Caput XVIII.
Ionas Magnopere Sibi Tribuit.
“Ubinam vinum meum est?” prima fuit Ionæ quæstio.
“Opportune sane venis!” reddo illi, “nonnihil exspectandum tibi erit,
fortasse aliquot menses.”
Gigas noster prorsus stupefactus me contuebatur, usquedum Sammai,
pugno eum in costis fodicans ad saniora reduxit.
“Nimium quantum, bibule veterane, delector, tibi in medio nostrum
gratulari posse.”
“Nec minus et ego,” inquit ille; “sed quidnam me ulterius facere
vultis? Iuvabit me scire.”
“Quidquid facere statueris, unum id attendas ut Hannoni in rebus
universis obsecundes,” illi respondi, “quandoquidem eius operá istinc
ad naves nostras elabi in animo nobis est.”
Verba mea eum in profundam contemplationem movere videbantur. Sic
enim frontem suam palpare cœpit, ut defricta crusta pigmenti in micis
decideret; tandem ad se reversus, interrogabat, utrum sibi nos sequi
necesse esset.
“Sine dubitatione,” respondi, “nisi apud barbaros perseverare
consultius tibi videtur.”
“Fruique oleo suo piscino, ad vertendum stomachum,” avide subiungit
Himilco.
“At hicce ego Deus sum!” tractim respondet tubicen, veluti de re
ardua deliberabundus. “In navi Sammai me pugnis dolat ac terebrat;
Hannibal pugillatur; quisque me bardum ac vacerram vocitat: at hîc
res longe aliter se habet. Hîc nemo me pugnis petit, sed mihi fas est
quemcunque. Nuper in Septemtrione cuidam Deo barbarorum tanta inflixi
verbera, ut paulo post ex eo moreretur. Quin etiam domi meæ in oppido
Eltece, pusiones me verborum contumeliá stipitem et baronem vocitare,
aliisque scommatibus insectari solebant, viri autem qualos olivarum
in capite portare, nec minus saccos frumento onustos baiulare
coegerunt, nec multum vini in gratiam atque mercedem mihi concedere
dignabantur; at híc res toto cœlo diverse se habent, nec nisi tubá
tantillum cantillare placet, et nulla mora, iam cunctorum ciborum
delitiæ, bubula, cervina, pisces, plus affatim aggeruntur. Deum esse
munus perquam iucundum est.”
Omnes nos hæc cum stupore audivimus. Nemo nostrum antehac eum tam
diu, tamque sanis rationibus locutum audivit; nec quisquam nostrum de
suis argumentis dubitare poterat; in summa, maiestas ac dignitas
Numinis effecerunt, ut æstimator sui immodicus esset, sibique nimium
tribueret.
“Non tibi itaque in animo est nobiscum proficisci?” interrogo eum,
pendentem animi ut video.
Ipse anceps dubitabat; tamen, post aliquam dubitationem interpositam
edixit eo se iturum, quo Hanno iturus esset.
Tum Himilco eum ludere cœpit:
“Ohe, tu nobis significare vis Suomicum oleum piscinum vino Helbonico
te longe anteponere, teque nimis malle nebulas algidas paludum, quam
oliveta Dan; item segmenta assi tarandini potiora te habere quam
placentas libaque mellita Iudææ.”
Gutta lacrymæ micabat in altero oculo gigantis.
“Equidem,” inquit “vobiscum ire satius esse duco.”
“Præterea,” subiungit Hanno, “certe lubebit tibi Eltece revisere;
quid? nonne vis popularibus tuis de leviathan, de behemoth, deque
culina Nergal narrare, et quemadmodum Deus factus fueris?”
“Fidem mihi negarent!”
“Memineris etiam,” addit Bichri, “senem Gebal nobiscum nos laturos,
ut eum popularibus nostris Dan ostendamus.”
Argumento tam agenti, ut hoc esse videbatur, responderi non poterat,
nec tentavit, quin, ex imo corde motus, fere singultando ingemuit et
sic respondit:
“Sane, vera memoras: eundum mihi est; oportere sentio ut vobiscum et
cum Gebal unà eam.”
Hannibal lacrymas Ionæ, quas vitulinas appellarat, palam derisit;
cæteroquin consilium Ionæ ad officium classici redeundi sibi perquam
gratum et acceptabile erat; quod ut statim remuneraretur, binos
siclos argenteos, quos sibi bona fortuna post tot discrimina usque in
sacculo conservaverat, exprompsit, eique his verbis porrexit:
“En, tubicen, hæc habeto! Istis, quum ad naves pervenerimus, aliquem
opportune conduces, qui te e tuis hisce sordibus ex sententia eluat
et elutriat.”
Post hæc Hanno sua consilia aperit et evolvit. Nuntium ad Hamilcarem
missum huius erat tenoris: Sua colloquia cum Suomi eum usque eo
producere oportere, donec clangorem tubæ Ionæ auditurus esset, quam
quum audisset, suá tubá respondere. Tum sic prosequitur:
“Interim barbaris persuadebo,” inquit, “Deum suum imperare ut
victimas ad mactandum extra insulam educam; isto artificio si semel
viæductum transgressi fuerimus, atque in conspectum agminis nostri
venerimus, cæteras res ad nostram sententiam componere difficile non
futurum.”
Probato suo consilio, unum nonnisi animadvertendum censui: quí
nimirum nos cognituros exspectaret nostrates inter atque barbaros
colloquium intercedere? nequid erroris suboriatur. Hanno me de his
certiorem fecit barbaros nec quidquam suscepturos quin se, suum
sacrificulum, in antecessum consulant, sicque futurum ut cuncta quæ
usquam gerenda sint, sibi probe fore cognita.
Interim iam diem totum inediá exigimus, et nimium quantum insomnio et
omni vicissitudine confectos fames iam nos atque lassitudo urgere
cœperunt. Proinde Hannibal sciscitabatur utrum quædam edulia
comparari non possent. Itaque Hanno ad ostiam accessit, aliquid
veluti cornicando cum circumstantibus colloquitur.
“Significavi illis,” inquit, “Iononem cibum appetere. Consueta eius
orexis cunctis his probe nota est; nec dubitandum quin hi satis
allaturi sint, quibus omnes vos affatim expleamini.”
Haud multo post ostium percrepuit, atque aliquot barbari lances
piscium lixorum, cervinam frixam, et alia cibaria, item aliquot
cornua largiora cuiusdam potus, ad ostium templi adtulerunt, quæ
omnia Hanno in ingressu templi e manibus eorum excepit, nobisque in
ordine tradidit. Famelici quum essemus admodum, dapes minime
sprevimus, nec quidquam fastidivimus; ipse vero Deus, ut
modestissimam suam portionem, piscem, magnitudinis dimidii thynni,
itemque segmentum tarandini assi, haud spernendæ molis, sibi selegit.
Hanno quoque nobiscum discubuit, et inter epulas plurimas quæstiones
de rebus nostris exinde gestis, agitabat. Deinde tum ipse, tum Ionas,
sitim suam pluribus haustibus modo ex uno modo ex altero cornu
restinguere pergebant, quæ cornua acuminata parte, prope ad manum,
terræ erant defixa. At Himilco et Hannibal fastidia sua eius potus
parum celare poterant, utpote qui potus oleum rancidum esse
putabatur. Verumtamen Hanno paucis explicuit potum in cornibus
temetum esse ex hordeo, item e succo alterius cuiusdam plantæ
lixatum, esseque communem potum non modo Suomi atque Cimbrorum, verum
etiam Celtarum in Occasu, Gothorum Orientis, atque Germanorum in
Meridie.
“Dicere utique non ausim temetum hoc succum uvarum æquare,” monet
Hanno, “nec tamen, revera, palatui refragari asseruerim; aude id modo
gustare!”
Hannibal dubitare videbatur. Himilco aiebat se iam antea a Giscone
quoddam genus liquamenti alicubi confieri solitum accepisse, nec se
prorsus certum esse, utrum ad ostia Rhodani aliquid eius generis ipse
non gustasset. Denique uno cornu ad labra sublato, paucas guttas
sorbillat, nihil tamen effatur.
Eius dein exemplum omnes nos ex ordine sequimur. Bichri id nimis
acidum esse arbitrabatur; Sammai idem amaritudine exsecrandum
existimabat; ego vero atque nauta id simillimum rei esse autumabamus,
quam olim alibi gustaveramus.
“Non valet multum,” censebat Hannibal, post haustum satis copiosum;
“inebriatne res ista?”
“Quam maxime quidem,” asserit Hanno.
“At ego nihil unquam spurcius ac vilius gustavi,” ait Himilco,
ultimus ac summus temetorum arbiter, “verumtamen, cum bona vestra
venia, alterum haustum tentabo.”
Nec dubitabat alterum cornu penitus haurire.
“Ad vertendum stomachum!” inquit, vehementer sputando, et tamen potui
huic iam adeo se assuefecisse videbatur, quem verbis tam detestandum
prædicarat, ut potius verendum existimarem, ne plus quam sibi
prodesse posset, ingurgitaret.
Interea iam diluculum exoriri cœperat dum nos ad finem epularum
vergebamus, quum Hanno ab aliquo foras vocatur, mox tamen iterum
redit, Ionam tubá canere iubet, nos autem ad proficiscendum paratos
esse hortatur.
Ionas ad ostium templi progressus, acrem tubæ cantum edit.
Himilco interim quæque reperit cornua, epotat, simulque temeto, ut
rei odiosæ maledicit, utpote quod stomachum moveat, atque impurissimá
aquá longe deterius sit.
In responsum ad signum a Iona datum, repente clangorem nostrarum
Phœniciarum inaudimus tubarum, ac, sine mora interposita, Ioná
Hannoneque ducibus, e templo excedimus. Turba foris superstitiosa
quadam reverentiá nos prosecuta, sine molestia sivit nos præterire,
atque ultra fines suos progredi, ita ut spatio dimidiæ horæ in medio
amicorum versaremur. Hanno Chryseidem amplexibus prehendit, Ionas
Iudicem Gebal in ulna excepit, Sammai autem ita erat societate
Abigail captus, ut neque animadverteret Hannibalem, Himilconem atque
Bichri manipulum barbarorum in vicinia palantem modo profligasse.
Quum barbari propriis cernerent oculis quemadmodum socii nos
excepissent, probe senserunt suum Deum prorsus humaná ac terrestri
naturá esse præditum, quem ipsi immortalem esse crediderunt; nec
dolum ante perspexerant, quo manus suas effugeramus, quam simul etiam
grandine lapidum iaculorumque nos impetere et insectari inciperent.
Nec, profecto, noster ad naves regressus periculis carebat. Attamen
nullus nostrum gravius tulit incommodum, quamquam plures leviori
vulnere ac læsione ex hoc impetu recesserunt, in quorum numero fuit
Ionas, qui ictum lapidis, nasum eius fœde sauciantem retulit, ab uno
suorum paullo ante cultorum in eum coniecti.
Semel navibus feliciter potiti, nihil morati sumus quin ab his
littoribus tam inhospitalibus quo citius naves solveremus, ac terga
vertentes, et ad Occasum eluctati, cursum nostrum versus insulam
Prydhayn flecteremus.
Mari tranquillo, ventisque secundis cursus noster et celer et
iucundus fuit. Hoc in rerum statu, quum etiam cupiditate duceremur ab
Hannone Ionaque audiendi, quonam modo in potestatem ac ditionem Suomi
venissent, quasque res ex iis temporibus gessissent, quæque illis
accidissent, quibus e medio nostrum abrepti essent. Eo itaque
proposito in puppi Astartes consedimus, ut eorum relata audiremus.
Ionas ex sententia perlotus ac perpexus et comatus, denique etiam
indumentis Phœniciis ornatus, simiá in humero eius sedente, iuxta
scribam recubuit, qui munus sibi assumpsit totam historiam ab initio
narrandi, et ordine evolvendi.
“Iam plus quam annus est, ut probe meministis, ex eo die quo insidiis
a Tartessiensibus nobis tentis capti eramus. Ab ipso eius temporis
puncto, quo captivi facti eramus, in extremo vitæ discrimine
versabamur. Nam, ut a quodam Phœnice, quem casu conveneram, monitus
intellexi futurum ut Bodmilcari, qui tum haud procul aberat, dedendi
essemus. Quum ista res agitabatur casu evenit, ut quidam principum
Iberum, desiderio et amore tubæ Ionæ adeo caperetur, ut nos eius
gratiá retinendos existimaret, nec Tyrio, quem vulneratum cognoverat,
dederemur. Usus eá intercapedine, ope calæ, propriique vulneris
sanguine, rationem comminiscebar nuntii ad vos permittendi, nihil
enim dubitavi quin Gebal, animali acta instinctu, id ad Bichri
delatura esset, et eo proposito simiam meum nuntium institui.”
“Recte statuisti; nam nuntius tuus eádem ipsá nocte ad nos pervenit,
atque nuntium rite adtulit,” respondi.
“Ita coniectavi,” pergit ipse, “quod simia non redivit. Inde nos
paullo post versus Septemtrionem missi eramus præsidio cohortis
Ibericæ, quæ nos nequaquam male habuit. Post diuturnum laboriosumque
iter regionem ingressi sumus, ubi tam celsi erant montes, ut iuga
eorum nivibus perpetuis tegerentur. Hi montes terram Tartessiorum a
terris Celtarum seiungebant, vocabanturque Pyrenæi. Híc nos
tradebamur principi Guipuzcoa, ad quem missi eramus. Gens Guipuzcoa
eadem est, quæ aliter etiam Cantabri appellatur. Gens ista
bellicosissima est, genti Aitzco, sive “viris rupium,” infensissima
et cum ea in Septemtrione cum Occasu, perinde atque cum cæteris
Iberibus in circuitu, nunquam non bella gerit. Plus duos menses híc
exegimus, antequam occasio fugam moliendi nobis sese præberet.
Tandem, expeditione quadam eius generis soli in vico relicti eramus,
in ostio fluminis minoris pilis superstructo. Trabariam nacti, eam,
quoad videbatur, commeatu oneravimus, remisque innixi, in mare ire
contendimus, ac satis commode ad littora Celtarum pervenimus, a
quibus sciscitati reperimus aliquas naves sua littora non adeo pridem
præternavigasse, et e variis mercibus exhibitis haud dubium mihi
videbatur eas Astarten, Dagonem, atque Cabiros fuisse. Quum e
sermonibus Celtarum satis liqueret vos ad Septemtriones navigasse,
relictá trabariá, quamdam navim eorum, quæ versus Ar-Mor solutura
erat, conscendimus. Eo quum ventum erat, reperimus Cimbrios insulæ
Prydhayn atque hos bellum inter se gerere, nec proinde nos eo
transfretare posse. Duos omnino menses huc et illuc iactati in
insulis Ar-Mor exegimus, nec parum interea ex lingua Celtarum didici;
sed per omne id tempus maximum dabamus operam aliquid comminiscendi,
quo iter vestrum sequi possemus, quà nobis certe constabat vos
profectos esse. Denique incidi in tribum Cimbrorum quæ cum incolis
Prydhayn bellum non gereret, ascendique illorum navigium; sed ortá
ingenti tempestate, procul in Orientem abrepti eramus.”
“Dicat quis de tempestatibus,” interponit verbum Ionas, “quidquamne
eá tempestate sævius? Vidi etenim leviathan vim aquæ e naribus in
altitudinem mali tui sursum iaculari; nos vero ab undis fluctibusque
instar truncorum eramus sursum ac deorsum volutati. Ternos dies ac
noctes absque cibo potuque pæne in interitum quassabamur et
agitabamur.”
“Vera, Hercle, Ionas memorat,” pergit Hanno, “tempestas revera
tæterrima fuit, quæ nos, postremo, in cœnosa ac lutulenta littora
propulit et everrit. Cimbri, denique, desperatá salute, datá operá se
undis merserunt, nos vero, morti quam vitæ propinquiores, septimanam
et ultra, vitam radicibus, nucibus, et quidquid in nemoribus esui
sese nobis obtulerat, ægre sustentavimus.”
“Ecquid pro potu reperistis?” quærit Himilco.
“Lutulentam aquam, et præterea nihil,” respondit Hanno.
Bonum gubernatorem multum eorum misertus est, subiunxitque:
“Tristis potus admodum; scio experientiá doctus.”
Post hanc interpellationem Hanno sic prosequitur:
“Interea Ionas tubá canere raro cessavit, si quo casu aliquos
mortales ad nos allicere posset; nec hoc in cassum; nam post
diuturnos conatus, tandem cohors Suomi, quæ incursiones Cimbrorum
atque Germanorum evitare conata, quod illi unum agrum post alterum
suis eripiebant, ad Orientem migrare decreverat, sonitum tubæ denique
percepit. Grandis tuba Ionæ non modo in sui admirationem rapuerat
Suomi, sed protinus comperi, iam inde a principio, staturam,
habitumque validum corporis, cæsariem quoque uberrimam atque barbam
promissam gentem hanc pusillam atque imberbem Suomi reverentiá quadam
superstitiosá eos perculisse, quam sententiam ego, nostro bono
communi, fovendam esse rebar. Societate nos illis adiungentes, in
novas sedes suas secuti sumus eos, ubi testes eramus novi vici
condendi, ubi in nos incideratis. Multis interea verbis eos permovere
conabar, nec tandem perperam, ut Ionam, sive, ut ipsi efferebant,
Iononem in Numen summum adoptarent, me autem in eius sacerdotem. Per
aliquod itaque tempus, ut habes exploratum, commoditatibus, adeoque
luxu, vitæ affluebamus, nihil tamen per omne id tempus me a memoria
navium tuarum avocarat, nec unquam Magni Maris charæque nostræ
Sidonis adeo eram immemor, ut non eorum desiderio tenerer.”
“Ego autem faciam ut Sidonem brevi contueare!” adiungo ego, post suam
finitam narrationem; “etenim iam iter domum versum habemus, ulterius
enim progredi non est in nostra potestate, itaque hinc iam domum
proficiscemur.”
“Floreat Sidon in omne ævum! Dii servent Regem!” clamabat Sammai,
“solem denique rursum cernemus!”
“Atque vino potiemur!” addit Himilco, capedulum in sublime præ gaudio
iactans.
“Novisque indumentis,” supplet argumentum Hannibal, “nam milites
nostri mendici nunc sunt pannosi.”
Cæteris omnibus laute agentibus, Ionas unus sedebat silens, suisque
cogitationibus mersus.
“Quidnam rei tibi est, tubicen?” quæro ex eo, “anne redire domum
usque dubitas?”
“Domum ire mihi nihil proderit,” quadam ægritudine animi balbutiebat
ille, “nihil prorsus mihi credent: omnes me ludificabuntur, quum me
culinam Nergal, dena duodenaque behemoth propriis oculis me vidisse
asseveravero; si vero ausus ero narrare Numinis instar me habitum et
cultum fuisse, mihique quotidie epulas stratas, quæ pro mense satis
esse poterat, nemo erit quin me insanire putet.”
“Nihil prorsus eas res cures, vetuscule!” solatur eum Sammai; “verba
tua nostrá interpositá auctoritate tuebimur, tibique, quidquid
dixeris, fidem faciemus; quin et regi te sistemus, qui te tuamque
tubam audiet canentem.”
Amicis et generosis verbis Sammai animo erectus, item honoribus
speratis allevatus, prope in lacrymas animo commotus est.
“Futurane revera hæc omnia esse speras? Num rex etiam Gebal
conspecturus est?”
“Quin tu dubitas? Imo vero et Gebal nos mores aulicos instituere
expediet, ut caput dumtaxat coram rege inflectere discat.”
Hannibal æquum se existimare aiebat ut Ionas tubicen regius
crearetur, tunicamque coccineam gereret; ego autem omnem meam operam
collaturum spopondi, ut ipse votis potiretur, pollicitus insuper, ut,
si res ea e sententia cesserit, prima synthesis aulica meo sumptu
pararetur.
Ionas præ lætitia tremulus in stomacho ridebat.
“Egone revera synthesin coccineam geram? Quin etiam coram rege tubá
canam? Quid, Hercle, populares mei Eltecenses dicent, quum hæc
audiverint? Fortunatum, Medius Fidius, prædicabo diem, qui me
Tartessum proficisci voluit. Dii regem servent!”
His, talibusque secum iactatis ad extremam proræ oram se recepit, et
in altum silentium lapsus, secum honores ac dignitates, quæ sibi
pararentur, otiose contemplabatur.
Ionas inde ab eo die, indole mutatá, homo plane alius factus esse
videbatur.
Caput XIX.
Rursus Bodmilcar.
Secundis acti ventis, littora Prydhayn tam Orientalia, quam Occidua,
facili volatu prætervecti, brevi etiam Insulas Albo-Plumbeas
præterivimus, atque in Archipelagum Ar-Mor pervenimus; fundi
insularum passim exesi erant, et hiantibus cavernis cuniculisque
eluti esse videbantur, fluctibus in omne ævum atque aspergine
verberantibus. Hannoni cuncta hæc loca prope cognita esse parebant.
“Aspice modo,” inquit, uno post alterum indicato loco digitis, ut
prætervehebamur, “hicce est insula ubi ego tyrocinium linguæ Celticæ
feceram; deinde, ibi sunt cautes, ubi cum Iona hamis osseis ac
spineis piscari solebamus; inibi autem insula est sita ubi sacerdotes
sua sacra facturæ vultus cæruleo rubroque fucare solitæ erant. Apud
eas agentibus nobis, novaculis e conchulis factis omnem barbam
abradere nobis voluerunt.”
“Idem et Hannibali atque Sammai,” inquit Himilco, “in insulis
Albo-Plumbeis persuaserunt, et factum etiam est ut hi quodam die tam
glabris quam silex mentis ad nos redirent.”
“Ego vero,” interloquitur Hannibal, “nihil satius haberem quam ut id
agerent Bodmilcari, quod ipsi nobis egeramus; nisi quod loco testæ,
probe exacutum gladium transversum guttur eius ducendum potiorem
haberem.”
Nomine Bodmilcaris in sermonem incidente, Hanno quærebat utrum
quidquam nobis de eo constaret nec ne; quod vicissim Hannibali in
mentem revocabat insidias, quum illi grave vulnus cuspide gladii in
latere eius inflixerat, sui tamen eum e medio certamine eripuerunt,
nec, utrum usque superstes sit, hactenus proditum.
“Minime id cures,” monet Sammai, “dabitur nobis eum conveniendi
copia, fortasse ubi minime exspectabimus.”
“Ac, deinde, futurum spero,” inquit Hanno, “ut ego illi secundum
merita retribuere possim.”
“Nisi ego antecedam sagittá e probo meo arcu,” vox ex antennis, ex
excelso loco in aere resonat. Bichri enim atque Dionysus illic sese
cum simia diversitabant. Hanno per risum ludificabat Bichri asserens
hunc tam diu multumque cum simia versatum, ut postremo ipsum in
simium mutari necesse esset, simul etiam Dionysum æque volatilem
effecturum. Ad hæc, quin perticam suam mitteret, Bichri quæsivit:
“Eccur ephebum non membris suis uti doceam? Eccur eum arcu iaculari
non instituam?”
“Eccur,” addit Hanno, “eum artem legendi non doceas?”
“Quí possim” respondit ille, “quum ipse eam doctus non fuerim?
Præterea, ars legendi eum non docebit montes scandere, rupicapras
venari, sagittas collimare.”
“Fieri quondam poterit,” scriba monet, “ut sentias calamum quam
sagittam, certius accuratiusque esse telum. Velletisne, tu et
Dionysus, artem legendi discere?”
Consilio sagittarius vehementer motus prehenso fune, ad pedes
Hannonis delabitur, Dionyso sequente, simia autem ad summum malum
sola provolat.
“Ain’ tu lectionem me discere oportere?”
“Ita sane,” affirmat Hanno; “paciscamur itaque: tu me iaculatum, ego
autem te et Dionysum lectionem docebimus.”
“Esto, valet,” lætus assentitur Bichri; “et ego spondeo tibi fore ut
intra mensem scopum haud ampliorem palmo, e longitudine huius navis
attacturus sis.”
Et sic deinceps tempus agebatur. Hanno diligenter docebat Bichri et
adolescentem Phocium fundamenta litterarum Phœniciarum. Himilco navim
suam more suo gubernabat, penuriam tamen temeti haud æquo animo
patiebatur abstemius invitus. Sammai atque Hannibal, nisi languore
tabescere æquius visum erat, atque oscitando artus porrectare, aleis
ac talis se divertebant; mulierculæ plerumque in cubiculis
sermocinando otia agebant; ac, denique Ionas, Iudici Gebal somnia sua
magnitudinis futuræ confidere et memorare solebat.
Paullo plus quam sex septimanarum spatio columnæ Melcarth in
conspectum venerunt, nec multo post portum Gaditanum intravimus.
Suffes, Tziba cæterique nostri familiares, nos iam pridem mersos
crediderunt, proinde nobis gratulabantur admodum quum nos reduces, et
quidem sospites et incolumes cernerent, quum autem merces meas,
plumbum album, atque succinum exhibebam, magnopere mirati erant.
Diligenter sciscitabar a Suffete de Bodmilcare, sed ex oratione eius
nihil certi colligere poteram, quam quod fragmenta quædam tabularum
in ostio Illiturgis collecta fuerint, quæ ex navigiis eius provenisse
existimata essent, nec tamen quidquam e gaulo suo visum, unde
colligendum putabam helluonem alicubi in mediterraneis interfectum
fuisse, naves autem abreptas et fractas.
Negari utique nequit cibum potumque probum ac proprium omnes nos
magno desiderio appetivisse. Himilconi, revera, diuturnum vitæ genus
abstemium vires exhaurire cœpit; ita ut portum nactus, differendum
non putarem quominus commilitones mei primo quoque tempore commeatu
libero siccum peterent, quo potiti, haud dubium erat quin recta ad
cauponas ac popinas convolarent. Antequam Ionas discessisset,
animadverti nonnullos siclos in manu eius, quæsivique ex eo utrum eos
non in marsupio reconditurus esset.
“Minime gentium!” respondit, “usque eo haud securos eos esse
arbitror, donec vino eos commutavero, intraque me condidero.”
Hanno, Sammai, suæque amasiæ, comites se mihi adiunxerunt, et uná
domum Tzíbæ petivimus; Bichri et Dionysus per urbem hortosque erratum
iverunt; Hannibal, denique, modo, quum in urbem, scilicet vitæ genus
redivimus urbanum atque humanius, æquum dignumque censuit ut tubicen
suæ cohortis digno ornatu compareret, Ioná secum accito, illi nova
decoraque indumenta præstinavit.
Duos integros dies lautitiis dedimus; quum vero iis exactis ad
Astarten regressi essemus, Himilconem Gisconemque conveni, quorum
uterque admodum erat concitatus, causá cuiusdam nautæ Phœnicii, quem,
mihi prorsus ignotum, in eorum societate repereram.
“Præclara habemus nova, Navarche!” inclamat me Himilco, simul atque
intra auditum eius veneram, “nova, inquam, optima, nempe fama de
Bodmilcare!”
“Effare cito!” moræ impatiens illi respondeo.
“Ehem, scire te oportebit,” inquit Himilco, qui pedibus haud usque
firmis fulciebatur; “casu hunc virum bonum conveneramus; ipse
siticulosus erat, nec nos minus sitiebamus, itaque in caupona eum
pocillis hospitaliter tractavi, ubi narravit nobis se ex navi
Bodmilcaris profugisse.”
“Mitte, malum, istam tuam sitim!” exprobro eum, “et edissere
confestim quid scias.”
“Sitimne mittam? Quin sitis recusat me mittere.”
“Idum in malam crucem!” prope furens in eum regessi, “anne extemplo
dixeris?”
“Sine, obsecro, saltem spiritum ducere! Non te morabor, narraboque
quid in caupona audiverim.”
“Ubinam est Bodmilcar, pecus ebrium?” clamo, pedibus, præ furore
terram tundens; tum vero mei prope impos, ad nautam conversus, “Dic
mihi, vir bone,” inquam “unde huc venias.”
“Undene?” eius vice gubernator invincibilis respondet, “atqui ipse
nobiscum venit, inde hic venit ubi nos uná potaveramus.”
Iam præter me actus, alapam, satis severam, trans os eius impegi,
indicii instar, ut inde disceret opportune tacere.
Itaque, quemadmodum e relatis nautæ colligere poteram, ipse e sinu
quodam minus frequentato, qui circa centum quinquaginta stadia
aberat, et ad Meridiem cum Occasu iacebat, huc venit; ibi Bodmilcarem
primum uno gaulo Melcarth, adfuisse, dein alias quoque obtinuisse,
tum magnum numerum Tartessiorum in sua servitia coegisse, et aliquo
molimine ingentem vim malefactorum ac profugarum eo contraxisse.
Retulit insuper Bodmilcarem se quoque plagio rapuisse, datá tamen
occasione, fugá se illi subduxisse, tum vero magno conatu secundum
littora pedibus huc pervenisse, nunc autem eum coram Suffete Gaditano
incusaturum.
Tum percontabar ab eo, quam pridem a Bodmilcare profugisset, atque,
utrum quidquam sibi de consiliis Bodmilcaris constaret. Respondit
septimanam iam esse ex quo ipse effugisset, scireque se consilium
Tyrii illius esse, in terras Rasennarum commigrare, illinc autem in
Ioniam iter facere.
His auditis, memoravi illi me retro, Tyrum, mox iter suscepturum,
licereque illi, si ita ei visum esset, nostris nautis se iungere,
quod ipse gratissimo animo accepit. Hoc humanitatis officio permotus,
non modo fide se mihi devinxit, sed et certiorem me esse voluit nihil
sibi tam gratum futurum, quam iniurias, sibi a Bodmilcare illatas,
opportune ulcisci.
Die denique tertio postquam hæc gesta sunt, omnique commeatu quum
naves iam instruxissem, omnium cordibus revisendi natalis soli ad
plenitudinem lætis, naves solvimus. Cursum commode tenentibus mox
Calpe, atque Abyla nobis in conspectum venerunt; sed vento interim
invalescente, ad potiundum freto oportebat nos ventum ipsum
suffugere. Sub vesperum sequentis diei gaulum animadverti ex adverso
appropinquantem, quem et alloqui volebam; verum, adversante
tempestate, satis prope accedere non valebam; quamobrem Himilconem
quinque aut sex nautas accire, et lintre ad eum remis contendere
iussi. Hac in re unum mirabar præsertim, nempe paratum novi nautæ
animum remum capiendi.
Vix linter a nobis divergebat, quum aliquis nautarum anhelus ad me
accurrit his verbis:
“Navarche, rimam accepimus!”
Accensa protinus lampade, celeriter in cavum descendo. Duo nautæ
atque gubernator sequuntur. Cor mihi palpare desiit, et vox mihi
hæsit, quum rem conspexi. Aqua non modo cavum penetravit, verum ad
genua usque increvit, et usque augeri manifestum erat. Accedit quod
et mare continuo asperius fieri cœpit, navis autem adverso vento
laborabat. Nisi malo mederi in nostra fuerit potestate, et citissime
quidem, vel dimidio horæ cadavera fluitabimus, aut ad ima mergemur.
Horrore fere extra me concitatus, arrepto conto, huc et illuc eum
trusitando lacunam quæsitavi, dum fama calamitatis ad omnes in navi
perlata est, et quisque in eam partem navis concurrere cœpit. Ego,
præter priores tres, omnes amandavi. Præterquam puerum Dionysum,
utpote qui, ignaris nobis, se iam in cavum demiserat, et qui nunc in
aqua, sibi iam ad humeros surgente, flutabat.
Dum omnibus viribus connisus rimam reperire tento, voces de stega,
supra me, ad aures meas pervenerunt propere prolatæ, indicia
trepidationis, e quibus Bodmilcaris atque Melcarth nomina clare
prolata intellexi. Fere eodem temporis momento, qui in scala positus
lumine lampadis cavum collustrabat, alteri cuidam locum cedendo sese
ad unum latus retraxit. Ut lumen languidum opacumque fuerit, tamen ex
vultu involantis potius quam irruentis, satis clare perspexi nudum
caput Himilconis, passis capillis, manu machæram tenentis. Antequam
otium mihi ad eum alloquendum suppetivisset, cantus tubæ supra caput
meum intonuit, vagitusque Hannibalis Stentoreus percrepuit:
“Ad scorpiones! In aciem sagittarii!”
“Dii immortales, quidnam rei geritur?” exclamo attonitus.
“Iam scies,” reclamat Himilco, “nauta, quem susceperamus, speculator
erat Bodmilcaris, in nostrum interitum subornatus. Cum lintre quidem
scite effugi, sed Melcarth, cum suis barcis et actuariis e vestigio
aderit.”
Vix fari finierat, quum ex tumultu supra me exorto intellexi certamen
initium cepisse.
“Tum male occidimus,” inquam, desperatá salute, quod gemino
discrimine obruti, nisi interitum sperare non poteram: “ille,
scelestissimus scordalus navim nostram effregit!”
Himilco furore ingemuit.
Eodem puncto temporis acer insonuit vagitus Dionysi, opem meam
implorantis:
“Serva me! serva me! Mergor in rima!”
Caput ephebi iam in rima evanuerat, quum Himilco, sepositá machærá in
scala, ac puerum inclamans, in aquam insiluit, proclamat rimam a
puero repertam esse, eum protrahit, atque semivivum nautis tradit,
qui eum in stega prostraverunt. Nulla mora erat interposita. Fabri ac
nautæ protinus accersiti erant, et quum unda vehementior navim ad
latus deflecteret. rima in conspectum venit. Opus omni conatu
aggressi sumus, atque quamvis pugna supra capita nostra iam sævire
cœperat, feliciter consummavimus, atque gratiá Astartes, rimam,
saltem pro tempore, obturavimus.
Interea omnis clamor et tumultus certaminis cessavit, et iam altum
silentium navim tenebat. Quum stegam ascenderam, plura ibi cadavera
circumiacentia, tabulatum autem cruore maculatum reperi. Naves
Adonibal, atque Cabiros a dextro et lævo iacentes conspexi, at
navigia Bodmilcaris præsidio usa tenebrarum, elapsa erant.
Hannibal atque Sammai propter fugam sui adversarii furebant, nec
verba sibi satis maledica suppetebant, quibus ignaviam negatæ æquæ
pugnæ occasionem carperent. Hanno, qui arcum usque manu tenebat,
disertis prædicebat verbis nihil nisi crepusculum in causa fuisse
quare Bodmilcar se fugá subduxisset; alioquin, si eum agnovisset,
vivum se hinc non eripuisset.
“Ego quidem,” inquit Himilco, “quum helluo ille nobis in navi impetum
faceret, facile agnovi eum qui mihi olim unum oculum excusserat; ac
nisi milleni eorum tela in nos iactassent, et hoc insimul——”
“Quoténos memoras?” quærit Hannibal cum leni risu.
“Esto, malum, quid refert? Certe mihi constat senos, vel octonos
minimum fuisse; sed quidquid sit, sive multi, sive pauci fuerint,
unus eorum fuit quem ego nimis bene noveram; atque, dum in cavo rimam
quæsitandi eram intentus, nemo mortalium dixerit quanta cupiditate
gulá eius potiundi gestiverim.”
Per totum id tempus ventus sensim augescebat, ac pedetentim in
procellam increvit. Satis causæ interesse quare timeremus, certum
erat; rima quidem obturata quodammodo erat, sed ita obiter, utsi
tabulæ quolibet temporis momento undis arietantibus extusæ fuissent,
parum mirari potuissemus, quandoquidem undæ navim nostram pilæ instar
huc et illuc iactabant et volutabant.
Nemo nostrum totá eá nocte somnum capiebat. Nautis nostris alternis
catervis totam noctem elaborandum erat, ut aquam situlis exhaurirent;
postea autem, ubi aqua infra rimam usque exhausta ac repressa erat,
ulteriorum quinum horarum spatio enitendum erat ut novis tabulis opus
firmaretur, interstitiaque stupá ac liciis offarcinaretur; ac tum
demum rima prorsus clausa resarta erat, et, quominus iterum
fatisceret, nos in tuto esse existimabamus.
Lumen diei interea eluxit quidem, non tamen ventus minus sæviebat.
Equidem haud memini flatum violentiorem me unquam expertum fuisse.
Columbæ, quas emiseram, vento incassum obluctatæ, nec provolando
pares, postquam alas iterum iterumque expertæ essent, ad nos in stega
anhelæ resederunt. Omnes ad moderandum naves editi labores in nihilum
reciderunt, et in hoc tanto discrimine, ignari quonam naves
verteremus, quidque nobis moliendum esset, visum nobis est furori
procellæ nos penitus concredere, ut ea nos, nec intererat quo, pro
furore ageret, et, iam non obluctantes, ad arbitrium nos raperet.
Caput XX.
Mundus Funditus Eversus.
Tempestas dies octo continuos sæviit. His exactis ventus sensim
cessare, cœlum vero clarescere cœpit. Tunc demum reperi nos haud
procul a littoribus, prope quoddam promontorium versari, ultra quod
ora ad Meridiem versus perpetua vergere videbatur. Cursum interea
commode prosecuti, in conspectum insulæ montibus asperæ venimus, quæ
anfractibus et arboretis visu iucunda erat. Cœlum benefico solis
calore clementius, memoriam nobis charæ et felicis Phœnices in
memoriam revocabat, atque conspectus loci adeo nos allectabat, ut
anchoras iacere et oras quoque visere statuerem, non tam animi causá,
quam potius navium, quæ, tot tantisque superatis laboribus, ut
accuratius inspicerentur, sine dubio exigebant.
Sinus nos excipiebat omni venustate aspectú placidissimus. Haud ita
multo post examen nos circumfudit trabariúm, quæ barbaris erant
confercta. Hi lineamentis vultuum, angustá fronte, elongatoque capite
erant conspicui. Non sine magno stupore eos audivimus Libycá linguá
nos alloquentes, moxque reperimus eos veros Garamantes, sive rubros
fuisse Libycos. Nos fuimus primi Orientis Incolæ quos ipsi in oris
suis viderint; unus tamen seniorum meminerat se Rhysaddiri versatum,
Phœnices vidisse. Cæterum magná liberalitate nos exceperunt,
docueruntque nos suam insulam ex iis esse, quas ad Occasum a Libya
sitas esse cognovimus. Navigationis cæteroquin prorsus ignari quam
dissitus unus locus ab altero esset docere nos non potuerunt, nec
plus ab iis percontando elicere valui, quam quod littora Libyca
longissime ad Meridiem vergerent, omnemque eam regionem a gentibus
incoli quæ eiusdem secum originis essent; ac, denique, longinquius in
Meridiem ab his gentes reperiri, quæ belluis simillimæ, ac prorsus
nigræ essent.
“Regio eiusmodi est,” interloquitur Bichri, “quam visu dignam
iudicaverim; hominem nigrum capere perquam optarem.”
Animadverti interim incolas monilia, armillas, præbiaque e collo
gestare, perinde atque inaures, quas aureas esse reperi,
interrogantique mihi responsum est non in insula sed in continente
tam in baccis quam velut micas a Garamantibus in ostiis fluminum
inveniri, opeque vellerum in aquis intercipi.
Incolæ aurum suum haud maximi fecerunt, et nobiscum satis libenter
erga quamlibet prope mercem, quam offerre libebat, campserunt; sic,
v. g., erga nugas vitreas tantum mihi obtulerunt auri, quantum volá
manús continere poteram; erga eiusmodi merces autem, ut cultri,
spicula, gladii, aurum æqui ponderis nobis dederunt. Gaudii
felicitatisque meorum nullus prorsus fuit finis; et ægre tantum
impedire poteram quominus cuncta sua arma divenderent. Sic Hannibal
vendidit suam galeam cristamque; quin Ionas ipsam adeo tubam
dimercatus est, palam gloriabundus se nunc ex auro solidam comparare
posse, quá coram rege caneret; atque tanto denique amore huius
delectabilis regionis captus erat, ut, si incolæ eius se in Numen
cooptassent, paratus prorsus esset apud eos perpetuas figere sedes.
Binas híc omnino exegi septimanas aurum mercando, navesque reparando.
Intervallum temporis ex opinione omnium iucundissimum egimus.
Fertilissimum solum fruges, quas me nunquam vidisse usquam memini,
uberrime profundebat. Vidi gustavique híc genus fructuum, alioquin
spinis asperum, gustatu perquam delectabile. Valles malorum aurantium
arboretis, quæ per sæcula creverant, virebant, colles autem et
circumquaque montes sylvarum ac rubetorum ornatu luxuriebant, in
quibus aviculæ flavæ, aliisque pictæ coloribus, suavi cantilená
mortalium animos permulcebant Bichri, qui plus auri quam ad balteum
pharetramque adornandam suffecerat, minime cupidus, cum Dionyso
plures dies totos in his vallibus exegit, pluresque harum alitum
cantillantium cepit, easque in caveis reclusit; sui tamen conatus
operaque omnis perperam fiebant, nam aviculæ cunctæ, una post
alteram, perierunt.
Quod vero ad Iudicem Gebal attinet, delitiis huius regionis ita
capiebatur, ut, ne nobis elaberetur, catenulá nobis cavendum erat.
Verum enim vero, tempus anchoras solvendi pedetentim appropinquavit.
Opere itaque naves reparandi ad finem perducto, inviti denique
littoribus Archipelagi amicissimis, quibus nomen Fortunatarum
Insularum imposueram, valediximus.
Semel alto potitus, cursum nostrum sine negotio constitui. Quum
regionis auriferæ visendæ omnes nostrum cupidissimi essent, Bichri
vero in proposito videndorum hominum nigrorum perseveraret, Himilcone
adversante, ne iter in regiones nos duceret ubi nulla copia vini
proveniret, eius tamen proposito posthabito, reliquorum omnium
consilia probavi, iterque ad Meridiem fleximus.
Unum præsertim hoc nostro itinere animadvertendum, tamquam rem
insolitam putavi, solem nempe non modo altius in vertice cœli
ascendere, verum etiam Cabiros eadem ratione versus horizontem
descendere. Himilco itaque conqueri cœpit, nos ultra tutelam Deorum
enavigare. Hæc et ego mecum perpenderam, cogitata tamen non prodidi.
Post longiusculum versus Ortum iter, ora iterum ad Meridiem se
flectere cœpit. Hîc demum evenit ut sol, qui in convexo cœli in diem
altius ascendere videbatur, verticem attingeret, atque capitibus
nostris ad perpendiculum impenderet, ac, denique situ omnino mutato,
qui antea ad lævum, nunc iam ad rectum nobis lucere videretur.
Noctibus quoque singulis alia, et iterum alia sidera, hactenus nobis
nunquam visa, sub oculos venerunt. Hæc cœli mirabilia stupore tanto
animos omnium nostrum perculerunt, ut non abs re censerem officiales
meos omnes, ac nautarum quoque doctiores, in consilium convocare, ut
arcanum hoc, quoad eius poterat fieri, declararemus.
Ex sententia Hamilcaris verosimile erat Deos cœli faciem quodammodo
mutavisse; Hasdrubal nos fines mundi transgressos in terminos
alterius mundi intrasse censebat; denique Himilconi visum est, nisi
quid eiusmodi factum sit, mundum rotundum esse, nosque in alteram
eius partem ingressos esse. Ut absona et absurda Himilconis
coniectura cæteris omnibus videbatur, mihi tamen, ingenue fateor,
meis propriis speculationibus ex multis partibus concordare sensi,
idque mihi pro causa erat, quare suspicarer, si ita se res haberet,
necessario sequi solem astraque stare immobilia, mundum autem nostrum
circum ea volvi ac rotari. Verumtamen Himilco potius prodigium
quoddam meditari, quam doctrinam tam miram et insolitam concipere
mihi parebat.
Quum pluribus quæstionibus, quæ mea consilia essent, a meis premerer,
quidque facere statuissem, ab eis interrogarer, mihi in animo esse
dixi, iter versus Meridiem prosequendum; atque, si, postremo, oræ in
Occiduum vergere inciperent, vel, quod mihi dumtaxat Occiduum
videretur, ad Fortunatas Insulas reverti; at vero, ut ego animo
anticipem, si ora in Orientem vergeret, persequendum putavi eá spe,
ut postremo tamen ad Septemtriones flecteretur ac tum futurum esset,
ut per Mare Algosum Ægypto potirer. Istud propositum totam terram
Libyæ circumnavigandi, gubernatori meo perquam commendandum
videbatur, Hannibali tamen, cæterisque terrævagis captum plane
superabat.
Hannibal, quum viam nostram in Ægyptum memoratam audiret, obstupidum
me contuetur, et sic fatur:
“Ægyptumne? quid, malum, tibi in mentem venit? Dum a Gadibus,
fretoque continenter in adversam partem navigamus, tune in Ægyptum
venire speras? Apage sis!”
“Æquo sis modo animo!” respondeo illi, “iter altero brevius eo
reperire posse usque speramus.”
Ipse caput dubitabundus quassavit. Quin et Hanno autumabat arcana
artis navigandi profunda et abstrusa admodum esse, nec sibi ænigmata
ista, studiis Sidoni vacanti, solvi posse videbantur.
“A, bone adolescens,” redarguit Himilco, “amplius te peregrinari
oportebat, insuper et astrorum cursus ac meatus rite perdiscere.”
“Hanc peregrinationem,” respondit Hanno, “cuique sufficere
arbitraberis, ni fallor.”
Sammai unum pro certo constare putabat, iudicio meo omnes se tuto
concredere posse. Et hic fuit nostræ consultationis exitus.
Littora sæpenumero appropinquavimus in terram descensuri; verumtamen
alibi nimium quantum desolata ac deserta, alias autem ita scatere
nigris incolis ea comperimus, ut in aridum descendere non ratum
arbitraremur, præsertim ubi clamoribus gestuque homines nigros nobis
infensos esse deprehenderemus. Præcipue certá quadam nocte, ubi
promontorium quoddam, cui ego nomen “Plaustri Deorum” attribueram,
prætervecti essemus, clamor et vociferatio adeo minaces mihi
parebant, ut a littore magis recedendum consultus ducerem. Tamen
denique, commeatus noster adeo exhauriri cœpit ut præter descensum
nihil nobis reliqui esset. Etenim Bichri, vicissitudinum omnium
nunquam non patiens, iam de victu, qui e piscibus salsis modo
constaret, conqueri cœpit; Ionas quoque de tenuitate portionum pro
se, ac de penuria fructuum pro Gebal, obmurmurabat; Hannibal
occasionem aurum comparandi neglectam graviter ferebat. His igitur
rebus permotus, primum quam idoneus ad descendendum locus sese
oblaturus esset, anchoras iacere, ac terram petere statui.
Locus, denique, ubi primum anchoras iecimus æstuarium erat fluminis
cuiusdam, fere eiusdem cum Nilo, in Ægypto, magnitudinis. Ripæ eius
utrimque sylvis erant umbrosæ.
Prope ad littus complures crocodili atque hippopotami in aquis
lusitare videbantur, superne autem aves maiusculæ stridula voce
clamitabant, dulcisonas cantilenas edendo.
Dies quaternos circumquaque in littoribus sylvisque contiguis
divagati, nulla humana vestigia reperimus, in multos tamen fructus
sylvestres incidimus, pluresque uros, atque antilopas iaculati sumus,
quorum tergora e maxima parte in naves comportavimus, saleque
condivimus, et nova quoque piscium salgama fecimus.
Quodam die, ex expeditione huiusmodi quum reverterer, Bichri accurrit
animo prorsus deiectus, eumque Dionysus in fletum solutus insequitur,
moxque Ionas, admodum gesticulabundus, nec minus quam ille animo
commotus, accedit.
“Quidnam rei, Bichri mi?” quæro ex eo.
“Gebal aufugit!” mœsto vultu respondet, “Bodmilcaris simii eam
abduxerunt.”
Risum tenere non poteram. Bichri haud minus acerbo vultu me contuitus
est, quam qui ad iugulandum me paratissimus esset.
“Ego vero certo scio eos Bodmilcaris esse!” instat ipse; “belluæ
erant cum longis caudis; ipsæ eam abduxerunt; sua enim sponte ipsa
cum his nunquam aufugisset.”
Nulla verba mea eum conciliare poterant, nec animum eius usque eo
quidquam permulcere, dum copiam ei facerem ut aliquot sociis accitis,
ad requirendam profugam iter susciperet. Sub vesperum tamen, itinere,
vanoque conatu prorsus lassi, ut exspectandum erat, infectá re ad nos
rediverunt. Nihil dubii subesse poterat quin simia, in societatem
aliquot simiorum sylvas pervagantium inciderit, seseque illis
adiunxerit. Unum solatium, et hoc dubium, Bichri mansit, cadaver
cuiusdam grandis belluæ nigræ. Hanc ipse primum vulneravit, deinde
alii, qui cum eo erant, quamquam bellua se mirá fortitudine
defendisset, eam hastis suis sæpius configendo interfecerunt. Fera
illa revera animal formidabile erat. Pellem eius postea efferciri
curavi, et hæc in æde Astartes, Sidoni, etiamnum cernitur. Bichri
postmodum nobis narravit hanc belluam immanem, etiam post senas
septenasque lateribus hærentes sagittas, manubria iaculorum, tamquam
meras arundines sine labore in frusta fregisse. Ad hæc Hannibal
animadvertit per ratiocinium, vim quæ manubrium iaculi, e robore
Basan factum, comminuere valebat, stupendam esse oportuisse.
Solvendum denique nobis erat quin ullum Gebal vestigium reperissemus.
Post cursum circiter quatuordecim dierum res cibariæ nos iterum
urgere cœperunt; ut vero inter nos quid facto potissimum opus esset
disceptabamus, Hannibal interclamavit:
“Gaulus præ nobis!”
Omnium oculi secundum indicium prorsum convertebantur. Nec id
frustra; nam revera gaulus Phœniciæ artis ante oculos versabatur;
verumtamen, ut accuratius perscrutati eramus, omnino eversus ac pro
fluctuum arbitrio ferri videbatur.
“Quid si insidiæ Bodmilcaris ea res sit?” coniectat Himilco.
Suspitionem hanc haud spernentes, caute admodum appropinquavimus, nec
antea ad latus accessimus donec ex omni parte certe nobis constaret
plane neminem qui signis nostris responderet in navi esse. Erat ea
omnino deserta.
Gisco aiebat se probe meminisse quondam ad Insulas Pityusas navim se
sic deseruisse; istic autem idem factum fuisse existimabat;
intelligere se tamen non posse quí fluxus marinus eum gaulum in istum
dissitissimum locum deferre potuisset.
“Nihil,” inquam “tu curaveris, unde is venerit, huc vectus bono
nostro fieri poterit.”
Hannibal et Himilco, qui eam conscenderant, mox reversi nuntiant, nec
sine summo nostro gaudio, gaulum bene conferctum frumento ac vino,
quas res nos sine mora in nostram transvectavimus navim, eam autem
vacuam vento undisque reliquimus. Sub vesperum Deæ Astarti, in
gratiam suæ manifestæ in nos voluntatis sacra fieri iussi.
Postridie in conspectum promontorii admodum celsi venimus, cuius
dorsum mensæ instar planissimum erat. Ventus interea satis vehemens
coortus est, qui et sensim increvit.
“Noli ventum reputare,” monet Ionas; “quid ego nunc iam ventos curem?
Marsupium etenim nunc auri plenum habeo, ad edendum satis, ad
potandum satis, et mox tunicam quoque coccineam. Male tempestas
pereat! Dii regem servent!”
Ventus interea sensim augeri, violentiaque eius crescere cœpit, et
ita quidem ut naves iam clavis regi nullo pacto possent. Quum vero
post octonos dies vis procellarum ac turbinum recidere, mareque
subsidere cœpissent, terra mihi a lævo sub oculos venit. Hæc secundum
exspectationem meam evenerunt, atque oras versus Septemtrionem
vergentes ex proposito prosecutus sum, in diem spe magis firmatus,
præsertim quum solem in eadem quam antea plaga exsurgere conspicarer.
Nocte quadam amœnissimá, quindenos circiter dies postea, subito
Himilco brachium mihi prehendit, animoque haud parum concitatus,
digito horizontem ad Septemtriones indicat, voceque tremulá sic
clamat:
“En, Cabiros!”
“Ita quidem, revera; illic Cabiri visuntur!” respondi ego, æque atque
ipse lætus. “Rem prorsus inauditam perfecimus,” subiungo, “Libyam[1]
circumnavigavimus.”
“Cras vero,” inquit ipse, “solem iterum a dextro nobis orientem
lustrabimus; sumus itaque in itinere versus Mare Algosum.”
“Quin iam ad Mare Algosum? Iam Mare Algosum! Iam versus Sidonem,
nostram propriam Sidonem; Sidonem gloriosam; Sidonem nulli
æquiparandam!”
Nemo nobis testis interfuit. Nautæ in suis camis sopiti aberant; nos
vero felicitate prorsus abrepti, alter alterum amplexabamur.
Mense uno post, quum in ostio fluminis cuiusdam hydrias nostras aquá
dulci repleremus, homines aliqui nigri nobis obviam facti sunt, qui
Æthiopibus, quos in Ægypto sæpe videre nobis contigit, simillimi
erant. Horum unus Ægyptiace paululum callebat, quam linguam se in
Æthiopia, quæ tunc Pharaoni pareret, se didicisse aiebat. Præterea
docebat nos suam patriam sex mensium iter ab extremis finibus
Meridianis Æthiopiæ abesse; quam procul tamen itinere maritimo eadem
hinc distaret, nihil certi quod dicere posset, habebat. Hi homines
nigri sese Cus[2] appellabant, et quum nullos unquam Phœnices
vidissent, nos Æyptios esse putabant. Postquam tamen certiores eos
feceramus adeo abesse ut nos subditi essemus Pharaonis, ut
Mitzráim[3] plane in numero inimicorum haberemus, confestim ut amicos
nos consalutarunt, nosque omni humanitate exceperunt. Ægyptios se
aspernari satis manifestum esse videbatur, et hoc propter crudeles,
sine dubitatione, incursiones rapinasque, quibus fines horum
Septemtrionales depopulari ac vastare consueverunt.
Per tres prope menses post hæc nulli fere venti ad cursum
accelerandum nobis secundi fuerunt. Itaque interea otio ad negotia
cum Cusitis agenda usi sumus, item ad expeditiones venatorias in
regionibus circa. Cambia quoque subinde aurum, ebur, margaritas,
pellesque erga nostras merces comparando factitavimus. Venationes in
hac regione, quæ feris, præsertim elephantis, rhinoceris,
camelopardalis, perinde ac minoribus maxime abundabat, fructuosissimæ
erant. Nemo nostrum fuit, quin quoddam bonæ fortunæ, aut suæ
fortitudinis venatoriæ trophæum exhibere posset. Bichri leonem
traiecit, cuius ex pelle sibi pallium confecit. Imo et ipse adeo
Dionysus, puellus, pantheram se cæcidisse merito gloriari poterat.
Tandem occasio nobis tam exoptata denique advenit, quá usi, vela sine
mora ventis dedimus. Decimo a nostro digressu die, dum flabra Euri
severiora mare verrebant, gaulus quidam Phœnicius nobis in conspectum
se obtulit, qui incommodum quoddam tulisse videbatur, atque ab ipso
vento agi. Signo ei dato responsum tuli partem remorum, item unam
antennam amisisse, seque aliquo auxilio egere. Ad ferendam opem
navibus in periculo versantibus quamvis semper essem paratus, tamen
etiam insidias veritus, nautas meos sine mora evocavi, verumtamen
Hannibalem catapultas in procinctu et apparatas habere iussi. Sic
instructa Astarte ad unum latus gauli accedit, Adonibal vero alterum,
Cabiri denique a tergo subsequitur.
At nulla sollicitudinis causa suberat quare timerem. Simul atque in
conspectum alter alterius veneramus, navarchus in puppi consistens,
passis brachiis exclamabat:
“Per Báal Sámaim! is certe Mago est!”
“Per Astarten, ac Deos Deasque omnes!” ego quoque exclamo,
“consobrinus is meus est, Ethbáal!”
Tam inopinato sese invicem agnovisse, summo nobis fuit gaudio. Naves
nostræ protinus ad latera adstiterunt, manusque mutuo prehendimus
multá salute datá et redditá.
“Quanto, Hercle, mihi gaudio est, Mago mi, te necopinato, ac tam
insueto loco convenisse!” iterum iterumque repetit ille; “Phœnice te
iam pridem deperditum luget; nemo est quin te mœreat. Per Astarten,
certe tu Deorum interventu salvus es.”
Manibus humeris meis appositis, diu mihi in vultum contuitus est,
veluti qui oculis minus fidem haberet.
“Duo,” inquam, “me doceas, obsecro: ubi ipse sim, et quî fiat ut tu
híc sis?”
Ethbáal multum miratus est, sed sic respondit: “Mitte nugas, quæso;
tu me ludis. Certe tu probe novisti ubi verseris!”
Certiorem itaque eum feci me prorsus serio loqui, asseruique
identidem me revera nescire quibus in mundi partibus versarer; atque
quum et Himilco eum docuisset nos e plagis venire, ubi Cabiri
nequaquam viderentur, sol autem nobis a lævo latere surrexisset,
stupens nos intuebatur, quasi quibus sensus sobrius desideretur. At
ne tunc quidem relata nostra rectius intelligere videbatur, quum
Himilco illi narravisset aliquando nos oleum piscarium potavisse,
vinum autem per plurimos menses non gustasse.
“Ænigma mihi sane est,” secum Ethbáal mussabat; “en Magonem, prope ad
oras Maris Algosi, senum dierum itinere ab Ophir, et tamen e Meridie
eum navigasse, postquam quaternis annis ante hinc Occasum versus,
Tartessum iter instituisset! Prorsus capere nequeo!”
Aliquantulum secum deliberavit, tum sic prosequitur:
“Sic est, profecto,” inquit, “prope Mare Algosum versaris.”
His auditis lætus exclamavi; tum ad meos conversus, gloriabundus sic
prosequor:
“Ecquid vos? num ego erravi? Nonne recte prædicavi nos versus Ægyptum
navigare? Iuvat nos a Fortunatis Insulis reversos non fuisse; nonne
et vos iam gaudetis?”
Ethbáal in sua suspitione me insanire confirmari videbatur, dixitque
sibi de Insulis Fortunatis plane nihil constare:
“Ego vero de iis ne fando quidem audivi!”
“Nec mirum, utique; nec de Insulis Plumbi Albi, nec de Prydhayn, nec,
porro, de flumine Suomiorum, nec, denique de Plaustro Deorum,”
interponit verba Himilco. “Vos, nobis comparati, meri errones
littorales, ac venatores concharii estis.”
Ut verus Sidonius, consobrinus meus nauticam peritiam suam ludi haud
facile ferebat, et his verbis sui villipensionem interpretatus, non
parum erubuit, ac voce graviori sic respondit:
“Quæ hæc tua insolentia est? Littoralemne erronem tu vocitas quemquam
Ophir præternavigantem? Tune gaulum meum testam cochleariam ludis?
Quidnam rei est: furisne, an es ebrius, lusce insane?”
Himilco ad officia sobrietatis sic revocatus, a vituperatione ad
assentationem conversus est.
“Quin,” inquam, “sodalis mi, tu etiam multo egregiora præstare vales,
quam me, ioculatorem reprehendere. Dic potius obsecro, utrum in cavo
tuo aliquantum vini habeas. Præclare feceris si utrem nobis
protuleris; nam nos duos hos menses ne guttam quidem gustavimus.”
Intercedendum apud Ethbáal censui rogavique eum ne omnino
offenderetur, neque, siquid insolentius ab Himilcone iactatum esset,
in malam partem acciperet, quod quum res gestæ nostræ revera fidem
excedere viderentur, gloriationi aliquid concedendum esset. Ipse meam
intercessionem non modo in bonam partem parato animo accepit, sed et
misit qui utrem vini afferret, et hunc in pignus gratiæ, propria manu
Himilconi tradidit, monuitque eum ut Cabiris eo litaret. Gubernator
autem tam longum haustum per fauces deorsum fundere cœpit, ut sodales
eius mirarentur, ubi et quando haustus finem acciperet et iam
desperabant ne fluxus vini deficeret antequam in ordine ad se
veniretur.
“Præstantissimum vinum! Vinum Arvadicum, Hannibal!” inquit ille,
labiorum poppismate utre avulso, cæterisque concesso.
Gisco et Hannibal utrem simul apprehenderunt.
“Euge, obsecro, sodales,” alloquitur eos Ethbáal, “quin mittite
certamen: copiá eius abundo. Imo nihil aliud oneris nisi vinum habeo
ad Ophir deferendum.”
“Possesne me quoque tecum eo deferre?” quærit Himilco avide; “paratus
enim sum imperata tua facere.”
1. Africa; 61, 1
2. Æthiopes; 61, 2
3. Ægyptus; 61, 3
Caput XXI.