Regina Sabæ. * *

Simul ac ventus subsederat, Ethbáalis monitis obsecuti, naves nostras

secundum eius præcepta reximus, suoque gaulo nobis subiuncto, iter

versus Ophir occepimus.

Vespere facto, in puppi Astartes, ex instituto Ethbáalis, veram atque

genuinam Phœniciam cœnam apparatam reperimus; caseus, olivæ, ficus,

uvæ passæ, duplaque vini portio nautis dispensabantur; nos vero sedes

in tapetibus præstantissimis cepimus, quæ in locum centonum

lacerorum, quibus nos iam tam diuturno usu assueti eramus,

sternebantur; ac nunc demum, post menses, quin profecto annos,

dapibus Tyriis ac Sidoniis cum voluptate fruebamur, vinaque Byblica

atque Arvad læti sorbillavimus.

Sic genio indulgentibus animi quoque nobis pedetentim ad dignandam

occasionem erigebantur, nec fatendum arbitror quot pocula hauserim

antea quam mea, quæ Ethbáal admodum cupiebat audire, pericla narrare

cœperim.

Fari autem in multam noctem non desii.

Finitá denique narratione, Ethbáal, cuius audiendi animus ne minimum

quidem languebat, sublatis ad astra manibus, Deos omnes obtestabatur

iurabatque ea, quæ narraveram, digna esse quæ posteritati litteris

aureis consignate traderentur. Memoravit deinde onus, quod ego

Gadibus misissem, perinde ac nuntia Tyrum rite pervenisse; deinceps

omnium civium consensu cunctos nos in oceano interivisse existimari,

atque, quum nulla fama de Bodmilcare perlata esset, opinione omnium,

vindictá ipsorum Deorum, ob suam perfidiam, sacramentumque violatum,

eum perculsum fuisse existimari.

Post hæc Ethbáali aliquot eximias margaritas in donum obtuli; qui

quidem primum omne præmium ob sua in nos merita abnuit, postremo

tamen a me persuasus, donum grato animo accepit. Quandoquidem damna

quæ gaulus suus pertulerat præsertim armamenta affecissent, non autem

ipsam compaginem, et quum ultro subiunctam suam navim duxissemus,

nulla causa suberat quare sollicitaremur, nosque solitæ quieti, quum

per otium liceret, traderemus.

Postero die inter sermocinandum Himilco ex Ethbáale quæsivit:

“Ullamne pugnam, Navarche, ex quo solveras sustinuisti?”

“Pugnamne, ais?” quærit ille, “minime; et quamobrem?”

“Nempe si in nostra manseris societate mox senties eam nostram esse

vicem. Nos etenim semper pugnamus, si non cum hominibus, quod quidem

plerumque fit, cum feris sylvestribus; quod si hoc minus fiat, cum

ventis fluctibusque colluctamur. Cæterum quo demum cunque nos

vertimus certamen invitamus, quemadmodum promontoria tempestates.

Certamina nostra fata sunt; quamobrem monitum te esse volo ut semper

in procinctu sis.”

Ethbáal ridebat. Sibi tamen videri arbitrabatur eam rerum gestarum

partem iam præterivisse, foreque ut reliquum ad Ophir iter prospero

eventu emetiamur. Tum ad me conversus interrogabat, quid in Ophir

comparare mihi in votis esset, quum iam cognoverit me satis magnam

vim auri, quod genus merces illic plerumque comparari solerent, in

meis cistis congestam habere.

Docui eum itaque me longe maiorem copiam succini in mercibus habere

quam auri; in votis mihi igitur esse aliquam partem eius mercimonii

cum ligno santalino commutare, item res alias, veluti aromata,

pavones, simias, aut quidquid regio ea mihi apta venum offerat, si

visum fuerit, commercari.

Oræ Arabiæ saxis erant asperæ, sed sex dierum spatio

præternavigavimus eas sine periculo, quibus exactis Havilam, caput

regni Ophir ac Sabæ pervenimus. Portus hic, Phœniciis absimilis,

nullas arces et munitiones, nullas crepidines, pavitos margines,

atque armamentaria habet, tamen securus atque commodus portus

mercatorius est.

Urbs in editioribus circum collibus exsurgens, aspectum amphitheatri

præbet, fastigiaque albicantia, cum tholis fuscis ac rubris,

virentibus palmetis intersecta, cærulo cœlo undique obiecta, aspectu

iucundissimum spectaculum est. Passim etiam eminent templorum tholi

ænei aurati, qui radiis solis collustrati micant et coruscant.

Tametsi incolæ omnes fortunas totamque prosperitatem mari in acceptis

referre debent, navigatione haud multum possunt; urbs tamen emporium

frequentissimum est inter regnum nostrum Indiasque dissitissimas.

Regina ipsa omnis est in rebus quæ ad navigationem pertinent, cuius

et regia in ipso littore sita est. Hæc e materia cedrina constat,

estque cancellis ac mœnianis decora. Parietes regiæ omnes tabulis

pictis, item, subinde lapidibus raris ac pretiosis, alias autem

tapetibus, bysso, aliisque telis bistinctis ac variegatis ornantur.

Placere reginæ, eique munuscula se digna offerre perquam cupiebam.

Hoc consilio selectissima succini frustula conquiri, fiscellæque ex

argento Tartessiaco affabre factæ digeri et imponi curavi, et eam

propriis manibus gestans, cum Ethbáale præcipuisque officialibus meis

ad portam regiæ me stiti, atque grande tympanum, cuius sonitu

propositum in regiam admitti significari solebat, more consueto et

ego pulsavi.

Mos reginæ erat sese in tentorio, tapetibus constrato et ornato, unde

latissimus in mare conspectus patebat, continere. Ubi nos gratiam ac

facultatem aditus petisse sibi nuntiatum esset, ipsa sine mora nos

sibi sisti iussit. Itaque per pulcherrimum hortum ducti, ad regium

tentorium accessimus. Circumquaque ingens plantarum multitudo,

calycibus, foliis, floribus ac fragrantia mirifica, circa fontes

salientes disposita, ad admirationem nos rapuit. Passim nitidissima

tentoria ac paradæ, tapetibus et appendiculis versicoloribus

exquisitissimis conspicua inter selectissima arbusta odorifera, et

alioquin rara, digesta cernebantur. Nonnullis arboribus cum ramis

patulis simii catenulis aureis erant deligati. Aves Indicæ, colorum

pompá nitentes ac variæ, præpetes in sublimi volitabant, pavones

autem explicatis pennis mirá varietate pictis superbi semitas

perambulabant. Cuncta quæ nobis sub oculos cadebant potentissimo

terrarum imperio digna esse videbantur.

Nos coram prostratos regina confestim surgere iubet. Ipsa usque

iuvenis formáque venustissima erat. Quamquam matronæ eam ad obsequia

circumsistebant, virginesque in comitatu aderant, ipsa specie ac

pulchritudine cunctas exsuperabat. Ornatus corporis, fragrantiá

redolens, sumptum regium atque elegantiam prodebat. In crinibus

circumque collum gemmas moniliaque gerebat, quorum pretio classis

comparari ac sustentari posset. Cæterum stolá erat amicta auro

acupictá, quæ imagines hominum, ferarum, aviumque præ se ferebat, quæ

a fronte disclusa, indumentorum sub ea magnificentiam visui

patefaciebat. Manicæ suæ ad cubitum usque patebant, et in carpis

armillas pretio haud æstimandas prodebant.

Ubi primum in conspectum suæ pulchritudinis ac magnificentiæ

veneramus, admiratio nos muto silentio perculit; at Hanno fere sine

mora propius accessit, aususque est oden quamdam Arabicam recitare ad

hunc fere tenorem:

Ignibus æthereis Phœbes tua lumina præstant,

Quin radiis eadem paria Apollini sunt:

Orbium ex arcu celeres iaculare sagittas,

Fortia corda quibus vulnere, sæva, feris.

Quaqua terra viret gentes tibi iure parebunt,

Ipsa adeo gratiis diva natura tuis

Sceptra tradit. Gratiis? An sic memorare licebit?

Vincula quin ea sunt, tendiculæque animi.

Quid digitos vocitem? Labiis quæ attrecto quid aiam?

Claviculas aditus dixerim Elysii.

Lingua, quá incolæ Ophir utuntur, nostræ similis est; regina autem,

quæ et Phœnicice bene callet, gratum sibi admodum prædicabat quod

Hanno de se acroama cecinisset. Dein dona quæ obtuleram inspicere

dignata est, tum me succinctam rerum gestarum itinerisque historiam

narrare iussit, quá finitá, ipsa surrexit ac nobis sequi iussis

prodiit, ministris comitantibus, hortumque omni gratiá dignitateque

Deæ cuiusdam peragravit, ut pulchritudines omnemque sui paradisi

pompam atque gloriam nobis ostenderet. Priusquam illi valedixissemus

nos ad se iterum visendum venire iussit, ut iter ingressuris quædam

mandata comitteret.

Eodem vespere regina munificentissima magnum commeatus apparatum pro

navibus donaque pro nobis misit, inter quæ iuvat memorare quædam pro

mulierculis indumenta acupicta, unam tunicam coccineam, cingulum

hyacinthinum, pro Hannone autem balteum humeralem auro ac sericá

pictum.

Havilæ septimanam exegimus merces commutando cunctaque loci

memorabilia visendo. Cives omnium fere gentium hanc urbem frequentare

soliti, hic frequentes nobis occurrebant, uti incolæ Indiarum,

Taprobanes, Æthiopi, denique, nonnulli ab ostiis Euphratis. Sabæ ipsi

magnam cum Iudæis similitudinem ferunt, perinde atque cum Phœnicibus

et Arabibus, nec nisi quod staturá paullo humiliores coloreque faciei

paululum fusciores sunt, ab iis differunt. Regina tamen omni ex parte

helvior est.

Aurum plumbumque album, perinde ac pavones, testæ concheæ, atque

ebur, quæ hic præstinaveramus, ex Indiis erant importata; aromata

tamen telæque ac vasa e vitro opaco etiam quidem e citeriori India,

sed etiam e regionibus longius dissitis importantur, quo hominum

memoriá nemini navigare contigit, nec intra minus quam duorum annorum

spatio attingi eæ regiones possent.

Paullo ante quam naves solverem me reginæ iterum stiti.

“Monitum te, Navarche Mago, esse volui,” fatur regina, “senem regem

Davidem, qui te Tartessum miserat, ante annum et dimidium mortem

oppetivisse, eique filium Salomonem in regno successisse, de cuius

ingenti potentia, præsertim vero sapientia, miri rumores ad me

perlati sunt. Regnum eius in oris Maris Algosi ad Sinum Elamiticum

usque patere fertur, ubi etiam portum Etzion-Geber ab ipso teneri

perhibetur. In votis mihi est fœdus cum eo pangere, cuius rei

negotium tibi concredo, et ex parte mea, huius rei gratia insigni

huic regi donum trades, quod et me et eo dignum habeatur.”

“Tuum est, regina, imperare, meum est obsequi;” respondi illi,

profunde proclinatus, valeque dicere cœpi.

Ipsa tamen me demorata sic prosequitur:

“Ante tamen omnia, dic mihi, Navarche, amabo, utrum tu sodalesque

tui, post tot exantlatos labores peregrinationesque prope infinitas,

non adeo sitis laboribus periculisque confecti ut alterum iter, in

meo servitio, perdurare nequeatis? Nuntiis edocta sum regem

Babyloniæ, Assur, atque Accad, cum ingenti exercitu in itinere versus

ostia Euphratis ad rebellionem quamdam opprimendam esse. Nemo prorsus

meo proposito ita ut tu exsequendo par est. Enixe itaque vellem, si

per te possem, nuntia quædam illi permittere, ac per te munuscula

quædam eidem mittere.”

Obtemperare voluntati reginæ nihil dubitavi; nec modo me velle edixi,

sed et certiorem eam fieri volui iter nec difficile nec diuturnum

futurum.

“I itaque, fortis nauta!” inquit regina suaviter renidens, “ego iam

faciam ut præmium regium feras.”

Itaque coram ea rursus me prostravi ac paullo post discessi.

Post horam Ethbáali valedixi. Is enim viá Etzion-Geber Sidonem

revertebatur per canalem Pharaonis, ego autem cum meis omnibus naves

conscendi aliud iter ingressurus.

Caput XXII.

Belesys Comperit Bichri Paullo Graviusculum Esse.

Iter ad ostia Euphratis haud plus unius mensis navigatione

absolvimus, quamquam partem itineris cum Arabibus, partem autem cum

Gedrosiis Ichthyophagis adversæ oræ feceramus.

Sammai popularesque sui auditá senis regis Davidis morte a me

enuntiatá, luctum unius septimanæ, more gentis, instituunt: ieiunant,

vestem scindunt, crines ac barbas nec pectunt nec tondent ac radunt;

septimaná vero exactá, se lavando multum sunt, regisque Salomonis,

filii regis mortui, successionem lauti celebrant.

Ad ostia fluminis primo mane pervenimus, nulláque morá factá,

penetrare, iterque prosequi cœpimus, donec ad oppidum nomine Oannes

veniremus. Hisce in regionibus nulli lapides inveniuntur, proindeque,

ut in cæteris circa Euphraten vicis, cuncta ædificia e lateribus

fiunt. Munitiones quoque e lateribus, partim coctis, partim sole

siccatis exstructæ sunt, atque bitumine coagmentatæ. A dextro oppidi

usque supersunt quædam vestigia ingentium sylvarum, quæ, ut opinio

fert doctissimorum quorumdam, tribus ante sæculis domicilia

elephantorum esse consueverunt. Ex adverso latere, quam longe oculis

patet, planities ac prata agrique segetibus virentes visuntur. Flumen

oculis persequentes centena tentoriorum in agris inter segetes et sub

umbris sylvarum conspicimus, ut fumus e medio eorum exsurgit, et hinc

atque illinc greges equorum deligati pascuntur. In flumine paucæ

naviculæ, et aliquot naves maiores, arte Phœniciá factæ, in ripis

destinatæ iacent. Conspectui tamen nostro maxime memorabiles

videbantur turbæ militum, cum gladiis destrictis, alii cum hastis,

qui quidem in manipulis tam in sylvis, quam in agris, pratisque, quam

vero etiam secundum ripam fluminis dispositi erant.

“En exercitum Assyriorum!” docet nos Himilco.

“Diis denique sint laudes!” maximo gaudio eloquitur Hannibal; “iam

nunc iterum licebit mihi oculos in exercitu quodammodo vero pascere.

Vide sis, quem situm teneant! Videdum quum apte sciteque sint copiæ

dispositæ. Officiales copiarum certe mihi cognoscendi sunt.”

Nec laudes ulterius texere poterat; nam clamores intervenerant

equitatús versus nos ruentis, cuius præfectus sermone Chaldaico

allocutus, nos naves confestim sistere, et qui essemus, edisserere

iussit. E puppi navis meæ præfecto urbanissime quam poteram respondi,

ipse vero, usque eo dum superiori responsum nuntiaret, locum, ubi

steteram, tenere me mandavit. Circiter intra quadrantem horæ e

castris quo iverat, cum turma equitum reversus est, cui robustus

quidam vir præerat, cataphractá plená indutus, quique manu hastam

gerebat.

Hannibal interim amico suo Sammai concinnum ordinem instructionemque

scitam copiarum extollere pergebat: equitatum quidem Assyriacum

præstantissimum esse non negabat, sed peditatum Iudaicum illi haud

secundum esse contendebat, nec peditatum Assyriorum Iudaicis copiis

pedestribus anteponendum esse. Antequam tamen rem inter se dirimere

potuissent, Chaldæus ille e regione navium constitit, nosque

inclamavit, mandataque tradidit, nostros præfectos e navibus

descendere, se coram Belesy, summo imperatore regis sistere, quidque

nobis velimus, quo proposito venerimus, aperire et explicare

oportere.

Hanno satis Chaldaice intellexit probeque norat “belesyn” eá linguá

“terribilem” sonare, et secum mussabat nomen idgenus quolibet homine

satis dignum, quin et formidabile esse.

Sumptis itaque litteris reginæ Sabæ, et evocatis octo nautis qui

munera reginæ portarent, accitisque postremo meis officialibus, simul

ac naves deligare poteramus, in terram descendi et ad præfectum illum

accessi. Chaldæus iste procerus, vastoque erat corpore, amplo vultu

maxillis solidis, largis ac profundioribus oculis, barbá spissá et

hispidá, ut sociorum fere omnium, moribus autem prorsus erat

agrestibus ac protervis.

“Heus vos marivagi, paullo celerius itate!” sic nos verbis procacibus

lacessit; “mihi enim nequaquam lubet lentis gressibus equitare.”

Primum nos per spatium deduxit septem essedis multisque carris

referctum; dein locum præterivimus tentoriis peditatús plenum, quorum

maxima pars Mesopotamii, securibus, lanceisque armati erant, hi vero

lineamentis vultús Iudæis admodum similes esse videbantur. Non multum

ab his aberant legiones Medorum, qui quidem cives erant gentis nuper

tantum subactæ, cuius tamen maiores seriem quondam regum Ninivitis

tribuerunt. Hi staturá mediocri, sed ampliore ac rotundiore capite,

rariore barba, oculisque parumper obliquioribus erant. Severitas

vultús istorum, cum truci aspectu nobis protinus in notitiam venit;

quibus si addimus gladios, breves, firmosque arcus, dubitare non

licebit quin hi in prœliis maxime formidabiles habendi sint.

Prætereuntes satis clare audivimus eos scommata convitiaque in nos

iactare, ac risu nos prosequi. Mox turba obstreperúm linguosorumque

Arabum seminudorum nobis obviam facta est. Isti cum suis camelis

semper in comitatu regum Assyriorum deprehenduntur. Inter hos agnovi

aliquot Midianitas, servorum mangones, perinde ac nonnullos

mercatores Phœnicios, qui exercituum susceptores esse consueverunt,

summum tamen lucrum e mercatu captivorum, et e præda militum conflare

solent.

Hinc ad sedes equitatús progressi sumus. Ante tentorium stabamus

rotundum, tapetibus laute pictis undique ornatum, cuius præsidium

pedestres Cardaces erant, cum galeis cristatis et cataphractis, sutis

cruralibus induti, parmis instructi, pro armis autem clavas manibus

gerebant. Hoc erat tentorium Belesys terribilis.

“Intrate!” mandat præfectus equitatús, qui huc nos duxerat, ac per

lusum subiungit: “Interim fore spero ut dux exercitús nostri belle

excepturus, et pro re nata, vultum in comem mutaturus sit.”

Edito tum resonanti cachinno, tolutim abequitavit.

Custodes Cardaces minutá diligentiá nos perquisiverunt, tum, voce

submissá, inter se consultabant. Vestimenta Hannonis videbantur eorum

sollertiam singulari modo capere ac devincire, utpote qui pretiosis

iis vestibus indutus erat, quas a regina Sabæ dono accepisset. Unus

itaque eorum ad hunc conversus quæsivit ex eo:

“Dic velim, tune navarchus es?”

“Minime,” respondit illi Hanno, et me digito indicans, “iste

Navarchus noster est.”

Cardaces stupefacti mirabantur.

Ego nempe habitu navali quotidiano eram indutus; quoniam vero

Assyriis solemne est dignitatem e pretioso indumento æstimare, meam

simplicitatem exteriorem aliunde quam e simulatione coniectare non

poterant.

“Tune Belesyn convenire cupis?” quærit custos. Me probante, penetrale

ingressus est, moxque reversus, facultatem nobis intrandi fecit.

Imperator exercitús Assyriorum in ulteriori parte penetralium

tentorii, turbá officialium servorumque circumdatus, in grabato

reclinis, vel potius porrectus, nos excepit. Lautissime erat indutus,

nullam tamen cataphractam gerebat. Utrimque milites armati eum

circumsistebant, duoque pocillatores vino parati aderant, quibus

tamen in præsenti ipse vix egebat, quandoquidem iam utique plus satis

ingurgitavisse videbatur.

Uno Bichri dempto tentorium ingressi, profunde nos inclinavimus;

verum iuvenis sagittarius, qui non semper morem conciliatorium præ se

ferre solebat, ad ostentandam urbanitatem parum videbatur, ut nos

cæteri, proclivis.

Uno pocillatore submoto, nempe qui visui ipsi obstabat, Belesys

protinus in nos invehitur. Vir ille erat procerioris staturæ, demissá

hirtáque barbá, labiis tumentibus, maxillis firmis, crinibus denique

unguento delibutis ac fulgentibus. Ad latus eius adiacebat genus

scipionis, cum figura capitis taurini. Ut oculos in nos coniecerat,

caput quassare, oculos retorquere, omnibusque vultús lineamentis in

torvum distorquere cœpit, quod totus suus comitatus, veluti per

adulationem imitaturus, prorsus idem fecit. Interea nos taciti

exspectabamus donec ipse fari inciperet. Denique, ad confirmandam

nostram suspicionem, eum prorsus ebrium esse, boare in nos cœpit:

“Videtisne hos duos grandes nebulones? Videtisne istum muculentum

ephebum cum arcu? Apprehendite illos, numeretisque iis quinos et

vicenos ictus scorpionum singulis; postea autem adnumerate eos meis

sagittariis. Aspectum eorum minime aspernor.”

Plane attonitus, linguam refrænavi. Nullá ratione habitá Hannonis

pugno gestientis oculisque micantibus eius, loqui singultiendo

pergit:

“Iuvenculum illum cum aureo balteo humerali, nudum exuetis et inter

servos relegabitis. Cætera avium terriculamenta nihil moror, pro

arbitrio de iis statuetis; est tamen inter illos turpis quidam

scordalus, luscinus, eum pendetis, vel detruncabitis, ut vobis

videbitur, quo citius eo melius.”

“Quid?” furore abreptus vagit Himilco, “tune scordalum luscinum me

vocitas? Quin et Navarchum nostrum, Præfectum classis Phœniciæ, audes

contumeliis verborum lacessere, ac terriculamentum avium nominibus

vituperare ac maledicere? Dii Deæque te omnes——”

Belesys in cachinnos effusus est; tum mandata ad suos, ut nos

apprehendant, repetit, sumptoque e manu proximi pocillatoris poculo

vim, eoque uno haustu deglutito, poculum in faciem hominis reiecit.

“Capistrate eos! inquam,” magno boatu eos adoritur.

Aliquot eorum ad imperata exsequenda accedunt. Ego manum eius, qui me

attrectare tentabat, averti. Hannibal Chaldæum, qui eum prehendere

tentabat, in terram deiecit, pugno illi celeriter inter oculos

illato, haud absimili modo quo Cimbrum Prydhayniensem. Sammai

Celtarum more, adversarium, medium stomachum eius arietando,

prostravit. Bichri, omnium nostrum obstinatissimus, qui et

pernicitate inter nos plurimum poterat, aliquid longe asperius et

insimul efficacius audere statuit.

Tigridis instar sese in Imperatorem super grabatum præcipitavit,

fixoque in pectore eius genu, alterá manu barbam eius prehendit,

alterá autem sicam gutturi eius ita admovit ut mucronem eius dux

sentiret.

“Capitale et egregium facinus, Bichri! bene fecisti!” clamat

Hannibal, stricto gladio.

“Tenetodum fortiter, Bichri; et Dii servent Regem!” vociferatur

Sammai, Hannibalis secutus exemplum.

Ego et Hanno, ex instituto nostro, tueri quam aggredi satius

ducentes, gladios strinximus. Himilco, celeri dexteroque nautis

proprio flexu manús, quo terricolas subvertere solent, alterum

Chaldæum prostravit. Cæteri quoque nautæ mei, rerum statu cito

perspecto, suis manipulis depositis, copides in promptu habuerunt.

“Visne eum iugulem?” quærit ex me Bichri placidus et compositus.

“Siste parumper,” respondi illi, “dum cum eo colloquar.”

Propius itaque accedens, ut dux me clarius audiat, sic eum alloquor:

“Belesys, si vel clamaveris, aut obstiteris, sica illa gulam tuam

penetrabit.”

“Milites,” inquam, ad eos nunc conversus, “simul atque quisquam

vestrum manum sustulerit, aut opem duci vestro ferre tentaverit,

cadaver, non ducem vestrum cernetis.”

Propinquitas sicæ Bichri ad gulam eius ducem ex ebrietate ad

sobrietatem videbatur revocare; ac proinde voce multo magis temperatá

ac submissá, milites servosque suos, ut æquo bonoque essent animo

implorabat, qui obsecuti ad latera tentorii pedes retraxerunt.

Bichri interea dum cantilenam quandam suæ gentis Beniaminiticæ

incipit, alterum quoque pedem de industria sublevat genuque pectori

ducis insistit,

“Ephebe,” gemit dux, “tu me suffocas; sine ut respirem, sine me

spirare, obsecro.”

“O, tu nugas agis,” Bichri respondet, quin spatium unius digiti

cesserit; “satis scio quid agam. Cæterum nec sum tam ponderosus.”

“Sine ut exsurgam!” ingemiscit Belesys; “quin etiam ego nihil nisi

iocatus sum; si mihi libertatem concesseris, regio modo te munerabor;

cededum!”

“Ad libertatem tuam quod attinet, nihil mei negotii est; id omne

penes Navarchum Magonem esse scias; nemo apud nos mandata nisi

Navarchus impertit: eum fac exores!”

Ad nutum meum, ut facultatem spirandi illi concederet, Bichri alterum

pedem in terram demisit, quin tamen sive manum in barba relaxaret,

sive vero sicam a gutture eius amoliretur. Belesys graviter

halitabat; vultus vehementer expalluit, sudorque gelidus in fronte

eius oboriebatur; unde nec amplius dubitandum erat quin iam omnino

sobrius factus esset. Nunc demum de navarcho percontari cœpit,

misereque eum implorare, ut aggressorem suum compesceret. Himilco

nihil moratus dum ego eloquerer, eum ludificare cœpit:

“A, numquid tu tandem vetusculum avium terriculamentum videre

concupisti? En et me, luscinum illum scordalum præsto habes. Longum,

crede mihi, diuturnumque iter est Libyam omnem circumnavigare, ut

collum tibi præcidamus, nihilo tamen secius pretium operæ erit id

suscepisse, si vel inde didiceris saluti tuæ ita consulere, ut ipse

tu ex omni turba tua solus ebrius ne fueris.”

His dictis, erepto poculo vini e manu alterius pocillatoris, illud

exhausit, poculum autem vacuum in vultum ducis coniecit.

“Humanius, velim, agas!” rogo gubernatorem iracundum, manu humero

eius illatá, “Belesys enim rerum nostrarum omnino ignarus fuit, ac

prorsus præter se; nec sciebat nos regi suo dona tulisse.”

Assyrius auditis his verbis adeo contremuit, ut collum suum imprudens

sicæ paululum illideret, quam Bichri gutturi suo usque imminentem

tenebat. Protinus ipse aliquid de suo illustri rege clamitare cœpit,

quem nomine Belochum II-um memoravit; ego tamen eum præstare

commonefeci submissiori agere voce, quod monitum Bichri, manu in gula

eius arctius compressá, ut clarius intelligeret, confirmavit.

“At ego iocabar solum; te autem iocorum patientiorem esse deceret;”

respondit ille. “Modo iube hunc adolescentem manum in gutture meo

laxare, ego autem iuro per omnipotentem Nisroch, me ne capillis

quidem in capitibus vestris ullam noxam illaturum. Anne nunc iam

fidem mihi habebis?”

“Necdum prorsus;” respondi leni risu.

Nunc iam mihi ius competere arbitrabar cum eo per ioca, affectatamque

urbanitatem ac reverentiam agendi, proin sic eum alloquor:

“Nunc vero, vir fortissime, Belesys, serve potentissimi Belochi,

visne mihi gratiam visendarum nostrarum navium largiri?”

“Volo, equidem. Sum paratissimus. Protinus veniam.”

“Sumemus otium,” prosequor ego. “Ausculta modo. Æquum esse, ut

honores omnes tuæ dignitati debiti et condigni a nobis exhibeantur,

tibi certe palam est. Quamobrem, eo profecturus inter Hannibalem

atque Sammai ambulabis, qui gratiá honoris strictis gladiis te

comitabuntur, Bichri autem te a tergo sequetur, quod æque honoris

causá fiet. Quum vero navim ingressus fueris, illic permanebis donec

ego regem convenire possim. In navi autem, ut iam probe audisti,

solus navarchus mandata impertit.”

“Leges tuas me satis perspicere existimo,” respondit ipse. “Visne me

tecum ire? Prorsus intelligo. Sum itaque tuus; si clamorem civero tu

me interficies; quum vero in navi fuero, obses tenebor.”

“Recte intelligis,” inquam.

Himilco nequam eum iterum ludificare cœpit, quæsivitque utrum

plusculum vini elicere nequiret; at bellidux nihil respondit, sed

oculis clausis secum alte cogitare cœpit. Bichri interea in pectore

sui captivi ulterius sedere perrexit. Hic, quamvis indignitatibus

prorsus opprimeretur, tamen tantam iuvenis admirationem concepit ut

maximis oblatis opibus eum ad partes suas trahere et in suum

servitium illectare tentaret.

“At tu, age, descende! descende, inquam, te obsecro,” obtestabatur

dux adolescentem; “mihi crede, tu longe onustior es quam tu ipse

existimare videris.”

Bichri nihil quidquam respondit, sed sibilare cantilenam perrexit,

seque interea in ventre ducis sursum deorsumque agitabat.

Himilco interim uni pocillatorum clam subduxit lagenam vini,

obtestantem paucis pugni ictibus perdomuit veluti gratias illi

relaturus, ac tunc demum se egregie delectare aiebat.

“Agedum, Bellidux, procedamus!” eum alloquor; “nihil attinet diem hic

totum pessumdare; fieri enim poterit ut interea quis intret; iamne

cepisti consilium?”

Loco respondendi incertum motum tentavit; Bichri truci aspectu sicam

propius ad gulam eius admovit.

“Sic, Ædepol, ibo vobiscum,” respondit subito. “Profecto mea solius

culpa fuit totum.”

Profectionem itaque quo statui modo et ordine paro. Salvá omni

honoris specie, Hannibal atque Sammai ex utroque latere Belesys locum

suum ceperunt, Bichri autem usque secum sibilans, a tergo solus

subsecutus est. Ego cum Himilcone atque nautis, qui manipulos suos

iterum collegerant, agmen clausi.

Relicto tentorio, ut in medium progressi sumus, castrenses omnes quos

præteribamus, in summam Ducis reverentiam in terram se prostraverunt;

ego vero, ob profundam inscitiam tantæ multitudinis veri rerum statús

vix risum continere poteram. Belesys ne verbum quidem interea

protulit, nec ullo indicio suam conditionem significavit, atque intra

dimidiæ horæ spatium in stega Astartes ipse constabat, testis

salutationis solemnis, quá me reducem nautæ excipere soliti sint,

taciturnus.

“Ad loca vestra!” amice alloquor nautas; “en vobis illustrem

Imperatorem exercitús Assyriorum qui nos visitando naves cohonestat.”

“Et in animo ei est,” subiungit Himilco, “vos duplici portione vini

donare.”

“Dii servent regem Assyriorum! Dii servent illustrem suum

Imperatorem!” magno clamore omnium vocibus consalutant eum nostri.

Belesys, qui usque pallido erat vultu, invitus subridebat, atque

hilaritate quadam simulatá paratum sese spopondit non modo ad

præstandas duplas portiones vini, verum etiam ad eos aliquot ovibus

bobusque donandos. Nostri iterum cum magno clamore plausuque verba

Ducis exceperunt, et Hannibale præeunte cum militari salutatione illi

gratias reddiderunt. Sammai nihil nisi humeris gestiebat, Bichri vero

facere non poterat quin Dionyso patefaceret hunc hominem, qui nunc

ante se staret, nihil esse nisi ignavum et ebrium heluonem, qui

quinquaginta hominum millia ad nutum et voluntatem plagis et

flagellis regeret ac terreret.

“Illi igitur Græci non sunt;” iuvenis Phocæus respondet, “quippe qui

verberibus minime obtemperarent.”

Belesys erubuit: casu enim exceperat verba quæ híc serebantur,

eademque admodum ægre tulit. Offensionem quidem animi dissimulare

conabatur, mecum tamen collocutus annotabat se arbitratum esse

Phœnices negotiis mercatoriis adeo esse deditos ut ea, quæ ad

regendam Rempublicam pertinerent, nihil omnino curarent. Hannibal iam

prope exempla Adonibalis, Suffetis Navalis Uticensis, in adversam

partem allegaturus erat, quum protinus animadvertimus partem

exercitús Assyriorum ex una parte fluminis in alteram transduci.

Universum flumen navibus atque ratibus erat opertum, quæ carros et

essedas vehebant, in puppibus autem milites videbantur, qui frænis

equorum tranantium capita sustinebant. Copiæ pedestres utribus

inflatis transvehebantur. Cæterum res omnes summá confusione, nullo

certo ordine ac discipliná gerebantur. Complures gregariorum

miserorum undis absumpti erant, quod tamen centuriones, qui in ripa

flagris descendentes urgebant, parum curare videbantur. Certo quodam

loco animadvertimus quemadmodum captivi ante quemdam tribunum in

catasta sedentem præsidio circumdatum, ducebantur. Verosimile nobis

parebat oppidum quoddam fuisse captum. Simulacra Deorum, magna copia

prædæ primum ante pedes tribuni disponebantur, deinde captivi, viri,

mulieres, pueri coram eo sistebantur. Misera illa erat turba, exspes

et abiecta. Virorum plurimi catenis et compedibus æneis erant vincti,

cæteris fere omnibus manus a tergo erant colligatæ, atque cuncti ad

prosternendum se coram tribuno adigebantur, qui colla eorum pedibus

calcabat. Tribunus nonnullis pepercit, eosque vitá donavit; multo

plures tamen extemplo pensi, partim obtruncati periverunt, sociis

malorum inspectantibus. Animadverti etiam ex omni numero horum

miserorum quaternos selectos missosque, qui sudibus in propinquo

tumulo terræ defixis adigerentur.

Spectaculum hoc erat visu omnino horribile. Sammai atque Hannibal

testes iam antea fuerunt eventuum huiusce generis temporibus belli in

proprio regno; verum Aminocli, suisque popularibus Græcis, de

humanitate deque humana libertate longe aliter videbatur, spectaculum

rerum hîc gestarum prorsus ferendum non erat, nec dubitabant asserere

se mori, quam tantæ talique servituti obtemperare, malle.

Dum has crudelitates sævitiamque contemplaremur, nuntii a rege

advenerunt ut a me, quis essem, quid et quamobrem venissem,

sciscitarentur. Paucissimis quam poteram verbis docui. Post elapsam

circiter unam horam unus eorumdem nuntiorum rediit ut in conspectum

regis Belochi nos accerseret. Præter Hannonem nautasque qui reginæ

dona portabant, accivi neminem. Itantibus nobis Hanno alte silebat,

veluti qui acroama, quod regi gratum futurum esset, meditaretur. At

hic præclarus conatus ad nihilum recidit, quandoquidem nobis ad regem

propius accedere datum non erat, sed magnificentiam eius e longinquo

solum nobis spectare licuit. Centum circiter a solio passibus nos

prosternere iussi eramus.

Rex Belochus II. sub umbra arborum in solio ita erat circumseptus a

prætorianis, pocillatoribus ac ministris, cum flabellis et

umbraculis, perinde a servis, muscarias agitantibus, ut diu nihil

viderem nisi tiaram eius, quæ magno fulgore micabat, item partes

indumentorum mirá arte pictorum, ac denique nudos pedes gemmis

coruscantes. Postremo tamen ministrorum turba patescere in utramque

partem cœpit, quo facto, facultatem nactus sum in tanta adstantium

turba faciem ipsius regis contueri. Longi capilli ex una parte, ex

altera vero demissa cincinnaque barba vultum eius cinxerunt.

Milites utrimque longis ordinibus stabant, in medio autem veluti

xystus patebat. Centuriones aliquot ad nos accesserunt, ut quidquid

documentorum munerumque attulissemus, exciperent: quo facto, iterum

nos prosternere iubebamur; hoc autem peracto, prætoriani regis nos ad

naves nostras reduxerunt. Eo quum veneram, Belesyn tædio captivitatis

admodum gravatum reperi, cupidumque libertatis obtinendæ. Quum vero

eum monuissem necdum me eum libertate donare posse, opusque esse ut

breve dumtaxat tempus captivitatem perduret, et hoc veluti obses,

gratiá meæ securitatis, admodum excanduit.

Post circiter horæ spatium aliquot litteræ in capsula aurea ad

reginam Sabæ datæ a rege ad me perlatæ sunt. In vicem munerum a

regina missorum quædam res frumentaria ieiuna, item aliquot telæ

pannique pro me sodalibusque a rege missa sunt.

Sic itaque omnia mea officia feliciter ad finem perlata sunt, nec

quidquam supererat quare hîc diutius morarer; hinc protinus consilium

naves solvendi cepi.

“Iam per me licebit ut hinc abscedas;” sic allocutus sum captivum;

“ut amici invicem valedicamus.”

Belesys graviori suspirio animum sublevavit.

“Multum me delectat,” inquit, “te verbis tuis stare.”

Hilari risu verba eius excepi.

“Num me putavisti te retenturum? Quidnam boni tu mihi præstare

potuisses?”

“Ulcisci iucundum est,” respondit ille; “verebar nempe, ne

contumeliam a me acceptam inultam præterire non sineres.”

“Inde colligo ita te meo loco facturum fuisse. Cæterum, mihi crede,

generosum atque liberalem fuisse multo esse iucundius quam malefacta

ulcisci.”

Belesys ad hæc nihil nisi subrisit.

“Manus, quæ præcidi nequit,” tandem respondit ipse, “mulcenda est.”

Diligentem operam dedi interea ut antequam ipse a nobis discederet,

probe cerneret scorpiones missilibus oneratas, ac pro omni eventu

paratas, quibus ostensis dimisi eum omnibus honoris dignitatisque

officiis per speciem erga eum rite observatis.

Navi descensurus omni arte ac pollicitationibus enitebatur, si forte

iuvenem Bichri ad suas partes perducere et ad sua servitia perlicere

posset. Honorem tamen hunc, tanta industriá oblatum, iuvenis firmo

animo identidem accipere renuit.

Caput XXIII.

Rationes Nostras cum Bodmilcare pariamus.

Satis iam advesperaverat quum ad brevia fluminis perveni, sed quum

tempore nocturno iter tentandum non iudicarem, satius duxi sub

anchoris pernoctare. Quædam minora Chaldæorum castra nobis in

conspectu erant. Ego tamen, nequid Belesys insidiarum nobis moliri

posset, diligentiori curá cavi.

In ripa fluminis haud pauca tabernacula e ramentis confecta stabant,

in quibus aliquot mercatores Phœnicii a militibus prædas mercabantur

et cambiebant erga vinum. Himilco et Gisco compluresque alii,

impensiori se aiebant prodeundi desiderio flagrare, quibus ego copiam

votis potiundi, tametsi sciebam eos nihil nisi potaturos, ac de rebus

suis gestis gloriari velle, nullo pacto negare poteram. Unum nonnisi

stipulabar, ne extra auditum discederent. Binis circiter horis post,

cupidus sciendi quid rei in emporiolo tam alacri ac strenuo,

plurimisque lampadibus collustrato, gereretur, accitis Bichri atque

Ioná, in cymba ad ripam remigavimus. Iam in ripam egressurus

animadverti duas naves secundum flumen vectas, et e medio flumine

versus ripam tendentes, quasi prope nos, paullo infra, anchoras

essent iacturæ. Eas minores secutus est gaulus, qui prope adversam

ripam sequebatur; sed quod et flumen nimis latum erat, et crepusculum

perquam opacum, formam eius discernere haud poteram. Præterea, quum

ignarus non essem frequentissimam híc mercaturam servorum vigere,

minus curiosus, rem neglexi.

Himilconem et Gisconem ferventissimas cum Chaldaicis militibus

loquelas conserentes reperi. Milites horum res gestas, mirabiliaque

omnia, de ingentibus cervis, de putido oleo piscario, de sole ex

adverso latere lucente, cæterasque idgenus, absque dubitatione

tamquam fabulas Milesias, si non ut audacissima mendacia,

æstimaverunt. Quidam eorum asseverabat prorsus neminem illi

persuadere posse, plane ullam gentem adeo esse ab omni humanitate

alienam ac remotam ut Ionam, hominem mortalem, sui omnino similem, in

numerum Deorum retulerit, eumque ut Numen venerata sit. Ad hæc Bichri

respondit, nec sine contemptu, sibi non liquere quare Ionæ minus quam

Nisroch ab ullo cœtu tribui posset, aut deberet. Gisco autem

subiunxit se iam omnia credere doctum esse, quum intelligeret

Assyrios, nullo adversante, tolerare ut ipsis ab eiusmodi hominibus

velut Belochus, eiusque Dux Belesys, ad arbitrium imperetur.

Chaldæus tanto probro Deo, regique suo, illato in furorem actus, dira

ei minabatur, fore ut cuncta eius sub cuti latentia ossa comminueret;

ad quæ Gisco responsum regessit se prorsus paratum ab eo in pugnam,

vel singulare certamen, provocari, et cum eo, quo demum cunque modo

visum esset, decertare, sive ut incolæ Prydhayn, sive vero ut incolæ

Ar-Mor, uti libuerit.

“Ego vero,” inquit Himilco, “consultum non duco ut tu nobiscum armis

decertes: nos, enim, quocunque nos divertimus, vincimus; Siculos,

Garamantes, Suomi, Germanos, omnes ex ordine profligavimus.

Peragravimus terras ad flumen Illiturgis, Montes Pyrenæos, Carpentum

Deorum, Insulas Fortunatas, ubi quantum cupivimus auri comparavimus.

Nihil prorsus est quod nobis non e sententia succedat. Quamobrem

nihil tibi satius esse arbitror quam a molestando nos desistere.”

Exstupuit Chaldæus tantá nominum eluvione auditá, quæ Himilco

volubili linguá effundebat, et quasi sui purgandi causá, sic ei

leniori voce respondit:

“Vos, Sidonii, certe miri estis viatores. Ipse Cardax sum, et mirum

mihi molimentum perfecisse videbar, quum e dissitissimis montibus

nostris hucce venissem. Ergo terrarum orbis longe maior est quam ego

existimavi.”

Alter quidam Chaldæus, auditis sermonibus, ex sua parte adiecit, se

quidem Tartessi nunquam fuisse, modo tamen Tartessium quemdam

vidisse.

“Tune ais modo Tartessium vidisse?” mirabundus quærit Himilco,

“ubinam, rogo?”

“In regiis castris. Ipse in societate erat navarchi Phœnicii, qui sub

rege Belocho servitium iniit.”

Tremor mihi omnes artus percurrit. Ictu oculi gaulus duæque barcæ

mihi in mentem venerunt, ac tota prorsus res in animo mihi clarescere

cœpit.

“Quidnam nomen ei est? obsecro,” Chaldæum interrogo, “efferto eius

nomen, siclo te donabo.”

“Fac binos, tum dicam tibi.”

Proieci illi nummos, quos ipse collegit et in crumenam abdidit. Hoc

facto abire cœpit, quid opus esse dictitans nomen navarchi nunc

effutire, quum iam sibi solutum esset. Ob hominis proterviam furore

abreptus iam violentas illi illaturus eram manus, quum quidam

Phœniciorum mercatorum se ingessit:

“Quid attinet ob insolentiam nebulonis furere? Iam ego dicam quod

velis: nomen navarchi Bodmilcar est; estque Tyrius.”

Nomen ipsum audire satis habebam. Idem omnes mei mox exceperunt, ac

temporis momento iter ad naves nostras habebamus. Simul ac stegam

attigeramus, consilium omnium præfectorum inivimus, eisque confestim

patefeci Bodmilcarem infra nos, spatio paucorum remulcalium

longitudinis in insidiis iacere; eum cum regio exercitu iunctum

armorum societate, esseque perquam verosimile ut Belesys nos a tergo

adorturus esset. Quam triste id futurum esset, monere meos pergebam,

si nostra cœpta, hactenus tam prospera, ab exsecrando inimico nostro

denique frustrarentur.

Sammai atque Hanno verbis contendere cœperunt uter eorum Bodmilcarem

occisurus esset.

“Modo ego illi in longitudinem manus occurram!” minatur Sammai.

“Quin ego eius rivalis sum, et manu meá illi cadendum erit,” animo

accensus ruboreque perfusus clamitabat Hanno.

“Nolite fatuari, ephebi!” interpello eos; “mittite nugas; multo

graviora nobis impendent. Curate vestra officia. In alveum nobis

enitendum est.”

Omni cautelá adhibitá solvimus et ad ostium fluminis ire maturamus.

Itaque Astarte medium fluminis cursum intrat, Adonibal sibi a recto,

Cabiri autem a lævo. Lumina cuncta restinximus. Nautæ omnes, sanguine

concitato, armati sua quisque loca tenuerunt, oculisque intentis

tenebras intuebantur. Bichri sagittas in constrato prope ad manus

disposuit, ipse conquiniscens inter Dionysum atque Ionam arcum

intentum tenebat. Tubicen asciolá grandiori in cingulo erat armatus,

ephebus autem Phocæus arcu sagittisque pro subitaneo usu apparatis

erat munitus. Himilco, machærá scutoque in manibus, in puppi stabat,

præceptaque gubernatori impertiebat. Hannibal atque Sammai suas

quisque ante copias stantes suspensis pedibus adventum hostium

speculabantur.

Circa diluculum sonitum percepimus aquarum e regione syrtis ruentium;

et per rarescentes tenebras satis clare perspiciebamus tres

Bodmilcaris naves, ut eæ exitum in ostio præcludere nobis nitebantur.

Melcarth in medio erat posita. Constrata omnium trium turbá hominum

armatorum scatebant, cunctis eorum galeas gerentibus. In littoribus

prorsus nulla hominum vestigia cernebantur.

“Profluvium nobis favet,” inquam, “aggrediamur itaque opus, si ita

videbitur, succensoriis.”

Sine mora aliquot tabulæ flagranti materiá oneratæ aquis mandatæ

sunt.

Eodem fere tempore Ionam ad impetum faciendum tubá signum dare iussi.

Nec hostes segnes se præbuerunt, et provocantibus nobis celeriter

responderunt, ac brevi post tela versus nos provolarunt, quibus nos

pari grandine telorum respondimus et sic pugna ipsa hoc in modo

initium cepit.

Quandoquidem Melcarth meá curá ædificata erat, non eram nescius ita

firma robustaque eius statumina lateraque esse, ut arietando nostrá

prorá nullum detrimentum illi inferre possemus, nec minus habebam

exploratum insolitam laterum eius altitudinem ipsis præ nobis ad

obruendum nos telis ingenti commodo esse; probeque sensi eam a

nostris ad comminus pugnandum nullo pacto conscendi posse.

Verumtamen, vicissim, et debilitates eius mihi probe cognitæ erant.

Ipse ego experientiá edoctus eram ingentem molem onusque segnem ad

movendum ac tardam reddere; quamobrem statui, si id fieri posset,

usum huius debilitatis capere. Postquam itaque sciscitando a

Himilcone, qui de alveo fluminis satis cognoverat, certior fuissem

factus tantum aquæ a Melcarth calcari, ut in longitudinem remulcæ ab

eo, quo nunc sita esset loco, ad rectum recedere non posset, omnes

meas naves, quæque quantum par esset, materiam flammificam in eo

coacervare iussi. Hoc constituto, per signa Cabiros accersi iussi;

quæ quum ad latus nostrum pervenisset, accito Himilcone, eam

conscendo, Astarten autem curæ Hamilcaris concredo.—Dum hæc

gerebantur, sagittæ circum nos cadere nunquam desinebant. Manifestum

quoque nobis videbatur Bodmilcarem a Belesy, ad tergum nostrum,

auxilium exspectare, itaque pugnare acsi de victoria sibi iam certo

constaret.

Gisco Himilconi in prora Cabirorum stanti se adiunxit, quorum in

medio et ipse locum cepi, indeque mandata dedi. Nunquam quoad memini,

quisquam tantá diligentiá tamque scite rexit quam modo Cabiri

regebatur. Postquam alias duas naves stupis subiunxeramus,

materiamque flammificam, quæ in singulis erant, succenderamus, rectá

in Melcarth invecti sumus; atque, quum fere ad dimidium iactus

sagittæ accessissemus, Bodmilcar nos animadvertit nosque deridere

cœpit.

“Heus, Mago, salve! Perquam opportune advenis; quædam inter nos

negotia supersunt parianda: illud nempe negotiolum in Ægypto; item,

illud alterum Tartessi; necnon denique, illud in Freto Gaditano.

Iuvabit hæc omnia hoc ipso die pariare ac dirimere. Spero futurum ut

ante solis occasum ex istis antennis te pendentem oscillare cernam.

Te videre multum gaudeo.”

Verbum ultimum proferentem sagitta eum feriit.

“Ictus est! tactus est!” magná voce clamavit Bichri, quæ universum

tumultum superavit.

“Minime vero!” reboat Bodmilcar, “cataphracta mea sagittis impervia

est.”

“Videamus!” reclamo ego, “utrum naves tuæ igni sint imperviæ.”

Nunc Cabiri magná vi incitata irruit inter Melcarth barcamque a

dextro eius. Gaulus, ubi nos vitare tentat, capitur inter rates

ardentes. Sagittis inter nos cadentibus, quarum una genam meam

vulneraverat, ego stupam helciariam discidi. Flammæ subito

erumpebant, aterque fumus in altum prorumpere cœpit. Gisco in fœmore

vulnus accepit, nec ob id pedibus stare valebat, tamen in genua

provolutus, alacri animo gubernare non destitit. Tam celeriter

prætervolavimus hostes, ut missilia eorum ex magna parte in undas

pone nos consurgentes inciderent. Vertentes nos in adversum navis

hostilis latus, æquá celeritate recurrimus, inclamoque Bodmilcarem,

me eodem modo eum tractare velle, quo Ægyptios Tanidi tractavissem.

Et Himilco eum aliquot iocis mordacibus in discrimine suo lacessivit.

Ad primam navim reversus Adonibalem Cabirosque mecum uná in alteram

barcarum impetum facere iussi, inde autem alteram antevertere.

Impetum omni quá pares eramus celeritate instituimus. Barca quoque

nihil non tentavit ut nos eluderet; sero tamen. Nam, antequam

quidquam tentare potuisset, unum latus eius infregi, eamque ingenti

impetu, quo navim nostram ei impuleramus, lateri Melcarth impegi, et

inter duas rates ardentes intrusi. Sub velamine ingentis fumi,

animadverti quemadmodum nautæ Melcarth desperato conatu in constratum

Adonibalis, quæ iam inter se alteramque barcam penetraverat, desilire

tentarent, sicque cunctas sex naves in unum globum solidum collatæ

essent, cuius in una extremitate flammæ sævirent, in altera autem

asciculæ, gladii, machæræ, aliaque arma librarentur.

“In Adonibalem concurrite!” inclamo meos, “ibi iis potiemur.”

Tum mei, tum nautæ Cabirorum simul eo concurrunt, et in constratum

Adonibalis perveniunt. Bodmilcar iam ibi erat. Hanno versus eum

currit, et:

“Denique, tandem, Bodmilcar ades; iam te virum esse probes!”

“Quin accede, lactisuga, mucose, iam me paratum senties. Tuum primum

componam negotium, tum vacabit ad cæteros vestrum procedere.”

Gladii eorum confligunt, et comminus agunt; sed quum turbá undique

essent circumclusi, ex oculis mihi eripiuntur.

Subito Himilco, qui hactenus ad latus meum perseverarat, proruit

magnáque voce maledicit:

“O, monstrum tæterrimum, o scordale sceleste ac patibulande, en te

iam habeo!”

Nam hominem, quem annos quaternos et denos quæsierat, agnovit, illi

insiluit, cumque eo in constrato volutabat.

“Egregie factum, Himilco! tene eum!” inquit Bichri, gladio cruore

manante præteriens.

“Bellua ista brachium mordicat; potesne subvenire?”

Bichri ictu oculi sicam illi subministrat, qui eam protinus in latus

eius intinxit; is recidit et gravi halitu moribundi singultat.

“Ulcisci dulce est,” suspirat gubernator, “ista mors, cane digna,

tibi nimis bona est.”

Interea Ionas, Aminocle adstipulante, machærá suá præclara virtutis

facinora edidit. Hannibal atque Sammai, cataphractis suis multum

tusis, in prora decertabant, et unum post alterum proruentem hostem

ictum in mare præcipitabant. Hasdrubal male quidem vulneratus, clavo

suo firmá manu hæsit. Interim ego ipsi opem tuli, iunctisque viribus

effecimus ut navim in tutum a flammis flecteremus. Astarte interim

perinde atque Cabiri paulisper a nobis avulsæ erant, earumque nautæ

mandatum meum ad revertendum et ad prœlium redintegrandum

præstolabantur; una vero hostium barca, licet incendium evasisset, a

fluctibus abrepta fluitabat.

Res itaque in hoc ancipiti dubioque statu versabatur, quum ego meos

ad redintegrandum prœlium accersivi. Hanno gladio fracto, vestibusque

tritis, ac cruore madentibus ad me accurrit, et:

“Effugit!” inquit halitans; “in turba eum amisi.”

“Bono es animo!” respondi illi, “haud ipse procul fugit.”

Denique et ego pedem retrahere, et ad alias meas naves recedere

statui; proinde, simul atque copia eius rei dabatur, meos inclamo:

“Retro, ad Astarten!”

Pedem itaque retracturi omnem proram Adonibalis copiis Bodmilcaris

reliquimus ita tamen ut duplici acie præsidii causa contra eas

relictá, puppim vacuam ad recedendum nobis linqueremus.

Bodmilcar itaque sui omnino impos, in fovea captus est, in constrato

nempe Adonibalis, quæ sagittarum et catapultarum nostrarum ictibus

patebat; sua enim navis furni instar ardebat, altera barcarum

depressa, altera, ut iam ostendimus, fluctibus abrepta erat.

Plus dimidiá horá Bodmilcar iacula nostra æquo animo tulit; deinde

statui Adonibal iterum conscendere, eique obviam ire. In prora

stantem eum reperimus, copiarum reliquiis, vix ultra tricenos

armatos, circumdatum. Vultus eius cruore erat infectus.

“Visne eum sagittá transfigam?” quærit Bichri.

“Nullo pacto!” inquam, manu humerum iuvenis attrectans, “ipsi multo

probrosiori morte erit pereundum.”

Ultimum certamen cohortis prætorianæ Tyrii breve ac desperatum erat.

Extremo molimine in me se præcipitare tentabat, quum Ionas eum

giganteis manibus apprehendit.

“Ecce hominem tuum, Navarche!”

Bodmilcar eluctari tentat.

“Tenta modo evadere,” admonet eum classicus, “vitam tibi e corpore

exagitabo!”

Spumans furore ac rabie subactá, sese fato ineluctabili dedit.

Immotus silensque stabat. Ad labia aperienda nullo pacto induci

poterat. Quæstiones meas pervicax audivit; responsum omne recusat.

Itaque laqueo ex extremo fune ligato, mox post ex extremo fine

antennæ Adonibalis collo pendebat.

Rationes itaque meæ cum Bodmilcare pariatæ erant.

Rebus his peractis, mox iter domum versus ingressi sumus.

Primum reginæ Sabæ, quæ experti eramus, retulimus; deinde secundum

canalem Pharaonis Tyrum profecti sumus, tantum sub itinere morati dum

regi Salomoni nostra obsequia præstitissemus.

Sidoni denique cum triumpho excepti eramus. Ingentes popularium turbæ

nobis obviam gratulatum processerunt. Ipse rex Hiram in nostri

gratiam epulas lautissimas publice parari iussit, cui et ipse

interfuit, meque historiam nostram peregrinationis in publicum

enarrare mandavit.

Rex, quá erat munificentiá, naves tres, quas salvas et incolumes

domum revexeram, mihi donavit, populus autem universus suffragio

omnium me Suffetem Navalem urbis Sidonis consalutavit.

Eo munere functus Hannibalem copiis meis centurionem præfeci, cæteris

autem navalibus muneribus condigná mercede Himilconem, Gisconem,

Hasdrubalemque præposui. Famam, quæ de Hamilcare in pugna cæso

circumferebatur, factum comprobavit.

Parum superest quod dicam.

Nemo Phœnicum est quin sciat quemadmodum cedros, cæteramque materiem,

quibus ad exstruendum Hierosolymis rex Salomon templum

magnificentissimum indigebat, eo navibus devehi et in urbem

comportari curaverim. Sammai modo centurio est in exercitu regis

Salomonis, et, quandocunque me, cum uxore Abigail, visum venit, in

Palatio Præfecturæ Navalis dignis honoribus excipitur. Perinde Bichri

universis notissimus est ut vinearum maximarum cultor, qui statis

temporibus Sidonem frequentare consuevit, ut generosissima sua vina

venderet, quique Himilconem, ad hæc primum degustanda unquam non

invitare solitus sit; item Paphos Hannoni dolium mittere solere, ut

ipse, qui ibi Summo Sacerdotio cum præclara uxore Chryseide, Deæ

Astartes fungitur, in æde metropolis splendida rite libare posset.

Non raro et Dionysus, qui gentis suæ institutor factus est artis

navigandi cum patre unà, iam provectæ ætatis, subinde etiam huc

visendi causá ventitare solet.

In omni huiusmodi eventu Cabiri aulæis ac paradis in honorem hospitum

meorum adornari solet, eosque in mea crepidine privata devehere, ubi,

ut mei quondam itinerum socii ac sodales, quibuscum Cassiterides,

oras succiniferas, Fortunatasque Insulas repereramus, mecum laute

agere solent.

His nostris solemnibus consuetudo grata fert ut caveamus ne Himilco

æquo ac solito rectius domum ambulet, cuius rei diligens observator

Bichri esse consuevit, quod cantilenam Beniamiticam, vel Cimbricam

sibilare, et eo sibilo hunc prodere solet. Ac, denique, quum hospites

iter domum ingrediuntur, Ionas, classicus noster regius, qui nunquam

desideratur, muneris sui esse ducit iis ad navim itantibus sonoro

tubæ cantu anteire.

Finis.

Notæ auctoris.

Ad caput I.

Phœnices.—Quod tota hac narratione ficta nomen Phœnicum, auctoribus

Græcis atque Romanis usitatum adoptavi, quod quidem sive ut “homines

rubri,” sive vero ut “homines terræ dactyliferæ” interpretari potest,

solius simplicitatis causa feci. Ipsi enim se “Canaanitas,” sive a

“gente montana,” sic appellaverunt.

Omnino præter rem esset hic de vocabulis Khna, et Aram, a quibus

Canaanitæ atque Aramæi nomina sua traxerunt, in criticam

disceptationem descendere.

Siclus.—Vocabulum hoc, quod Hebraice certum pondus significat, tam ad

nummos cusos designandos adhibetur, quippe quum nummi idgenus primum

a Phœnicibus inventi fuerunt, quam ad certa, lege statuta, pondera.

Elenchus Pretiorum hostiarum.—Ritus, perinde atque pretia hostiarum,

ad sacrificia oblatarum, ex opere Cl. Sacerdotis Bargès, de

Phœnicibus inscriptionibus, Massiliæ repertis, desumpta sunt.

Gaulus.—A principio vocabulum istud quamlibet rem rotundum et cavam

sonabat. Phœnices eo insulam Gozzo “Gaulo Melitta,” sive Melitam

Rotundam designarunt; unde facile intelligetur, quare idem,

pedetentim, ad naves mercatorias, specie rotundas, quæ quidem

potissimum a Tyriis mercatoribus originem traxerunt, designare

cœperit. “Onerariam navim Hippus Tyrius invenit.” (Plin., Hist. Nat.)

In describendis Phœnicum navibus, sequentium usus sum auctoritate:

1. Cælaturæ in Layard.

2. Vaticinium Ezechielis contra Tyrum (Cap. xxvii, 7).

3. Xenophontis descriptio in Œconomia, grandis navis Phœniciæ,

\ quæ in Piræum quotannis venire solita sit.

4. Cælaturæ in Wilkinson.

Præterea licere existimavi, per analogiam, ex allegatis Genuensium,

Pisanorum, Venetiorumque sæculi tredecimi navibus, a Chiliarcho Yule,

in suo de Marco Polo libro, nonnulla inferre.

Laminæ Cupreæ.—Quamvis anachronismus id videri possit, tamen quodam

gradu ac mensura certitudinis licebit asseverare Phœnices laminis

cupreis eo proposito usos fuisse. Id enim et Vegetius (Rei Militaris

iv, 24), et Athenæus (v, 40) indicare videntur. Ut e vetustate

traditum tenemus, eius rei inventio Melcartho, Herculi Tyrio,

attribuitur: “Hercules...navi ænea navigavit...navem æneam habuit”

(Servius).

Cæteram materiam in struendis navibus adhibitam fuisse, vates

Ezechiel auctor est.

Præter gaulum etiam barcam, actuariam, longam, atque bellicam

quinquaginta remorum induxi.

Quin sit in minutissima inquirendum, asserere licebit barcam, propria

sua natura Phœniciam esse. Namque barec, sermone Hebraico, flexi quid

et curvi significat, uti plancam. “Barca est, quæ cuncta navis

commercia ad littus portat” (Isidorus, “Origines”). Idiomate

Berberorum moderno eadem “ibarca” appellatur.

Navis expedita a Græcis Hippos vocabatur, sive propter celeritatem,

sive vero ob simulacrum equi, quod plerumque in prora effictum

gerebat. Strabo dumtaxat hanc esse causam allegat. Ea igitur navis

species, quam nos in textu describimus, coloniæ Phœnicum Gadensi fuit

maxime usitata, et ob eam rem etiam “Gaditæ” nomen ei impositum fuit.

Non pauci Phœnicum nummi, quos in littoribus Africanis satis certe

constat in usu fuisse, equino capite fuerunt insigniti. Item, in

ruderibus Carthaginis inscriptio capitis equini inventa erat, cuius

origo, haud dubie, a symbolo Phœnicum gentili, quod naves eorum

gesserant, repetenda est.

Vera navis Sidonia quinquaginta remorum barca est:

ναῦν πεντηκόνιορον Ειδóνιαν; Eurip. Hel. 1141.

Quanti oneris navis huiusmodi fuerit, aut quo potissimum modo

quinquaginta remis acta fuerit, aut qui, denique, quadringentos

homines toleraverit, sunt quæstiones, quibus respondere mihi

supersedendum censeo; non enim meum est in particularia artis nauticæ

inquirere.

Si exemplum huius rei postularetur, non abs re esset ingentia Serum

navigia in mentem revocare, quæ Ibn Batuta, scriptor Arabicus sæculi

quarti decimi se vidisse memorat, veluti quæ sexcentos homines

vexerint, et quæ quinquagenis, vel sexagenis grandibus remis, octonis

remigibus, ope funium in adversas vicissim partes tractis agerentur.

Ea vero, quæ Marco Polo se vidisse allegat, quaternis remigibus

agebantur. Haud absonum igitur putandum est Phœnices quoque simili

quodam modo naves suas impulisse.

Purpurea vela.—Mea festivarum navium descriptio non est prorsus

ficta. Imagines etenim earum in opere Wilkinson (vol. iii)

exhibentur, omnesque fere vetustatis auctores, ab Herodoto ad

Plutarchum, has ad minutas partes adumbrant. Sic Herodotus Sidoniam

describit navim, ex qua Xerxes classem suam lustravit, veluti quæ

tegetibus auro pictis, nempe bysso Babylonico, auro textis, fuerunt

constratæ.

Ad caput II.

Columbæ. Corvi.—Consuetudinem volucres secum in iter maritimum

ferendi, quæ volatu iter situmque terrarum proderent, priscis

temporibus viguisse, annales veterum perhibent. Huius rei documento

esse possunt posteriorum temporum, apud semi-barbaros exempla, uti

Ingolfi, regis marium, aut Flocii Vilgedarson, anno 868, quem in

itinere suo, quo Islandiam quærebat, tres corvos secum tulisse fama

est.

Flos lilii.—Tiara cum hoc emblemate adumbrata, inter imagines, sub

calce operis Bottæ conspicitur.

Ad caput V.

Pharao.—Quis Pharaonum tempore nostræ fabulæ regnaverit in Ægypto,

lacuna, quæ inter finem sæculi undecimi, initiumque decimi,

intercedit in Ægyptiorum annalibus, obstat quominus eius nomen

indicare queam.

Ex essedis Ægyptiorum milites Libyci, hoc est, Berberii, tribus

Tamesec, quorum posteri Cabyli atque Tuareges sunt, pugnare

consueverunt. Hæ essedæ atque equitatus, perinde Libyci, summum erant

robur exercitus Ægyptiorum.

Ad caput VI.

Cydonii. Pelasgi.—Fusius hac de re disserere operæ pretium non duco;

satis esse arbitror memorare per totam Europam gentes fuisse

diffusas, quæ genere linguarum ab Ariis, quos antecesserant, prorsus

diversas exstitisse. Duæ potissimum dignæ sunt ex his quæ memorentur:

altera cum cranio, sive calvaria, pæne rotunda, specie Tatarorum

Mongolicorum, qui vulgo Turanii appellantur; altera vero cum calvaria

paullo longiori, quæ species Australoides apte vocabuntur. Hæ species

gentium quaquaversum uberrima reliquerunt vestigia tam suæ quondam

præsentiæ, quam sui sequioris cultus atque humanitatis. In insula

Creta Græci memoriam Cydoniorum iis dumtaxat in paucis verbis, quæ

ego in textu allegaveram, præservarunt.

Ad caput VII.

Homerus.—Veniam mihi ob illatum hic nomen Homeri flagitandam esse

haud ambigo. Illecebræ enim arcana vitæ illustrissimi Poetæ, currente

mea fabula quodam dumtaxat modo revelandi, perquam mihi arriserunt.

Quandoquidem tempus Belli Troiani, etiam post lucubrationes

Schliemann, usque est incertum, licere mihi arbitrabar eam quæstionem

prorsus patentem iudicare.

Ad caput IX.

Tyrrhenicæ naves prædatoriæ.—Descriptio navium huiusmodi figuris in

vase, nunc in Museo Campana servato, cælatis nititur.

Scylla. Charybdis.—Poetarum fabulæ, quas narrationi meæ intertexeram,

prorsus Phœniciæ sunt. Proinde et mihi fas esse arbitrabar eiusmodi

ficta adducere, quibus proderem, quemadmodum navigatores Phœnicii

peregrinos deludere, quum eius rei copia dabatur, consueverint. In

fidem huius rei liceat mihi memorare locum Herodoti, ubi de fabula

agitur de puella, aurum in profluvio quodam insulæ Cyraunis legente,

quam fabulam ipse Phœniciam appellat. “Narra hoc Græcis,” iam in

proverbium abiit. Pontivagi Phœnicii non parum voluptatis ex hoc

genus fabulis percipere soliti sunt, quum narrando itinerum

memorabilia, pretia quoque mercium suarum adaugere possent.

Nergal.—Superstitio de ingenti gallo gallinaceo e figmentis

Rabbinorum, quæ a Movers allegantur, desumpta est.

Ad caput XI.

Adonibal.—Fabulam meam iam ad finem perduxeram, quum e

disquisitionibus Cl. Sainte-Marie comperi nomen Adonibal suffetibus

navalibus Uticensium solemne fuisse, vel constare dumtaxat longam

magistratuum seriem eo nomine insigniri solitam. Casu mihi prorsus

fortuito contigit ut illud, velut aptissimum, quod mihi in mentem

venisset nomen Phœnicium, adhiberem.

Cæterum animadvertendum hic censeo me in toto hoc opere nomina

propria eo, quo lectoribus familiarissima sunt modo, exscripsisse.

Litterionem enim atque Græcum me sapere mihi viderer si Hanna-Baal

(charus Diis), aut Bod-Melcarth (vultus Melcarth), loco Hannibal, et

Bodmilcar, scripsissem. Sufficiat quemque lectorem, qui linguis

Semiticis nullam operam dederit, monuisse, nomina Phœnicia atque

Iudaica, perinde ac nomina Arabica moderna plurima in particulas

discerpi posse; uti, v. c., Hamilcar est Abd-Melcarth (servus Dei

Melcarth); vel Abd-Allah (servus Dei). Studiosis vero linguarum

Semiticarum gratia eruditionis ad meum recurrere opus haudquaquam

necessarium erit.

Quod vero ad nomina locorum propria attinet, nonnihil difficultatis

expertus sum. Quare non more Semitico hæc nomina exscripserim,

rationes mihi trifariæ sunt:

1. Non cuncta eorum sunt nobis iis formis cognita.

2. Quæ sunt, lectoribus communibus sic ignota sunt.

3. Eorum veritas, scribendi modus, sonusque dirimi ac declarari,

\ sine minuta disquisitione, quam locus hic abhorret, non

\ posset.

Paucis itaque demptis, statui, etiam periculo censuræ, more

lectoribus magis usitato, scribere, uti Creta pro Caphtorim, Ægyptus,

pro Mitzraim, Libya pro Massovia, &c.

Ad caput XII.

Hic induxi Magonem veluti sacra super lapidem planum in tortuosa

caverna subterranea facientem. Res ista cum minutis eius partibus ex

opere Cl. Bourguignat, Monuments Mégalithiques du Nord de l'Afrique

deprompta est. Cl. Daux quoque exhibet exemplum templi eiusdem

generis. Fateor tamen me ab sententia Cl. Bourguignat, lapidea ista

monumenta rudia in species anguium, scorpionum, aliarumque rerum

conformata fuisse, longissime discrepare, nec eam comprobatam

accipere. Quin etiam cæteris quæ de templis ante-historicis relata

circumferuntur, omnino diffido, tutioremque Fergussonis sententiam

sequor, ea omnia monumenta ad sequiora spectare tempora.

Atlantides.—Opinio, qua intra fines Algiriæ olim mare mediterraneum

exstitisse creditur, quod textus noster suadet, a sententia mea haud

abhorret. Tantundem tamen de exsistentia Atlantidis asserere non

ausim, sed quum de migrationibus Libyum agerem, quæ teneremus de his

tradita, commemorare haud iniquum iudicavi.

Ad caput XVI.

Ar-Mor.—Multum, profecto mihi dubitationis datur, utrum eo ævo, quod

hic pertracto, Celtæ ad Occidua Galliarum littore usque

penetraverint, quamvis certum sit eos iam in partibus ad Orientem,

perinde atque ad Rhodanum præsto fuisse. Ætate anteriore hominum

genera, veluti Mongoloides, atque Australoides in iis regionibus

versata fuisse, disquirendo reperi, ut tam hic loci, quam in

posteriori capite memoraveram. Reum quoque me anachronismi et

quaternorum quidem sæculorum, esse non diffiteor, quod nisi fecissem,

insolens quid lectoribus communis sortis me patrare visus essem, si

Phœnices in terras Galliarum descendisse facerem, quin ullam gentem

notiorem convenissent. Ad extenuandum flagitium nihil iustius et

acceptabilius me allegare posse fateor, quam studium efficiendi, ne

anachronismus meus iusto flagrantior videretur.

Ad caput XVII.

Suomi.—nulla subest causa, quare hoc ævo ad ostia Albis Fennos

exstitisse dubitemus. Quoniam nullum nomen vetustum Fennorum mihi

cognitum erat, placuit e moderna lingua Fennica derivatum vocabulum

Suomi comminisci, et in usum adhibere.

Ad caput XX.

Circumnavigatio Libyæ.—Vix dubitandum censeo fore, ut aliqui me, ob

attentatum recursum ad istiusmodi figmentum, quo fabulam meam

suffulcirem, ad minimum temeritatis arguant. At quis in dubium

vocabit id a Phœnicibus revera perfectum fuisse? In neutram partem

quisquam apte disputabit, tametsi Periplus Hannonis nostra memoria

commentitius, et adulterinus esse ante oculos comprobetur; fabulam

nempe intelligo a quodam Græco fabularum auctore cusam; tamen ego

nonnulla eius lineamenta, a veritate non prorsus abhorentia, in hanc

meam fabulam fictam adoptare minime dubitavi.

Ad caput XXI.

Saba. Ophir.—Hæc loca cum oris Arabiæ Meridianis eadem esse præter

omnem dubitationem positum est.

Disticha.—Elegia hæc e sequioris ævi poemate Arabico conversa est.

Indoles gentium orientis tam parum mutata est, ut prorsus neminem qui

me exprobret futurum censeam, quod in os commiserim Phœnicis, mille

annis ante Christum, verba quæ ab Arabe, mille annis post Christum

conficta et concinnata credantur.

Notæ interpretis.

1. Mago, -nis, nomen proprium viri, perinde atque cætera nomina

sociorum expeditionis, ut infra, non sunt nomina ficta, nec proprie

Phœnicia, sed imperatorum Carthaginiensium, ut ex historia Romana

omnibus constat. Clarus ille Mago fuit frater Hannibalis, ut ex Corn.

Nepote (Han. 7, 4), et ex Livio (21, 47, 4) liquet. Nomen mago e

radice Hebraica מג, mag, derivatur, quod insignem, clarum significat,

unde et Latinum magus, et magnus originem ducunt.

2. Hiram, in Bibliis (II. Chron. 2, 11) חורם, Churam, alias (II. Sam.

5, 11, cæt.) חירם, Chiram, rex Tyriorum annis ante Christum 980-947,

æqualis regis Salomonis, qui Templum Hierosolymitanum condiderat,

cuius materiam rex Chiram naves Phœnicias undique conquiri et

comparari curaverat. Fabula itaque hæc circa unam harum expeditionum

ad Tartessum, Hispaniæ oppidum, texitur, cuius præfectus, sive

navarchus, (vulgo capitaneus), Mago fuisse fingitur.

3. Tyrus, -i, e Græco Tyros, hoc autem ex Aramaica forma טרא, Türa,

vocabuli Hebraici צור, Tzór, sive צר, Tzor, derivatur, quod saxum

sonat. Cæterum urbs fuit frequens et copiosa in littoribus Maris

Interni (vulgo Mediterranei). Sequiori ævo in insula, e regione

antiquæ, alia condita est, quam Alexander Magnus, mole interiecta,

cum continente copulavit, et expugnavit.

4. Sidon, -is, fuit urbs Phœnicum opulentissima, caputque gentis in

littore eiusdem maris ad Septemtrionem, cum frequentissimo portu.

Nomen Phœnicium erat צידון, Tziddon, quod piscationem valet. Quum

sonus tz nec Græcis, nec Romanis domesticus esset, eum in s

mutaverunt, ut alias semper. Omnes incolæ totius regionis ad Tyrum,

et Montem Libanum usque, ab hac urbe Sidonii appellabantur, unde et

צידון רבה, Tziddon Rabba, Sidon Grandis, vocari solebat; modo pagus

est Saida.

5. Phœnice, -és, -i, -en, nomen regionis inter Mare Internum atque

Montem Libanum, in Occidua parte Syriæ. A sæculo IV. (Serv. in Virg.

Mart. Cap.) iam “Phœnicia” cœpit vocari; in Vulg. (II. Macc.) autem,

aspiratione deducta “Pœnice” scribitur, velut et incolæ Carthaginis

“Pœni,” puni, appellabantur. Quisque unus mas erat “Phœnix,” fœmina

quæque “Phœnissa.” Est tamen hoc nomen Græcum, et terram dactyliferam

significat. Utrum tamen hoc ipsum vocabulum, cum suo derivato, quod

colorem rosaceum, sive punicum, denotat, a פון, pun, occasu solis,

sumptum sit, asseverare non ausim. Certum est colonos suos,

Carthaginienses, sic appellatos esse. Gens Phœnicia, ut apud omnes

constat, cæteras eius ævi nationes cultu, moribus, artibusque,

præsertim navigationis, atque mercatura, longe superavit. Cadmus ab

his litteras in Bœotiam intulisse perhibetur, et Græcos primus

litteras ac scripturam instituisse.

Cæterum ipsi nec suam terram Phœnicen, nec se Phœnices sed patriam

suam כנען, C’ná’an, ipsos autem se כנענים, C’na’-anim, sive

Cena’anitas, vel Canaanitas appellarunt, ut in Genesi, terra eorum

ארץ כנען, Eretz C’na’an, Terra Canaan, quod verbum terram planam ac

depressam sonat, ad distinguendum a terra Syriæ, quæ, utpote editior,

ארם, Aram vocatur, incolæ autem Aramaitæ. Cæterum nec hi, nec

Philistæi, sive Pilishtim, a Iudæis lingua, moribus atque aliis

institutis, multum inter se discrepant.

Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · 第 11 / 16 题