum aliquis
convivium institueret nuptiale, ad quos sine discrimine arcesseret
omnes, urbanos et deserticolas, ita ut vocatio ejus omnes in
universum invitans ad nostram quoque perveniret Caravanam. Annuimus
itaque invitatori et accessimus ad epulas, ubi hospes unius manus et
ambarum cibos proponebat, qui jucunditatem afferrent ori et placerent
oculis. Postremo vitreum adtulit, quasi ex aëre congelatum, aut
conflatum ex atomis volitantibus, aut ex aetheris[2] luce fusum, aut
quasi margaritae detracta esset cortex, copia impletum jucunda,
diffuso litum liquore, latice Tasnimi[3] inspersum, pulcherrimum non
magis aspectum praebens, quam jucundissimum exhalans odorem. Quo
praesente cum incenderentur cupidines et experiundi appetitus, jamque
eo esset perventum[4], ut impetus fierent in venationem ejus, et in
diripiendo audiretur exhortatio, exsiluit Abu Seid furentis instar,
et aufugit quantum a pisce se separat lacerta Lybica[5]. Nos continuo
enixe rogavimus ut rediret, nec esset similis Kudaro in tribu
Thamud[6]; ille vero, per resuscitantem e lapidibus mortuos! non
redibo, inquit, nisi ablatum fuerit vitreum. Quare cum non fieri
posset, ut ei non gratificaremur ejusque jurejurandum acceptum
haberemus, abstulimus illud, mentibus licet cum eo avolantibus
largeque fluentibus lacrymis. Reversus igitur ad accubitus locum, non
amplius sollicitus ob perjurium, interrogatusque causam, cur
surrexisset poculumque amandari postulasset, vitreum, inquit,
delatoris partes sustinet, et ex multis inde annis juravi, nunquam
fore, ut unus idemque locus me et delatorem simul includat. Quid,
reposuimus, tam grave sacramentum, quidve tam vehementem execrationem
tibi elicuit? Respondit: vicinum habebam, qui, blandiente lingua,
corde favebat scorpionem, et, dum sermo fragranti similis melli sitim
sedabat, intus gerebat venenum letale[7]. Cum hoc ut confabularer
adduxit vicinitas, et grata dentium strictio decepit, ut inirem
societatem; viriditas fimeti ejus allicuit, ut eo uterer compotore,
et fallax exterius impulit, ut frui vellem ejus fragrantia[8]. Sed
cum familiaritem contraxissem, eum aestumans vicinum ὁμοτοιχον,
apparuit violentus vultur, cumque me ei associavissem ut amico
familiari, prodiit serpens fraudulentus; benigne tractabam[9] nescius
eum, si propius adspiciatur, ex illis esse, quorum gaudetur
amissione, et affixus haerebam ignorans, eum, si dentes inspiciantur,
talem inveniri, qui cum fugerit exultatur. Habebam autem puellam tam
perfectae pulchritudinis, ut nulla cum ea certaret. Quando velum
deponebat, sol et luna erubescebant ignibusque ustulabantur corda;
quando labia diducebat ridendo, contemnebantur uniones et gratis
divendebatur corallum; adspiciens[10] excitabat curas et fascini
Babylonii veritatem confirmabat; loquens vinciebat cor intelligentis
et de montibus excelsis descendere faciebat rupicapras; egens sanabat
laesum et vitam reddebat sepulto. Quin imaginabar in gutture ejus
psalteria Davidis; canenti enim sese submittebat Mabad[11] et apage!
vocabatur Ishako[12], apage! Psalterium quando pulsabat, Sunâm[13]
vilescebat, postquam coetui suo princeps et fidejussor gaudiorum
visus erat; saltans cidares a capitibus defluere faciebat, et haud
secus exhilarabat, ac guttae saltantes in poculis. Nimirum eam
possidens despexi rubros camelos ornabamque consuetudine ejus collum
gaudiorum. Quo factum, ut vultum ejus a sole et luna defenderem, et
memoriam abigerem e viis confabulantium noctu; sollicitus eram, ne
ventus asportaret odorem formositatis, aut atich[14] eam
hariolaretur, aut fulgur eam deferret illustrans. At propter miseram
sortem meam et infaustum molestumque horoscopum accidit, ut crapula
vetere vino nata impulsus, vicino delationi dedito eam describerem.
Cum sagitta jam tetigisset scopum, tum demum rediit intellectus, et
persensi exitiale periculum et certam perditionem ejus, quod cribro
illi mandatum erat; quamvis equidem pactus eram, ut enunciata
reticeret, et quod enarraveram custodiret ut secretum, etiamsi quando
eum ad iram provocassem, et ille sese arcana, quasi in thesauro
reposita, servare, ut avarus recondit denarium, et vela (secretorum)
nequaquam, etiamsi in ignem immitteretur, dilacerare praetenderat.
Enim vero, praetermisso posthac non nisi die uno aut dierum pari,
urbis principi praefectoque gubernanti visum est, regis sui portam
petere, ut exercitum demandatum lustrandum offerret nubeque donorum
irrigaretur; qua mente cum munus secum sumere vellet, quod illius
animo conveniret, ut coram secreto ejus concilio offerret, pretia
dedit suis exploratoribus, largeque donavit grata, quicumque ipsum
voti compotem faceret. Ibi vicinus meus perfidus arrepsit ad dona
ejus; praefracto animo induens ignominiae loricam, nec curans
reprehensorem, accessit ad praefectum, avidus, indicavitque quod ei
secretum tradideram. Et subito familiares illius affluxerunt et
ministri ejus in me irruerunt; et impellebat me, ut eum, mihi
praeferens, margarita mea pretiosa honorarem, pretium quidem pro
arbitrio statuens; tantaque me oppressit tristitia, quanta Pharaonem
et copias ejus aquarum moles. Non desinebam propugnare, sed in cassum
cedebat propugnatio, et deprecari, sed frustra erat deprecatio; nam
quoties meam resistentiam crescere sentiebat, et augeri effugiendi
cupiditatem, criminis me insimulabat, in flammas erumpebat et cum
stridore dentes in me collidebat. Nihilo minus tamen lunam meam
relinquere mihi ipse non largiebar, et cor meum separare a pectore
meo, donec minae nanciscebantur eventum et increpatio esinebat in
verbera; tunc metus mortis persuasit, ut oculi mei nigredinem
permutarem flavedine numeratae pecuniae, delatore quidem praemium
praeter delicti conscientiam et dedecus ferente nullum. Ego vero ab
eo inde tempore Deo fidem dedi, me in posterum nunquam velle
conversari cum delatore; cujus cum natura propria sit vitreo,
delationis imagini, sacramenti mei fluctus ad illud quoque pertingit;
et haec est causa, cur dextram meam illuc non extendam.
Vos itaque, re exposita, ne reprehendite, quod per me in
diripiendis pastillis dulciariis impediti sitis.
Patet excusatio mei facinoris; et sane farciam rupturam,
quocumque possum vetere et novo,
Quamquam, quod vobis delibavi delicati sermonis,
Judicio sapientis, bellaria omnia suavitate longe superat.
Dixit Haret Fil. Hammami. Non solum ratam habebamus hanc excusationem
sed etiam laeti oscula infigebamus malis ejus, quid mirum?
regerentes, delatio et optimum olim mortalium percussit, ut adeo de
lignatrice dictum sit, quod dictum est[15]. Interrogantibus deinde
nobis, quid egerit vicinus delator et amicus male fidus, postquam
delationis ei plumasset sagittam et vincula amicitiae scidisset;
ille, resumsit, sese submittere et humiliare, deprecarique, per quos
id commode fieri poterat; ego contra obstinare, eum nunquam amico
vultu ad familiaritatem reducere, hesternumque revocare diem; et sic,
haud nutante eum arcendi proposito, nihil praeter repulsam ferebat.
Attamen non male habebat eum increpatio, nec erubescebat ob
perfricatam frontem, sed urgebat reconciliationis studia, novisque
identidem instabat petitionibus, nec liberavit me quidquam a
pertinacia ejus taedium afferente, nec illi voti consequendi spem
praecidit, nisi quidam ex pectore vulnerato[16] animoque saucio
versiculi. His inerat, quod diabolum ejus averruncaret et in
domicilio suo carceraret; his palam factis laetitiam dimisit nunquam
conciliandam, clamans vae! o exitium! desperavitque resuscitatum iri
amicitiam sepultam, ut infideles opinantur de mortuis. Precibus ergo
eum adorti sumus, ut versiculos recitaret et odorem eorum nos
olfacere permitteret; et annuit, hominem quidem properantem[17]
creatum esse adjiciens. Tum nullo contractus metu, nec flexus pudore,
ita cecinit:
Erat mihi compotor, cui merum propinabam sincerumque amorem,
amicum eum suspicans sollicitum;
Tum osoris instar me ab eo separavi, nam inventus est sanies
fervens
Antequam eum tentaveram, habebam eum socium fidelem, sed
spectatus est exenteratus, vituperandus;
Confabulatorem eum elegeram, sed delicto ejus pectus meum
vulneratum est.
Quem opinabar adjutorem misericordemque, illum persensi
execrandum et lapidandum;
Quem imaginabar officiosum, fundendo manifestatus est rebellis et
vilis;
Quem ex physiognomia judicabam zephyros spiraturum, nonnisi
ventum flare voluit venenatum.
Ipse, nullo a me affectus damno, morsu me laesit, quem desperat
medicus;
Res ejus, cum separaremur, inconcussa stetit, aegrotans ego
corpus abstuli.
Non fuit gratus[18], abundans fructibus, sed terrens,
adversarius.
Inde, cum eum expertus essem, dixi, utinam plane non fuisset,
nedum ut mihi esset compotor!
In odium mihi adduxit ipsam auroram, nam et matutinum tempus
reperitur delator;
Et noctem me induxit ut amem, tenebrarum enim nigror speculator
est taciturnus.
Absit, qui defert! etiamsi sinceram pollicetur amicitiam,
delictum et vituperii plenum est quodcunque agat.
Dixit; et hospes, audito carmine et rhythmis, cum pulchram aestimaret
laudationem et vituperationem, in venerationis suae pulvinar eum
promovens, principio lectuli sui honorifici assidere jussit,
allatisque decem patinis argenteis, sacchari et mellis dulcedine
repletis, haud idem, inquit, statuendum est in socios inferni et
paradisi, nec ex aequo comparatur innoxius cum malefico. Haec certe
vasa, quod secretorum adtinet retinentiam, piorum loco haberi debent.
Quare ne ea ablegari jubeas, nec Hudum addas Aditis[19]! Simul
mandavit servo, ut in mansionem ejus portarentur, quo pro lubitu iis
uteretur. Hic Abu Seid ad nos accedens, nunc, dixit, legite Suratam
victoriae[20], et vulnus laetamini consolidatum! Jam deus replevit
orbitatem vestram et pulchre rigata exhibuit cibaria, dulcedinumque
sub umbra vos congregavit, (ut veritas dicti appareat), fieri potest,
ut vos taedeat alicujus rei, sed prosit vobis. Cum autem in eo esset
ut proficisceretur, ut et patinae sibi donarentur rogatum ivit, et
convivatori, ad signa, dixit, comitatis pertinet, vas una largitum
esse cum muneribus. Reposuit: utrumque tibi habe et insuper servum;
mitte verba et abi in pace. Hoc audiens responsum Abu Seid prosiluit,
gratiisque actis, quales hortus agit nubibus, nos in tentorium suum
duxit, ubi, potestatem in dulcedines concessurus, manu versabat vasa
suisque dispertiebatur. Dein, nescio, inquit, utrum accusem
delatorem, an gratias ei habeam, vel, utrum oblivisci studeam facinus
ejus, an meminerim. Nam quamvis crimen commisit[21] et pessimam
exercuit delationem, tamen e nube ejus larga ista fluxit pluvia et
gladio ejus ista mihi parta est praeda. Jam vero animus fert redire
ad catulos meos et, contentum hoc lucro, nec me ipsum ultra, nec
camelos fatigare. Quamobrem valedico vobis, amicitiae foedus
intemeratum servaturus, vosque optimo custodi commendatos volo. Tum
ascenso jumento, viam relegit, ad familiam suam revertens, et,
jactanter progrediente camela, discedenteque amico aspectu, reliquit
nos ut symposium, cui deest dominus, aut noctem, cujus occidit luna.
1. Urbs ad occidentalem Tigridis ripam.
2. D. S. Scholl. explicant: *ex deserti luce*, quod in deserto
nihil lucem impediat.
3. Tasnim fons est paradisi; intendit autem aquam rosarum.
4. A. v. ut equites immitterentur in gregem ejus, et clamaretur
in diripiendo: ad taliones!
5. Quia vivit locis aridis.
6. Kudar Thamudaeus cameli prophetae Zalechi pedes incidit, quo
facto Deus tribum ejus perdidit; signaturque nomine ejus is,
qui aliis auctor est malorum.
7. Proprie: maceratum, conditum.
8. D. S. Scholl. habent: *ut clanculum in aurem ei loquerer*,
quod dum fit, aliorum odorem olfacimus.
9. D. S. Scholl. *comedebam cum eo*, quasi proprie interpretandum
sit, comedebam cum eo panem et sal.
10. Phrasis ambigua; potest etiam explicari: vocem extollens
ciebat luscinias.
11. Celebratissimus cantor, praecentor Medinensium, ortus a patre
nigro et matre candida, vixit initio Ommeijadarum.
12. Vir doctrina non minus, quam cantu, excellens tempore
Raschidi.
13. Sunâm, artis musicae peritissimus, etiam in aula claruit
Raschidi.
14. Hariolus e gente Dseibitarum, tempore Sil Arim; quamvis nec
sedere, nec stare posset, annos vixisse dicitur trecentos.
15. Scil. a Mohammede.
16. Vel: vindictae cupido.
17. Ludit ambiguo. Homo scilicet fertur terra, vel luto, creatus;
vox autem hic pro luto adhibita notat etiam properantiam.
18. A. v. placens, admirationem excitans.
19. Aad notus est propheta ad corrigendos Aditas missus.
20. Caput Korani XLVIII hanc habet inscriptionem.
21. A. v. praecedere fecit, praemisit.
XIX
Nisibenus.
Narravit Haret Hammamita. Anno quodam praeterito Iraka sterilis erat
ob adversa pluviarum sidera. Viatores ibi loquebantur de agro
Nisibeno, commodaque incolarum ejus, largo proventu gaudentium, vita.
Ascensa igitur camela Moharitica, hasta stapedi infixa Samharitica,
profectus, jactabar de regione in regionem, tractabar de valle in
collem, donec perveniebam emaciatus in emaciata. Quam cum decumbere
sivissem in fertili pascuo, et lucratus essem pasturae sortem,
proposui in eo deponere collum, hospesque versari inter incolas,
donec ubertate gauderet siccus annus, visitarentque patriam meam
pluviae vernae. At per Deum! oculus meus, non rigatus erat levissimo
somno, nec dum pepererat dies ille noctem, cum invenirem Abu Seidum
Sarugensem, gyrantem in oris Nisibenis, fructus decutiendo fortunam
experientem, modo adversam, modo secundam, spargentemque de ore
margaritas, dum manibus emulgebat lactis fluxum. Studium ibi meum
animadverti praedam obtinuisse, et sortem meam solitariam evasisse
geminam; nec desinebam umbram ejus persequi, quocunque agitabatur, et
sermonem ejus excipere, quotiescunque proflabat; usque dum ei
supervenit morbus, cujus longinqua erat meta, cujusque cultri adeo
carne denubant ossa ejus, ut paene vitae vestem ei exueret, eumque
traderet Abu Iachjae. Cruciabar autem ob deficientem adspectum ejus
amissamque rigationem, ut lactens, quando ablactatur, et longe
remotus a desiderato. Tum sparsus est rumor, pignus ejus deperisse,
mortem unguem ei infixisse; omnesque amici ejus, tremenda haec
divulgantium nuntio conturbati, confluxerunt in aream ejus citato
gressu:
Stupentes, angore vacillantes, quasi lactati vetusto vino;
Profundentes lacrimas, findentes vestimenta, percutientes genas,
vulnerantes capita;
Optantes ut fata, dum illi parcerent, pretiosa et animos ipsorum
obruissent.
Dixit, qui retulit. Ego, adjunctus amicis, festinavi ad portam ejus.
Cum vero advenissemus ad aream et percipiendis de statu ejus
certioribus intenti essemus, exivit ad nos puer, risu diductis
labiis, sciscitantibusque, quomodo senex se haberet in morbo, quaeque
ei esset se commovendi vis, respondit: in pugillo morbi erat et
vehementissimae febris contritu, ita ut tabes eum extenuaret,
planeque exhauriret malum exitiosum, cum Deus summe laudandus vitae
residuum confirmaret, quo facto ex animi deliquio emersit;
revertimini ergo viis vestris et exuite terrores vestros; est enim,
ac si jam exiret et rediret certaretque propinando merum. Nos, magni
facientes hunc nuntium, postulabamus, ut eum videre liceret. Ille
introivit indicans, tum prodiit permittens; et intrantes habuimus
(amicum) obvium, lingua utentem agili, considebamusque circa sellam
ejus, acute spectantes omnem lineam; ipse quoque oculos in coetu
gyrans dixit: intuemini filiam momenti!
Deus me restituit, gratiae ei agantur! a morbo, qui paene me
delesset,
Sanitatemque donavit; quamquam non est refugium a morte nasum
annulo trajiciente.
Non mei oblitus est, sed ad consumtionem usque vitae alimenti me
distulit.
Quando *destinata* adest; non juvat propinquus, nec tutela
Kuleibi[1] eum defendit.
Nil autem curo, hodiene veniat terminus, an prorogetur in
terminum alium;
Quid enim gloriae est vitae, qua spectamus miserias, tum eis ipsi
affligimur.
Dixit; et cum ei imprecati essemus prolongationem vitae et metus
propulsionem, nos invicem exhortati sumus ad surgendum, ne crearemus
taedium. Sed reposuit: nequaquam; commoramini potius apud me per
hujus diei candorem, ut delectante sermone tristitia mea levetur; nam
confabulatio cum vobis est animi mei alimentum, hilaritatisque meae
magnes! Praehabentes igitur quod ei placebat, caventes ab
inobedientia, caedebamus sermones, debutyrantes cremorem, rejicientes
spumam, donec aderat tempus somni meridiani, linguasque taederet
uniuscujusque verbi. Erat autem dies ferventissimi aestus, maturans
hortorum fructus. Dixit: dormiendi appetitus inclinavit colla vestra
et pabulatum ivit in oculorum vestrorum angulos; adversarius ille
quidem strenuus, petitorque non repellendus; jungite illi igitur
somnum meridianum, regimine utentes vulgatis traditionibus. Dixit
relator. Secuti igitur dicta ejus dormivimus et dormivit ipse; Deus
autem feriit aures, effuditque somnum in palpebras, ut exiremus e
regno existentium, dormiendo averteremur ab adoratione, nec
expergisceremur, nisi postquam aestus sedatus erat et dies evaserat
senex. Quo facto lotione nos lustravimus ad precationem tacitam,
persolvendumque, quod religio imponebat, debitum; tum cum impetu
aggressi sumus reditum illuc, ubi solveramus clitellas. Sed Abu
Seidus, conversus ad catulum suum, natura et forma ipsi similem,
dixit: videtur mihi *pater culturae* carbonem incendisse in eorum
intestinis; voca ergo *patrem congregationis*, qui omnibus
esurientibus est arridens nuntius; hunc fac ut sequatur *pater
jucunditatis*, qui omnem injuriam perfert; hunc auge *patre amati*,
qui omni amatur cordato, versatus inter ustionem et macerantes
dolores; tum cita *patrem penetrationis*, optimum euge! socium; nec
non *patrem auxilii* adesse jube, cui non par est in auxilio ferendo;
et si insuper adduxeris *patrem pulchritudinis*, quantam ille
explicabit pulchritudinem! Festina vero etiam accire *matrem
hospitalitatis* (ciborum hospiti proponendorum), quae in memoriam
vocat Chosroem; nec obliviscere *matrem consolidationis*, nam quot
ejus sunt laudatores! accersaque *matre liberationis* impetus fiat
absque criminis metu. Sigillum autem sit *pater gravitatis*, qui
solatium est omni tristi; cui si addideris *patrem celsitudinis*,
nomen tuum ex avarorum ordine deletum erit. Cave tamen, ne *duo
trementes* afferas, priusquam onus sumtum fuerit jumentis
separationis; sed quando homines desierint infigere manus,
tractaverintque *patrem lenitatis*, tum circumire jube *patrem
generositatis*, qui est generositatis index! Dixit; et filius
intellectis, subtilitate prudentiae, subtilibus illius nutibus,
circumferebat suavitates et suave (aroma), donec sol indicabat
discessum. Cum autem valedicere convenisset dixissemusque: nonne
vidisti hunc diem egregium, ut aurora ejus apparuit atra et vespera
lucida? adoravit diu, tum capite sublato inquit:
Ne desperes, ingruentibus malis, de liberatione dispulsura curas!
Saepe ventus venenatus, orto subinde zephyro, abiit;
Saepe elatae sunt nubes ingrati, sed dissipatae, priusquam
effunderent;
Saepe metus fuit ab fumum ligni, sed non prodiit ex eo flamma;
Saepe orta est tristitia, sed e vestigio occidit!
Firmus igitur sis terrore invadente; nam tempus est pater
miraculorum;
Et spera a spiritu Dei gratias non cogitatas!
Dixit; et ut nobis dictaret, rogavimus, versus excellentes; postea,
Deo O. M. actis gratiis, valediximus, laeti illius sanatione,
obstricti beneficentia.
Explicatio metonomiarum Tofeiliticarum et metaphorarum Suphicarum,
hoc consessu occurrentium.
*Abu Iachja* est angelus mortis; *pater culturae* fames, quae vocatur
etiam Abu Malek, sive *pater possessoris*; *pater congregationis* est
mensa; *pater jucunditatis* panis albus; *pater amati* hoedus; *pater
penetrationis* acetum; *pater auxilii* sol; *pater pulchritudinis*
olus. *Mater* vero *hospitalitatis*, sive ciborum proponendorum,
vocatur Sakbag, acidus cibus, nostrum *ragout*, a Chosroe, Persarum
rege, introductum; *mater consolidationis* est Harisa, spissum
pulmentum e tritico et carnibus; *mater liberationis* Gusabet, panis
superimpensa, carne pinguedine imbutus et sic obsonii curatione
liberans; *pater gravitatis* Chabiz, cibus e dactylis cum butyro
mistis, sic dictus a magno pretio; *pater celsitudinis* Falusak,
edulium ex amylo et melle, Europaeorum ergo fere *tarte*; *pater
lenitatis* Rhasul, id, quo eluuntur sordes; *duo trementes* sunt
*pelvis* et gutturnium, et *pater generositatis* suffitus.