Sanguinem seres, non lacrimas, quando videbis, nullam summam

Prodesse in atrio conventus, nec patruum, nec avunculum.

Est mihi, quasi te viderem, ut in profundum demitteris et

mergeris,

Familiaque te tua tradit angustissimo foramini.

Corpus jacet exporrectum, ut id devorent vermes,

Donec lignum tritum est, putrueruntque ossa.

Tum non refugium, quin prodeas parata via,

Ponte porrecto super ignem tendentibus.

Quot duces jam errarunt, et gloriosi humiliati sunt,

Quotque docti caespitarunt, clamaveruntque, o malum mergens!

Praepara igitur festinanter, inconsiderate, quo dulcescat amarum!

Vita tua prope abest ab interitu, necdum conversus es a

peccatis.

Nec confide fortunae leni et laetificanti,

Invenireris alioqui ut deceptus vipera, spuente venenum!

Deprime elationem tuam! mors tibi occurrit;

Iugulo, ossibus, inhaeret, nec cedit, quando impetum molitur.

Cave, ne asperum te praebeas, adjutus fortuna,

Verbumque frena fugax; felicissimus est, qui frenat!

Subleva fratrem moeroris, et fidem habe, si loquitur,

Et corrige malefactum! bene illi, qui correxit!

Pluma eum, cujus plumae defluxerunt, bonis, quae omnibus

communis, et quae habes propria;

Nec dole detrimentum, nec avidus collige;

Malos mores odi; manum assuefac liberalitati,

Nihil curans vituperantes, dum eam removes ab avaritia;

Animae para commeatum bonum; evita, quorum in fine est noxa;

Instrue navem itineris et metue abyssum maris!

Haec sunt, amice, quae praecepi, monuique ut, bonus monitor;

Beatus vero vir ille, qui praeceptis meis viam suam dirigit!

His dictis anteriore manicae parte retegens brachium firmiter

ligatum, non ligamentis fracturae, sed fraudis, liberalitatem

provocatum id extendit, habitu impudentiae, coetumque vulsit, donec,

farta erat manica et impleta; tum tumulo descendit, donis acceptis

gaudens. Dixit, qui retulit: equidem a tergo traxi limbum vestis

ejus; quo facto se convertit haud invitus adspexitque salutans. Et

ecce! erat Abu Seid, cum forma sua propria et mendaciis, cum ornatu

suo et turpitudine. Proinde ei dixi: quousque o Abu Seid insidiosa

nectis orationes artificia, ut capias praedam, nec curas

vituperantem? Respondit sine pudore et meditatione:

Intellectum adhibens, mitte vituperium!

Dic mihi, num hodie vides ullum mortalium,

Qui non alea vincat populum,

Quando plena ei est potestas?

Ego vero, apage, inqui, senex inferni, jumentum dedecoris! Nemo tibi

similis est gratia manifesta et spurcitie recondita, nisi fimus

argento obductus aut latrina calce illita. Sic separavimus nos, ego

dextram petens, ille sinistram, ego versus austri flatum tendens,

ille septemtrionum.

XII

Damascenus.

Narravit Haret Flammamita. Consessi Iraca Rhutam; equos quippe

possidens paratos, optima gaudens fortuna, otio conversus ad ludicra,

plenitudine uberis agitatus. Quam cum attigissem animo fatigato et

emaciatis camelis, repperi eam, ut describitur narrantium linguis,

continentem omnia desiderata et delectantia oculos; et, laudans

gratiam incepti, freno dato cupidini, frangere coepi sigilla

voluptatum, decerpere fructus gaudiorum. Tandem caterva aliqua Iracam

proficisci instituebat; ego vero animum jam receperam, visitabatque

me, ut a mortuis rediens umbra, memoria domus desideriumque

cisternae; dissolvi itaque tentorium absentiae et instruxi equum

cursorem reditus. Cum autem parati essent socii et de omnibus quam

optime convenissemus, iter suscipere metuimus sine comite protectore,

et in omnibus tribubus ejus modi virum quaesivimus, mille artes

adhibentes, talem ut inveniremus. Sed nulla inveniebatur in gente, ut

in mentem veniret, nullum adeo reperiri in universo viventium genere,

nutantibusque propositis profecturi deliberationis causa stabant ad

portam Gairun, nec desinebant nectere et solvere et, modo firmiter,

modo simpliciter, funem (consilii) torquere, donec mussitatio

cessabat et ceciderat omnis spes. Erat autem eorum e regione vir,

nota juventutis, veste monachorum, manu gerens corollam sphaerularum,

usitatam mulieribus, oculis prodens vigilias. Hic visum fixerat in

coetum exacueratque aures, ut sermonis aliquid furaretur; jam, cum

revertendi momentum adesset, arcanumque ei patuisset, incepit: o

homines, moeror vester fugiat, anima sit vobis secura! Ego vobis

tutamen dabo, et terrorem vobis abigens, et obediens. Dixit relator.

Rogavimus itaque, ut tutamen illud nobis notum faceret, optimum

pollicentes praemium pro tutela in itinere. Regerente autem illo,

verba esse suggesta per somnum, quibus se defenderet contra hominum

dolos, alter nostrum alterum adspiciebat, visumque vertebat modo

sursum, modo deorsum. Hinc animadvertens, nos sermonem ejus justa

ratione destitutum aestimare, suspicarique vanum, cur, inquit, serium

habetis pro ludicro, aurumque meum pro scoriis? Per deum! quoties

secui regiones terrorum et vortices penetravi periculorum, hoc mihi

suffecit pro tutore, et locum supplevit magnae pharetrae. Insuper

dubium vobis dispellam et metum, qui vos invasit, extraham, eo, ut

ipse vos comiter in deserto, et socium me praebeam in Samâva, nec non

paciscer ut, promissa si evenerint, fortunam meam bonam sortemque

pulchram faciatis, sin os mendax repertum fuerit, dilaceretis mihi

corium et fundatis sanguinem, Dixit Haret. Hammamita. Coelitus nobis

indebatur, visioni ejus nocturnae fidem addere sermonemque ejus verum

aestimare; desinentes cum eo contendere, contendebamus, quis eum in

camelum reciperet, et fracta rationibus ejus omni remorae ansa,

rejecto metu et illudentis et infesti, oneratisque camelis, jam

aderat discessus. Hic eum rogavimus, ut declamaret formulas suas

magicas, quibus in reliquum uteremur amuleto. Reposuit: quisque

vestrum matrem (primum caput) Corani recitato, quotiescunque ingruunt

duo tempora (nox et dies); tum adjiciat lingua venerantis, voce

reverentis: O Deus, qui vivificas ossa, pellis calamitates, protegis

a metuendis; qui liberalis es in conferendis praemiis, refugium

egentium; solitus, remittere et dare salutem; propitius sis

Mohammedi, sigillo prophetarum, jussorum tuorum nuntio, et lampadibus

cognationis, clavibus victoriarum! Libera me a suggestione diabolorum

et impetu imperatorum; a calamitate impiorum, repugnantia in te

rebellium, transgressione transgredientium, inimicitia adversantium,

victoria vincentium, rapina rapientium, dolis dolose circum

venientium, insidiis insidiose opprimentium! Et tuere me, o Deus,

contra injuriam vicinorum et vicinitatem injustorum; defende a me

manus defraudantium; educ me e tenebris perversorum, colloca me vero,

gratia tua, in numero bonorum! O Deus, serva me terra patria et

peregrina, redeuntem et absentem, reducentem et educentem,

commorantem et abeuntem, versantem et revertentem! Salva animam et

animo cara; honorem et supellectilem, numerum et apparatum,

habitaculum et lectum, robur et statum, refugium et facultates; nec

injice mihi turbationem, nec dominum statue incursionibus deditum, at

regem victorem! O Deus, custodi me oculo tuo et potestate, concede

mihi pacem tuam et gratiam, bea me amore tuo et benedictione, nec

committe me custodiae alius; da vero salutem non desinentem, dona

commoditatem vitae non caducam, cave mihi a timendis angustiis,

contege e contra syrmate beneficiorum, nec hostes ungues in me figere

sine, tu, qui audis preces! Tum humi defixit oculos, nec convertens

visum, nec edens sonum; ut diceremus, metus eum obstupescere facit,

aut animi deliquio obmutescit. At caput erexit et anhelans dixit:

juro per coelum stellis consitum et terram vallibus plenam, per aquam

fluentem et lucernam ardentem, per mare murmurans et ventum pulverem

dispergentem, hoc esse ex amuletis maxime faustis, magisque defendens

quam indutos galeis; hoc qui legit, dum ridet aurora, ei non

metuendum erit infortunium usque ad crepusculum; quique id mussitat

apparente obscuritate, tota nocte securus erit a furibus. Dixit

relator. Impressis ergo dictis illis memoriae, donec tenebamus,

certatimque recitatis, ut non oblivisceremur, profecti sumus, jumenta

instigantes precibus, non cantu agasonis, et onera defendentes

verbis, non armatis. Socius autem noster, quamquam nos visitabat

vespera et mane, non postulabat promissa, donec conspicua erant

excelsa Anae; ibi demum dixit: succurrite, succurrite! Quo facto

admovimus signata et occultata, in conspectum duximus vinculis

constricta et sigillis custodita, dicentes: exige quod placet, nos

invenies consentientes. Sed nihil ei jucundum videbatur, praeter leve

et splendens, nihil decorum, praeter nummos; ex his ergo sumsit, quod

paupertatem suam sarciret, onus; tum crumenae sectoris instar nos

reliquit, aufugitque, ut solet argentum vivum. Nos vero contristati

discessu ejus, perculsi fuga, non desinebamus eum vocare omni

praecone, et de eo sciscitari omnem errantem et recta ducentem, donec

nobis dictum est, illum, ex quo intrarit Anam, non discessisse ex

oenopolio. Hujus sermonis scoriae me alliciebant, ut fundere

tentarem, et me inserere, cui inseri non solebam, noctisque sub finem

intravi in tabernam habitu mutato. Et ecce! senex veste Aegyptiaca

(colorata) inter cados et torcular, circum eum pocillatores

pulchritudine vincentes, candelae radiantes, myrtus et jasminum,

fistulae et testudines; et ille modo clarum sibi vinum cadis elicit,

testudinisve sonos ciet, modo odore gaudet florum ludicrisve cum

hinnulis sermonibus. Ego autem, cum simulationem ejus perspexissem,

quantumque hodiernus ejus habitus ab hesterno distaret, dixi: vae

tibi o exsecrate! oblitusne es diei Gairun? Hic in vehementissimum

effusus est risum; tum cecinit modulans:

Peregrinantibus me adjunxi, deserta peragravi, a gloriatione

abstinui, gaudia ut decerperem;

Fluctus vadavi, equos domui, ludi et laetiae syrma ut traherem;

Gravitatem amovi, agros vendidi, ut vinum potarem, e poculo

sorberem;

Et nisi cupido bibendi vini, non fatum esset os meum orationem

pulchram,

Nec propulisset dolus meus socios in terram Irakae, corollam dum

ego ferrem.

Nec excande ira, nec clama, nec vitupera! excusationem vides

sufficientem.

Et abstine mirari, senem commorari, loco viridi, cados inter

plenos!

Nam vinum vetus corroborat ossa, sanat morbos, pellit angores,

Clarissimaque est laetitia, quando gravitas removit et abjecit

vela pudoris;

Ac dulcissimus est amor, quando deperiens desiit abscondere

desiderium et manifestat.

Ergo effare desiderium, frigera intestina, quodque tibi molestum

fuit lignum, eliciat flammam!

Sana vulnera, extrahe curas, filiâ vitis, omnibus exoptatâ;

Immo oblectare te vino vespertino, cum pocillatore, pellente

desiderii dolorem, quando refragatur,

Et cantatore tollente vocem, moventem montes ferreos, quando

tollitur;

Nec obtempera adhortatori, non licitum habenti, conjungi cum

pulchro, quando concedit;

Et utere dolis, etiam absurdis, nec cura quod dicant, sed sume

quod convenit;

Patrem adeo linque, quando tibi adversatur; extende retia et

venare quod appropinquat;

Fidus amico, avarum pellito, largire pulchro, donare continua;

Poenitentiâ autem servare antequam abis, nam qui liberalis portam

pulsat, ei aperitur!

Dixi: euge, euge, tuam elegantem orationem; phui, phui, errorem tuum!

At, per Deum! qua de radice arbor tua? nam animo meo nimis perplexus

est sermo tuus artificiosus. Respondit: non mihi placet de me loqui

clare, sed potius per metaphoras.

Ego prodigium sum temporis et miraculum populorum;

Versutus, qui dolos nectit inter Arabes et Persas;

Praetera autem filius egestatis, quem fortuna injuste tractavit

et fregit;

Pater filiorum, non absimilium carni in lanionis assere positae;

Frater paupertatis, numerosam habens familiam, ideoque non

reprehendendus, quando dolose agit.

Dixit narrator. Tunc ego scivi, eum Abu Seidum esse, onustum

scandalis et vitiis, fucantem faciem canitiei, maleque me habuit

magnitudo sceleris et turpitudo aquationis. Proinde ei dixi lingua

dedignantis, libertate familiaris: nonne tempus tibi est, o senex,

abstinere a malo? Quod aegre ferens murmuravit, iratusque cogitationi

se immersit; tum dixit: nox est laetitiae, non disputationis, et

opportunitas bibendi vini, non dimicationis; mitte ergo inceptum,

usque dum conveniamus cras. Et reliqui eum malignitatis ejus metu,

non, quod fidem habebam promissis, pernoctavique lugubri poenitentiae

veste, quod pedem protuleram ad filiam vitis, non virtutis, ac Deo

summo, laudando, juravi, me posthac nunquam introiturum tabernam

vinariam, etiamsi acciperem regnum Bagdadi, nec accessurum ad

torcular, etiamsi reciperem tempus floridum juventutis. Tum

adscendimus rubicundos nostros (camelos), luci propinguis tenebris,

liberumque spastium reliquimus duobus senibus, Abu Seido et diabolo.

XIII

Bagdadensis.

Narrat Haret Hammamita. Conveneram in oris Tigridis cum poetarum

magistris, quorum ne pulverem quidem assequeretur certans, nec ullus

palmam in stadio praeripere tentaret, immersique eramus colloquio,

flores pudore suffundente, adusque meridiem. Cum autem defecisset

cogitationum fluxus animaeque appeterent nidos, conspeximus vetulam e

longinquo appropinquantem currentemque celer ut equus, quam

sequebantur pueri graciliores quam fusi, debiliores quam pulli

columbini; cumque nos vidisset, non moram traxit, quin superveniret,

et coram stans dixit: Deus vivificet facies vestras, etsi mihi non

cogniti estis! Sciatis, o refugium spei et columina viduarum, me esse

e principibus tribubus, primoribus gemmarum custoditarum. Familia mea

et maritus non desistebant tenere *pectus*[1], incedere in

*corde*[2], concedere *terga*[3] et porrigere *manum*[4]. Sed cum

tempus perdidit *brachia*[5], afflixitque hepata *laterum*[6],

tergumque desedit in ventris *cavitatem*[7], tum distitit *visus*[8],

non inhaesit *supercilium*[9], abiit *oculus*[10], vacua fuit

*vola*[11], durus fuit *cubitus*[12], concidit *dextra*[13],

prodierunt *ulnae*[14], nec mansit nobis *dens anterior* aut

*caninus*[15]. Et ab eo inde tempore, quo vita mea viridis cinerum

colorem contraxit, et defecit *amatus fulvus*[16], niger evasit dies

meus candidique facti sunt nigri cincinni, ut mihi condoleret

inimicus *caesius*[17], desiderataque esset mors rubicunda. Sequuntur

autem me, quorum adspectus enarrat statum et pallor est interpres,

meta precum extrema frustulum est jusculo tinctum, votorum summa

vilis vestis. At juravi, me pudorem non esse deposituram, nisi coram

nobili, etiamsi morerer calamitate. Iam vero *socia*[18] mihi

insusurravit, apud vos inveniri auxilium, indicavitque pectoris

physiognomica, vos esse fontes donorum. Deus autem juvet virum, qui

juramento me meo liberet praesagiumque verificet! Et hoc dicens me

adspexit oculo festucis inopiae laeso, sanitatem flagitante a

liberalitate. Continuavit Haret Hammamita. Intellexeramus eloquentiam

expositionis venustatemque metaphorarum; diximus ergo: prosa tua

oratio nos in tentationem duxit; quomodo jam se habet texta[19]?

Respondit: aquam fluere facit de saxo, nedum de testa. Reposuimus: si

nos eis addere volueris, quibus bibere des, non parcemus te

consolando. Dixit: primum ego vobis ostendam status mei notas, tum

propinabo de carminibus meis; et produxit manicam indusii triti,

prodiditque habitum vetulae edentulae; tum declamavit:

Deo conqueror, ut aegrotus, injuriam iniquae irataeque fortunae.

O homines! de gente sum aliquantisper divite, cui fortuna

indulgebat,

Cujus famae non erat detrectator, cujus gloria late sparsa.

Quando pabulum deerat anno tristi, ipsi erant abundans pratum;

Noctu proficiscentibus lucebant eorum ignes, hospitem excipiebant

carne recente;

Nunquam vicinus pernoctabat esuriens, nec terrori dicebat, status

est suffocationis.

Sed fortunae mutationes siccarunt maria liberalitatis, quae

nunquam siccatum iri opinabar

In terrae ventrem descenderunt leones protectionis et

consolatores aegroti;

Vehiculum, postquam jumenta erant, est viae dorsum, habitaculum,

postquam erant colles, montium est pes;

Et pulli mei non desinunt lamentari ob adversitatem omni die

splendente,

Quando pius noctu vocat dominum, vacant eum redundantibus

lacrimis.

O qui nutris corvum in nido suo, sanasque os fractum et denuo

ruptum,

Destina nobis, o Deus, hominem, cujus existimatio a vituperii

spurcitie munda est et lota,

Qui famis ignem nobis extinguat mixtura lactis acidi aut

debutyrati!

Quisquamne vero liberet eos ab opprimente malo, mererique velit

gratias longas latasque?

Per illum, quem demissae adorant antiae[20], die, ubi facies

apparebunt nigrae et candidae!

Hi nisi essent, non detegerem genam, nec converterer ad pangendum

carmen.

Dixit relator. Et, per Deum! versibus suis fiderat praecordia

eliciebatque abscondita crumenarum, ut dono eam afficeret, cujus mos

erat largiri, lubenterque donaret, cujus voluntatem desperabamus. Cum

autem replesset loculum auro, et a nobis omnibus tulisset beneficium,

convertit sese, sequentibus parvulis, ore gratiis agendis patefacto.

Sed coetus digressam propius cognoscendi cupidus erat, ut scirent,

quem in locum ceciderit beneficium, et in me suscepi arcanum

aenigmaticum explorandi officium, surrexique, premens vestigia

vetulae, donec forum intraret confertum hominibus, se invicem

urgentibus. Hic immersa in gurgitem, et sic liberata a pueris

rudibus, declinavit libero animo in vacuum templum, removitque pallam

ac destruxit velamen, dum ego per portae rimam spectabam,

contemplatum, quid proditurum sit miraculi. Et cum recessisset

instrumentum pudoris, genas Abu Seidi vidi splendentes, et in animo

habui, in eum irruere, ut corriperem ob facinus, quod aggressus erat.

Sed aegrum se ostendens, ut inobsequentes, modulantem extulit vocem

abiitque canens:

Utinam scirem fortunae meae cognitane sit mea potestas,

Cognitaque sit demersio in fraudes, an non cognita?

Quoties vici filios ejus dolo meo et astu!

Quoties prodii contra eos nota mea forma et simulata,

Alios venans sermone, alios versibus,

Alias mentes aceto seducens, alias vino,

Modo prodiens ut Zachr, modo ut soror Zachri.

Si enim tota vita tenuissem viam consuetam,

Frustrata esset sagitta et scyphus, mansissetque inopia et

miseria.

Dic ergo reprehendenti, haec mea est excusatio, quo me excuses

habes.

Dixit Haret Hammamita: cum autem mihi apparuisset status ejus

revelatus et inauditum facinus, quamque versibus exornaverat,

excusatio, perspexi, daemonem ejus rebellem non audientem esse

reprobationi, sed facere quod libeat flexaque habena ad socios,

aperui eis, quod monstraverat adspectus, qui, dolore pleni ob perdita

dona, juraverunt, repulsam dare vetulis.

1. Supremum locum.

2. Centro.

3. Iumenta.

4. Beneficia.

5. Adjutores.

6. Sociorum.

7. Inversus est status.

8. Qui visitaret.

9. Protector.

10. Nummus.

11. Desiderata est quies.

12. Ignem non emisit igniarium.

13. Potentia.

14. Discesserunt comites.

15. Neque juvencus camelus, neque vetustus.

16. Nummus aureus.

17. Barbarus, cui tribuuntur caesii oculi.

18. Anima.

19. Versus.

20. Eminentiores homines.

XIV

Mekkensis.

Surrexi ex urbe Salami (Tigridis) ad obeundam peregrinationem

religione praescriptam, et cum perfecissem ope Dei mundationem,

deposuissemque unguentorum usum et libidinem, ingruit in montis

declivitate, ubi convenire solent peregrinantes, vehementissimus

aestatis ardor, coactusque quaesivi, quod meridiei aestum defenderet.

Et cum commorarer sub tabernaculo e corio concinnato cum sociis

comibus, et ferveret fornax glareae, vaporque coecaret oculum

chamaeleontis, supervenit nobis senex decrepitus, quem sequebatur

juvenis adultus. Salutante autem sene ut eruditus, excultus, et

alloquente ut cognitus, non ut peregrinus, mirantes quae spargebat de

margaritarum filo, libertatemque non concessam, quis es, diximus, et

quomodo intrasti sine venia? Respondit: rogans equidem sum et petens

auxilium; secretum miseriae meae non est absconditum; me adspicere

sufficit pro intercessore. Quod autem adtinet aditum ad vos, de quo

quaeritis, non est ex miris, cum liberales non ferant seclusionem.

Interrogavimus ergo, quo modo viam ad nos invenisset; quoque usus

esset ad nos duce. Dixit: liberalitati odor est, cujus aurae se

diffundunt et ad pratum, unde spirant, adducunt. Sparso ergo aromate

vestro ductus sum ad splendorem beneficiorum, vestrorum, laurique

vestri spiramentum praedixit felicissimum a vobis reditum. Percontati

hic sumus, quid corde habeat, ut obiremus eum juvandi officium.

Dixit: mihi est cura, nec minus filio quoque, quod petat. Diximus:

utrumque desiderium explebitur, et ambo eritis contenti; sed primum

sit primum. Dixit: omnino, per eum, qui expandit septem terras: tum

prosiluit ad loquendum, ut qui exsilit e vinculis, declamavitque:

Ego vir sum, post dolorem et molestiam eo redactus, ut ultra

proficisci nequeat.

Via mea nimis est longa, quam cui sufficiat cursus meus

tolutilis;

Nec habeo auri signati, quod aequet sinapis granum;

Consilii fons est obturatus, illuditque mihi stupor;

Si pedes proficiscor, metuendi sunt casus exitiosi;

Si post socios relinquor, deest commeatus.

Ideo surgunt suspiria, descendunt lacrimae.

Vos autem estis pascuum sperantis, scopus quaerentis;

Dona vestra profunduntur, ut non profunditur e nubibus;

Cliens vester est tutus; divitiae vestrae sunt praeda;

Nemo territus ad vos confugit, metuitque porro vicissitudines,

Nec ulla spes liberalitatem vestram mulsit, quin donata sit.

Flectat itaque vos narratio mea, reditumque pulchrum faciatis!

Quodsi probassetis victum meum, esumque, potumque,

Contristaret vos miseria, quae me tradidit aerumnis;

Et si sciretis existimationem meam et familiam et artem,

Et quod complectitur scientia mea selectarum disciplinarum,

Nullum dubium vos subiret, eruditionem mihi meum esse morbo.

Et o utinam nunquam auxissem ubera doctrinae!

Iam me oppressit ejus infelicitas, postquam pater invitum ei

mancipavit.

Diximus ad haec: quod te adtinet, versus tui jam in liquidum

produxerunt pauperiem tuam et camelae exitium, certeque tibi jumentum

dabimus, quod te portet in patriam. Cujus vero rei eget filius tuus?

Dixit ei: sta mi filiole, ut stetit pater, et eloquere, quod est in

anima, nec deficiat os. Surrexit autem juvenis, ut strenuus ad

certamen, linguam strinxit acuto gladio similem, dixitque:

O domini, qui in excelsis aedificastis domos,

Qui, negotio ingruente, profligatis insidias,

Quibusque facile est, donare thesauros paratos!

Peto a vobis assam, placentam et pulmentum;

Si nimis cara sunt, panem tenuem, quo occultetur paullum carnis,

agninae;

Si neque hoc, neque illa, quantum satiet, frustorum;

Omnia si negatis, dactylos colocyntidisve granorum mixturam.

Date, quod vobis facile est dare, carnis etiam siccatae

particulas,

Celeriterque afferte! nam anima mea celeriter exhibitum gestit.

Commeatu non passum carere, cum longum mihi sit iter.

Vos autem optima estis gens, qui advocari solent in adversitate;

Manibus vestris quotidie manus[1] sunt novae,

Volis vestris complexus est utilium donorum.

Desiderium autem meum plicis ejus, quod donabitis, se

continebit[2],

Eritque in me praemium; levantes curam successum videbunt

laudabilem;

Nobiles mihi sunt cogitationis partus, prae quibus erubescit omne

carmen.

Dixit Haret Hammamita. Et cum vidissemus catulum similem esse leoni,

patrem instruximus jumento, filium cibo; acceperuntque beneficium

gratiis late expansis, solveruntque talionem. Cum autem abire

instituerent, nodarentque ad discessum zonae vincula, seni dixi: num

similia erant promissa nostra promissis Urkubi, aut restitit

necessitas animo Iacobi? Dixit: Deus avertat, ut id dicam! nullo

modo! sed liberalitas vestra erat splendens et insuperabilis. Dixi:

ergo judica nos, ut te judicavimus, nobisque imperti, ut tibi

impertivimus! tua, dic, ubi est domuncula, qui nos stupore

implevisti? Suspiravit ibi, ut qui meminit patriae, declamavitque,

dum singultus impediebant linguam:

Sarugum est domus; sed quomodo reverti in eam?

Iam hostes castra ad eam posuerunt, eamque perdunt.

Per domum, quam adii, peccatis me liberatum!

Nihil oculo placet, quamdiu absum ab ejus tractu.

Tum lumina mergebantur lacrimis, permittebantque oculi fluxum. Manare

autem eas moleste ferens, nec tamen cohibendi potens, declamationem

dulcem rupit, valedictioneque decurtata abiit.

1. Beneficia.

2. Contentum erit.

XV

Haereditarius.

Narravit Haret Hammamita. Insomnis nocte quadam nigerrimae involuta

pallae, immotis nubibus libere profundentibus, uti vigilat amator a

porta pulsus et ab amata dura afflictus, cum non desinerent

meditationes excitare curas, cogitationesque vagari per

sollicitudines, tandem ob cruciatum, quem perpetiebar, cupivi, ut

donaretur confabulator e nobilibus, qui decurtaret longitudinem

noctis nocturnae. Necdum factum erat votum demiseramque palpebram,

cum portam pulsaret aliquis, voce submissa. Dixi itaque mecum:

surculusne voti jam fructum feret felicitatisque nox luna

collustrabitur? citoque surrexi, interrogavique: quis nunc noctu huc

venit? Regessit: peregrinus, quem involvit nox et obruit fluctus, nec

aliud adducit, quam deverticuli desiderium, ut, quando illuxerit,

iter aggrediatur. Dixit; et cum radii ejus probarent solem ejus,

titulus proderet secretum libri, cognovi, confabulationem ejus esse

praedam, et pervigilium cum eo jucunditatem, aperuique portam ridens

ac dixi: intra in pace! Et intravit persona, cujus tempus jam

curvaverat cannam (rectam staturam) guttaeque humectarant pallium,

salutavitque lingua acuta et facundia dulci, tum gratias egit, quod

exaudivissem rogationem, excusavitque adventum nocturnum,

intempestivum. Admotum autem lucernae splendenti considerans, ut

considerat, qui accipit pecuniam, inveni magistrum nostrum Abu

Seidum; nil erat, quod dubitarem sustineremve suspicionem. Et ejus

eum loco habui, qui consequi faceret longissime remotam spei metam,

et e vexatione curarum transferret in frigus laetitiae. Tum incepit

lassitudinem conqueri, ego vero interrogare, quomodo et unde?

Respondit: concede, salivam meam deglutiam, nam fatigatus sum via.

Existimans autem famem eum subiisse, ea de causa eum esse seguem,

apposui quod apponitur hospiti, nocte tenebrosa improviso

supervenienti; continuit autem sese modo pudentis, fastidiumque prae

se tulit, ut gravatus stomacho. Quae mihi continentia malas suggessit

suspiciones, iram movit naturae mutatio, ut sermone duriore uterer

pungeremque vituperii aculeo. Sed ex oculi stricturis perspexit, quod

mihi turbaret pectus dixitque: o debilis fiducia amore conjunctorum!

recede ab eo, quod in animum induxisti, et aures mihi praebe, optime!

Dixi: agedum, frater mendaciorum! Scias igitur, excepit; heri

pernoctavi socius inopum, mihimetipse loquens; et cum implevisset nox

votum suum et aurora stellas ejus demersisset, oriente sole, ivi in

aliquod forum, ut invenirem praedam se offerentem aut ingenuum

liberalem. Ibi conspexi dactylos pulchre dispositos, optime a sole

aestivo coctos, ostendentes probanti puritatem vini conjunctam cum

rubedine carneolae; juxta autem colostrum, simile auro flavo,

conspicuum colore croci, laudans coquum suum sermone, supervacaneam

faciente ipsius commendationem, ementisque consilium rectum judicans,

etiamsi dedisset nucleum cordis. Desiderium itaque me constrinxit

funibus suis, lactis appetitus me tradidit possessori, eramque

stupidior quam lacerta, amentior quam perdite amans; cum facultas non

esset voti consequendi et voluptatis in deglutiendo positae

attingendae, neque etiam pes obediret discessuro, ob ardorem flammae,

sed vehementia appetitus et famis fervor impelleret, ut pabulum

quaererem omni in angulo, contentus aquae pauxillo, longumque per

diem non desinerem, demittere situlam in fluvios, quamquam ne cum

adspergine quidem redeuntem afferentemve, quod sedaret extremam

sitim. Tandem, cum sol declinaret ad occasum, debilitatus esset

animus fatigatione, jecore incederem candente et abirem, alterum

pedem promovens, alterum retrahens, modo proruerem, modo sederem,

modo salirem, modo consisterem, en! occurrit mihi vir, lamentans ut

liberis orbatus, libere manantibus lacrimis, nec quod in me erat de

morbo lupi, et ventris vacuitas liquefaciens, me avertit a studio

propioris cognitionis et cupiditate decipiendi. Dixi ei itaque: heus

tu! certe ob occultam causam lacrimaris urerisque aliquo malo;

dolores mihi tuos manifesta tibique consulendi concede libertatem;

nam haud dubie me invenies medicum sanantem, opitulatorem

consolantem! Dixit: non, per Deum! lamentor ob victum deficientem,

nec ob fortunam destituentem, sed ob interitum abolitionemque

scientiae, et quod occiderunt ejus soles et lunae. Excepi: quid

negotii apparuit, aut quae quaestio non soluta est, ut tibi excitata

sit tristitia desiderio praecessorum. Ibi protraxit e manica

schedulam, jurans per patrem matremque, se eam jam produxisse

vexillis scholarum, nec illos potuisse explicare signa pallescentia,

consuluisseque atramentorum magistros, mutosque eos fuisse magis quam

sepulcrorum incolas. Dixi: mihi eam ostende! forsan ego ei

explicandae sufficio. Respondit: o quam remota desiderii meta! sed

saepe jam lapis feriit absque dirigente. Dedit ergo schedulam,

repperique in ea scriptum:

O prudens jurisperite, qui excellis sagacitate, nec habes parem!

Responde nobis ad quaestionem, quam declinat omnis index, stupet

omnis jurisconsultus.

Vir mortuus est superstitibus fratre, ab utroque latere, Muslemo,

ingenuo, pio,

Et conjuge, habente itidem, o doctissime! fratrem germanum, sine

ullo fuco.

Haec igitur lege constitutam partem complexa est, et frater ejus

haereditatis reliquum sibi sumsit, prae fratre illius.

Sana igitur nos respondendo ad quaesitum, nam textus hic

impatiens est contradictionis!

Cum autem versus legissem et secretum intellexissem, dixi: incidisti

cum schedula tua in scientem, tradidisti eam filio cognitionis; nisi

quod intestina mihi ardent, opusque habeo coena; liberali ergo

hospitio me excipias, tum audi sententiam. Dixit: non inique pactus

es, et abstinuisti a modo transgrediendo; itaque in habitaculum mecum

veni, ut obtineas, quod petis, abeasque ut decet. Dixit; ego vero eum

comitatus sum in latibulum, ut jubet Coranus, introduxitque me in

domum angustiorem arca et debiliorem araneo; quam quidem mansionis

angustiam sanabat amplitudine cubiti (liberalitate), dans optionem

cibi jucundorumque, quae emeret. Ubi ego: cupio elatissimum equitem

in desideratissimo equo, et saluberrimum comitem cum nocentissimo

socio. Ad quae, cum paullum cogitasset, respondit: videris innuere

filiam palmae cum colostro foetae ovis. Haec, inqui, innui, hisque

acquirendis operam navo. Surrexit itaque alacriter, tum vero iterum

decubuit ardens, dixitque: scias tu, quem Deus! prosperet veracitatem

esse nobilitatem, sed mentiri, perniciem. Ne itaque fames, quae est

nota prophetarum ornamentumque praestantissimorum, te seducat, ut te

associes mentientibus induasque mores desciscentium a fide; nam

ingenua esurire mavult, quam quaestum facere mammis, aversaturque

dedecus, etiamsi necessitate adigatur. Nec ego sum, qui pedibus se

concuti patitur, nec conticeo pacta emtione deceptus. En! ego te

monui, antequam rumpitur velum, connectamurque talionis jure. Ne

igitur irrita habe, sed considera, quae monui, et cave a mendacio,

cave! Dixi: per eum, qui vetuit malum foenus, et permisit esum

colostri! non fatus sum ficta, nec indicavi falsa, sed experieris rei

veritatem, laudabisque dactylorum et lactis pretium. Hilarem ergo se

ostendit, ut cui vera relata sunt, cucurritque cito in forum, nec

major datur celeritas, quam qua rediit cum utroque, gravatus et vultu

fatigatione austero; proponensque, modo reprobantis, dixit: exercitum

fugans exercitu, dulci fruere victu! Ego vero bulimiae brachium

nudans, impetum feci modo elephanti voracis, dum ille me adspiciebat

ut indignabundus, fereque suffocabatur ira, donec utramque speciem

devoraveram, et post ipsum conspectum tantum supererant vestigia. Hic

conticui, tum anxius propinqui pernoctationis temporis causa, tum

cogitans de responso ad versus. Ille autem nulla interposita mora

surrexit, attulit atramentum et calamos, et dixit: implevisti peram

tuam coriaceam; nunc dicta sententiam, aut, si nequis, te para ad

solvendam impensam ejus, quod edisti. Dixi: nihil habeo, quam quod

veracitatem meam testetur, scribe igitur responsum, Deus dum nos

adjuvet!

Dic proponenti quaestiones aenigmaticas, me revelatorem esse

secretorum, quae abscondidit!

Mortuus ille, cujus fratri lex praetulit fratrem conjugis,

Vir est haud dubie, cujus filius, non invito illo, matrimonium

inivit cum socru;

Tum mortuus est filius, sed jam gravida filium peperit similem,

Illius absque disceptatione nepotem, conjugis, sine fuco,

fratrem.

Filius autem filii germanus avo propior est, heresque justior,

quam frater;

Ideoque, cum moreretur, conjux legitimam haereditatis partem

integram cepit,

Nepos autem, frater proprie a latere, maris, reliquum;

Frater contra illius uterinus nihil, haereditavit, sine causa

conquerendi.

Haec est solutio, quam sequetur omnis judex in judicio, et omnis

jurisconsultus.

At cum cognovisset responsum perspexissetque ejus veritatem, dixit:

recordare domus et noctis, tolle syrma et praeverte pluviam!

Respondi: in regione sum peregrina; optimum est sacrificium, me

excipere hospitio, praesertim cum nox demiserit alas Deumque laudet

tonitru in nube. Resumsit: apage, quocunque vis, Deus incolumem te

servet; sed mecum pernoctare ne ave! Dixi: cur istud, cum vacuum sit

habitaculum? Respondit: quoniam bene adverti, ut deglutisti

proposita, ut nihil non tangeres relinqueresve; vidique, te non

curare salutem tuam, nec conservandae intentum esse sanitati; at, qui

adeo fines transit, ut tu transiisti, ventremque implet, ut tu

implevisti, ille non liber erit a cruditate continuum morbum

inferente, aut *cholera* exitiosa. Sinas me igitur, per Deum oro,

illaesum, et discedas, dum vales; per eum, qui mori jubet et

vivificat, non tibi apud me est pernoctandi locus! Hoc itaque

juramento audito, et ingrato me tractatum videns modo, domum reliqui

invitus, commeatus vice instructus aerumna; largamque pluviam

demittebat coelum, tenebrae caespitare faciebant, canes latratu

persequebantur, portae mihi illidebantur, donec fati humanitas me

duxit ad te, qua de causa gratus veneror candidam ejus manum. Dixi

ei: gaudeo de fato Dei, te obviam ducente cordi meo alacri

(vigilanti). Tum incepit raram artem explicare narrando, et miscere

risum moventia cum flebilibus, donec, *sternutante aurorae naso*,

clamavit vocans agricolas, accingebaturque vocatus ad obediendum; hic

declinavit ad valedicendum. Equidem eum a discessu retinere tentavi,

dixique: hospitio sunt tres dies. Sed obtestationibus et juramentis

consilii mutationi aditu praecluso, exitum e domo aggressus est,

deflectensque declamavit:

Quem diligis, eum per mensem ne visita, nisi uno die; ne in

molestiam ejus adjicias, caveto!

Nam uno tantum per singulos menses die spectatur, ut sponsa, nova

luna; postea oculi non amplius eam adspiciunt.

Dixit Haret Hammamita: valedixi igitur corde, cujus vulnus sanguinem

stillabat, optavique, utinam nocti meae tardissima fuisset aurora!

XVI

Maurus.

Narravit Haret Hammamita. Aderam precibus vespertinis in templo

quodam Mauritaniae; cumque officio satisfecissem abundanter, a lege

praescriptis addidissem spontanea, oculus incidit in societatem

hominum, qui in partem seorsam recesserant, sincera se distinguentes

amicitia, invicem sibi porrigentes poculum colloquii, percutientesque

disputationis igniarium. Equidem cupidus lucrandi verbuli,

acquirendaeve doctrinae, ad eos tetendi, ut qui imitaretur Tofailum

(ideo celebrem, quod non invitatus accedere solebat) dixique:

vuluisne excipere hospitem, qui frui gestit confabulationis fructu,

non decerptis modo dactylis, quaeritque elegantias conversationis,

non pingue tuber juvenci cameli. Solutis autem considendi vinculis

responderunt, salve, salve! Sed non consederam quantum rapidi

fulguris durat strictio, aut pavidae avis sorbitio, cum superveniret

viator, cujus sub brachio erat pera, salutaretque duobus (solitis)

verbis, templumque honoraret duobus genuflectionibus, tum inciperet:

o vos praediti intellectu et sincera virtute! num ignoratis, optimum

offerimentum esse, levare curas, funemque firmissimum salutis,

consolari egentes? Ego vero, per eum, qui me deduxit in tractum

vestrum et destinavit, ut a vobis peterem aquam! propulsus e

domicilio longinquo sum, missus a liberis emaciatis; estne igitur in

coetu vestro, qui nobis sedare velit famis febrem? Responderunt: o

tu, quisquis es! post vesperam accedis, necnisi reliquiae supersunt

coenae; quibus si contentus es, te non prohibere volumus. Dixit:

angustiarum frater iis quoque contentus est, quae a mensis

decutiuntur, quatiendove excidunt e reconditoriis. Iussit itaque

unusquisque eorum servum suum, ut ei daret, quantum cibi haberet; quo

beneficio laetus, gratiis actis, sedebat considerans, quae

afferebantur. Nos vero reversi ad venandas elegantias doctrinae,

earumque pretiosissimas, ac eliciendam aquam frigidam de fontibus

suis, ad ea delati eramus, quae non sunt absurda, si invertuntur, ut

si dicas SAKB KAS (effundens poculum)[1], invicemque nos

provocaveramus, mentem ad novos incitare partus, cogitationumque

ducere nondum praefloratas virgines, ea sub lege, ut incipiens tres

margaritas necteret suo filo, post eum vero gradatim crescerent

augmenta, et ad dextram sedens quatuor, ad sinistram sedens septem

consereret, quamvis fastidiens. Dixit, qui retulit. Et jam

conserueramus numerum manus digitorum, et sociaveramus, quot socii

fugiebant in specum, cum, magnae afflictioni meae, ad dextram sedens

meam dicere festinaret: LM ACHA ML (reprehende fratrem

languescentem); exciperetque, qui ejus a dextra erat: KBBR RGA AGR

RBBK (ampla tibi sit spes praemiorum domini); diceretque propinquus:

MN IRB ASA BR INM (augens beneficium auget famam); continuaretque

sequens: SKT KL MN NM LK TKS (tacere jubens calumniantem sapiens

eris); vicesque meae venerant, ac incumbebat mihi, septuplum verborum

ordinem connectendi officium. Nec desinebat cogitatio mea conflare et

frangere, frugiferam se praestare et sterilem, et interea auxilium

petere, quamquam non inveniebam adjutorem, donec quiescebat halitus

(studium) apparebatque submissio. Hic dixi sociis: si Sarugensis hoc

consessu adesset, insanabilem morbum certe sanaret. Responderunt:

etiamsi Ajaso hoc imponeres, distineretur desperatione. Incepimusque

latius evagari aestimando problematis difficultatem, portamque ejus

reputando clausam, dum advena ille, qui nos oppresserat, oculo

contemnentis nos adspiciebat, et margaritas conserebat nobis insciis.

Et cum vidisset debilitatem nostram retectam, laticisque nostri

paucitatem, dixit: o homines! magnus est labor, efficere, ut pariat

sterilis, sanitatemve petere ab aegroto, et supra omnem doctorum

scientiam. Tum ad me accessit inquiens: equidem vicem tuam sustinebo

infortuniumque, quod in te incidit, dispellam, et, si vis spargere

(prosa oratione uti), dic, alloquens eum, qui reprehendit avarum

cumulatque vituperium: LS BKL MVML ASA LM VMLK BSL (confuge ad eum, a

quo suspenduntur spes; qui, quando collegit et possidet, largitur);

sin vero praefers nectere, dic ei, quem magni habes:

Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae · 第 5 / 22 题