6. Melita, -æ, v. Melite, -es, insula est, et nunc Malta vocatur.

7. Byrsa, -æ, Chaldæis ברזא, Birza, et Barza, quæ respective foramen,

et corium denotant (unde vox Latina bursa), Phœnicibus autem arcem,

hoc in loco autem Arcem Carthaginiensem, atque adeo ipsam etiam

urbem. Fabula de Didone, et de pelle bovina in fila secta, quibus

agros sibi dono dandos emetita sit, satis nota, nullam fidem meretur.

Ruæus, post Donatum, rectius explicat, eam nummis, e corio factis, ut

quibusdam in locis iis temporibus moris erat, agrum illum

præstinavisse; quod si valeat, ut verosimile videtur, byrsam, birsam,

ac barzam, corium nempe atque foramen commodissime intelligemus.

8. Carthada, nomen primigenium, et originarium Carthaginis esse

putatur. Panormi olim numisma inventum est, cui in una facie

inscriptum erat מחנת, machanoth, castra, in altera autem קרת חדשת,

cereth chadesheth, urbs nova. Quoniam Panormus iis temporibus colonia

erat Carthaginiensium, opinio usuvenit iis verbis Carthaginem

significari. At mea longe aliter fert opinio. Vocabulum enim

carth-ago a cereth chadesheth multum discrepat, carth-ada vero

simillimum est. Nam קרתא, cartha, Chaldaica forma, urbs est, עדיא,

(Hebr. עדי, adi) edia, autem ornatum quid, pulchram ædem, templum

(unde vocabulum “ædes” derivatur) Chaldæis significat, ita ut

carth’adi vel carth’ada, pulchræ ædes, pulchra templa, multo

verosimilior derivatio esse videatur.

Quis, quoque tempore, Carthaginem condiderit, præter Virgilii de

Didone fabulam, nihil certo constat. De tempore apud historicos non

convenit. Appianus docet urbem 50 annis ante Troiam captam florentem

iam urbem exstitisse. Iustinus perhibet (Lib. 18, 6) 72bus ante Romam

fuisse conditam; Paterculus ait 65, Livius 93bus, hoc est, 296 annis

ab excidio Troiæ. Satis certum igitur est nec Didonem, nec Ænean, si

hi vel maxime exstiterint, ullam ibi partem capere potuisse.

Præterea, eademne Dido, quæ Elissa fuerit, æque parum constat. Unde

dido derivetur, ignoro; unde Elissa, suspicor. Est enim locus nomine

Elis, unde purpura Tyrum vectari consuevit, qui Iudæis עלישה,

El-Ishah, audit; si hoc minus sit, oportet esse אלאשה, El-ish-shah,

ut Elisæus, Eleazar, &c., proinde “Mulier Divina,” agnomen Didonis.

Quin, denique, ne nomen ipsius quidem urbis Romæ sive Latinum sive

Græcum manifeste est, sed omnino Phœnicium. Philologi Germanici iam

pridem suspicabantur Romam ab Etruscis esse conditam; ego autem iis

maxime adstipulor. Nam verbum רומה, rúmah, celsum locum denotat, רום,

rúm autem celsum, elatum esse, רומה, rómáh, denique, celsitudinem,

exaltationem, quin et, propter celsitudinem, salvum suffugium.

9. Gades, -ium, Hispanis Cadiz, nunc caput Vandalitiæ (Andalusiæ),

circiter 70,000-um incolarum, in parva insula Sancti Leonis.

10. Tartessus, -i, oppidum in eadem insula, iis temporibus

florentissima Phœnicum colonia, cuius regio, præsertim in continente,

argenti, plumbi albi, ferrique, item gemmarum erat feracissima, quæ

Tyrum, Sidonemque vectata, fructuosissimam mercaturam pepererunt. In

Bibliis locus hic תרשיש, Tarshish appellatur. Rex quoque Hiram suam

expeditionem, quæ in hac fabula narratur, huc misit.

11. Suffes, -étis, apud Iudæos שופט, shófet, in plur. שופטים,

shófetim, iudex, iudeces, summi quondam magistratus, sic apud

Carthaginienses erant duo consules, quorum alter rebus sacris ac

terrestribus, alter negotiis, ac rebus maritimis præerat.

12. Gebal, Arvad, Byblos, oppida; Gebal, גבל, erat in regione

Tripolitana, usque exstat, et ab Arabibus Dshebál, mons, vocatur.

Locus situs est in colle, hinc nomen dsheble, Hebraice gebal, quod

Arabes, per diminutionem etiam dshobail, colliculus, vel tumulus,

appellant. Græci hunc locum Byblos vocant; itaque hæc duo nomina unum

idemque oppidum significant. Arvád, ארוד, oppidum in insula

minuscula, prope ad littora Phœnices sita, quod a fugitivis

Sidonensibus conditum fuisse perhibetur.

13. Adonai, אדני, dominus; sed cum hac terminatione titulus honoris

Dei nonnisi est, nec hominibus adhiberi potest; ea enim forma est

אדון, adon, uti, v. g. אדון המלך, דויד, Adon, hammelech David,

Dominus rex David; alloquendo autem, particula possessiva adiungitur,

sic: Adoni, Melech David, Domine mi, rex David.

14. Hierosolyma, -orum, n., Hierusalem, indecl. (Accusat. apud

Florum, et in Vulg., Hierosolymam); etiam Sólyma, -orum, Hebraice

ירושלים, Ierúshálaim, quondam summa urbs et caput C’na’an, dehinc

Iudæorum, sive regni Iudææ, cunctis notissimum, cum arce ציון,

Tzijjón, super collem eiusdem nominis; ibidem, in colle Moriah, ubi

et regia Davidis stabat, ædificavit Templum rex Salomon. Nota hic

quoque sonos sibilos sh, et tz a Græcis et Romanis (in Hierosolyma,

et Sion) in s commutatos fuisse.

15. Ioppa, -æ. Romanis; Græcis Iópé, et Ióppé, ex Hebr. יפו et יפוא,

Iáfó, pulchritudo, quod nomen est oppidi cum claro portu in littore

Maris Interni, unde Hierosolyma ferrovia ducit; nunc Jaffa vocatur.

16. Siclus, -i, nummus Iudaicus שקל, shekel, qui viginti גרה, gerah,

complectitur. Genera eius erant duo, sanctuarii, et regis; valebant

autem 4 drachmas Atticas, sive totidem denarios Romanos; hi,

vicissim, circiter 16 libellas Americanas, exæquant, itaque 4

drachmæ, sive 1 siclus, circiter 65 libellas efficiunt.

17. Hanno—Himilco, proprie nomina sunt imperatorum Carthaginiensium,

et inde in hanc fabulam translata. Sunt autem ita composita ut

Iohannes, ex Iehova et chan, vel chen, ut: יוחנן, Ióchánan,

contractum ex יחוהנן, Iehochánan, gratia vel favor Dei. Itaque חננו,

Chanano, sua gratia; Himilco autem verosimile est ex chén, clementia,

vel gratia, atque melech, rex, compositum esse.

18. Astarte, -és, עשתרת, Asthoreth, est nomen Deæ, Veneris apud

Phœnices, patronæ navigationis, quæ Bibliis testantibus, etiam

subinde a Iudæis coli solita est.

19. Chalcis, -idis, v. -idos, est nomen oppidi in insula Eubœa (nunc

Negroponte), adversus Aulidem, ubi ærea arma optima tunc fiebant.

20. Apis, -is, (Hapi), est nomen Dei Ægyptiorum, quem sub specie

magni bovis colere consueverunt.

21. Lora, -æ, (o breve), est vinum e brisa obtineri solitum. Uva

etenim primum proprio pondere succum exprimit, qui protropum vocatur,

cuius generis nobilissimum in oppido Hungariæ Tokaj in omni orbe

notissimum est. Tum pedibus exculcatur, nulla aqua admixta, et hoc

Romanis merum est. Quod superest, torculari subiicitur, et

exprimitur, quod usque vinum bonum est. Denique aliquantum aquæ

infunditur, ac pressione aucta quod tum e brisa (quod nempe ex uvis

superest) effluit, lora vocatur, et ab hoc etiam omne vinum minus

generosum, iocose, vel per contemptum, “lora” appellatur. Quodsi

vinum per neglectum, aut inscitiam, acescit, aqua temperari solet, ac

tum posca more Romano vocatur, quod genus vini peregrinis, mendicis

atque captivis, aliisque ignotis et servis solebat apud Romanos

dispensari.

22. Cambio, cambire, campsi, camptum, significat merces erga alias

merces emutare sine pecunia, uti semper et ubique fieri solebat; hinc

est Italorum vocabulum cambiare, Francorum changer.

23. Báal Shámaim, Hebraice בעל שמים, Dominus Cœlorum. Verbum báal,

quod Babylonii ut béel efferunt, significat regnare, vel quocunque

modo præesse, et inde Deum, præfectum, maritum, dominum quemlibet,

aut superiorem designat. Quædam Melitensis inscriptio sic se habet:

מלקרת בעל צר, Malcereth Báal Tzor, Malcereth Dominus Tyri, h. e.,

Melcarth Deus Tyri. Istud malcereth est contractum ex melech, rex,

atque קרת, cereth, urbs; est itaque Melcarth “rex urbis.” Ex hoc, et

ex báal plurima nomina virorum conflantur, veluti חנבעל, Channibáal,

Hannibal, Gratia Dei; עזרובעל, Azrúbáal, Auxilium Dei, Hazdrúbal,

חנמלקרת, Chanmelcarth, Gratia Dei Melcarth, Hamilcar; בומלקרת,

Bómelcarth, “in eo Melcarth,” Bomilcar, ita semper historici Romani,

quamvis noster auctor Bodmilcar scribat; בּמלקרת, Bámelcarth,

secundum Rosenberg, Phönikische Sprachlehre.

24. Gaulus, -i, m., Græcis Galúlos, et gaúlós, ex Hebraica radice

גלל, gálal, volvi, volutari, unde גלה, gelláh, crater, capis, lacus,

labrum, vasa, ex rotunditate; res quæ volvi, non ferri soleant ob

gravitatem, uti גלולים, gillúlim, trabes, stirpes arborum; גלם,

gelom, golem atque gálam, volvo, convolvo, involvo, hinc glomus,

globus, et Græcis gaulos, rotunda navis Phœnicia, item, alterum vas

rotundum, quod Latinis est mulctra, ad lac ex uberibus vaccæ

excipiendum, quod etiam gaulus vocatur, item ad portandam aquam,

veluti situla. Est autem gaulus hic navis maior biremis, aut

triremis, mercatoria, ad vehenda onera apta, cum lateribus rotundis;

ab hoc derivantur variarum gentium nomina ad eiusmodi navim

ampliorem, marinam significandam, uti: galéra, galère, galley, gálya,

galeon, galioss, galion, galiote, et si quæ sint alia.

25. Barca, -æ, ab Hebraica radice ברא, bára, excavare; secundum

Isidorum navis est Phœnicia, Romanis ut suppetiaria nota, quæ onera e

navibus maioribus ad littora solitæ sunt provectare.

26. Chitonéta, -æ, Græcis chiton, ex Hebraico כתנת, c’thonet, est

genus subuculæ lineæ, vel gossypinæ, cum manicis, plerumque ad genua

usque, quandoque ad talos pertingens, eratque vestis apud Iudæos et

Phœnices utriusque sexus.

27. Moloch, indecl., מלך, Molech, rex, Deus Ammonitarum, cuius

simulacrum speciem hominis, cum capite bubulo referebat; fuit

plerumque ex ære, cum cavo trunco vastæ molis, quo victimæ pueri

includebantur ope brachiorum mobilium, dein, igne subiecto,

tympanistris ac buccinatoribus, ut eiulatus victimarum opprimeretur,

concinentibus, in sacrificium immolabantur.

28. Nergal, נרגל, Cuthæorum Deus, cum gallinaceo capite, tamquam

gallus pugnax, significabat autem Martem, Deum bellorum. כותים,

Cúthim, autem, sive Cúsim, erat gens, quam reges Assyriorum in

devastatas regiones Iudææ invexerunt, quæ postea cum Samaritanis

coaluerunt, erantque Iudæis adeo exosi Cuthæi, ut omnes, quos

oderint, etiamnum Cúsim appellent.

Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · 第 12 / 16 题