nomine Aitz, conventum esse, quo hic se ad comparandos baiulos atque
operas obligaverat, ut mille ducenis mancipiis, quæ ipsa ad
exhumandam fodinam novam suppeditaverat, auxilio esset. Præterea
docuit etiam Suffetem se munitiones exstruxisse, quæ centum militum
præsidio tenerentur, quibus et domicilium præfecto operum fodinæ
adiecisset, seque undique esse paratam, certis legibus, exsecutionem
earum rerum mihi concredere. Paratam quoque se esse aiebat totum mihi
committere quod sibi obveniret, item me suis sistere, eorumque
præfecto, tutelam sui parvuli præsidii meæ curæ tradere, si ego
partem quintam proventus crudi sibi attribuendam stipulari vellem.
Propositum Suffeti prorsus æquum esse videbatur; ego tamen id
illiberale existimabam, enitebarque animum eius flectere adducereque
ut uná sextá, loco unius quintæ, proventús crudi contenta esset.
Postquam aliquantum de eá re disceptassemus, Tzíba denique assensum
præbuit, quo facto, Hannonem duo exempla pacti exscribere iussi, quæ
uterque nostrum subscripsit, quo peracto in ædem Astartes digressi
sumus, ibique Deæ sacra persolvimus, atque nos conditionibus pacti
staturos iureiurando confirmavimus.
Tempus anni cœptui nostro admodum favebat; nec ego ullam partem eius
pessum ire volebam antequam opus aggrederemur. Sic itaque, quadriduum
non præterivit antea quam naves nostræ Gadibus iterum relictis versus
ostia Bætis iterum in mari versarentur, quibus bidui cursu potiti
eramus.
Mare ultra Fretum Gaditanum etiam maiores fluctus volvere consuevit
quam Iam Suf; quamobrem morari nos oportebat atque adventum æstus
exspectare ut vada fluminis superare possemus. Simul autem ac vada
superari poterant, species fluminis atque conspectus admodum
mutabantur; omnis enim generis navigia in motum acta erant, tum ad
flumen ascendendum, tum ad descendendum: Phœniciæ, a gravibus gaulis
ad levissimas naviculas piscatorias; Ibericæ lintres, cum atris e
corticibus velis; longæ Celtarum scaphæ e corio consutæ. Nullæ harum
erant vacuæ; nam quidquid ad victum pertinet, a Gadibus ad regionem
fodinariam comportari debent; atque eædem naves, quæ commeatum eo
devehunt, metalla secum revehunt.
Transgressus syrtem, quod nulla prorsus flabra erant, æstus autem
vehementiori lapsu ferebatur, vela subduci, ac naves remis agi iussi,
adverso nempe flumine. Aquæ fluminis cœno flavæ inter ripas magná
celeritate labuntur, aliquando inter sylvas umbrosas, alias inter
demissas planities late steriles. Regio nunc utrimque montibus riget,
nec nisi longo interdum intervallo vici Iberorum conspiciuntur, qui
quidem nihil aliud nisi acervi e luto, sarmentis tecti sunt, meraque
gurgustia, alias vero nihil plus quam cava et antra in terra effossa,
stramentoque constrata sunt. Vici metallicorum quoque haud sunt
diversi, nisi quod gurgustia paullo ampliora et commodiora sunt,
atque quod in medio vico cuiusque coloniæ munitio est e muro
lateritio, item ex aggere cum vallis, pinnatum murum sepientibus.
“Nihil admodum festivi ac lauti híc quidem,” iocatur Hanno; “eruere
quam erogare argentum tristius esse negotium videtur.”
Hannibal situm vicorum meditatus, loca naturá probe munita esse
arbitrabatur, atque Bætin ipsum cursum describere munitionibus maxime
idoneum, atque acerrimis luctaminibus opportuna loca præbere.
“Testis eius rei ipse sum,” interloquitur Himilco, “nam barbari hi
Tartessii longe malunt oculos hominum eruere, quam ei pocillum vini
præbere. Ecce balatrones, vide sis illic horsum appropinquare!”
Quisque nostrum oculos protinus in eum locum convertit, quem Himilco
indicavit. Illic, supra ripam, vel viceni homunciones, habitu
barbari, gressu incerto, oberrare cernebantur, atque nostram navim
speculari. Hi fere nudi, nec nisi rude præcinctorium e libro textum,
item, genus capeduli, ex eadem materia confectum gerebant. Corpora
eorum sole erant usta, crines nigri, ocelli atri, ac pæne obliqui;
cæteroquin staturá erant mediocri, atque satis magná pernicitate.
Perspicuum tamen erat nonnullos eorum alterius esse generis, utpote
proceriores et graciliores, barbis perquam densis, sed vultu
turpissimi. Eorum quisque longiora scuta gerebat, pro armis autem
clavas, fundas, atque hastas, quæ spiculis osseis, partim autem
siliceis erant instructæ.
Ego quidem inclamavi illos, sed ii, nullo signo edito, iter suum
prosequi nec nos curare videbantur.
“Heus, tu, Bichri!” inclamat Himilco sagittarium, qui cum Iona in
puppi sedebat, et uterque cum simia lusitabat, “mitte sis sagittam
inter illos muscarios, quippe qui navarchum se non audisse
affectant.”
Is surrexit et sagittam iam arcui aptatam habebat quum ego
intercessi:
“Sine eos, velim; adoriri eos satis erit quando ipsi nos adorti
fuerint; nolimus eos lacessere.”
Bichri manus protinus demisit.
“Tum iuvabit,” inquit ille, “me cum simiola ulterius divertere; quam,
profecto, ludicrum istud animal est! Vellicat mihi crines, palpat
vultum atque scalpitat; sed ego id libenter fero, quum sit isthoc tam
scitulum ac dextrum animalculum.”
“Sic, sic, facies bene; revertere ad tua crepundia; simiola ea quam
par Iberis aspectu est!” subridens nugatur Hanno.
Sagittarius meus iuvencus vix duodevicesimum ætatis annum excessit,
et cordis levitate, ludibundáque naturá, puerulo duodenúm annorum
simillimus erat. Pernicitate, præter simiam, nullus ei erat
æquiparandus, quamobrem et simiam perquam adamavit, et alter alterum
agilitate superare conabatur; modo uter celerius malum ascendere,
modo uter se in extremo fune oscillando altius vel longius se
effligere posset, inter se æmulabantur. Alter Judicis Gebal eximius
cultor Ionas erat. Gigas noster curam terræ insolitarum ferarum
deposuisse videbatur, seque totum simiæ devovisse, quam in suam
gratiam et amicitiam prorsus cooptavit, et quam ob sua nugacia
ludicra buccellis maxime opimis, undecunque comparatis donare
consuevit. Plurimum oblectamenti videbatur simiola e conscendendo
caput tubicinis capere reptans in humeris et dorso, verticeque
capitis potita, villoso capillitio se sustinens, inde, veluti e
pertica sua lusitare, porriginosum eius caput scalpitare, vultu
torvo, dentibus frendens, cæteris illudere solebat. Bichri itaque et
Ionas, atque simia trinitatem amicitiæ inter se conciliarunt, quam
pauci ictus, scariphatæque genæ, vel manus irritam minime
reddiderunt.
Sub vesperum, iussu meo, e regione vici metallici constitimus.
Præfectus e tugurio suo salutatum ad nos venit. Homo is perquam rudis
erat et parum bonæ frugis, utpote qui vix verbum sine maledictis
proferre solitus esset. Ipse ex Arvad oriundus erat, proinde
popularis Hannibalis.
“Per omnes Inferorum Deos,” inquit ille, “ista certe hospitum
septimana est.”
“Quid ita?” interrogo eum.
“Quin male peream, si alius quis Tyrius quinis hinc diebus híc non
fuerit. Bodmilcar ei nomen fuit, perditissimorumque hominum sentinam
secum habebat. Ebriosarum belluarum illa erat turba, quæ híc non
paucas casas compilarunt, ac, per Chusor Phta, iuro tibi, ii nos
omnes iugulassent, nisi ipsi celeri manu eos oppressissemus. Multos
iam in vita mea vidi sceliones, sed, malum, similes his nunquam.
Atque, siquis tam fortunatus fuerit, ut Bodmilcarem ex imo fune
suspenderit, et hoc propriá suá manu, toti mundo officium gratum
fecerit.”
“Ubinam nunc ipse est?” quæro ex eo, “poterisne mihi indicare? Ipse
quoque habeo quod cum eo agam.”
“Dii immortales! procul hinc tibi eundum erit. Magnam sibi Iberorum
turbam comparavit, et ad interiora commigravit. Cæterum vide quid
feceris; periculosissimum genus prædonum illi sunt, et in unum
conglobati cohortem efficiunt formidandam.”
“Nihil tu cura quam sint illi formidabiles,” monet Sammai, “numeri
nihil sunt: modo liceat nobis ad gladii longitudinem ad eos accedere,
cætera nostrum erit curare.”
“Alacritas animi decet quidem iuvenculum, tui similem,” respondet
præfectus, “modo cave in antecessum victoriam canas.” Inde ad me
conversus, satis civiliter: “Sed tu firmum videris consilium
cepisse,” inquit, “rem periclitandi. Porrige mihi poculum vini, tunc,
Hercle, tunc pauca te docebo, quorum meminisse usui esse possit.
Cæterum, argentum esse argentum, tibi satis clarum.”
“Ita quidem,” subiungit Himilco, “et vinum vinum est;” eius nimirum
rei ipse semper satis memor.
Itaque utrem vini generosi afferri ac proponi iubeo, ut dum nostra
consilia pertractamus, ipse commode bibere posset; sed præfectus
hospitalitate a nobis superari nolebat; itaque manibus acriter
complosis, magistrum servorum suo more accersivit, quem, quum
advenisset, vitulum, quem habebat maxime opimum, cædere, ac sub umbra
proximi arboreti, in nostrum honorem eum epulas apparare iussit.
Datis redditisque cunctis e Phœnici Tartessoque novis, præfectus, suo
agresti modo, sic fatur:
“Vos fortes quidem et audaces estis; numeros tamen ego magni facio.
Nec vinum vestrum secus, bene id amo. Etiam gaudio mihi est popularem
meum convenisse. Nunc vero in compendium pro vino, Dii me omnes
perdant, nisi omnia quæ possim vestri gratia facturus sim.”
Tamen, ad summam, parum nobis novi dicere poterat. Verum certiores
nos fecit in agris Aitz contiguis, qui cum Tzíba pactum pepigerat,
venas argenti feracissimas sitas esse; atque, licet Iberes, quorum
esset territorium, potius hostili ferrentur animo, tamen hos subdolá
quádam arte mercatoriá munusculisque vel, in extremis, etiam vi et
armis subigi posse.
“Quam prope possumus navibus ad eos accedere?” quæro ex eo.
“Ad iter trium dierum,” respondit ille. “Attamen non adeo longitudo
itineris refert, quam viæ, quæ ibi nullæ sunt, ac, post naves
relictas, nullum cum eis commercium intercedere poterit. Sylvæ vobis
penetrandæ sunt, et hoc pedibus, nam equis vel mulis loca impervia
sunt.”
“Præclarum iter istud!” notat Hannibal, cum quodam supercilio; “quin,
ais tu etiam commeatum nos nobiscum baiulare oportere?”
“Quod ad hoc attinet, asseverare non dubito, quin a præfecto Tzíbæ
aliquot Iberos impetrare possimus, qui se eximios baiulos gerant.”
“Placet,” assentitur Himilco, “ego autem existimo efficere me posse
ut ii tolutim, vel etiam quadrupedantes, ferantur. Fustem mihi modo
dederis quo tergis eorum litteras suá linguá Ibericá inscribere queam
modo quo meminerint.”
Præfecto asper insulsusque iocus placere videbatur, quia risu
excepit. Cæterum exsiccatis nostris poculis, finem epulis fecimus.
Postridie iam primá luce iter nostrum adverso flumine prosecuti
sumus, atque minus uno die iam ad agrum Tzíbæ pervenimus. Præfectus
eius Uticensis quidam ducena mancipia mihi commodavit, quæ in baiulos
et metallicos, in duo agmina divisi, quibus duos e meis præfeci.
Naves cum præsidio, quantum mihi sufficere videbatur, curæ
Hasdrubalis relinquebantur; Dagon et Astarte ad seligendum pro
anchoris aptiorem locum, prorsum descendere iussi; Cabiri autem,
quippe quæ minore aquæ mole impediebatur, ad circitandum in flumine
et ad commeatum comparandum relinquebatur. Ductore viæ nobis dato,
omnibusque quæ ad iter faciendum usui essent compositis, ad
explorandam novam regionem profecti sumus.
Eo in itinere per vastam et editiorem planitiem per plures sylvas ac
præcipitia multas solitudines traiiciebamus, vesperi autem satis
idoneum nacti locum, castrametati sumus. Iter plurium dierum per loca
deserta longosque anfractus perquam tædiosum fuit; et etiam iam
quartus ex quo Bætim reliquebamus illuxit dies quum denique circa
meridiem primum vicum Ibericum conspicati sumus. Omnes incolæ sub
armis erant, seque, quum adveneramus, difficiles præbere videbantur,
sed pauca munuscula principum animos emollire et permulcere cœperunt;
quo facto, etiam impetravimus ab iis ut in sterilibus tumulis,
circiter tria stadia ab suis paucis mappalibus, castra nobis ponere
liceret. Hannibale administrante castra nostra fossá, aggere atque
vallo munivimus, ac biduo ad opus fodiendi parati eramus, quo in
cœpto consilio utebamur periti metallici quem eo proposito nobiscum
acciveramus.
Molimen ingens aggressi sumus. Tres menses diuturnos sine
intercapedine prosequebamur. Iberi diffidentes quidem se erga nos
præbuerunt, nihil tamen cum hostili animo contra nos susceperunt.
Astarte tamen nobis propitiá quamvis labores nostri perquam erant
ardui, magno tamen emolumento consummati. Fossiones, altera post
alteram, fructuosissimas se comprobarunt, ita quidem, ut compendii
pars e cœpto fodinario quæ mihi obvenerat, bina millia siclorum
exæquaret. Partem huius ipso eodem loco repurgandam curavi, ac
retinendam apud me censui, cæteram terram argenteam statis
temporibus, per servos conductitios ad Astarten comportari iussi,
unde mihi post singulas vecturas apochæ, ut conventum erat, remissæ
sunt.
Tandem tempus advenisse arbitrabar ut agmina nostra ad redeundum
instruerem. His administratis, duce itineris Iberico quodam delecto,
quem singulari curá custodiri iusseram, iter ad naves suscepimus, ex
imo corde læti, quod ex his desertis, post tam diuturnum tempus,
nobis ac libertati redditi sumus.
Vix interim pedes e castris extuleramus, quum Iberi impetum eo
fecerunt, valla everterunt, cunctasque res, etiam minutas, ac prorsus
nullius pretii, avidissime conquisiverunt.
Caput XIV.
Insidiæ.
Per biduum iter nostrum retrorsum prosequebamur sine intermissione et
adversitate, et iam radices attigeramus declivitatis planitiei
editioris, unde despectus est in flumen.
Ascensus in eam arduam planitiem haud carebat difficultate.
Scandendum nobis erat caprarum prope more. Subinde scopulorum
cautiumque cornua, alias ramulos et cirros dumorum ad nos sustinendos
apprehendebamus, pedibus rubos, frutices sentesque terentes, quin et
vix his adminiculis viam, ab agmine tritam, subsequentes tenere
valebamus.
Medio circiter huius clivi ascensu subito prærupta vallis iter
nostrum cohibuit, cuius tamen barathrum ad prosequendum iter
superandum erat. In margine voraginis gradus, ad hauriendam auram,
stitimus. A tergo longum nautarum militumque nostrorum agmen
pedetentim conglobari cœpit, ut tractim singuli e dumeto emerserunt;
ante nos barathrum ipsum hiabat; ex adverso, latera montis surgebant
ad summum usque iugum, arboreto denso atrum; aliquot aquilæ alis
pendebant supra barathrum.
“Locus pro insidiis præclarus!” notat Hannibal, dum de fronte sudorem
detergebat, nihil suspicatus quid nobis impendéret.
Himilco haustu vini ex utre tracto, quem ex humeris pendentem secum
gerebat, longum edidit suspirium:
“A!” inquit circumspectans, “plane istiusmodi damnosa terræ plaga
erat ubi ego, denis ab hinc annis, oculum amiseram. Spero eam, quæ
hastam mihi illiserat manum, iam pridem putredine absumptam esse.”
Quantis periculis terra Tartessia obsita esset, propriá experientiá
doctus, perquam cautum me esse oportere, intellexi; idcirco duobus
vicariis etiam probantibus, Hannonem et Ionam ad novissimum agmen
remisi, qui palantes, aut in avia dispersos et errantes ad medium
agmen colligerent; Bichri autem cum denis Beniaminitis sagittariis,
item Aminoclem, cum quinis sociis Phocæis praemisi, qui viam sibi per
voraginem quærerent, adversaque in declivi monte explorarent.
Tuba Ionæ a tergo mox insonuit ut palantes convocabat, ac paullo post
Bichri et Aminocles adversum clivum scandere videbantur, barathro iam
superato. Nullum suspicati periculum quo terreremur, ducem viæ, quem
nautæ mei usque arcte observabant, iter ingredi, nosque per anfractum
ducere iussi. Aliqui nostrum iam in fundum pervenerunt, cæterum vero
agmen lento cautoque gradu molestissimum descensum tentans, quisque
pro se viá repertá, proprium iter tenebat, quum extemplo dux stitit.
Ipse circiter quinquaginta passus nos præcedebat, et iam alterum
latus e voragine ascendere cœpit. Quamprimum ipse substitit, stridula
vox fistulæ e sylva exaudita est, nec procul a nobis, quum Himilco
magná voce exclamavit:
“Cave sis, Navarche, cave sis! Facinus híc paratur!”
Maximá quam poteram voce exploratorem ad celerius procedendum
adhortor, nauta autem, qui custos illi additus erat, eum iam vi
prorsum impellere cœpit, quum barbarus subito prosilit, nautam uno
ictu prosternit, spatium inter se sylvamque magnis saltibus
transvolat, seque in dumeto oculis nostris subducit.
“Factum ut dixi,” clamat Himilco; “ego enim probe suspicabar futurum,
ut Iberi furciferi ad priscam suam perfidiam redirent.”
Usque loquente eo, tuba Ionæ periculum indicare audiebatur, quo
significabatur novissimum agmen a tergo lacessitum esse; simul a
fronte ingens clamor ac boatus nos excepit, item, lapidibus simul
pluere cœpit. Misero ad latus meum nautæ lapis caput perfregit, et
misellus eo ictu occisus est. Viso hoc, omnes nostri baiuli,
depositis sarcinis, ad unum discurrerunt.
“Ad arma! In aciem!” inclamat suos Hannibal, ac nihil territus
grandine circum se cadentium lapidum, dux intrepidus magno conatu in
saxum editum ante se prosiliens, micante gladio, suas copias ad se
celerrime adscivit. Interea manus nautarum duas mulieres pro præsidio
circumsepsit. Sammai furore concitatus ac pallidus, stricto gladio se
ad Hannibalem recepit.
“Quid tibi, pro scelus, de ista re videtur?” affatur eum Himilco,
animo commotus, lapidem ostentans, qui vix palmi spatio ab suo latere
inciderat. “Ista, Hercle, amygdala Tartessiaca iusto densius cadunt.”
Ac, veluti responsum ad sua verba, alter nos grando, priore etiam
spissior, prope obruere cœpit, et profecto aliquot nostrum etiam
prostravit. Modo tamen assultus a tergo veniebat, nempe a convalle,
unde paullo ante eluctati sumus; hinc manifestum erat nos a fronte
non secus atque a tergo hostibus septos esse.
“O, utinam aliquanto equitatu, et paucis essedis instructi essemus!”
suspirat Hannibal, “quam facile utrumque latus eorum circumveniretur,
uti Chetæ Assyrios circumvenerunt. Equitatum ad dextrum, essedas ad
lævum immitteremus, quo cito efficeretur, ut per medium via nobis
facile pateret.”
“Quum tamen neutrum habeamus,” interloquor ego, “nostrum erit optimo
quo poterimus modo hinc eluctari.”
Nihil verbis meis motus, sua theoremata ulterius texere pergit, de
utilitate, deque iniquitate nostri sitús, quum, denique lapis
maiusculus galeam suam percussit, cristam diffregit, capitis autem
tegumentum ipsum gravi læsit vibice, quo efficacius quam meis verbis
admonitus erat hic non de theoriis quæri, sed factis rem agi.
Gravitate ictus primum titubare cœpit, sed mox sese recipiens,
clamavit:
“Per Deum Nergal, hoc ferendum non est! Sacer El-Adonai! iam hoc æquo
plus est; sed faxo ut hæc expient. Sagittarii, scandite clivum,
ferite quemcunque vallem intrantem videbitis!”
“Tu autem, Navarche,” inquit, me allocutus, “fac reduc tuos nautas
eádem quá descenderas semitá, et circumveni balatrones, qui nos inde
a vertice molestant.”
“Vos autem, gentis Iudaicæ,” prosequitur, “Sammai sequimini. Tu vero
Sammai, fac deduc eos illò, ad lævum. Vos vero cæteri mihi adeste,
invadite ad rectum! Itote!”
“Prorsum, ad lævum! Dii Regem servent!” summá voce clamat Sammai,
proruens, ut mandatum erat, suosque in contrariam ab Hannibale partem
abducit.
Sagittarii sub Hamilcare, circum mulieres impedimentaque, in imo
vallis fundo, in globum concurrebant. Himilco atque Gisco mecum
profecti, unà iugum montis, unde paullo ante descenderamus, cito
attigimus, quo facto, hostibus undique frontem advertimus.
Simul ac vertice ascensús potiti eramus, nautæ, copidibus in manu,
operi incumbere cœperunt. Seminudi barbari Tartessiaci, fustibus,
partim hastis ligneis præustis armati, acutissimis nostrorum armis
nullo pacto resistere poterant, et multi eorum cæsi occubuerunt; at
nos, quamvis multi eorum in dumeto sese abdiderunt, phalangem
solvere, ut eos insectaremur, noluimus, sed progredi satius duximus.
Multi hostium fruticetis arboribusque tecti, veluti ex tuto nos
subsequi, iaculaque varia in nos iactare cœperunt. Quandoque, quum in
loca patula veniremus, ubi nullæ arbores visui obstarent, nostri
manipuli semel iterumque irruebant fruticeta, si quo pacto aliquot
barbarorum capere possent; barbari tamen utique pedibus celeriores,
pernicitate nostros superarunt, nec se facile capi siverunt, ita ut
vix quindeni eorum in manus nostras inciderent; his tamen nostri non
pepercerunt.
Quamvis bina stadia præcesseramus, Hannonis atque Ionæ nulla omnino
vestigia reperire poteramus. Ulterius procedere consultum non duxi,
sed in quodam minutiori luco meos circum proceram quercum in circulum
conglobavi; verum Himilco, quem sua vindictæ cupido agebat, accitis
Giscone atque nautarum quindenis, spatium circiter unius stadii
ulterius progressus est. Hi intra unius horæ tempus ad nos
reverterunt, postquam duos Iberos cepissent, eosque interfecissent.
Sed ea res magis nos movit quod hi renuntiarunt calamarium Hannonis,
cruore madens, in cumulo cadaverum hostium reperisse, quorum illic
octona, vel novena, cum uno nautarum nostrorum iacebant. Terra ibi
detrita, cruore conspersa et humectata, cadaveraque barbarorum
circumquaque iacentia admodum verosimile esse arguebat scribam,
miserumque Ionam, numeris oppressos succubuisse, ac non modo
interfectos, verum etiam cadavera eorum ablata fuisse.
Mœrentes, animoque admodum contristati, ad locum, ubi primum impetum
tuleramus, revertimur, repulsis identidem hostibus nos continuo
lacessentibus. Postquam ad descensum perventum est, in vallem
despexi, et ubi præsidium cum mulieribus salvum et incolume
cognoveram, aciem explevi, et iacturam nostram reputare cœpi. Seni
meorum ceciderunt. Interea temporis etiam de salute Hannibalis
Sammaique sollicitari cœpi, quod quidem haud diu me angebat, nam hi
mox unà in adverso vertice præcipitii, simul cum Bichri, in
conspectum venerunt, quos et cæteri armati, solito ordine, comitati
sunt. Hi fere quadraginta captivos secum habebant. In media caterva
Aminoclem conspiciebam in amplexu nati sui, inter captivos autem
mulierem, tum duos viros chitonetis indutos, unum autem talarem
Syriacam gerentem. Hannibal anteibat. Simul ac me conspicatus erat,
gladio supra caput in indicium triumphi elato, mihi gesticulabatur;
Sammai vero, etiam magis commotus, nudo capite, fronte cruentatá,
acie relictá, ad me cucurrit. Ratione quadam prætextá, dum ipse inter
currendum ad deosculandam Abigail subsisteret, ego vultum aliorsum
converti; sed in puncto temporis ipse iuxta me adstitit, gaudio,
gloriáque renidens. Anhelus ac pavitans sic orsus est narrare:
“Ex angustiis quidem venimus, sed negotia cum iis bene gessimus; iam
illi plus satis habent!”
Viso in fronte patulo vulnere, gladioque cruentato, hæc signa esse
memoravi rei sanguinolentæ, sed bene cum Iberibus gestæ.
“Iberes?” veluti per contemptum respondit; “quisnam Iberes ullo in
numero habeat? Næ, Ædepol, isti adeo ipsi nostri Tyrii erant, qui
nobis insidias tetenderunt. Utut tamen res sit, scordalum Hazaelem
cepimus, Aminocles vero recuperavit filium, et hoc quidem in extremo
vitæ discrimine, et quum iamiam iugularetur, eo potitus est.”
“Ecquid de Bodmilcare?” quæro his novis gravissime motus.
“Tantum quod non cepimus eum!” respondit ille; “Hannibal ad costas
eius carpendas satis prope serpsit; ac nisi infortunatum istud vulnus
mihi incidisset, híc eum teneremus; suorum tamen diligentiá servatus,
et in sylvas abreptus est.”
In furorem concitatus, ac vindictæ de meo adversario sumendæ avidus,
discriminis proprii fere immemor, ut argentum nostrum erat disiectum,
tum etiam fata scribæ incerta, etiam impatiens moræ, monebam Sammai
nos, sine unius horæ dispendio, ad persequendum Bodmilcarem properare
oportere, eoque sive vivo sive mortuo potiri. Itaque, accitis qui me
sequi vellent, meisque valete dicto, in propinquum anfractum irruo.
Dein Himilco ostendebat Chryseidi thecam scriptoriam sanguine
infectam; ea e paucis verbis intelligebat quid nos de fatis scribæ
iudicandum putaremus. Ipsa obmutuit, atque dum Abigail eam amplexata,
lacrymis coortis ei condolescebat, ipsa iunctis ac pressis digitis,
vultu mœsto omnes animi motus fortiter compescebat, nec nisi tremor
humerorum indicio erat quantum luctum ac dolorem frænare pro viribus
conaretur. Sammai, quem remiseram, ut cæteros de verosimili fato
Hannonis Ionæque certiores faceret, paucis percontabatur ab Himilcone
quid de iis actum esset; sed gubernator nihil respondit, nisi manu
sylvam a tergo indicabat, velut qui mali ominis quid sine verbis
prodere vellet.
Ubi Hannibali propius obviam factus essem, ipse me conventum
properabat, valdeque lætus videbatur, atque licet id quod illi de
Hannone nuntiabamus se graviter tulisse certum erat, dolorem verbis
lenire affectabat dixitque omnes nos belli incommoda æquo animo ferre
oportere.
“Sed, dic, obsecro, quid proxime facto opus est,” a me quærit.
Docui eum mihi in animo esse, quidquid eveniret, Bodmilcarem
persequi, neque committendum esse ut ipse nobis fugá se subducere
posset.
“Dictu, quam factu, faciliora memoras,” respondet Hannibal;
“Bodmilcar non modo magno Phœniciorum malefactorum manu pollet, atque
omnigenúm perfugarum, verum, ut istá pugná docti eramus, magnam etiam
turbam barbarorum secum habet, qui omnes partim fustibus, partim
iaculis, bene armati sunt. Cæterum, quidquid sit, ipse satis in tuto
est. Præterea, ad circumveniendum eum numeris non sufficimus: sic
autem eum persequi nihil esset aliud, nisi iterum in insidias ruere.”
“Quidnam tunc ad agendum superest?” quæro, præ ira dentibus frendens.
“Ante solis occasum hinc, e loco iniquo, in verticem nos evadere
oportebit;” animo firmo ille respondet; “tum ad planitiem
progrediendum erit, ne secreto nobis iterum obrepere possint. Quando
semel planitie editá potiti fuerimus in tuto erimus, et tunc licebit
nostris cibum quietemque concedere, iam enim laboribus prope confecti
sunt, simul etiam ad interrogandos captivos otium tibi suppetet.”
Graviter ut res has ferebam, negare, quin consilia Hannibalis
iustissima, prudentiæque plena fuerint, non poteram, et a consilio
meo proprio hostes statim persequendi, desistendum iudicavi. Captivos
itaque, fune circum colla eorum immisso, ligandos et constringendos
curavi, atque præsidio quadraginta armatorum sub Himilcone cum
mandato iis relicto edixi, unumquemque, qui rebellare aut effugere
tentaret, inauditum interficiendum esse.
“Mihi quidem tute eos credideris,” respondet gubernator, ægro quodam
gestu, “unum nonnisi oculum mihi reliquerunt, sed is acutus est.”
Captivis rite colligatis, impedimenta argentumque omne, quod profugi
baiuli quaquaversum circumstrata reliquerant, colligi et colligari
iussi.
“Duplum onus sarcinarum latronibus his baiulandum erit,” dixi ego,
“et probe in posterum cavebo, nequid rerum mearum Iberibus
concredatur, antequam eos accurate constrictos sensero.”
Dein sarcinæ, sine ulla turba recrudescente, collectæ erant, et Gisco
interea e sylva eluctatus rediit, fustem ibi cæsum manu gerens,
lætusque ostentans ramum nempe quernum satis gravem.
“Ecce stimulum!” inquit, ut captivos magna sua onera subire videbat,
“iam faxo ut intelligant quemadmodum crura celerius movenda sint.”
“Nunc ergo incedite, belluæ!” inclamat eos linguá suá Ibericá
Himilco, “et siquis vestrum repugnaverit, vapulabit.”
Captivis itaque in medium collocatis, cautissimo gressu iter nostrum
e profundo versus summitatem præcipitii suscepimus; atque dum arduum
ascensum non sine continuis periculis prosequebamur, a Bichri
sciscitari cœpi quemadmodum cum Bodmilcare congressi essent.
“Accuratissime quam potero,” respondet ille, “rem totam ordine
evolvam. Paullo post nostrum abs te digressum, vix centum passus in
sylvam penetravimus, quum nos subito obviam factos hostilibus Iberum
copiis animadvertimus, alii autem simul a tergo adventantes utrimque
lapidibus iaculisque impetere cœperunt. Nos confestim locum nacti,
ubi arbores minus densæ apertiore spatio suffugium præbebant, magno
cursu eo pedem retulimus. Celsæ ibi rupes veluti invitarunt nos, ut
tergo ad illas conversi certamen defenderemus. Mox manipulum
conspicabamur militum, ex alto adversum nos decurrentium. Bodmilcar,
suique latrones erant. Nulla nobis salus superesse videbatur. Brevi
de nobis actum iri sentiebamus; pro bona tamen nostra fortuna, eodem
fere temporis puncto Hannibal et Sammai in conspectum venerunt, atque
acerrimum certamen utrimque initum erat. Vidi Bodmilcarem cadentem;
Sammai tantum quod eo non potitus erat, quum machærá icto,
desistendum illi fuit; quo Tyrii spatium nacti ducem suum e certamine
eripuerunt, quos pugná excedentes, barbari veluti præsidium secuti,
grandine lapidum telorumque immisso nobis, pedetentim recesserunt.
Sic itaque nos servati eramus.”
Animo intentissimus verba Bichri excepi, ac, postquam dixisset,
rogavi ex eo:
“Sed quid, obsecro, de Hazaéle, de muliere, deque puero?”
“Exspectadum, sodes, et hoc audies,” respondit ille sic loqui pergit:
“Consilium itaque cepimus hostis persequendi, quum nullum subesset
dubium quin Bodmilcar graviter vulneratus esset, et sic mox in
densiora sylvæ progressi sumus, quum subito in congeriem lignorum,
cum puero colligato ac superimposito incideramus. Hunc quaternideni
vel quindeni milites circumsistebant, Hazael autem, longo cultro in
manu, puerum iamiam mactaturus erat, dum duo viri mulierem
amoliebantur, quæ, uti res parebat, sese ad puerum proprio corpore
tutandum in eum coniecerat. Aminocles, eo ipso momento quo victimam
conspexerat, ingentem vagitum edidit: ‘Mi fili! Mi fili!’ et ad eum
præceps ruebat, homini rabido ac furioso simillimus. Cuncti nos eo
concurrebamus. At Hazaél, quum se periclitari sensisset, ictu versus
puerum edito, tergum vertit et effugere tentavit. Verum, celerior ego
eum apprehendi, et ad locum reduxi. Interea Aminocles meique
sagittarii cum militibus præsidii negotium brevi expediverunt, atque
puerum intermortuum, vinculis præcisis, liberaverunt, et ut mox
repereramus ille nullum maius incommodum sustinuit. Mulier quoque,
quæ cultrum a puero avertere conabatur, ab uno Phocæorum mox agnita
erat ut uxor amissa unius popularium. Quæ si omnia ex æquo æstimemus,
quippe qui eunuchum Syriacum cepimus, puerum servavimus, uxorem
abreptam marito restituimus, haud puto nos iniquum diei laborem
explevisse.”
Sed nunc, mutatá voce, Bichri modo prope lugubri subiunxit:
“At quam ægre nos omnes Hannonem nostrum, amicumque fortissimum, tam
miserabili vice nobis ereptum esse, et etiam Ionam desiderari!
Utrumque æquo amore sum prosecutus; eheu, nos infortunatos!—Etiam
mirum quid de sene Gebal factum sit. Num etiam ille interiit?”
Ego quidem, ex mea sententia, haud dubium censebam simiam quoque,
quippe quæ solito suo loco, super humerum tubicinis sederat, idem
fatum oppetivisse. Bichri longo suspirio indicare videbatur simiæ
fata non minus cordi sibi fuisse, quam salutem amicorum suorum atque
sodalium.
Interea iam ad editam planitiem pervenimus. Locus admodum tristis ac
desertus erat, vix paucis passim arboribus paucisque cirris sentium
ac sterilium herbarum interspersus, et, ut æstimare poteram, ad
duodena stadia a flumine Bæti. Aqua nostra potabilis quum interea
admodum diminuta esset, inter cœnandum perparce nobis adhibenda erat.
Eá satis quidem frugali exactá, postquam Hannibal suas excubias
disposuisset, cunctaque lumina extincta essent, Hazaélem accersi
iussi. Ipse consedi, utrimque meis officialibus adstantibus. Etiam
Bichri, Aminoclen cum suo filio, et Phocæum cum sua uxore adhibui.
Captivus pallore suffusus atque formidine tremens producebatur. Manus
suæ a tergo vinctæ erant, talaria autem lacerata cruoreque ac
sordibus infecta.
“Nonne tu me nosti?” magna voce eum appello.
“Novi te, Here mi clementissime!” trepidabundus, voceque hæsitante
respondit, ne oculos quidem levare ausus.
“Etiamne meministi quí tute erga me gesseris?” prosequebar.
Reus nullum responsum dedit.
“Num ad tendendas mihi in Ægypto, Uticæ, Gadibusque insidias a me
circumvectatum te putas?”
Usque nullum responsum datum.
“Eccur es ausus hunc puerum mactare tentare?”
“Mandatum eram exsecuturus,” flebili voce respondit, “a Bodmilcare
adactus. Ad placandum Numen Moloch puerum hostiam immolari iussit.
Obsistere illi ausus non sum, omnis enim eram in sua potestate. Non
ego, Bodmilcar te male habuit.”
“Nihil id refert;” respondeo, “omnes Dii Bodmilcari male faciant!
Quid? num eam ob rem vis ut vitæ tuæ parcam? Uno atque unico tantum
modo id a me impetrabis.”
Syrus perditissimus, humi volutans, gemebundus flagitabat:
“Ignosce mihi, obsecro! Parce vitæ meæ, te etiam atque etiam imploro
et appello! Posce a me quod velis; calcibus pete mihi iugulum; fac me
servum tuum pro omni vita mea, sed vitam, te obtestor, serva!”
Sammai, qui ad latus mihi adstabat, capitis vulnere colligato, vultum
cum indignatione avertit.
“Vitæne tuæ parcam? aisne tu?” inquam; “quid si officio meo rite
functus essem, iam antehac oportebat me Diis Manibus eorum te
immolare, qui ob tuam perfidiam, fortiter pugnando interierunt.” Tum,
paullo post: “Verumtamen, audi!” prosequor sermonem, “fac quod abs te
postulo, et ego vitá plus tibi præstabo: quum Gades pervenerimus, te
libertate donabo.”
“O, Here mi, paratissimus sum cuncta facere, modo iura, iura, quæso,
me servaturum!” implorabat me, ac lacrymis miserabiliter
obtestabatur, usque in pulvere volutans.
“Esto! Ausculta!” respondeo illi, “per Astarten, Deam cœli summam
iuro tibi promissa me facturum.”
Præsenti terrore levatus, ignavus furcifer se in pedes erexit, atque
voce in audaciorem mutatá, sciscitari cœpit quid ab eo postularem.
“Primum indicare te oportebit, quid Bodmilcar viribus possit.”
“Copiæ eius constant e centum et sexaginta Phœnicibus, et e sexcentis
aut septingentis Iberibus.”
“Deinde revelabis nobis locum refugii, quem, siquo incommodo
afficeretur, sibi præstituerit.”
Hazaél dubitabat. Ex opinione Sammai, si iste hoc proderet, qui
vicies penderetur dignus esset. Moram nihili faciens quæstionem
itero:
“Eius latibulum nobis patefacies.”
Iterum nullum responsum.
“Nisi edixeris, confestim pendebis.”
Simul ut ostenderem nihil me perperam loqui, funem afferri iubeo.
Himilco evolvit oram quam corpori circumvolutam secum gerere solebat,
chitonetá obtectam. Hazaél contremuit, pallore offusus.
“Sine, sine! Noli me pendere: cuncta fatebor.”
“Cedo, confestim responde!”
“Locus is Tumulus Lupi est.”
“Hactenus, valet; sed ubinam locus ille est?”
“In sylva, ad duo stadia.”
“Sed quá viá?”
“Pone nos; illac!” inquit, “versus dextrum.”
“Placet; veni nobiscum, ostende viam!”
Itaque, viribus tametsi ultra modum eram exhaustus, facere non
poteram quin occasione etiam minimá usus, adversarium mihi tam exosum
quæsitum ire pergerem. Milites itaque meos appellans edixi me
quinquaginta volonibus ad Bodmilcarem in latibulo suo deprehendendum
indigere. Longe plures quam opus habebam sese ad id mihi obtulerunt,
ad decertandum omnes cupidi; quamobrem Hannibalem aptissimum quemque
ex omni numero deligere iussi, et ad expeditionem præparare, cæteris
autem curam mulierum, pueri, impedimentique tutandi, accuratam
demandavi, item, ut securitati captivorum invigilarent.
Aminocles enixe me oravit ut sibi in tutelam filioli, item ut
Demareti, cum modo restituta uxore eodem proposito remanere liceret.
Agnovit quidem utrumque eorum grato erga me ob recuperatos suos animo
teneri, spoponditque fore, ut alias eo fortius pro me dimicaturi
essent, petivit tamen, ut saltem nunc, cum mea voluntate, eis manere
liceret. Ego utique minime dubitavi precibus suis adstipulari.
Antequam iter ingressi essemus, obiter meis memoravi fieri posse ut
fortuná favente cadaver dumtaxat unius vel alterius amicorum,
Hannonis nempe atque Ionæ aut utriusque, reperiamus. Chryseis
protinus surrexit, atque multum agitata ac pallida ad me accessit.
Quærenti autem mihi quonam ire pararet, firmá voce respondit:
“Ibo quæsitum cadaver sponsi mei. Si Dii faverint, tumulo id condere
volo.”
“Placet propositum, licebitque ut venias,” respondi illi, eius animi
dolore multum commotus, nec minus mirabar eius fortitudinem, suam
tantam calamitatem æqui bonique faciendi; “utinam Astarte nobis
propitia sit!”
Hannibal cum suis copiis iter ingressus est. Bichri, lassitudinis
patientissimus, agmen ducebat, cum Hazaéle iuxta se, quem manibus
vinctum fune tenebat. Gisco, cum securi in humero, ex adverso latere
eunuchi itabat, Himilco autem, destricto gladio, a tergo sequebatur.
Versus sylvam in silentio progrediebamur, ea plerumque secuti cava
viarum, quæ luna in umbra reliquisset, ac paullo post in conspectu
eramus atræ foliorum molis, quæ planitiem claudebat. Hac opacá plagá
admodum cauti, ac veluti furtim, arboreta ac dumeta penetravimus,
pervenimusque ad tumulum sub radice clivi, quem mane transcenderamus.
Híc præruptus editusque erat anfractus, quem Hazaél nobis ut Lupi
Tumulum descripserat, quique, secundum eum, latibulum Bodmilcaris
suorumque celaret. Quum ibi constitimus, prorsus nullum lumen videri,
nullus sonus audiri poterat, nec quidquam formidolosum sylvarum
silentium turbabat.
“Antequam ad impetum faciendum signum daremus,” submissá voce
eloquitur Hannibal, “quid apud eos ageretur nos scire oporteret.”
“Ipse ego optime mihi viam reperiam,” ait eunuchus: “sinite ut ipse
procedam, resque vobis renuntiem.”
“O tu nimis sapis,” redarguit eum Himilco, “valde etiam nobis faves,
at nos eá re non te fatigabimus.”
Post hanc suam nos eludendi apertissimam astutiam severe repulsam,
Hazaél in pristinum suum silentium recidit. Tunc, suadente Bichri,
visum est ipsum cum eunucho proficisci satius esse, atque quo in loco
res starent explorare. Quo consilio probato, ipse edixit fore ut, si
eunuchus e suis manibus se eripere tentaturus esset, pugione eum síne
mora perfoderet.
Hannibale consilium probante, ipsi duo profecti sunt et in tenebris e
conspectu mox evanuerunt, Bichri suum captivum ante se prorsum
agente. Minus quam dimidiá horá post, ramorum ac sarmentorum fragorem
audiebamus, atque eorum uterque iterum coram nobis steterunt.
“Ecquid novi?” quærebamus nos.
“Decepit nos furcifer iste,” respondet Bichri, “totum tumulum
circuivimus, sed nusquam ullum hominem reperimus.”
“Imo, ita vivam, ut ego vos decepi!” singultabat eunuchus: “non vos
decepi. Iuro me Bodmilcarem Lupi Tumulum pro suffugio sibi indicare
audivisse. Linguam mihi præcidite nisi verum dicam; hoc iuro.”
“Mitte iuramenta, hominum mendacissime!” inclamo eum animo irritato
indignabundus. “Fortunatum te censeas me tibi vitam spopondisse; at
cave tibi, nam, per Astarten, si alias——”
“Fieri certe potest,” interloquitur Hannibal, “furciferos híc loci
latitasse, nobisque adventantibus perterritos hinc dissiluisse.
Fortasse spado verum fassus est. Quidquid sit, nihil effici potest,
fateorque me victum esse.”
Himilco et Hamilcar quoque agnoverunt se delusos esse; atque hinc
consultissimum statui ad nostra castra reverti, ibique quiete, tam
bene meritá, nos recreare.
Caput XV.
Iudex Gebal præclarum edit Facinus.
Ad castra nostra appropinquantes, excubitores nostri, securitati
sedulam dantes operam, nos stiterunt. Vix limites excubiarum ingressi
sumus, quum Aminocles, admodum concitatus, manibus gestiens, mihi
obviam currit, vixque fandi a me facultate impetratá, ut requirerem
quid interea evenisset, narrat mihi incondita, confragosáque linguá
Phœniciá, nobis alibi agentibus, “homunculum” redivisse, iterumque
discessisse, seque haud procul in arboreto continere.
In præsenti confusus hæsi; sed Bichri, celerius me hominis mente
perspectá, exclamabat: “Gebal! Iudex Gebal!” ac locum indicatum
versus discurrit, consuetoque sibilo profugum lactare cœpit. Brevi
post læto vultu rediit cum simia in humero eius sedente, quæ nos
turpissimo vagitu ac stridore, et perquam torvis gestibus vultús
excipiebat. Turpis ut bellua erat, tamen fateor eam iterum ad nos
revertisse non parum gaudii mihi parasse, ac pæne omnes nostrum ad
videndam eam prodiverunt; et quamvis barbam Hannibalis vellicaret
vultumque Himilconis scaripharet, non secus ac nasum Gisconis
momordisset, nihil quidquam hostili animo tribuebatur, cunctaque in
bonam partem accipiebantur, donec bellua manum Sammai scalpere
tentaret, quod quidem Sammai nec ab homine nec a bellua parum
gravatim tulisset; is eum ictu sævo feriit, quo hæc magno saltu ad
Bichri confugit. Ut illinc dissiluit, aliquid, quod corrigiæ calcei
similitudinem referebat, illi excidit. Quod quum Sammai sustulisset,
et ad lumen tædæ accuratius inspexisset, sic fatus est:
“Pol!” inquit, “híc aliquid litteris Phœniciis scriptum est.”
“Moræ impatiens, eripio illi corium, accuratius perscrutor,
reperioque litteris, sanguine scriptis, esse consignatum. Ne ad
legendum quidem tempore sumpto, exclamavi:
“Hanno vivit! Vetulus Gebal nova attulit! Hanno ipse nobis ista
scripsit.”
Enucleatis pedetentim litteris, omni quá poteram curá, nostros alacri
animo intentos sic alloquor:
“Auscultate, velim, amici, hæc sunt quæ ipse nuntiat: ‘Captivi sumus
vivi et salvi: tuba Ionæ nos servarat; barbari nos Bodmilcari dedere
se negaverunt; princeps horum egebat tubicine Phœnicio. Alius quoque
princeps tubicinem comparare vult, antequam filiam huic in
matrimonium det. Mihi quoque pepercerunt. Mox ad principem
Septemtrionalem mittemur. Animum erectum serves. Nos mox effugiemus.
A Bodmilcare cave, insidias parat: vos flumine prohibere cupit.’ Hæc,
itaque sunt, commilitones, quæ ipse nuntiat. Usque speramus eos
visuros.”
Finitá lectione, Chryseis intra brachia Abigail flens se coniecit;
Gisco cuculum suum sursum iactabat; Himilco ex utre satis liberalem
haustum suxit; Hannibal autem animi affectum septies in successum
sternutando prodebat. Quod vero ad Bichri attinet, simiam in ulnam
prehendit, amplexatus eam pæne est, quod affectionis testimonium
Gebal cirrum evellendo crinium eius compensabat.
“O, Gebal, pudeat te! Tune mihi capillos evellicas, quum scias
quantopere te amem? Fortissime Gebal, vetule, ego gratulatus tibi
modo eram ob eximium et insigne tuum facinus.”
Cæteri quoque haud minus læti belluam contrectare satagebant, eamque
amygdalis uvisque passis donare pergebant, quæ ipsa, quin humeros
Bichri reliquisset, grata accepit.
“Ohe, iam satis, siste ioca!” inquam, “otium pro nugis modo non
suppetit. Aqua nobis deficit: oportet ut ad flumen quo citius
deveniamus, quocirca Bodmilcarem nos antevertere oportebit. Interim
et aliud negotium superest, quod nobis dirimendum erit. Adducite huc
Hazaélem!”
Eo allato, severá voce eum alloquor:
“Has litteras, Hazaél, nonne audivisti? Eæ te mendacem atque
proditorem comprobant. Tuum scelus nobis multis molestiis constitit;
nunc nullum iam levamen tibi suppetit; ad longe aliud iudicium
deferri te oportebit: Menath, Hoce, atque Rhadamathus sunto tui
iudices. Moriendum tibi est.”
Ad pedes meos devolutus, plorans et eiulans supplex me miser pro vita
sua implorabat, et ut sibi parcerem singultibus orabat. At ego nullis
precibus flecti poteram. Duo nautæ eum sublevaverunt, Himilco autem
laqueum in fune suo colligans, collo Syri iniecit.
“Selige sis tibi, vir bone, arborem quam velis,” alloquitur eum
Himilco; “ex mea quidem parte ilicem quamdam robustam ac probam
vellem commendare.”
Hazaél nullum responsum dedit, sed omnibus viribus suis ita erat
obluctatus ut vi opprimi et abduci debuisset.
“Noli fatuari!” acclamat eum Gisco. “Quid obtrectas pendi? Volæ tuæ
soleisque favebis.”
“Nunc, itaque,” iocatur Himilco, quamprimum spadonem sub arborem
collocassent, “fac trahas, age in sublime, in arborem infelicem! Sic!
iste suam navigationem absolvit!”
Atque eo pæne usque loquente, Hazaél in sublimi, in lumine lunæ
oscillabat.
“Unus proditorum ad rationes supremas reddendas discessit;” monui
ego.
“Alterum autem,” addit Hannibal, “speremus mox secuturum.”
Brevis atque exilis eá nocte nostrum omnium fuit quies. Ac postridie,
quum sol in cælo claro surrexerat, post certamina laboresque adeo
eramus irrequieti, ut summo nonnisi conatu ac labore planitiem
æstuantem et pulverulentam assequi possemus. Mihi ipsi faux exaruit,
alvusque quodam genere spasmi convellebatur, cuius teterrimus sensus
iis nonnisi notus est, qui cruciatum urentis sitis unquam
pertulerint. Himilco suum utrem iam ad ultimam usque guttam
exsiccavit, iterque suum, temeto consueto privatus, et omnino
destitutus, languido gressu prosequebatur. Hannibal sublatá et e
cingulo suspensá galeá itabat; cæterique omnes ita erant lassi et
confecti, ut vel verbum proferre inter itandum eos pigeret. Unus
Bichri erat, qui ex omni numero nostrum nulla vestigia lassitudinis
proderet, utpote cuius fibrosum corpus lassitudini fere impervium
esse videretur.
Circa dimidium temporis pomeridiani levis nebula suspensa indicare
nobis videbatur cursum fluminis, quo non parum recreati eramus; nam
conscientia nos in vicinia aquæ versari ad alacrius agendum nos
incitavit. Bichri et aliquot aliis, qui utres aut cucurbitas secum
gerebant accitis, prorsum cucurri, ut sine iactura temporis aquá
potiremur, ac reversus, meos haustu aquæ reficerem; sed quum circiter
intra dimidium stadii a flumine pervenissem, tanto dolore nauseaque
arripiebar, ut vix pedibus consistere possem. Perseveravi tamen, et
vix passibus vicenis a margine aquæ aberamus, quum subito e fruticeto
sonum virgarum ac sarmenti crepantis exaudiebamus, ac fere vicena
iacula sibilantia nos prætervolare cœperunt, et clamor bellicus
Iberum aures nostras perstrinxit. Stupentes quidem, tamen versus
aquam progredimur, quum triceni vel quadrageni barbari ex insidiis
inter dumeta consurgunt, nobisque lanceis armati occurrunt, atque
alter tantus eorum numerus latus apertum agminis nostri cum ingenti
eiulatu adoritur. Hannibal atque Sammai hostes suos cito repulerunt,
sed mihi, qui paucos passus præcesseram, fortuna haud tam æqua fuit;
nam, licet Bichri uno plus interfecerit ex iis dumtaxat qui sibi a
fronte obversabantur, tamen nos circumvenerunt. Brachium unius
nautarum lancea perfodit; sura Bichri hastá vulnerabatur, mihi autem
in movendo me magno incommodo erat hasta, quæ inter scutum loraque
humeri mei hæserat, et, fateor, iam de salute mea meorumque desperare
cœperam; sed in ipso extremi discriminis momento cantus tubæ Phœniciæ
notissimus perstrepuit, voxque audita erat: “Forti este animo! hic
sumus!” simulque facies rerum mutari cœpit. Veluti grex pavidarum
avium, barbari pedem referre cœperunt; agmen adventans, forte
Bodmilcaris ipsius, cito terga vertit, seseque in fugam mandat:
Hasdrubalem sunt conspicati, qui a ripa fluminis nobis opem latum
adventabat. Amicus amicum haud unquam tanto excepit gaudio. Quærenti
mihi, quí id contigisset ut nobis tam opportune succurreret,
respondit, totum mane se hostium motus speculatum fuisse, qui,
propriis insidiis nimis occupati, suum adventum non animadvertissent;
sed quum sibi persuasum esset illos nefandum quoddam facinus
machinari, malum Cabirorum demitti, atque in sinum ad ripam fluminis
prorsum moveri iussisse, ita egressum in tempore nobis subvenisse.
Sic itaque periculo instantissimo erepti, agmen nostrum ad sitim
restinguendam, ad flumen adduximus. Nec, fortasse, in vita mea
contigisse arbitror ut Himilconem aquam, et maximis quidem haustibus,
(nec sine ingenti voluptate), potare vidissem. Alterius horæ spatio
secundo flumine Bæti deorsum navigare cœpimus, lætus quisque sua
pericula narrando.
Tota nox quam in Cabiris exegeramus ex omni parte quieti optime
meritæ erat data. Postridie primo mane iter suscepimus ad locum ubi
Dagon et Astarte destinatæ morabantur.
Eo quum perveneramus, cuique nautarum quinos siclos ac ternas
portiones vini donavi; nam satis perspectum habui singulos eorum
labores fere ultra vires suas præstitisse; item, quatuor et viginti
horarum otium eis concessi, ante iter susceptum. Otium autem istud
quisque suo modo et ad suam indolem exigebat: aliqui ad satietatem
potabant, aliqui cantabant, vel saltando se oblectabant, nonnulli
varietatis causá etiam secum certabant; tamen, etiamsi rudius ac non
sine tumultu interdiu se gesserint, sub vesperum omnes ad saniora
rediverunt, seque consuetæ disciplinæ legibus parato animo
subdiderunt.
Proximo mane iam iterum altum nos habebat, et, ego dumtaxat, vix
effabili gaudio intuebar eius cærulum ac perpetuo mutabilem vultum,
non secus atque aquarum in latera navis liquidum impetum.
Biduo Gades attigimus, ubi cunctas meas rationes cum Tzíba ex ordine
pariavi.
Nunc demum tempus advenisse existimavi, ubi officialibus cæteræque
manui mea prisca consilia proponere possem. Hoc igitur proposito
omnes eos ad convivium sub tentorio, in quodam horto publico extra
urbem strato, invitavi. Convivio peracto, surrexi explicuique illis
quare eos convocassem.
“Amici,” inquam, “cœptum, propter quod missi eramus, persolvimus.
Voluntati regis Davidis satis est factum; mandata regis Hiram
exsecuti sumus. Subditis regis Davidis licebit in Palæstinam reverti;
et ideo vos omnes híc congregavi, ut cunctis valedicerem.”
Consurgit Sammai impatiens, meque acie acerrimá indagabundus
contuetur, quid ego mihi vellem, a me percontari cœpit.
“Quid ego mihi velim?” respondi illi, “id tibi facile explicabo. Mihi
in animo est omne argentum in Dagonem comportare, eamque imperio
Hasdrubalis concredere. Licebit et vobis cum Dagone domum reverti.
Demandatum erit Hasdrubali ut te, Abigail, Hannibalemque, atque
cæteros quibus visum fuerit vobiscum reverti, Ioppam deferre.”
Hoc audito, Hannibal, animo prorsus commotus, exclamavit.
“Tu vero? Quid de ipso te? An nec Himilco, Hamilcar, neque Gisco
nobiscum revertentur?”
“Nullus horum,” respondeo; “nos alia negotia exspectant.”
Silentium omnes oppressit. Hannibal consternatus lacrymabundus me
contuetur. Sammai, veluti e sopore evigilans, silentium rupit, pugno
suo sellæ tentá vi illiso ut eam diffringeret; paullo autem post
Bichri, leni sibilo cantilenam suæ gentis recitare cœpit, quo, more
suo, acsi res suá minime interesset, curam discutere tentabat.
Sammai primus loqui cœpit:
“Per Deum nostrum sacratissimum, Navarche mi, sic te agere posse mihi
nunquam persuadere potuissem!” ganniit ipse.
“Sic, prorsus, quæ ubivis sint sacra!” receptá voce fatur Hannibal:
“Itane de te omnes nos meriti sumus, ut sic de nobis statuas?”
“Nihil contra vos pecco,” respondi, “amici hactenus fuimus, amici
separabimur. Certe nihil plus æquo a me postulabitis, quam ut vos in
suam quemque patriam restaurem, ut cæteram vitam in otio affluenti
degere possitis.”
“At quamobrem ipse tu non revertis?” quæsiverunt omnes.
“Eo proposito vos huc invitavi ut id quoque vobis palam facerem. Mihi
nimirum, Sidoniisque qui mecum sunt, in animo est iter exploratorium
suscipere. Iam pridem mihi proposueram explorare, utrum et aliæ terræ
sint nec ne, et quales eæ sint, insulæne an continentes, et utrum ad
Septemtriones hinc lateant. Statui mecum, si possim, dirimere, utrum
Occasum versus a Tartesso navigando Celtarum terræ attingi queant nec
ne. Hæc est quæstio quam solvendam mihi suscepi.”
“At tune putas,” obloquitur Sammai, “nos interea, dum tu in ignotorum
marium discriminibus periclitaberis, posse otio vitæque commodis
frui? Absit! Non adeo sumus ingrati.”
“Numquid nos signa deseremus medio prœlio? Nunquam, Medius Fidius,
faciemus!” obtestatur Hannibal; “eat domum qui velit; fata mea ad te
me iungunt.”
Sammai ei adstipulatur; Abigail negat se ab suo sponso abscessuram.
Motus omnium fide meique desiderio, manus cunctorum seorsum prehendi:
“Dii vestram fidem fortitudinemque remunerabuntur” respondi illis.
“Sed aliqui vestrum tamen malent in patriam reverti. Quid tibi
videtur, Aminocles? Num tu non mavis filium tuum ad patrios Penates
referre? Tu autem, Chryseis, tu certe noles periclis maris ignoti
obiici?”
Aminocles respondit se filio aptiorem patriam quam inter bellatores
fortesque nautas degere vitam posse, nequaquam optare; Chryseis autem
ingenue fassa est se ad me vinculis grati animi devinctam: quod ego
eam e servitute eripuerim, fieri etiam posse, ut, si apud me
perseveret, quondam suum sponsum sibi restitutum videat.
Tunc ad Bichri conversus, qui usque cantilenam suæ gentis tristi ac
languido sono sibilabat, sic eum alloquor:
“Heus, mi ephebe, necdum audivi quid tibi probandum videretur.
Nihilne tu habes dicere?”
“Nihil multum,” is respondit, “areolam in vinea Tzíbae palmitibus
consevi. Vobiscum in Septemtriones me profecturum reor, atque redux
huc, Tartessum, excurram visum quemadmodum sata a me vinea prosperet
ac vigeat.”
Bichri nullum responsum Himilconi dare dignatus, prosequitur quasi
secum loquens:
“Cum sene Gebal parvuloque Dionyso puto me satis contentum futurum,
Ioná tamen ægre carebo.”
Sic itaque admodum mirabar nullum sociorum a me discedere velle.
Constitui itaque totam meam embolam, cum argento unà, fidei navarchi
cuiusdam Sidonii concredere, qui domum reverti parabat, tunc vero,
sine mora, magnam vim commeatús comparare, ut haberem quo victum in
navigando ignota maria Occidentis sustentarem.
Mane eius diei quo solvere statueram, Suffetem Navalem, atque Tzíbam
valedictum adii. Ut marginem obeo ostium portús petens, magnam
hominum turbam conspicio, quæ huc confluxit ut duas magnas columnas a
fabris erigi spectaret, quarum una imaginem solis, altera autem
signum Dei nostri Melcarth referebat. Ne ego quidem minus cupidus
eram sciendi quid hæ duæ columnæ sibi vellent. Responsum tuli iis
finem habitabilis terrarum orbis significari, atque ultra eas, præter
oceanum, nihil dari. Verumtamen effatum oraculi mihi usque memoriæ
hærebat; mihi quidem mundum latius patere persuasum habebam, ac mecum
subridens, iter meum, plenus spei, securus prosequebar.
Caput XVI.
Oceani Discrimina.
Septimanam integram oras continentis versus Septemtriones contendendo
exegi; superatoque celso quodam promontorio, iter ad Ortum flexi. In
nulla a me anteacta navigatione tam arduum expertus sum laborem
navigandi, nec fluctus unquam vidi tam iratos quam qui híc saxosas
oras verberabant. Lingua terræ híc erat, quam circuire vix
quaternorum dierum spatio nobis licebat; nec nisi quindenis ferme
exactis diebus, per fluctus tempestatesque iactatis licebat nobis
denique aquis placidioribus, orisque demissioribus potiri. Híc montes
desinentes planities amplissima excipit, quæ iterum ad Septemtriones
vergit. Diuturna hæc contra tempestates luctamina defatigarunt nos
fere ultra vires nostras.
Antequam multum progressi essemus, ad ostia pervenimus fluminis
cuiusdam adeo lata ut primum quemdam maris sinum ea existimarem. Ripæ
eius utrimque nemorosæ et collinæ erant, terræ autem tam hospitales
mihi videbantur, ut, denique consistendum ratus, in quodam haud longe
dissito fluminis æstuario, aptum ad anchoras iaciendas locum nullo
labore reperi.
“Per Deúm hominumque fidem!” Gisco clamat multum concitatus:
“Mappalia ista ego certe agnosco! Vicus Celticus est.” His dictis,
manu ordinem tuguriorum indicabat cum tectis coniectis, ex
arundinibus consertis, ac sine multis argumentis quatuor remiges se
ad littus deferri iussit, ut priscos veluti agnatos suos viseret.
Nec spe deceptus fuit. Dimidiæ horæ spatio circa navigia nostra
multitudo Celticarum trabalium ac lintrium, ærumnose factarum,
scatebat. Celtarum plurimi adeo avidi erant nos videndi, ut haud
pauci se in aquam præcipitare non dubitarent, et spatium ab oris ad
nos usque natando emetirentur, nec multo post constratum nostrum,
cæterarumque navium, examinis apum instar obsiderent. Hi omnes hilari
risu gesticulabundi, omnes eodem tempore elatá voce, iucunde
sermocinari cœperunt, quorum tamen lingua auditu nobis quidem haud
omnino suavis esse parebat; ipsi tamen omnes amicissimos sese nobis
præbuerunt, ac moribus multo minus erant barbari quam incolæ Tartesso
vicini. Tunicas hi admodum breves, e materia rudi, ab ipsis se texta
confectas gerebant, crura vero sua braccis, ad talos usque
pertingentibus, tegebantur. Erant autem hi vultu rotundo, indiciaque
boni animi præ se ferebant. Oculi iis erant clari, ac plerumque
cæsii, capillis helvis, non raro plane flavis. Aliqui eorum arma
ænea, atque monilia gerebant, quæ ex Phœnici per Salios, secundum
flumen Rhodanum in has terras importabantur, multo plures tamen eorum
instrumenta lapidea atque lignea, scitissime facta, usque adhibebant.
Celtæ, ut quum vicum eorum visum iveram comperi, casulas suas pilis,
in aquam demissis, superstructas habent, artisque piscandi
peritissimi esse cognoscuntur. Emi ab iis aliquantum arenæ auriferæ;
et quum varias merces nostras perquam appetivissent, plures ex his
erga sua mercimonia campsi. Quærenti mihi de sua origine, se ex
Oriente cum Septemtrione primitus hucce migrasse, omnes ad unum
asseruerunt, suosque proavos ante sæculum hicce terrarum consedisse,
atque hinc gentem Iberibus, Liguribusque consimiles exegisse,
aiebantque pone se alios quoque esse Celtas, quos illi Gallos et
Cimbros vocarunt.
Relictis eorum vicis, quos ipsi mas nominant, ad naves redii, iterque
nostrum versus Septemtriones prosequebamur. Post navigationem octonúm
dierum ad ambages pervenimus scopulorum atque insularum. Egressi in
continentem, alias Celtarum tribus reperimus, qui nos docuerunt suam
terram Ar-Mor, hoc est, ‘terram maris’ vocari; et ab iis persuasus,
ad Septemtriones, quamdam insulam magnam, opulentam ac fertilem sitam
esse, illud iter aggredi mecum statui.
Post biduum ingens tempestas nos assecuta est, et simul etiam
caliginosa nebula mari undique incubuerat, quam nostri pulmones
oceani vocitabant; ab undis per complures dies vehementer iactati, in
regionibus lugubribus orci errare nobis videbamur. Die quinto iam
omnem sitús itinerisque rationem et computum amisimus, atque venti ac
fluctus ad suum arbitrium, quo lubebat, nos egerunt. Sub mediam eius
diei noctem, vigiliis, laboribusque fractus, ad imum malum quietem
capiebam, quum subito magná voce Himilconis suscitor sic clamantis:
“Veniliæ undæ ante nos!”
Puncto temporis exsilui in pedes, et ad clavum cucurri.
“Refluxus!” clamo, “indicate cæteris navibus!”
Præcipites omnes ad lampades faculasque accendendas discurrunt, at
sero totum: clamor calamitosus nobis significabat Dagonem scopulis
hæsisse; ut vero ego flexivice pedes referre nitebar, animadverto
ingenti terrore Cabiros proræ innixam, totam in venilibus volutari.
Astarte quidem usque incolumis, undique cautibus, aquam non
excedentibus, tamen erat cincta. Aquæ tanto impetu ferebantur, ut
omnes mei conatus ad revellendam navim in alveum nostri cursús, quo
huc ducebamur, incassum essent; et etiam post unius horæ
afflictationem streporem venilium, scopulis illidentium ac
refluentium mihi audire videbar. Iam fere vicies navim in flexivicem
dari mandavi, quum, denique, horreo dicere, tremor, et concussio
subitanea, pro ingenti nostro terrore, docuit nos in scopulos esse
coniectos; ac tota eius noctis caligine ferre debebamus formidinem ac
sollicitudinem, quæ ex interitu navium, nostrumque omnium,
conscientiam nostram subire necesse erat.
Ventus primo auroræ rubore subsedit. Ultra venilias mare requievisse
satis clare discernere poteram, nec a terra nos plus dimidio stadio
abesse, perspicuum erat. Naufragos nos esse intelligebamus quidem,
vitam tamen nobis servatam, nec in tanto, quantum terrore perculsi
existimaveramus, discrimine nos deprehendimus. Cabiri quamvis in
periculoso situ, tamen salva erat, atque in littus subducta. Dagon
tamen, ut erat satis manifestum, in peiori erat statu. Itaque omnes
meos linquere naves, et in littus excedere iussi. Eorum complures
perseverabant, nec se a me divelli siverunt. In horum numero erat
Sammai, qui, nisi vi coactus, discedere omnino recusavit. Perinde
Hamilcar, Hasdrubal, Gisco atque Himilco, tam tenaciter apud me
perseverare licere postularunt, ut amplius ipsis reniti non possem.
Meum nempe consilium erat usque eo in navi perdurare quippe quæ per
tanta itinera fida vexisset, dum tabulæ sibi cohærerent.
Multo iam die turgidum mare sensim recedere. cærulumque cœlum,
nubibus fissis, ac pedetentim dilabentibus, patescere cœpit. Haud
procul a nobis viror littorum in conspectu erat, nostrosque ad oras
aquæ stantes, signaque gestu edentes, ut forti essemus animo,
conspiciebamus. Ex iis Bichri, atque Dionysus, non sine magná
contentione virium, fluctus scopulosque superantes, nando ad nos
pervenerunt, et in navim correpserunt.
Fluctu recedente, statui carinas navium accuratius perscrutari.
Reperi Astarten non modo prope illæsam, sed etiam puppim inter duos
scopulos tam arcte impressam in speciem cunei, ut ibidem tutissime
teneretur, et etiam futurum arbitrabar, ut novo æstu ingruente, ipsa
facile ab aquis sublevaretur. Pro mala fortuna, plane aliter res cum
Dagone se habebat. Ipsa tantá vi erat cautibus illisa, ut quominus
fatisceret, aut omnino in tabulas soluta dilaberetur fere nihil
impedire poterat. Nullá itaque morá interpositá, eam exonerare
cœpimus.
Nostri, in arido versantes, fontem invenerunt aquæ dulcis, et satis
ramentorum ad accendendum ignem, cæterum locus etiam pro castello
erat idoneus. Curam eius rei Hannibali commisi, qui locum protinus
aggere et fossá munire cœpit. Utráque navi exoneratá, malum Astartes
tolli, e materia autem Dagonis, item ex instructione, armamentis,
atque æris tantum tolli iussi ac servari, quantum poteramus. Onere
atque armamentis levata, accedentibus insuper agentioribus flabris,
Astarte tertio die in altum elata erat, ingenti plausu nostrorum et
acclamatione. Ac tum Himilco tam scite eam tractavit, ut sine magno
labore in aridum a nostris subducta esset.
Hasdrubalem pro viribus solari conabar, sed ipse fata suæ ante oculos
dilapsæ Dagonis multis lacrymis deflevit.
Aliquot dierum spatio nulla incolarum vestigia ob oculos venerunt, et
iam de commeatu sollicitari cœperamus. Iam duas lintres parari iussi,
quæ piscatum prodirent, quum e longinquo extremum cornu terræ
circumnavigantem longum cercyrum conspicamur, versus locum, ubi nos
siti eramus, contendentem. Navicula e corio consuto, formulæque
ligneæ intento erat, eamque quatuor remiges seminudi agebant.
Conspicati nos, primum dubitabant, sed a nobis per signa certiores
facti amicos nos esse, nihilque adversi moliri, appulerunt, et in
terram descenderunt. Gisco, qui eos partim e lineamentis oris, partim
e communi aspectu Celtas esse agnoverat, propriá linguá affatus est
eos, cui illi magná verborum copiá, multoque gestu in toto sermone,
responderunt. Tanto gaudio omnes affecti erant, quum suá linguá nos
ad se loqui audirent, ut etiam renitentibus nobis, nos
deoscularentur, et etiam ob nidorem e rancido longorum capillorum
unguento invitis nobis et reluctantibus, nos amplexabantur.
Gisco tunc certiores nos fecit, hos, quamvis linguá Celtarum
meridionalium atque medianorum simillimá uterentur, reverá Cimbros
esse, gentem affinem e Septemtrione, quæ insulam abs se Prydhayn*
vocatam, incolerent. Hi homines perquam inquieti, atque
sciscitabundi, nos omnimodis quæstionibus impetiverunt. Staturá
proceriori, vultu iucundo, colore punico et candido, oculis cæsiis,
capillis autem coloris helvi ac triticei erant.
“Ephebi isti eximios præstarent milites,” notat Hannibal; “vel mille
eorum in arte militari exercitare cuperem, et tunc Bodmilcari plus
quam par essem.”
Quum Bichri miraretur quod hi nullis arcubus sagittisque essent
armati, Gisco eum docuit hos se haud raro ita armatos vidisse;
verumtamen præcipua arma eorum hastas, asciculas cum spiculis acieque
admodum acutis ac perquam affabre factis esse solere.
Interrogari eos curavi utrum ii antea notitiam Phœnicum ullam
habuissent. Responderunt suos affines, Cimbros Septemtrionales, de
iis peregrinis, fusca facie, nigrisque crinibus, in hasce regiones
miris mercimoniis magnisque navibus non raro ventare solitos memoriæ
tradidisse, eos tamen sibi nunquam obviam factos fuisse.
Amicitiæ ergo plura munuscula eis dedi, atque Himilcone admodum
invito, etiam aliquantum vini, quamquam iam fere penuriá eius
laborabamus. Inde etiam, ad tempus dumtaxat, hilariores fieri
cœperunt ac licet lautitia et vociferatio subinde in iurgia et
altercationem inter se abiret, tamen erga nos civiles se præbuerunt,
et quamvis non parum agrestes, tam humanos eos comperiebamur, ut
nihil ab iis verendum iudicaremus. Discedentes a nobis polliciti sunt
se cum omni tribu suá sub vesperum reversuros, ac pro munusculis
merces quasdam allaturos. Eo tamen die nihil plus novi ab iis
accepimus; sed postridie, quum magná virorum mulierum ac liberorum
turbá comitante ad nos reverterent, intelleximus eos prorsus vacuos
venisse. Hi in castra nostra magno tumultu irruentes, amplexibus nos
obruebant, ac tot quæstionibus nos vexarunt, ut ipse ego confunderer.
Inter cætera, operam suam ad disponendas in castris nostris res
obtulerunt; quoquo tamen se verterunt, confusionem ingesserunt.
Cæterum quæque viderant, summis laudibus extulerunt; erant tamen in
cunctis rebus fidi ac probi, nec vel minimam rem surripere
tentaverunt; verumtamen sua sciscitandi cupido, seque ingerendi
libido, eos nobis molestissimos reddiderunt. Præsertim æquo
Hannibalis animo ægerrimam labem intulerunt, eius loricam, galeamque
contrectantes; quo magis eos reprimere tentabat, hi eo magis
riserunt, eiusque iracundiá delectabantur. Chryseis quoque et Abigail
gravi tantum conatu sese continere poterant, quominus hi, materiæ
vestitús earum examinandæ cupidi, eas exuerint. Iudex Gebal haud
parum delectationis eis attulit, præsertim quum Bichri atque Dionysus
simiolam, animal perquam ludibundum, ad sua ioca ludicraque edenda
instigarunt. Aliqui nostrum dolebant tubam Ionæ, fontem tanti
oblectamenti, amissam; attamen aliæ res satis suppetebant, quibus
animi hospitum affatim permulceri poterant.
In medio horum omnium cavendum iudicavi, ne quo pacto summa
consiliorum, novæ terræ reperiendæ, atque cura commeatús comparandi
mihi elaberetur. Quamobrem, magná curá et industriá ab his hominibus
disquirendum statui de situ, deque regionum figura, tam suæ insulæ,
quam continentis, quem modo reliqueramus. Reperi eos intellectu
rationeque satis multum valere, itineribus longinquis non parum
exercitatos esse, quum dissitissimas terras mariaque scaphis suis
coriaceis pervagarentur. Ex sua notitia nos modo in summa,
præcipuaque duodenúm insularum minorum versabamur; verum insula
grandis, Prydhayn, tanta ab iis prædicabatur, ut minus duorum mensium
spatio ab iis adminiculo solitarum scapharum circumnavigaretur; unde
æquum existimavi eam Tartessum magnitudine exæquare. Rogavi etiam
meos hospites, ut quidquid commeatús sibi ad manus ad vendendum
præsto esset, id ad me deferre non gravarentur. Itaque nunquam
imposterum ad nos venerunt, quin copiam cervinæ ac piscium afferrent.
E quibus quum palam esset eos agricolatum non exercere, frumentum
oleraque ab iis nunquam petivi. Postea tamen, quum satis exigua copia
hordei, alteriusque generis grani e Prydhayn allata fuisset,
coniectare poteram aliquas illic tribus initia culturæ agrorum
tentare cœpisse.
Non parum demirabar Cimbrorum morem, quod in collo tot præbia
gestarent, et quod metalla, e quibus plurima eorum facta erant,
præter morem essent albida; unde admodum cupidus sciendi fiebam,
quonam in loco id metallum comparari posset. Etiam magis mirabar,
quum hi me certiorem fecissent, in hac ipsa insula, in qua castra
nostra posita essent, copiam eius magnam inveniri. Hoc quidem summo
gaudio audivi. Quamobrem, nullá interpositá morá, scrutari cœpi, si
quam venam reperire possem. Accitis itaque aliquot meorum, statim
indagare cœpimus, nec sine fructu; nam brevi in venam incidi, et
reperi totam adeo insulam vix aliud, quam fodinam plumbi albi esse.
Nova itaque cogitatio, atque adeo propositum, incidit, quod omnino
exsequendum statui. Ex materia, partim híc, partim in contigua
insula, siqua ibi procurari possit, statui in locum Dagonis dilapsæ
novum navigium fabricari; ac dum id opus fieret, molem eius metalli
comparare, ut integrum onus unius navis efficeret, cuius simile tota
Phœnice antehac nunquam conspexisset. Nemo unus nostrum erat, quin
consilium meum ratum ac probatum habuisset.
In gratiam pro meris nugis, quibus eorum animos conciliaveram, veluti
quædam fragmenta cupri e laminis Dagonis, incolæ libenter indulserunt
ut e suis fodinis metalla erueremus, item quoslibet tractus terræ suæ
insulæ nobis ad possidendum concesserunt usque eo dum nobis ita
placuisset; quin et cupere videbantur ut apud se stabiles figeremus
sedes; atque hoc proposito omnem suam operam atque succursum
obtulerunt quocumque modo voluissemus, nec ex eo tempore castra
nostra ullo genere commeatús caruerunt, quoniam magnam vim eduliorum
e sua piscatione ac venatione eo comportarunt, munuscula autem, quæ
nos illis dederamus, omni tempore in magno pretio apud se habebantur.
Loquaces, sciscitatores ac mobiles animo ut fuerint, tamen asserere
non dubito, quin hi omnium quos nobis convenire contigit barbarorum
longe humanissimi censendi sint.
Quæ ad exsequenda consilia nostra usui erant, cito administravimus.
Hamilcar cum Bichri, et viginti sagittariis, navi nostrá Cabiris ad
explorandas insulas atque Prydhayn profecti sunt; Hasdrubal et Gisco
munus obibant opus fodinarium curandi; ego cum Himilcone in castris
mansi, ut opus administrarem novæ navis parandæ; ac, præ cæteris
aliis rebus, ut securitati meorum providerem, utpote cœlum hoc
asperum ac frigidum loco tentoriorum magis stabilia postulabat
tuguria. Quod Hannibali atque Sammai nullum fere negotium obveniebat,
tempus suum plerumque venando ac piscando exigere consueverunt,
partim vero diverticulis in societate incolarum, quos in artibus
militaribus exercere cœperunt, quibus aptiores magisque dociles
tyrones habuerunt nunquam.
Quodam die Hannibal atque Sammai mentis atque genis ad cutim strictim
tonsis inter nos comparuerunt, nec ullam barbam in vultu relictam
habebant, præter mystaces in superioribus labiis; tam enim arctam cum
barbaris iniverant victús consuetudinem, ut tandem eorum mores
imitarentur.
“Ehem, præclaram vos formam induistis,” cum leni risu eos alloquor,
“quin et iuvabit vos vultus fucare præstantiores Cimbri fietis.”
Hannibal satis speciosis argumentis tentabat mutatum morem probare,
et æquum esse conabatur ostendere, decere morem sequi gentis, cuius
in medio quis versetur; et, quoniam ipse inter bellatores bellator
sit, convenire ut eorum mores sequatur.
“Abigail autem,” inquit Sammai, “putat mutatum morem mihi perquam
convenire.”
Quando istud argumentum refelli non posset, nihil amplius habui
dicere.
Dies, septimanæ, menses elabebantur, dum nos arduis tædiosisque
laboribus solerter vacabamus.
Ex itinere explorandi redux Hamilcar retulit se non modo navigationem
secundum littora Occidua insulæ magnæ perfecisse, verum etiam
ulterius ad Occasum, aliquanto minorem reperisse insulam, quam
penitus circumnavigasset; incolas eius Erin, sive “insulam viridem” a
suo eximio virore vocare, et id ei usque nomen esse.
Advenit interea hyems, frigida et aspera. Par non sum describendo
terrorem eorum e nostratibus, qui nunquam antea gelu nivemque
conspexerant; nihil nisi necessitudo immitis eos adigere poterat ut e
tuguriis vel pedem efferrent. Simiola misella perquam male se
habebat. Bichri atque Dionysus soli erant quos intemperies nullo
pacto afficere poterat. Hi nunquam non se paratos præbuerunt ad se
cum iuventute Cimbrica glebas niveas iactando, in glacie dilapsando
divertendum, quibus exercitationibus vultus omnium salubri rubore
suffundi solebant.
Instituente Bichri, parvulus Phocæus eximiá sollertiá usum tam fundæ
quam arcús didicit; quocirca, imposterum cordi eius esse cœpit ut e
venationibus suis semper quoddam trophæum virtutis peritiæque
reportaret.
Maximá omnium mœstitiá afficiebatur Himilco, fortis ille gubernator,
non quod ipse nebulas geluque cæteris plus vereretur, sed quod copia
vini in diem decresceret.
“Ohe, me miserum!” suspirabat, quoties utrem exinanire cerneret; “uno
minus iterum! nihil habebimus, quo ver adventurum consalutemus, nisi
aquam. Revera, tempus iam esse arbitror ut in Phœnicen revertamur;
vineas Beryticas in declivibus collium spectare certe iuvaret
multum.”
His in auguriis socius et adstipulatorem strenuum sibi habebat
Hannibalem, qui, quamquam dicere non ausim, vel unum inter nos
fuisse, qui omne vinum nostrum exhaustum esse gauderet, solus fuit
qui dolorem siticulosi gubernatoris palam probare non dubitaret.
Tandem aliquando dies augeri et clarescere, atque mare, fere per
totum hoc tempus turbulentum ac tempestuosum, considere,
tranquilliusque fieri cœpit. Navis, denique, absoluta fuit.
Submisimus eam festo nostræ navigationis patefactæ; ac non solum
Cimbri nobis auxilio advenerunt, verum etiam sacerdotes eorum,
positis vestibus, corpora sua cæruleo nigroque tinxerunt. Vesperi
epulas instruximus e piscibus, e cervina, hordeo, variisque regionis
esculentis. Tum etiam ultimum utrem vini exhausimus et exsiccavimus.
“Pro felici nostro reditu propinemus!” precatur Himilco.
“Æquo maturius eam rem agitas!” monui ego; “peregrinatio nostra a
termino suo multum abest.”
Omnes attoniti oculos in me converterunt. Ne uni quidem eorum vel
cogitatio incidit nos usquam alias quam Sidonem iam iter parare.
Sammai interrogabat a me, utrum plus delitiarum e “pulmonibus maris”
accepturi essemus.
“Per me licebit ut domum eas,” respondi illi; “navis ista iam parata
est, mihi autem utique in animo est eam cum onere domum mittere, nec
ex mea parte quidquam obstabit quominus tot vestrum, quot frigora
nebulasque amplius tolerare noluerint, domum cum ea revertantur, ut
vos id iam antea monueram.”
Sammai in pedes consiluit, obtestatusque sic respondit:
“Navarche mi, certe tu non existimabis me id serio dixisse; nec tibi
persuadebis me abs te divelli optare. Equidem fateor frigidum et
inclemens cœlum istud mihi displicere; verum te certum esse volo me
tibi comitem futurum quo demum cunque te divertas.”
Porrectá manu, certiorem eum feci me suæ constantiæ summam habere
fidem; tum consilia ei aperui, quæ me permovissent ut peregrinationem
meam ad ulteriores fines protenderem. Præterea, exhibui illis quamdam
materiam pellucidam ac flavidam, quæ speciem quarumdam nostrarum
gemmarum præ se ferret. Celta, qui eam mihi donaverat, succinum eam
vocavit, asseruitque navigationem tricenúm dierum Ortum versus, ad
littora nos delaturam magni continentis, ubi abundantissima eius rei
copia ab aquis in littora everreretur. Nihil dubitandum esse docui,
quin ea res donum Astartes esset.
“Cæterum,” subiunxi, “quis dixerit, utrum oceanus, qui ad Fretum
Gaditanum Mari Magno iungitur, non ei alicubi in Oriente iterum
iungatur? Hactenus de oris Septemtrionalibus Hellesponti nihil
habemus comperti, et quis augurabitur utrum Sidonem per Cariam atque
Chittim attingere non possimus?”
Nomina hæc nostris notissima novam audendi fortitudinem adiecit, ita
ut omnes ad unum comitandum me ad oras succiniferas paratissimos se
præberent.
“Ita, profecto!” addit Himilco, “etiamsi vinum omne ad guttam
exhaustum sit.”
Novum navigium, quod Adonibal nominabamus, a nomine Præfecti Navalium
Uticensis, probe oneratum erat plumbo albo, et, ut cæteræ naves,
satis magna copia aquæ potabilis carnis salsæ ac siccatæ, frumenti
atque fructuum huius regionis pro commeatu instruebatur.
Postquam Cimbris nostris, qui tot tantisque beneficiis nos
cumulaverant, ex corde valedixissemus, mari nos commisimus. Aliqui
incolarum insulæ comites sese nobis in suis cymbis præbuerunt, quos
tamen nos celeritate facile superavimus, et ut ad extremam lingulam
Prydhayn iter flexissemus, ii e conspectu evanuerunt.
Senum dierum aspera navigatio ad Orientalem eius insulæ oram nos
detulit; illinc rectá ad Orientem contendentes, ad oras devexas
planasque accessimus, secundum quas cautissime progrediebamur.
Integram septimanam hac viá exegimus, quá finitá, ostia æstuarii
cuiusdam latissima attigimus, in ripa adversa cuius littora iterum ad
Septemtriones vergere cœperunt. Licet venti sævierint, mareque
æstuosissimum nos iactaverit quinis ulterioribus diebus iter
prosequendum statui, si forte viam ad Orientem reperirem, caute ac
diligenter oras scrutatus, nullum cum incolis commercium suscipiendo,
quamvis ignes ex interiori insula satis superque demonstrassent
incolis eam non carere. Tamen, denique, quum et commeatus deficeret,
et asperitas cœli, itinerisque nos urgeret, omnem spem transitús
reperiendi, etiamsi exsisteret, quod tamen mihi nunc minus verosimile
videri cœpit, omnino mittendam duxi; itaque iter retrorsum flectendum
censui, quum quatuor maiores cymbæ Cimbriorum nobis obviam factæ
sunt, e continente revertentes, quo succinum collectum ivissent. Hi
certiores nos fecerunt nos quamcunque eius rei copiam in oris
Orientalibus colligere posse. Iam hoc iter parabam sine mora aggredi,
quum densissima nebula descendere, nosque obruere cœpit, ita quidem,
ut cuncta extemplo missa facere, anchorasque in eo ipso loco iacere
coacti essemus. Hoc facto, scaphas solvi, et exploratores ad littus
mittendos statui. Difficillimum his erat negotium littus adeundi, sed
etiam difficilius ad navem redeundi, licet plures tædas lampadesque
pro signaculis accendi iusserim.
Nebulá paulatim recedente, iter caute recepimus, atque eò quod nobis
terra esse videbatur, ire contendimus. Hæc erat patria succini.
“Quoniam in mari reperiendum nihil est,” alloquor meos, “descendendum
nobis erit.”
At descensus factu facilis non erat. Etenim ignari penetravimus in
quendam locum, qui æstuarium alicuius fluminis esse videbatur, ac,
revera, in palude versabamur, nec profecto discernere valebamus, ubi
aquæ turbidæ ac lutulentæ finem, aut cœnosa ripa initium caperent: et
in caliginosa tempestate cœlum, aqua, terra unum esse parebant.
Tandem post trium aut quatuor horarum laborem Astarten feliciter in
rivulum quemdam deduximus, cæteras vero naves in locum deveximus, qui
simillimus terræ iudicari poterat, tumulum nempe sabulonis. Reliquum
diem fossam circum naves ducendo exegimus, ac nobis quoddam genus
castrorum parando; interea nebula æque densa descendere, nobisque
solem eripere cœpit. Diem caliginosum nox etiam multo densiori nebulá
caliginosior excepit.
Bichri, qui cum vicenis suorum frumentatum prodiverat, brevi, frigore
tremens rediit, et secum quædam ramenta attulit, humida quidem, sed
ita resinosa, ut facile ignem conciperent, optimeque arderent. Rogos
itaque plures accendimus, et, licet gravem ederent fumum, id tamen
minus curantes, circum torres reclinati, et conquiniscentes, satis
hilari animo cœnam paravimus.
Silentium mœstum Sammai, lacerná sibi arctius obvolutá, fregit his
verbis:
“Regio horrida, ac prorsus exsecranda!” inquit, “essene potest ulla
gens tam ignara, tamque sui impos, quæ in his desertis, omnium rerum
orbis ac destitutis vitam degere velit? Monstrorum patria hæc est,
non hominum.”
“Seni tamen Ionæ,” insimulat Hannibal cum suspirio, “apprime
conveniret; multum etiam prodesset si Hanno cum suis lepidis
sermonibus hicce interesset, nobisque animos refocillaret.”
“Ego quidem non existimo eorum gratia nos sollicitari oportere,”
interloquor ego, “quin etiam confido eos iam dudum evasisse, atque in
apricis Sidonis viis spatiari, aut vero in celsis Libani iugis curis
solutos versari.”
“Sic et ego opinor,” assentitur Himilco, “nec dubium est quin
generosissimis vinis abundent; vinis, inquam, nectari simillimis ex
Helbon, Byblo ac Sarepta.”
“Iam satis eius rei! satius tacebis,” reprehendit eum Hannibal, “ne
me tui similem, bibulum ac potonem, feceris.”
“Mene potonem vocitas?” interpellat Himilco, poculum aquæ cœnosæ
sublevans, “numquid existimas quemquam ex hac sentina crapulam
concipere posse?”
Nebula humida interea magis magisque defrigescere cœpit, et quisque
nostrum torpore fere rigebat. Gebal laneis tegetibus involvebatur,
quos Bichri pro ea comparavit, et gestus more suo mimicos edere iam
dudum desiit, tantopere erat frigore confecta. Nos vero quam
poteramus proxime titionibus obvoluti et humi iacentes, sopori haud
recreanti nos tradidimus.
Mane rediit æque cinereum ac pridie, nec vel singulum iubar solis e
nubilo emicuit. Sammai irá æstuans clamat:
“Mihi quidem sol videtur Tartareis his regionibus nunquam oriri.”
“Tamen,” explicat Gisco, “sol híc quoque, nec raro, splendet; sed, ut
videtur, res terrestres adeo turpes et horridas cernit, ut iterum ad
Mare Magnum suamque charam Phœnicen verti malit.”
Aminocles autem, suá phantasiá iterum abreptus, certum esse
existimabat nos in Orcum aberrasse, enixeque a nobis flagitare cœpit,
ut Sacra Diis Inferorum propitiatoria faceremus. Terrorem suum nos
utique risu conabamur discutere; negari tamen, profecto, non potest
cœlum tam inclemens et asperum homines atrá bili suffundere, ac
melancholicos necessario facere.
Ex nostra re esse monui socios ut, siqui sint huius regionis incolæ,
eorum consuetudinem atque amicitiam conciliare tentemus. Quamobrem,
sumpto ientaculo, iter ad explorandum flumen paravimus. Bichri,
suorumque viceni, præcesserunt. Ego cum Hannibale, et cum agmine
præcipuo subsecutus sum; novissimum autem agmen circiter triginta
armatorum, Hamilcare duce, nos subsidio sequebatur. Hasdrubal cum
quinquaginta armatis præsidio navium, cæterorumque in tutelam erat
relictus. Iter ingressurus Bichri memorabat Ionam, quamque iuvaret,
si ipse tubá incolas suscitaret, et huc allectaret. At ego monendum
eum duxi nihil attinere in hoc rerum statu res vanas dolere et
commemorare.
Postquam ingenti labore paludes uvidaque invia eluctati sumus, nec
usque sciebamus utrum in lacunis, an in terra firma versaremur, ad
arboretum abietum pervenimus, varia genera arborum conspeximus, quæ
nobis proceritate, raris frondibus, foliorumque canitie prorsus erant
insueta. Solum ubique uvidum erat, passim et palustre. Hactenus
quidem nemo mortalium nobis obviam est factus; vestigia tamen minime
desiderabantur quibus iudicari poterat solum híc loci pedibus humanis
nequaquam fuisse inculcatum. Inter eundum rudera tuguriorum etiam
quater præterivimus, quæ ex arundinibus erant pacta, circa ea cumulos
cinerum, plurimas testas, item multa ossa, quæ dentibus rosa et
adusta fuisse satis constabat, invenimus. Tamen, etiamsi homines
abfuerint, animalia satis erant frequentia. Vestigia minime rara
deprehendimus ungularum fissarum, quæ subinde parvæ erant, alias
permagnæ, unde facile poteramus colligere nos modo penetrare latibula
buculorum et cervorum, quos, ut vestigia prodiderunt, ingentis
oportebat esse magnitudinis.
Plagam unam secutus, Bichri referebat per longam semitam in sylva
ramos utrimque fractos cornibus animalis conspicua altitudine a
terra, quod animal oportebat aliquot palmis equum altitudine
excessisse. In castra redeuntibus nobis duæ damæ minoris speciei
obviam factæ sunt. Has Gisco agnovit esse eiusdem generis, quod ipse
in terris Celtarum vidisset, et quas hi rennas, sive tarandos
appellant. Damæ simul ac nos conspicatæ erant, sese fugæ mandarunt,
unde mihi certum videbatur incolas hîc eas venari solere. Attamen
Bichri et Dionysus levi molimine effecerunt ut illis intra sagittæ
iactum occurrerent, et utramque prosternerent; quod quidem nobis
gratissimum fuit, iam enim carne recenti pridem carebamus. Tarandi hi
magnitudine asellum æquabant, cruribus gracillimis, ungulis
grandibus, pilisque tegebantur cineraceis densissimis, in pectore
maculam albam gerentes, in capite autem patula cornua.
Postero die Hamilcarem cum duabus scaphis ad explorandas ripas
fluminis misi, cæteros vero meos, fere omnes, cum triginta
sagittariis ad me accivi, itinerique me commisi, ut regiones circa
accuratius explorarem. Grex taurorum sylvestrium se nobis iter
facientibus obtulit. Nos quidem extemplo impetum in eos tentavimus,
at totum armentum tanto furore nobis irruit, ut salutem in fuga
arborumque tutela quærere cogeremur. Misellus quidam nautarum
nostrorum, qui assultum taurorum effugere non poterat, ab iis
obtritus erat, alter vero cornibus correptus et in sublime excussus
ita in terram recidit, ut spina dorsi eius frangeretur. Buculorum
tamen tres sunt cæsi quorum dorsa excoriata et in partes carpta,
nobisque in castra retulimus prædam, et laborum præmium.
Retro ad castra tendentibus ingens cervus nobis occurrit, quem Sammai
celeri manu, sub scapula vulneratum, occidit. Cervus hic fuit
cuiusdam generis, quod apud Celtas, referente Giscone, raro videtur,
et quod nomine elenn, sive eland, vocatur. Hi elenni non parum
grandiores sunt equis, solentque foliis ac frondibus inferioribus
arborum vesci, quod tam curtis sint collis, tamque rigidis, ut nisi
fere genuum tenus solo molli sese demittant, capita ad herbas
carpendas satis declinare non possint. Cornua quidem sua non sunt tam
celsa et erecta quam utrimque varia ac pansa, suntque magni roboris
tam cornibus quam reliquo corpore; nec ut cæteri cervi cum terrore
conentur suos persecutores effugere, se venatoribus ultro in pugnam
sese offerunt. Hæ igitur eiusmodi belluæ sunt ut cum iis comminus
congredi consultum non sit, ut modo propriá experientiá eramus docti.
Hamilcar interea cum satis magna copia succini, quam in littore
collegerat, ad nos rediit.
His in castris nostris iam quindenos dies exegimus, quod tempus
colligendo succino explevimus, atque vitam tarandos, elennos, tauros
sylvestres, omnigenasque feras, quas fors nobis obiecerat, venando
sustinuimus.
Misellum denique nautam, qui venando succubuerat, eodem loco
sepelivimus. Sepulcro eius lapidem advolvimus, nomine nautæ
invocationeque Deorum ei inscriptis.
Caput XVII.
Iono, Deus Fennorum.
Post sedecim dierum his in regionibus moram, quum et succinum rarius
reperiri, et feras in diem magis recedere sentirem, statui solvere,
et quinos dies Ortum versus navigare. Exactá itaque quinûm dierum
peregrinatione, quum et commeatui ulterius consulere vellem, et
regionem accuratius explorandam esse censerem, ostia eiusdem fluminis
petivi, quod iam antea ingressi eramus. Aspectus huius regionis vix
hospitalior nobis parebat quam ea, unde modo discesseramus; nihilo
tamen secius naves subduximus, ac proxime quam poteramus,
castrametati sumus.
Postridie exploratum descendentes, haud procul digrediebamur,
antequam humani commercii indubitata vestigia recentiora sub oculos
nobis venissent. Minimum dena hîc offenderamus tuguria coni in
speciem facta, quæ omnia vacua intravimus, et horum in uno focus
usque ardebat, in pluribus autem aliis arma, apparatus ac
supellectilem invenimus, uti hastas, iacula cum spiculis e
politissimis lapidibus, asciculas, lebetesque. His rebus accuratius
perscrutatis visum nobis est ista tuguria subito deserta esse;
quandoquidem non modo frusta carnis semesa, atque pisces repereramus,
verum etiam stramenta cubatoria ex arundine facta, muscoque
constrata, ab corporibus cubantium usque calebant. Hinc mihi
persuadere cœpi incolas, a nobis adventantibus perterritos, tuguria
sua deseruisse. Suspicatus tamen profugos adhuc in viciniis latere,
misi qui e navi pannos rubros, ocellos vitreos, armillas, variaque
præbia afferret, quæ res eorum admirationem capere, ipsosque
conciliare possent, et hæc in spatiosissimo tugurio in conspectum
exponi iussi. Simul etiam nostros circiter tercentos passus ab eo
loco amandavi, speculaturus quidnam eventurum esset.
Barbari brevi reverterunt, et nos haud procul otiose stantes
conspicati, quum nos nihil adversi moliri viderent, minime verebantur
a nobis spectari, et etiam propius ad nos accesserunt. Accito
Giscone, eos conventum procedo; sed quum hic eos Celtice
alloqueretur, comperi eos ne verbum quidem intelligere, responsumque
tulimus linguá, nobis antea inauditá. Manu interim paludem propinquam
indicantes clamaverunt: “Suom, Suom;” tum vero propriis attrectatis
pectoribus dixerunt; “Suomi,[1] Suomi;” unde ego coniectavi eos
dicere velle, paludes suá linguá suom, se autem Suomi, sive gentem
palustrem appellari. Tum telis suis lapideis exhibitis, manu Orientem
Septemtrionalem hoc verbo indicarunt: “Gothi;” et, quod etiam magis
mirabar, eodem verbo alias quoque res ex ære Tibareno nobis exhibitas
significarunt. Equidem antehac gentem eius nominis ne fando quidem
unquam memorari audivi, nec quidquam coniectare mihi posse videbar,
nisi quod verbo Gothi, fortasse Caucasios significare eos voluisse.
Equidem in vita mea barbaros plurimos conspexi, sed qui his
turpitudine æquales essent, vidi nunquam. Capita illis erant
ingentia, vultus in planum pressi, oculi exigui, ora immania, facie
discolori, et universim exemplari fuerunt teterrimæ turpitudinis. His
accesserunt curta exiliaque crura, quæ vastum et informe corpus
sustinendo vix paria videbantur. Interim nobis explicuerunt suos
amicos Gothos, tam se, quam nobis staturá proceriores esse.
Præter vultús lineamentorum turpitudinem etiam habitu sordidi erant.
Hos enim nullis præbiis, ut plerosque barbaros quos conveneram,
ornatos vidi, suaque corpora paucis pellium centonibus tuebantur, et
sua tela plerumque constabant e fustibus, minus affabre factis,
spiculis siliceis, atque genere harpaginis, cum ossea cuspide. Unus
tantum eorum gerebat monile, e conchulis, crudisque succinis. Is
princeps eorum esse videbatur. In pignus suæ in nos voluntatis, ipse
in cornu tauri potum quemdam flavidum mihi obtulit. Ego iam manum
porrexeram ut cornu ad labia levarem, quum Himilco, ad potandum
semper paratus, ad sua labia admovit; simul tamen atque gustavit
potum, cornu in terram abiecit, ac sputare, omniaque nauseæ ac
detestationis indicia edere cœpit.
“Va! rem tæterrimam!” clamat ille primum quam loquela illi rediit,
“nihil prorsus aliud ista Tartarorum colluvies est nisi oleum
piscinum; apage sis!”
Omnes in cachinnum sumus soluti; at princeps, oblatum suæ in nos
voluntatis amicitiæque testimonium sic a nobis sperni ac vilipendi
ratus, animo offensus, et iniuriam succensens, infenso animo cum suis
recessit, et in sylvam se contulit, meis conciliandi et placandi
conatibus minime motus.
Himilconem misellum, quum culpam suam iniuriæ immerito illatæ
perspexisset vehementer pœnituit.
“Quam, Pol, malesanum me præstiti!” ait ille dolens, “certe e proxima
quercu me pendi æquum existimarem. At quí poteram, obsecro, divinare
potum tam delectabilem aspectu nihil nisi fœtidum esse oleum?”
“Eia, Himilco,” inquam, solari eum conatus, “perperam factum a te
condono tibi; alias tamen vide ut consultius facias. Equidem nihil
dubito futurum, quin brevi alia nobis occasio detur istam contumeliam
barbaris indigne illatam humanitate compensandi.”
Sursum ripam fluminis itantibus nobis plures turbæ istius gentis
obviam factæ erant, quæ omnes magnopere gesticulabantur. Homines
isti, quæcunque munuscula iis offerebantur a nobis, ea summá
aviditate captabant; primum tamen quam negotia cum iis factitare
tentabamus sese e medio continuo eripuerunt.
Erat in recessu sylvæ locus, arboribus vacuus, quo viso suspicari
cœpimus frequentiori coloniæ nos imminere. Nec frustra. Siquidem haud
procul a nobis aquam diffusiorem conspicabamur, cuius in medio
tuguria conica conferctissima videbantur, inter quæ unum in media
parte proceritate erat conspicuum. Hæc nempe in insula erant
collocata, quæ aggere cum continente iungebatur, hunc tamen nobis
transgredi, ut ab incolis interpretatum accepimus, fas non fuit,
negotia tamen nobiscum agere non aspernabantur. Aliquantum succini
satis vili nobis vendiderunt, quod ipsi eam rem non magni fecerunt;
sed de telis suis plane diverse iudicarunt. Nullá enim merce in
nostra potestate ullum eorum inducere poteramus, ut vel maxime
inconcinno telo vel minimo ossiculo unco nos quocumque demum modo
potiremur. Varias res suas e polito lapide fabricatas nobis libenter
ostentarunt, cupidissimi etiam erant alia eius generis comparare, nec
parum mirabantur quum intelligerent nos nulla horum venum habere. Æra
iam antea viderunt, nec usus arcuum sagittarumque eis ignotus erat;
quocirca digitis volucres in ramis sedentes indicarunt eo nimirum
proposito, ut Bichri, unam alteramve sagittá feriret, quod Bichri,
veluti gratum munus, minime abnuendum putavit.
Ratum quum non ducerem totam noctem eo in loco exigere, receptui
signum dedi; aliqui tamen Suomi facultatem nos comitandi facile a me
impetrarunt; sed tanta erat caligo, viæ autem adeo lutulentæ ac
prorsus nullæ, ut in lacunis scrobibusque plane in devia errassemus.
Prope ad diluculum usque errabamus, donec seni nostrum: ego,
Hannibal, Sammai, Himilco, Bichri, atque nautarum unus, in paludem,
ad cingulum usque delati essemus. Postquam inde eluctati eramus,
reperimus nostros socios adeo a nobis secessisse, ut eos nec videre
possemus, nec maximis quem edere poteramus clamoribus assequi. Hic
rerum status, quamquam per se tæterrimus, finis necdum erat, alia
adhuc incommoda nobis impendebant. Namque, dum nos indicia viarum
quæritamus, quæ nos ad nostros reducerent, fere duceni barbarorum
nobis superveniunt, omnes armati. Obsistere iis, etiamsi facultas
data esset, frustra tentassemus. Quasi magicá quadam arte acti, e
virgultis atque dumetis omnes barbari coorti nos undique
circumfluunt, et, antequam gladios nostros contrectare potuissemus,
nos obruunt et opprimunt, nobisque in terram prostratis manus
pedesque in terram figunt, interea continuo subsultantes, ingentes
cient clamores. Hi nobis in pedes consurgendi nullam potestatem
fecerunt, sed humi stratos tenuerunt. Duo ex iis brachia, alii duo
pedes apprehenderunt, quintus gladium, galeam loricamque ex humeris
eripuit, me saltando iterum iterumque circuibat, ac subinde ad caput
subsistens mihi in vultum contuebatur. Barbari hi mihi quidem pro
eiusmodi facinore se præparavisse videbantur; nam capilli eorum rubro
erant tincti, facies autem pigmento bellico, cærulo ac nigro erant
dispunctæ.
Denique, circiter post horæ spatium per aggerem transducti eramus,
unde nos pridie prohibuerant; quo quum pervenissemus, partim tracti,
partim trusi, in unum gurgustiorum coniecti sumus. Turpes mulieres,
et etiam turpiores proles earum, in catervis nos sequebantur usque ad
metam, ubi matta scirpea pro ianua pendebat, nos autem ibidem in
uvido solo ac frigido, despoliati, tusi ac vincti in caligine relicti
eramus. Mox post audivimus sonum gressuum discedentium, postea autem
omnis clamor ac sonitus sensim evanuit, atque silentium
profundissimum cuncta occupavit.
Si funibus essemus vincti, ligamina falli potuissent; at nunc vincula
e libris arborum succidis torta erant, quæ membra nostra
scariphabant, quoties nos movimus. Sammai præsertim præ dolore
gemebat, non sine maledictis.
“Quisnam gemit?” quærit Hannibal, cuius vocem in tenebris agnovimus.
“A, ego tento ista Tartarea vincula explicare et exuere,” respondit
Sammai.
“Incassum!” interloquitur Himilco, “vel ipsam stupam posses rumpere
tentare;” tum recordatus nec me nec Bichri ullam vocem hactenus
edidisse, percontabatur utrum et nos adessemus.
Bichri dedit responsum:
“Ambo híc sumus; et ego plurimum opto ut Iudex Gebal interesset; iste
nos e muscipula hac certe cito eriperet.”
“Quonam ea pertinent?” quæro ego. “Non Hercle capio quid simia
prodesse posset. Quoquo modo tamen res se habeat, nostrum erit ex hoc
loco eluctari, quod quomodo fiat, non facile perspicio.”
“Nisi Hamilcar et Hasdrubal ad liberandum nos venerint, omnium
bipedum maxime ignavos eos existimabo,” inquit Hannibal.
“A, ne præceps iudicaveris,” moneo eum, “ego quidem minime dubito,
quin ipsi nihil quidquam intentatum relinquant; at mihi quidem
admodum credibile videtur eos quoque in barbaros incidisse, et
commune nobiscum fatum incurrisse. Præterea nec facile perspicio
quemadmodum viam in hanc insulam ducentem transire per vim possint.”
“Nulla in ea re difficultas,” fatur dux noster, pergitque explicare
molimen: quemadmodum disponendi sagittarii a dextro et a “lævo,
quadripartita acie militum in medio, dandum tubá signum atque——”
Subito conticescit, clangor tubæ in aures incidit.
“Ecce, veniunt! ecce, veniunt!” inclamat Sammai, animo concitatus,
“Dominus exercituum iis adsit!”
Alius clangor.
Hannibal scite prosequitur doctrinam de acie quaternaria et
octonaria, de fato suo conquestus, quod non ipse agmini præesse
possit; Bichri etiam magis impatiens, quod non ipse copiis suis
præsit.
Interea cantus tubæ clarior ac distinctior fieri cœpit.
“Equidem sonitum tubæ non satis clare percipio,” inquit Himilco,
“nostro mihi dissimilis esse videtur.”
“Cuiusnam id existimas esse?” quærit Hannibal iratus, “certe barbari
tubis non canunt.”
Gubernator asseverabat sonum tubæ nequaquam ex adversa ripa, sed e
medio venire tuguriorum.
“Et tamen,” addit ille, “si id impetum præsagit, mirum videtur quod
nullum clamorem bellicum exaudimus.”
Omnes nos interea stupebamus, nec minus quum ternae acclamationes
aera verberabant, sonitus autem tubæ, qui intervallis quadrantis horæ
audiebantur, denique ingenti coronide conticuit.
“Præter unum par pulmonum, quod tam clarum edendo sonum par esset,
scio nullum,” inquit Himilco.
Nomen Ionæ memoriam labiaque singulorum nostrum sponte suá subiit;
Bichri autem aiebat sibi admodum gratum futurum, si Gebal intraret,
suspicionesque omnium facto confirmaret.
“Gerræ,” inquam, “quare eiusmodi fabulas aniles texamus? Ea quæ usui
sint attendamus. Si nostri commilitones nos servaverint, bene erit;
alioquin aut pretio soluto oportebit nos ipsis nobis redimere, aut
vero aliquá astutiá viam ad salutem comminisci.”
Nauta qui nobiscum erat nunc primum loqui cœpit, et in mentem nobis
revocavit certas trabales, quæ ad aggerem, in insulam ducentem, erant
deligatæ, quas et Himilco se vidisse meminit. Inde speculari
cœperamus, quo potissimum modo eo pervenire, et si hoc feliciter
cessisset, quonam modo iis ad effugiendum uti possemus. Hannibali nos
usque in potestate fore barbarorum videbamur, etiamsi adversá ripá
potiti essemus: at Bichri atque Sammai autumabant: si semel in
libertatem vindicati fuerimus, cætera sibi curæ futura.
Interlocutus quæsivi ab iis utrum quisquam cultrum apud se haberet;
sed reperimus, ut erat exspectandum, barbaros ita nos emunxisse, ut
nihil eius rei apud nos relictum esset.
“Tum age, Bichri, huc te advolve!” ei suadeo, “atque tenta istud
vinculum tortum de carpis meis rodendo solvere.”
Conticuimus omnes, auribus intenti, ut ipse se leni sonitu volvere
cœpit, non parum e conatu halitans.
“Dentibus plurimum possum,” respondit iuvenis, “sine ergo tentem.”
Dicere nequeo quanto id tempore effectum sit, usque dum manus halitu
suo tepescere sensi, sed fuisse dimidium horæ existimo. Sedulo ipse
vinculum masticare cœpit, subinde et cutim meam mordicus prehendendo,
usque dum plaga ad crassitudinem fili detrita fuisset, quum ego nullo
fere labore rupi eam, factusque sum liber. Continere me non poteram
quin gaudio exclamarem, et me iam ad cæteros solvendos accingere
cœpi, quum Himilco ad introitum transversum iacens eloquitur:
“St, aliquis appropinquat!”
Ictu oculi ruptum vinculum carpis reposui, sed vix antea quam aliqui
barbarorum intrassent. Unus eorum operculum ianuæ revulsit, ac
defixit, quo facto, sumpsit contum, eoque tegetem, quæ verticem
apertum tugurii operiebat, retrusit, ac veluti fumarium aperuit, quo
remoto, lux diei ex utraque apertura carcerem, ubi detenti eramus,
grato lumine collustravit.
Tugurium prorsus vacuum et inane erat, omnique supellectili
destitutum; parietes fumo ac fuligine atri; humi tres lapides foci
vicem egerunt, nunc cineribus cibique reliquiis obruti. Guttæ pluviæ
algidæ per impluvium incidere soloque illidi audiebantur.
Barbari intrantes, secundum suum ritum ac mores, pigmento erant in
vultu fucati. Capiti unius eorum pellis et caput ursi erat inductum,
quod ipse tamquam personam in vultu gerebat, ad eum fere modum, quem
ego olim apud Assyrios videram; alter in humeris caput et cornua
cervi gerebat. Tertius denique qui manu scipionem tenebat, alios duos
in medium tugurium duxit, ibique omni gestu distortioneque absurdá,
mutí, prorsus sine verbo, choreas agitare cœperunt. Postquam hunc
saltum per aliquod tempus prosecuti erant, alter eorum, qui monile e
dentibus ferarum colligatum gestabat, quique princeps eorum esse
videbatur, ad me accessit, constitit, et mihi infixis oculis me
contuebatur. Animadverti manum eius, et in ea meum proprium gladium.
Longam iste incepit orationem, ex qua ne verbum quidem percipere
poteram, sed animadverti eum sæpe Iono memorare, et quoties ipse id
verbum extulisset, alteros conclamare. Oratione finitá, barbarus
quadam re liquidá ac fœtidá nos conspersit, quam e cornu super nos
effudit; alteri autem duo, unisoná voce, veluti cum verbo Iono verbum
aliud consonum et concinens mutientes ritum terminarunt, et e tugurio
digredientes, aulæum eius iuncinum demiserunt, ac deligarunt.
“Nihil pacti cum id genus belluis suscipias!” stomachose alloquor
socios, ubi iterum soli eramus.
“Forti animo parumper es!” solatur me Hannibal, “dummodo manus mihi
liberentur, iam faxo, inermis ut sim, ut tergoribus senúm solum sub
pedibus extergeam.”
Himilco vicissim iurabat se cupiditate iniuriam fœtidi olei piscini
ulciscendi flagrare; Sammai quoque obtestabatur, seque vovit
barbaros, etiamsi palmas Iericho numeris exæquent, aut pulices
Sechem, elusurum, viamque sibi ad Abigail facturum.
Dum hi eiusmodi sermocinationes texebant, ego manum extricavi, tum
manus Bichri expedivi, eius ope dein manus cæterorum distrinximus.
Semel vinculis soluti, omnes in pedes consurrexerunt, artus
porrectarunt, atque Hannibal, Sammai et Himilco sese lapidibus foci
armarunt.
“En rem satis aptam, quá cerebrum unius alteriusve excutiam,” inquit
Sammai, unum eorum lapidum manu vibrans.
“Non quidem telum militare per speciem,” explicat Hannibal, dum
lapidem accuratius inspicit, “maiores tamen nostri etiam peioribus
telis, nec incassum, olim utebantur.”
Sublatis dein aliquot lapidum fragmentis, Bichri ægre se fundá carere
querebatur, quum Himilco temporis puncto exprompsit funem semper apud
se gestari solitum, item, decerpto frustulo utris, in quo vinum secum
gestare consueverat, satis iam materiæ ad manus habuimus, unde
iuvenis funditor nullo negotio fundam consarcire properabat, cuius
mox usum se capere posse sperabat et confidebat.
Interea nox obrepsit. Pluvia usque cadebat, atque ventus pedetentim
validius flare cœpit, ita ut ad fugam capessendam nobis nihil non
favere videretur.
“Nunc demum, amici, tempus vestrum advenisse arbitror,” sic socios
alloquor, “Deos quisque invocate vestros, postea confestim per
quietem evolabimus.”
Convenit inter nos, ut, si plus uno excubatore nobis obviam fieret,
pugnando nobis ad trabalia viam aperiremus; si in hoc frustraremur,
tamen ad aquam confugeremus, et ad adversum finem viæductús
contenderemus. Tessera verbi essent crocitus tres.
“Iam pergite,” hortor eos, “et Deos invocate.”
Tugurium nostrum silentio alto tenebatur. Animadverti Himilconem
unicum oculum versus laquear levare, quasi Cabiros quærentem, sed
nihil prorsus videbatur, nisi noctis illunis spissa caligo.
Iam viam ingressurus eram, quum per aulæum speculabundus sonitum
vestigiorum percepi, quin et languidum lumen faculæ. Cor mihi
palpitare cœpit. Socios cito intra ingressum utrimque dispono, ut
ianuam custodiamus. Haud plus uno vel duobus appropinquare
videbantur. Sammai tergum parieti figit, paratus cerebrum barbari
lapide qui primus ingrederetur, excutere; sed quicunque hi fuerint,
manifestum erat minime properare: nam constiterunt foris, secum
otiose colloquentes, ac subinde vocabulum illud arcanum Iono iterum
excipere poteramus.
“Miror utrum iterum sibi in animo sit nos spurco illo liquamento
offundere?” quærit Himilco.
“Tentent modo aspergere,” mutit Hannibal, “est mihi híc aliquid, quod
asperginem facesset, quam ii minime appetant.”
Subito silentia noctis cantus eiusdem tubæ rupit, insequiturque
clamor ac vociferatio. Is clamor e condicto videbatur oriri; nam
eodem temporis momento operculum ingressús revulsum erat, et quidam
cum tæda intrabat, et operculum pone se clausit. Sed vix erat
ingressus, quum quaterna fortissima brachia eum prehendunt. Manus
Sammai os eius cito oppressit, ut nullum sonum edere posset; ego
tædam ei eripui, Himilco autem, lapide in sublime elato, iam iam in
caput suæ victimæ demissurus erat, quum repente saxum in terram
deiicit et cum stupore exclamat:
“Per misericordes Cabiros!”
Faculam ad vultum hominis adhibeo, simulque me in brachium eius
coniicio,—Hanno erat!
Nauta sustulit faculam, a me in animi commotione elisam, quo et
Hannoni copia data est vicissim nos cognoscendi.
Elingues stetimus.
Aliquot minutis nihil nisi alter alterius manus prehendere et
complexari amicum pridem amissum.
Hanno primus dicere cœpit:
“Cave me suffoces.—Quam fortunate hæc contigére!”
“Iocum proferto, Hanno!” inclamat eum Hannibal, “alioquin nunquam
tibi fidem habebo te ipsum esse.”
Hanno nequaquam subrisit, sed de Chryseide sollicitus sciscitabatur.
Postquam a me certior factus esset eam sospitem esse ac valere,
lacrymæ ei oboriebantur, secumque mutiebat:
“Sunto Astarti grates!”
Aliquis interea foris vehementer pulsare cœpit, quod nos repente ad
sobrietatis officia revocavit. Quum vero idem pulsum iteraret, Hanno
ad ianuam accessit, cum aliquo pauca verba eá linguá peregriná
conseruit, quæ ille, saltem ex parte, grunnitu probavit, tum ad nos
rediit.
“Nunc vero,” inquit voce vivaci, sibi consuetá, “scire fortasse
cupietis quonam officio ad vos venerim. Veni ut vos ad grande templum
Fennorum adducerem. Grande profecto illud ædificium est, ut mox
videbitis, ex arundinibus, spinis piscium et idgenus rebus factum
gloriose. Futurum est ut ibi vos magno Deo Iono immolemini.”
“Siccine? Deus itaque Iono est!” dixi ego; “at si tu summus eius
vates es, non oportebit nos de ea re admodum sollicitari.”
Himilco cavillabundus aiebat, Iono, si Deus esset olei piscini, se
admodum velle ut pauca centena pedum in altum mergeretur mare.
“Moderare tibi, bone mi gubernator,” monet Hanno voce admodum
solemni, “noli de magno Numine minus reverenter verba facere. Licebit
mihi tamen unum monere. Iono oleo piscino haud magis delectatur quam
ipse tu. Nec quisquam haustum vini magis appetit. Quin etiam iuvabit
vos iam nunc scire quisnam ipse sit. Nemo alius is est, quam amicus
noster Ionas de Eltece, tubicen, inquam, noster nulli comparandus,
Ionas.”
“A, nonne dixi” interloquitur Himilco, “neminem tantam ac talem
coronidem, præter Ionam, per tubam efflare posse?”
Tum Hanno pergit narrare populum iam in fano præsto esse, adventumque
nostrum, veluti hostiarum, ex voto præstolari. Suadenti Sammai, ut
nos consurgentes totum cœtum adoriremur, respondit, ibi plus quam
tria millia eorum esse congregata, ita ut quidquid per vim
tentaremus, necessario noster esset interitus.
“Absit,” prosequitur ille; “nihil quod agatis superest, nisi ut fidei
ac potestati Iono invictissimi, suique summi sacerdotis, Hono, vos
penitus concredatis; is autem Summus Sacerdos ego, vester fidissimus
amicus est. Primum itaque negotium erit cœtui explicare, vinculis vos
solutos esse, atque arte magica effecisse me, ut omnes vos
mansuefieretis, et ad omne obsequium obeundum essetis parati.”
“Sine, quæso, ut te interpellem,” peto ab eo, “de fatis meorum
sociorum admodum sum sollicitus; dic, sodes, utrum quidquam certi de
iis compertum habeas.”
“Ii iam horsum iter habent;” respondet Hanno; “atque Suomi eo ipso
proposito vos mactari et immolari statuerunt, ut eo sacrificio Deum
suum sibi propitiarent, ut is victoriam sibi adiudicaret.”
Hannibal magno animi impetu, auditis his, in hæc verba erupit:
“Pro certo scivi fore ut nostrates auxilio nobis subventuri essent;
facinus præclarum, forti animo susceptum, tamen usque vincemus!”
“Festina lente!” responsum tulit; “rectius tute mihi concredideris.
Sine mora nuntium mittam ad Hamilcarem et Hasdrubalem. Videdum:
scriptoria in promptu habeo; calamum ipse mihi feci ex arundine
palustri; atramentum meum e pigmento est Suomiorum bellico; vicem
chartæ autem frustum pellis cervinæ praestat.”
Hanno inter loquendum scribebat; quo finito se ad nos vertit:
“Itaque sequimini me ad templum. Usque modo nihil vereamini. Dabo
operam ut Deus neget vestram vitam in præsenti se exposcere. Hoc
aliquot horarum intercapedinem vobis concedet. Interea confido meas
litteras ad amicos nostros me transmittere posse. Eamus! Monitos
tamen vos ultimo esse volo, nequid risu, qui, aut qualescunque nostri
ritus sint, excipiatis.”
“At vero,” inquam, “te artis magicæ carmineque fascinandi perquam
gnarum te esse oportebit, si nos ex isthoc discrimine liberare posse
tibi confidas.”
“Vera memoras,” cum leni risu respondet ipse, “haud incassum inter
istos educatus eram. Artem eorum magicam ut sacrificulus satis
edidici, quamvis nunquam putavissem eam artem in hoc genus rerum
discrimine fore me exercitaturum.”
Sumptá denique suá faculá, nos ducere cœpit. Nos vero, barbaris non
parum mirantibus, et circum fanum conglobatis, demissis oculis,
prorsus muti sequebamur.
Insula quam perambulabamus multo erat amplior quam nobis videbatur.
Tuguria sine certa regula et ordine in globis erant confercta, et
quæque colonia propriis vallis erat septa. Via caliginosa erat
admodum, et plures lacunæ erant nobis pervadendæ, quum interea pluvia
in capita nostra descendere nunquam cessarat. Postquam multas vicorum
ambages perambulavimus in meditullio pagi, in locum apertum
pervenimus tædis collustratum, ubi ingentes Suomiorum turbæ erant
conglobatæ, omnes eorum armati, bellicis coloribus fucati ac
distincti. Tugurium in centro, ad quod nos ducebamur, cæteris longe
erat grandius, viceque templi fungebatur. Specie ac formá rotundum
ædificium alvearis similitudinem ferebat. Ex interiori parte facibus
lampadibusque oleareis erat templum hoc spatiosum undique
illuminatum. Lampades hæ in speciem ampullarum erant fictiles, olei
plenæ, cum rostellis, quibus ellychnia, e fibris arborum plexa,
oleoque tincta, inhærebant, quæ accensa non sine magno fumo ardebant.
Locus catervis barbarorum erat referctissimus. E fumo tædarum atque
lampadum, item ex oleo ac pinguedine, qua barbari corpora sua
oblinere consueverant, perinde atque ex halitu tantæ multitudinis,
aura loci ob gravem nidorem plane ferenda non erat.
Ubi cœtum ingressi eramus, aura fumo tam erat densa, tantusque
barbarorum erat clamor ac tumultus, ut eos omnes furere et insanire
existimaveris, nec venerandum suum Numen primum dignoscere poteram;
attamen, quum paulisper fumo vaporibusque assuefieri cœperam,
paulatim dispicere tentavi, et tunc animadverti e regione mihi
quoddam genus solii, sive aræ, cumulatum omnigenis terræ marisque
productis, uti pellibus ferarum, extis piscium, vesicis phocarum,
plumis avium, super quam congeriem ipse “Deus” cærulo et coccineo
pictus et fucatus, cornibus taurinis, dentibusque phocinis ornatus,
residebat. Nullum lineamentorum faciei primum dignoscere poteram
potentissimi illius Numinis; una nonnisi res mihi cognita videbatur;
nempe in una Numinis manu coccinea conspicabar ipsam eam tubam, quam
duodenis siclis argenteis ab Cheles Báal mercatore Tyri
præstinaveram.
Barbari plus quam nobis opus erat viæ aperuerunt; prorsum nos
truserunt, usque dum in apertum sanctuarium ante aram pervenissemus.
Hanno prope ad latus Numinis sese collocavit, quod signo dato tubam
ad labia levavit, ingentemque clangorem edidit. Ad pauca Hannonis
verba totus cœtus, demptis nobis, cernuus se prostravit. Nos vero ex
omni turba sic erecti stantes, admodum conspicui eramus, fieri proin
haud poterat quin Numen nos agnoverit.
Quanto autem stupore attonitus Ionas nos agnoverit, nullis sane
verbis exprimi potest. Oculi, nasus, denique facies tota eius
convelli ac distrahi videbantur, ut crusta pigmenti e vultu eius in
micis deglubi ac decidere cœperint. Stupore prorsus perculsus,
elinguis aliquantum hæsit, et miraculo rei stupebat, ac tandem in
verba eiusmodi erupit.
“Báal Hassamaim! Dominus cœli!”
Turba cernua, audita Numinis voce, tota contremuit. Iono, Numen
ineffabile, locutus est!
“Frena linguam, fatue!” inclamat eum Hannibal sonorá voce, sed planis
verbis Phœniciis, quibus Numen motum est et conticuit.
Deicolæ reverentiæ terrore ac formidine tenebantur.
Subito vagitus stridens et immanis totum fanum pervasit. Aliquid atri
ac formidolosi, prorsusque incerti ingenti saltu per mediam turbam
prorsum ruit, et ipsum caput Numinis insidens, capillos eius
vellicare, vultum palpare, mulcere, tandem amplecti omni affectionis
indicio Numen lingere ac deosculari cœpit. Barbari horrore
consternati in pedes prosiliunt, plurimi confestim diffugiunt; cæteri
autem quum viderent Numen, tubá missá, miram illam rem in ulnis
excipere, audirentque Deum illam “Gebal, Gebal,” et “chare homuncule,
iamne senem tuum Ionam reperisti” verbis permulcere et appellare, nos
omnino solos reliquerunt.
Sammai ex uno latere costas Numinis pugno petit, Hanno autem ex
altero crura eius calce pulsat, sed neutrum horum vel minimum movet
eum; denique descendens de solio sic fatur:
“Maximopere delector, amici, vos insperatos iterum convenire posse!
Quam præter spem accidit: me hîc, in præsenti, Deum esse vobis
cognitum; quid cibi vobis mandem?”
“Recede ad solium tuum, nebulo!” adoritur eum Hanno, “ne verbum
quidem iniussu meo protuleris!”
Pro temporis momento dumtaxat Ionas maiestatem suam læsam esse
succensebat, atque primum obedire dubitabat; me tamen utrem vini
generosi illi pollicitante, ad solium suum, iniuriæ immemor, redit.
Hanno ornamenta fucumque scitá manu iterum in ordinem composuit atque
concinnavit, et Deum sibi restauravit, Bichri autem simiam sibilo ad
proprios humeros allicuit.
“Ecce nuntium!” eloquitur Hanno, “quo nemo magis idoneus esset,
quique meo proposito ad amussim quadrabit.”
His verbis ad simiam conversus, quæ iam suos gestus ludicros iterum
agere cœperat, sic ad eam fatur:
“Gebal, simiola mea, tene hanc rem, eamque ad Hamilcarem propere
defer, quod si rite perfeceris, lixulá donaberis.”
Simiola munus sibi concreditum prorsus intelligere videbatur; frustum
corii oblatum apprehendit, dentibus frendens, tribusque pedibus
subsultans, e templo celeriter excurrit. Fremitus miraculi pariter ac
terroris extra templum, nobis intus, indicio erat simiolam barbarorum
turbas feliciter evasisse.
“Res eatenus bene gesta!” læte fatur Hanno, “nunc reliquam ritús
partem attendamus. Oportebit vos coram Iona in terram pronos
prosternere: interim ego meos Suomi revocabo.”
Ionas primum renuit modestiá ductus, indignum ratus ut nos tanto
humilitatis obsequio plecteremur; sed Sammai, ad obediendum Hannonis
de silentio servando mandatis eum adacturus, transversum os eum
leniter percellit, tum ad nos reversus, sese nobis reverentiam
prostratione significantibus accommodat.
Hanno ad postes ostii munere summi sacerdotis Hononis consistens,
cœtum ad prosequendum sacra invitavit. Audaciores eorum pedetentim
animum sibi sumpserunt, et circiter quinquaginta eorum ausi sunt,
tametsi usque tremuli, quod vix se e superiore terrore adhuc penitus
receperunt, in fanum intrare, atque in conspectum aræ et sanctuarii
consistere. Iono sonitu acerrimo tubæ sacrum ædificium iterum
complebat, quo finito, Hanno pauca verba ad cœtum fecit, eorumque
animos timore levavit. Suomi postea pedes tranquille retraxerunt,
custodibusque ad portam constitutis caverunt nequis templum intraret.
Quum sic satis in tuto essemus positi, nec suspicio ulla subesset
fore quemquam qui nos interpellaret, Hanno præter duo facularum
lumina omne luminare exstinxit, nosque in angulum templi maxime
opacum conduxit, quo Ionas, missis omnibus suis centonibus,
libentissimo nos animo secutus est.