1. n. 57.

Caput IX.

Terra Boum.

Tertio post prœlium mane montes Italiæ conspeximus. Sinum ingressi,

ad Septemtrionem a quo pæninsula iacet Iapygea, pedetentim ad ostia

pervenimus fluminis, leni lapsu planitiem, inter lætos campos, lucis

pinuum ac rhododendrorum, et irriguis pratis diversum. In regionibus

mediterraneis, ad centena circiter a littore stadia, iugum montium

liventium, ex parte sylvestrium, sese extollebat, partim cacuminibus

asperis ac præruptis distinctum. Ad anchoras iaciendas satis idoneum

locum nacti, et, quod tam aqua, quam pro pecore pabulum comparandum

erat, statui sine mora consistere, ac, navibus destinatis, terram

petere. Omne itaque pecus, terrá potitus, in pascua dimisi. Opus

tamen hoc omni difficultate non carebat. Gregem itaque Bichri

commisi, qui cum aliquot armatis, inter hos nostris captivis, eo

conabatur armentum agere, ubi pabulum abundanter suppetebat. Hoc eo

statuendum putavi, ut armentum in littore naves usque ad Fretum

Siculum sequeretur, ubi nisi interea vendere potuerim, naves iterum

conscenderet.

“Parum videtur verosimile hicce terrarum boves vendi posse,”

asseverat Himilco; “in Vitalia enim sumus, terrá vitulorum. Si capras

adtulissemus, cuiusmodi Ioniis dederamus, facile esset emptores

reperire. Bobus idgenus hi homines abundant ultra suam indigentiam.”

“Fortasse vera memoras; tamen oportebit nos loca culta, et incolis

frequentia, loco harum solitudinum reperire, atque hos Italos, sive

Vitalos, utrumlibet sit rectius, alicubi convenire. Necesse quoque

est, etiam hic, in Meridie, Iapyges habitare, non tantum in

Septemtrione. Callesne etiam dialectum Iapygeam?”

Himilco negabat dialectum quidem Iapygum se callere, sed asserebat se

quandam notitiam linguæ Vitalorum habere, perinde atque eius, quá

Osci, Marsii, Volsci, Samnites, Umbri, Sabelliique littorum

Orientalium, atque Latini Occidentalium, utuntur. Insuper addidit

Gisconem satis peritum esse Rasennarum linguæ, cuius usus in regione

ad Caurum esset.

Nunc interpres septem captivorum Phocæorum quodammodo dubitabundus ad

me accessit, veluti qui quod peteret, haberet. Nomen illi Aminocli

erat. Sic ille me affatur:

“Rex Phœnicum!”

Abnui appellationem, docuique eum navarchum me vocari debere.

“Navarche Phœnicum,” inquit, “velis, obsecro; mihi dicere, quá in

terrarum plagá versemur.”

“In Italia,” respondi, “in terra armentorum.”

“Sed in qua parte eius?”

“In ea,” inquam, “quæ a diversissimis tribubus Vitalorum incolitur.

Ad Meridiem enim, atque ad Ortum solis cum Septemtrione, Iapyges

incolæ appellantur; longe hinc ad Septemtrionem Rasennæ vivunt, qui

magnas erigunt urbes, atque in fertilissimis ultra montes vallibus

regem habent.”

“Nos de his,” inquit Aminocles, “nihil scimus.”

“Exspecta modo paulisper,” interloquitur Himilco, “si forte tuam

memoriam aliquo modo refocillare queamus; audi, Phocæe! Nunquamne de

Oscis fando audivisti?”

“De Opicis? certe audivi,” respondit ille. “A maioribus nostris

traditum tenemus, in prisca vetustate, antea quam Dodonam

condidissemus, quin antequam ad Acheloum sedes posuissemus, quum

usque frigidas ultra Thraciam terras incoluissemus, in societate cum

gente, Opicorum nomine, nos vitam degisse. Iis temporibus

continentis, insularumque incolæ Leleges, Pelasgi, gigantes,

pumilique, item, monstra fuerunt; sed Dii, iis sublatis, nobis viam

paraverunt. Si tui Opsci iidem fuerint qui hi Opici, me de iis

antehac audisse probabile puto.”

“Perperam hominem conturbari existimo,” interposui ego, “vides eum te

non intelligere.”

“Exspecta parumper,” persistit Himilco, “tamen fortasse evincam. Dic,

sodes, Aminocles, unquamne de Tyrseniis audivisti?”

“Nunquam!” respondit Phocæus.

“Curiosum;” mussat secum Himilco. “At ego sæpenumero audivi Græcos de

Vitalia loquentes, incolas eius est Tyrsenos, vel Tyrrhenos ab iis

appellari; tentandum mihi est iterum. Notine tibi sunt Siculi,

Cyclopes, Læstrygones?” elatá voce interrogabat.

Vultus hominis extemplo mutabatur.

“Quid? ain’ tu,” clamitat ille pavore quodam exagitatus, “nos revera

in terram venisse eiusmodi hominum?”

“Ita, profecto!” ait illi Himilco, in stomacho ridens, ob propositum

assecutum; “hæc, inquam terra est Læstrygonum, illic autem insula

est, quam Cyclopes, Siculi, aliique idgenus incolunt. Visum eos

ibimus, simul ac Scyllam et Charybdim superaverimus.”

Tandem etiam in cachinnum erupit, quum Aminoclen manus convellentem

gemendo fari audisset:

“O, multo satius erat in pugna periisse, quam in terram talium

monstrorum venire. O me miserum!”

Omnes ridere cœpimus. Terrorem eius videntes, nemo risum continere

poterat.

“Sile, caudex!” eum commoneo, “Læstrygones enim non tibi nocebunt;

plurimos eorum conveniemus, nec te devorabunt.”

Dum hæc loquor, is, qui excubias agebat, certiorem me fecit circa

quinquagenos homines per planitiem versus nos appropinquare. Ii

quidem haud magná nostri fiduciá duci videbantur: nam in extrema

sylva dubitantes hæserunt, incerti, utrum versus nos progredi, an

regredi magis usui futurum esset. Tandem statui timorem iis

discutere, facereque ut accedere auderent, more nempe meo solus iis

obviam processi, bonumque animum, quoquo modo poteram, iisdem

significavi. Extemplo duo eorum progressi, mihi obviam venerunt.

Homines erant robusti, bene pasti, humeris angularibus, mediocris

altitudinis; vultu erant fusci, barbá spissá, comis cincinnis, cum

capronis in frontibus minus elatis. Lacerti, cruraque eorum prorsus

erant nuda, capita nulla re erant tecta; cæteroquin reliquum corpus

genus gausapæ, e lana rudi, cui genus pallii superiniectum erat,

tegebat, cuius lacinia effusa per humeros traiecta pendebat. Singuli

eorum probe armati erant, binis hastis brevioribus, cum spiculis

cupreis, pugioneque muniti; plurimi eorum etiam venabula, vel

machæras e balteis pendentes, alii arcus et sagittas secum gerebant.

Alter adventantium alterum antegressus, linguá Italicá sic me

inclamat:

“Quis tu es? et quid venisti?”

Himilco, qui mecum itabat, eádem linguá reclamat mercatores nos esse,

e terris longinquis venisse, et cum iis commercari velle.

“At non Rasennæ vos estis, nec ad abigenda armenta nostra venistis?”

“Nec quidquam eius rei,” respondimus illi, “Phœnices nos sumus ex

Oriente. Descendite nobiscum ad littus, et videbitis nostras merces

venales.”

Ambo eorum ad socios regressi, consultari videbantur, sed mox iterum

reversi, alter eorum ita clamat:

“Has duas hastas ad utrumque latus meum videtisne? hi fient nostri

termini;” tunc lanceá sua inter utramque defixá sic fatur:

“Si vel unum passum ultra hastam hanc feceritis, in numero hostium

nobis eritis.”

Himilco rursus verbis, nullo pacto nobis in animo esse illos vel

minimá iniuriá afficere, confirmavit; quo audito, propius

accesserunt. Princeps eorum nos docuit se Samnites Sabellicos esse,

velleque a nobis certiores fieri, quid nos pro pastura nostri armenti

solvere vellemus. Eos per Himilconem certiores reddi volui, futurum

esse, ut nos pro pastura eos libenter compensemus.

Nunc, vicissim, meum erat limites statuere. Fecimus itaque paxillos,

quos terræ impulimus, allatoque fune, hos constrinximus, et sic

cancellos quodammodo ereximus, monuimusque Samnites, nequis eorum

nostros limites transgrederetur. Cautela mea iis minime displicuit,

ac mox satis magna eorum turba ad cernendas merces nostras affluxit.

Hi moribus agrestiores Græcis, magisque suspiciosi erant, nec sine

difficultate poteram eos inducere, ut mercarentur. Pedetentim tamen

fiduciam eorum conciliavi, ex parte dumtaxat. Denique docuerunt me

agricolatui se fere nihil esse deditos, nec proinde frumenta,

oleraque nobis afferre posse; sed si oves, capras, bovesque comparare

vellemus, iis se maxime abundare. Itaque attulerunt nobis plures

sues, ac nefrendes semiferas, quæ vicissim curiositatem Sammai, atque

Bichri excitarunt, utpote cuiusmodi animalia ipsi antehac

conspexerint nunquam. Panificii Samnites prorsus imperiti, genere

pulpamenti, quod maza appellant, vescuntur; sed, quoniam aliorum ante

nos Phœnicum beneficio pastas gustaverant nunc modum atque rationem

panem faciendi a nobis doceri admodum cupiverunt. Multa et varia

quoque de nostris vinis quæsiverunt, tametsi id multo minus quam

Græci appetiverint.

Postero die mane etiam maior eorum frequentia ad nos concurrit.

Animadverti proximá nocte quaquaversum plures ignes ab iis accensos

fuisse, unde ego coniectabam iis indiciis suos undique populares

convocare; quapropter et ego præsidia mea duplicanda curavi. Attamen

mox comperi nullum locum angori dandum, quod nullo adverso hi

consilio ducebantur; quin mea cavendi consilia, ne ultra quinquaginta

eorum uno tempore aream nostram intrarent, bono animo exceperunt, ac

turmatim extra fines suam vicem patienter opperiebantur. Universim,

hi longe pacatiores, multoque minus obstreperos quam Dores se

præbuerunt.

Præter cæteras alias res magnam copiam corallorum adtulerunt, quæ

post singulas quasque tempestates ab undis in littus everri solent;

sed non raro ipsi quoque e caducis lintribus ac ratibus suæ propriæ

artis prosilientes ipsi expiscantur. Namque, tametsi navigatione

parum valeant, natatores urinatoresque eximii sunt. Urinatores vero

omnium longe clarissimi Iapyges sunt, illi nempe qui inter Samnites

vivunt; tum etiam Bruttii atque ipsi Iapyges, proprie sic appellati.

Horum aliqui inter nostros Samnites spectatores cognosci poterant,

quod plerumque proceriores atque imberbes erant, capitibus

rotundioribus, vultuque magis fusci, et ex magna parte Cydoniis

consimiles.

Duos omnino dies absumpsimus permutandis et cambiendis meis mercibus,

onustáque prædá, erga coralla, quæ exiguo spatio condi poterant.

Naves captas, postquam vacuefactæ erant, præter duas, dirui iussi. Ex

his, diruptá tabulatione, cuius usum capere poteramus, atque malis,

siquando novis antennis aut aliis tignis egeremus, aliud nihil

servavimus. Post omnem prædam emutatam erga eas merces quas ego

præstinaveram, ocellis vitreis, spiculis, gladiorum mucronibus

solvere cœpi. Mucrones hi tantopere concupiscebantur, ut quum vix

siclum valerent singuli, coralla obtinerem fere quadringentorum

siclorum valoris. Quum me mirari dicerem quod tantam haberent

corallorum copiam, docuerunt me ea longo temporis spatio congesta

fuisse, item, sibi in animo fuisse omnia in emporio, quod Phœnices in

ora occidua condiderant, vendere, sed nostro opportuno adventu

molestiá eò migrandi se liberatos fuisse. Addiderunt insuper gratum

sibi admodum facturum fuisse, si capras illis vendere potuissem;

aiebant etiam illas capras, quas nostri populares Marsiis atque

Volscis vendiderant, in montanis regionibus, ad Septemtrionem,

admodum diffundi ac numero augeri.

Samnites nullos certos pagos habent, sed in tuguriis, plerumque ex

arundinibus, sarmento pro tecto constratis, e luto argillaceo

oblitis, et in speciem vicorum ordinatis, vivunt. Agros parum

exercent, atque Latini, ad oram Occiduam, præsertim qui vallem

Tiberis incolunt, eos agricolatu superant. Præterea Latini oppidum

quoque, Albam vocatum, habent, in edito loco, montem inter et lacum

positum. Secundum littora unus nonnisi portus mihi cognitus est, et

is Rasennarum est, vocaturque Populonia. Hi Rasennæ nautæ non

contemnendi sunt; quin eos plane audaces ac procaces esse piratas iam

pridem fando accepi; sed hic, in littoribus Samnitum fato quodam

evenit ut id propriá etiam experientiá confirmare possem.

Negotiis itaque omnibus, quæ ex re erant, absolutis, iam quæ ad

profectionem pertinerent parare cœpi, quum quidam Samnitum anhelus ad

socios currendo venit, quos quum assecutus erat aliquid proclamavit,

quod omnes in magnam commotionem egit.

“Quid rei apud illos?” quærit Himilco, “omnes furere videntur.

Numquid Deus Nergal, capite gallinaceo, eos insectatur?”

Commotio tota mox clare constabat.

“Piratæ! piratæ!” vociferantur complures Samnites halitantes.

“Propere, Phœnices, cavete vobis! Tyrrheni appropinquant. Modo

circuierunt promontorium, ac nos confestim adorientur; facessite! ad

montes! ad montes!”

His auditis Ionam tubam canere, omnesque meos ad suam quemque navim

convocari iussi. Hannibal quoque sine mora interposita, galeam

cataphractamque induit, armatos suos collegit, inter quos et septem

Phocæi numerabantur. Præfectus item remigum, flagro in manu, suos

omnes ad remos coegit, ac brevi tria stadia a littore aberamus, ad

decertandum parati. Sammai, quamquam sua dextra gerendi gladii compos

non erat, tamen gratulabatur sibi lævá usque satis posse.

“Quinam sunt illi boni amici, quibus alma fortuna nos hodie occurrere

vult?” quærit Bichri cum leni risu, dum pharetram induebat, arcumque

aptabat.

Docui eum Tyrrhenos, sive Rasennas, hos esse, ex Occidua et

Septemtrionali Italiæ parte, qui aliquando mercari consuevissent,

plus tamen quæstu piratico victum mereri solitos, secundum oras

maritimas; atque licet me nunquam audivisse eos cum Phœnicibus fuisse

congressos, sed vix ullum superesse dubium arbitrari, quin satis

magnam copiam mercium naves eorum vectare, ut eos adoriri, nobis

operæ pretium esse ducam.

“Mihi quidem,” inquit Hannibal, “ii plane novi homines sunt, ac fieri

posse confido novam rationem pugnandi nos docere eos posse. Gustare

fortasse gestiunt saporem clavæ Chaldaicæ, quam Rex David mihi

donarat.”

Verum itaque rerum statum cognoscere cupiens, Cabiros ad experiendum

præmisi, eamque littori hærere, donec ad extremam terræ linguam

attingeret, unde illi amplissimus regionis prospectus pateret iussi.

Ea a speculatione mox reversa nuntiabat quinas ibi videri naves

specie longiores, ac per otium versus nos cursum tenere, brevibusque

flexivicibus auram captare, atque futurum ut intra dimidiæ horæ

spatium compareant.

Ut mecum volvitabam quid potissimum factu opus esset, duæ naves

Græcanicæ, quas a demolitione servaveram, oculis mihi inciderunt, et

in mentem mihi venit hoc in rerum discrimine iis uti posse.

“Heus, Himilco,” quæro ex eo, “quidnam catapirates indicat?”

“Denos cubitos aquæ, fundumque saxosum,” statim respondet ipse.

Gisco in Astarti erat, quo a Cabiris nuntium allatum venerat.

“Dic mihi, mi Gisco, velim,” ab eo quæro, “quantum aquæ piraticæ

naves Tyrrhenorum calcent? senosne cubitos?”

“Sic, Navarche,” respondit ille, “senos cubitos, minimum; nam supra

aquam humiles quidem videntur, sed subsiduæ sunt, nec nisi ingens

onus eas a nutatione ac volutatione continet.”

“Esto! i ergo ad eas duas naves, effringe ac merge eas coram mea

navi, illic!” dixi illi, digito locum indicans.

Himilco atque Gisco admodum delectati, et in stomacho ridentes, iussa

factum iverunt, et intra vicena temporis momenta utraque navis

depressa erat, speciemque aggeris et valli subaquanei, ternis

circiter cubitis infra superficiem aquæ præbebant.

Proximum statui ut Cabiri, laxatis velis, opinionem præberet iniuriæ

acceptæ, ob quam ad promontorium assequendum ægre repere cogeretur.

Tunc Dagonem duo stadia in altum prodire iussi, ut, quasi palans

videretur, ac per curtas flexivices Astarti opem ferre conaretur, et

e longinquo huc properaret. Interea enitebar, ut navis mea per

speciem mercatoria, iniuriá affecta, sese liberando et eluctando

impar videretur; vela itaque convoluta detraxi, remiges incassum

aquis obluctari, nec proficere iussi, milites autem scuta ponere, et

in stega pronos procumbere, ne se visui offerrent.

“Quid rei nunc paratur, Navarche?” quærit Sammai, vultu renidens.

Explicui illi saperdas me parare, quibus scombros capere confiderem;

atque si patienter eventus ferret, futurum esse ut capturá contentus

esset.

Breve nunc admodum supererat tempus, ubi Tyrrhenos animadvertere nos

oportebat. Hoc elapso, una e quinque navibus eorum visá Cabiris,

confestim in eam ferebatur; duæ aliæ iter versus Dagonem flexerunt,

nam ea usque in alto aberat; cæteræ autem duæ versus Astarten

properarunt, quæ quasi sui omnino impos, nullum reluctandi indicium

edebat.

Quum non plus stadio abessent satis commode speculari poteram suarum

navium speciem, naturam et armamenta. Hæ quidem longæ erant sed nullá

arte structæ. Navis princeps unum nonnisi tectum habebat, tricenis

remigibus agebatur; eius puppis aliquantum editior erat, sed

constratum pæne aquam æquabat. In prora ingens par oculorum erat

pictum, undas sæve intuentium, rubro alboque colore horridorum.

Nautici vastis capitibus, amplo ac supino vultu, rufis ac raris

barbis, comis facieque perinde rufis erant; staturá proceri

videbantur, habitu corporis rite formato, incessu tamen tracto, lento

et gravi erant. Pro armis graves hastas, asciculasque gerebant,

corpora autem sutis, galeis sine cristis, tegebantur, pedes autem

partim calceis, partim autem sandalibus apicatis erant induti.

Plurimi eorum genus tunicarum atri coloris gerebant, quæ nostris

chitonetis longiores erant, breviores tamen quam Syrorum. Colla et

brachia eorum magná copiá monilium, torquium et armillarum, cinguli

autem, qui admodum lati erant, lamellis æreis politissimis

ornabantur. Postquam eos diutiori tempore contemplata erat, Abigail

pronuntiavit se longe mori malle quam in manus eiusmodi monstrorum

incidere.

Assecuti nos Rasennæ ingentem clamorem ciere cœperunt, nobis prorsus

silentibus. Quum nos abs se incassum lacessi sentirent, navim mihi

rectá fronte miserunt, alteram autem, quæ e tergo nos circumveniret,

nosque a littore intercluderet; spes tamen eos diro lusu fefellit.

Nam prior magná vi se depressæ sub aqua navi illisit, atque, postquam

semel iterumque tentasset sese retractare, ac tendiculam eluctari,

retrorsum nitendo in unum latus versa, puppis aquam cepit, ac pæne

omnino subsedit.

Subito tuba mea clangere cœpit, remi mergi, milites in pedes

exsurgunt, et ingens clamor triumphalis aera verberat.

Nos subito erectos quum viderent, ingens pavor ac trepidatio eos

incessit; atque altera navis, omni nisu quo par erat, per flexivices

nos effugere conabatur, sed tam inepte tergiversari cœpit, ut carina

sua in vadum incurreret, et sic omnino meo arbitrio traditis, tantum

iaculorum sagittarumque imbrem illis immisi, ut eius parem nec

navarchus, nec sui milites unquam accidere posse certe arbitrati

essent.

“Ecce Tyrrheni, vel Rasennæ, vel quidquid vocari velitis,” inclamat

eos Hannibal, ut scorpionibus suis diligenter dabat operam, “ecce

habetis manna cœleste, et habete plusculum! Si iacula hæc silicesque

Cretenses vobis minus placeant, reperiam pro vobis tigilla, vel

taleas spiculis ornatas.”

Bichri quoque se in sua esse sentiebat provintia. Suo prope

inerrabili collimandi usu victimas pro sagittis suis pro arbitrio

dispiciebat, et eos plerumque discernere malebat, qui quodam genere

indumenti, vel ornatus, vel monilis, a cæteris discrepabant.

“Cernedum illum nebulonem!” audiebam eum dicere, “cum torque e baccis

aureis, substratum cærulo vitratoque albo; eo me potiri oportet; sed

ne tam bellulas munditias vitiem, caput eius iuvabit me percellere.”

Quoniam constratum nostrum aliquot cubitis altius erat quam hostium,

sagittarii sui minus quam nostri poterant; ideoque, ut sese a nostris

missilibus imbris instar cadentibus tuerentur, pedes in cavum navis

retraxerunt. Hoc animadverso, Hannibal, Sammai atque Bichri, cum

aliquot comitibus, in eorum constratum desiluerunt; Ionas, suo

incauto ac temerario properandi modo magno sonitu prolapsus est, sed

cito pedibus potitus, prorsum ruit, miserumque quemdam Tyrrhenium se

abdere conatum calce prehendit, antequam is profugium attigisset, eum

circum se in gyrum agere cœpit instar fundæ, et, postremo, ingenti vi

eum lateri navis impegit, cerebrumque excussit. Breviter actum est

negotium cum iis, quibus usque in constrato manere contigit; paullo

enim post nostri, qui per meatum cavi subterna penetraverant,

reverterunt, vicenos secum homines ducentes, quorum undenis haud

pauciores, ut stupentes videramus, populares nostri, Phœnices, erant.

Eorum vestitus, non minus quam lineamenta vultus, hoc protinus palam

fecerunt.

Rebus hic exactis, licebat nunc animum mihi a littore ad mare

convertere, ac videre Dagonem iam alteram navium depressisse, alias

autem duas, cum Cabiris iunctim, versus littora pellere. Mihi quoque

visum est cum nostris sociari, hostesque insectari. Una fugitivarum,

post breve effugiendi tentamen, imbre lapidum e nostris machinis

sparsorum obruta, quum sentiret salutem in fuga se frustra quærere,

consilium sese dedendi indiciis significare cœpit. At capturam huius

navis morte duorum militum nostrorum præstinavimus; atque dum animi

omnium nostrorum in capienda atque mancipanda hac erant intenti,

altera, usa opportunitate oblatá, effugit.

Minimá quam poteramus morá interiectá, ad littus, ad prædam, illic a

nobis relictam, redire properavimus. Opportune pervenimus. Samnites

enim eventum pugnæ ex tuto speculabantur; quá peractá, e superioribus

locis festinanter descendebant, et ad compilandas naves derelictas

properabant Sed tempestive eo appulsi, misi manipulum militum qui eos

cohiberet, et usque eo compesceret dum micas, ex epulis nostris

relictas, ipsis capere liceret.

Primum nunc nostrum negotium erat eam, quæ scopulis hæserat, navim

exonerare. Cavum eius interea aquá ad altitudinem pæne duorum

cubitorum complebatur, et quovis fere temporis momento mergi poterat.

Nulli ibi captivi reperiebantur. Interea enim temporis, dum nos cum

altera navi colluctabamur, plerique Tyrrhenorum scaphá effugerunt,

cæteri autem undis confisi, salutem in continentem enatando

quæsiverunt, sic tamen, ut terrá potitos, Samnites comprehenderent.

Cabiri tamen atque Dagon ternos et tricenos ceperunt, quibus et illi

novem annumerandi sunt, quos ipse ceperam, ita ut universim duo et

quadraginta essent. Hi, primum omnibus quæ quisque cuiuscunque

valoris possederat exuti, nautis trium navium nostrarum

attribuebantur, quibus ius esset eos nostris colonis in littoribus

Libycis vendere, ubi, sine omni dubio, sive ut militum, sive ut

opificum munere summo usui erant futuri.

Undecim Phœnices his eventibus circa se magno gaudio lætitiaque

afficiebantur; eorum enim captura reapse liberatio fuit. Namque ut

ipsi narrabant, Sidonici gauli nautæ ipsi fuerunt, qui in oris

Sardiniæ naufragium fecerunt, sed mortem lintre sua effugerunt. In eo

discrimine conabantur unam coloniarum nostrarum eius insulæ adire,

sed nimiá tempestate sæviente abrepti, post diuturnam miseramque

iactationem in continentem delati sunt. Inde iter versus

Septemtrionem aggressi, quoddam emporium Phœnicium in ora maritima

conditum adire conabantur; sed in eo itinere in manus Rasennarum

inciderunt, qui eos in naves suas piraticas, ut in iis servitio

essent, deduxerunt. Omnes hi erant perquam pannosi et laceri, atque

fame et inediá prope confecti; non mirum si lætitia eorum omnes fines

excedere videbatur, quum ego non modo cibo potuque eos recreavi,

vestituque ornavi, verum etiam æquá conditione cum cæteris, in

numerum nautarum meorum eos cooptavi. Fuit in numero eorum

peritissimus quidam gubernator, et quidam archinauta; quo factum est

ut iactura nostra fere ex integro sarciretur, præsertim quum etiam

ii, qui vulneribus a muneribus detinerentur, pedetentim valetudini

restaurari inciperent.

Reliquam diei partem sedulo labori impendebamus: mortuorum cadavera

despoliata undis dedimus, prædam collegimus, et in nostras naves

comportavimus, elenchos earum rerum confecimus; quibus rebus ita

explevimus diem, ut sol iam pridem occubuisset antequam parati ad

vela pandenda essemus, atque usum venti secundi capere, quem,

postremo, idoneum nacti, iter versus freta Siciliæ aggressi sumus.

Naves captas, perinde atque omnem prædam, sive nimis onustam, sive

minoris valoris quam quæ arduo avehendi labore digna videretur,

Samnitibus reliquimus, qui prædam a nobis relictam conspicati, ut

sibi omnino insperatam, ad eam magnis clamoribus convolarunt.

Cœnam post hæc læti et hilares paravimus. Eam sumentibus nobis, quam

prospera negotia egerimus, quam feliciter pugnaverimus, populares

nostros liberaverimus, quam pretiosam prædam ceperimus, in labiis

cunctorum erat, et quisque alteri de his rebus gratulabamur. Hannibal

præsertim molimen aggeris subaquanei laudibus in cœlum efferebat.

“Technæ illæ vetustate tritæ sunt,” iocatur Himilco. “Eandem nos

quondam tendiculam Cariis, in insula Rhodo tetenderamus, atque

undenas eorum navium cepimus, prædæ vero nullus fuit finis. Veterani

nautæ Tartessenses rerum earum peritissimi sunt.”

Sammai manibus exhibebat par armillarum plexarum, atque torquium

eiusdem normæ, figurá lunæ dimidiatæ planæ ornatorum.

“Suntne hæc, Navarche, obsecro, solida ex auro?”

“Ita, profecto,” respondi, “et e purissimo quidem. Aurum autem ex

Eridano et e Rhodano obtinetur; tu autem mereris, ut ob eam prædam

tibi gratulemur.”

“Ego quidem,” ait Hanno, “ne unum quidem hostem interemi, neque cepi,

et sic æquum erit ut meá portione prædæ contentus sim; fateor tamen

me mirum quam concupivisse vas quoddam, quod inter merces captas

conspicatus eram. Vas illud exquisitissimá arte est pictum, unde

certe constare arbitror istos Rasennas, turpissimi ut visui sint,

tamen arte cunctis longe antecellere.”

Certiorem proin eum reddidi prorsus nihil obstare quominus suis votis

potiretur, rogavique eum, ut elenchum de universa præda conscriberet.

Eo perfecto, quum oculis perlustrarem, cito reperi, haud multum

miratus, longe plures merces aureas quam argenteas ibi enumerari. Non

enim me præteribat Tyrrheniis nullum, aut certe non multum, esse cum

Tartessiis commercii, nec cum aliis regionibus argentiferis;

compertum porro habebam facilem eos accessum ad Eridani sabulones,

item, per itinera a Ligusticis captivis facta, patere illis montes ad

Rhodanum. Satis magna etiam aderat copia mercium ænearum ex Inferiori

Vitalia, inter quas et plura signa erant, quæ, ut satis constabat,

Deorum erant simulacra.

Interim Gisconem accersi iubeo, ut eo interprete a captivis quædam

sciscitarer. E sermone eorum quodammodo obtuso intelleximus eos

patriá Populoniá esse oriundos, regisque Tarchnæ subditos, qui in

vicenis oppidis Tyrrheniorum regnabat. Populoniam suum unicum portum

esse dixerunt, et illinc semper se proficisci consuevisse; naves suas

a Ligusticis nautis atque remigibus administrari et impelli, milites

tamen prope omnes Rasennas esse solitos. Duos principes suos

memorarunt, alterum nomine Vivennam, alterum Spurinnam, in prœliis

fuisse cæsos. Himilco putabat hæc nomina cum Vitalicis nominibus

Vibii, atque Spurii, eadem esse.

Quum Deorum simulacra ænea captivis exhibebantur inter prædas

spoliaque reperta, hi ea protinus agnoverunt, nominaque indicarunt.

Hæc autem huiuscemodi erant: Turms, idem qui Hermes Græcis; Turan, ut

ego coniicio, nostra Astartes; Sethlans, idem qui Chusor Phta;

Fufluns, qui est Dionysus Græcorum; item alia nomina, ut Menvra, quod

ne fando quidem unquam audivi, quod tamen Himilco docet Vitalorum

Minervam esse. Tyrrheni ulterius prosequentes narraverunt sibi cum

Latinis fœdus, item cum Oscis (vel Opscis, Occis, quod nomen nostrá

linguá operarios sonat), perinde atque cum semibarbaris Samnitibus,

fuisse, qui quidem ex eadem stirpe oriundi, eádemque linguá usi quá

Osci, in eorum agros ad Vulturnum, sive “aquam volventem,” prædandi

causá sæpe irruisse, perinde atque agros Latinorum, ad Noveam, sive

“Novam Urbem,” sæpe devastavisse. Sociis fœderis eorum Rasennas, ut

socios tuerentur, Samnitibus bellum indixisse, et eo modo profectos

nobis occurrisse, et a nobis devictos, in nostram potestatem

concessisse. Hæc fere erant quæ captivi mihi impertire poterant;

quibus auditis, eos in curam nostrorum, ad loca sua propria dimisi,

et iam será nocte omnes nos quieti tradidimus.

Postridie eius diei, vix cœlum rubescere cœperat, quum ego surrexi,

et quum prodiens aliquantum ad lævum dispicerem, lumen, flammas, et

in altum exsurgentem atrum fumum cum cadente favilla Montis Ætnæ

conspiciebam. Mulierculæ duæ, item omnes viri, qui antehac

spectaculum hoc genus nunquam viderant, mirabundi, alii vero terrore

perculsi, tantum miraculum contuebantur. Hannibal cæteris haud minus

stupuit, dixitque se, nisi contrarium sciret, faucem ipsius Orci

patefactum crediturum; sed insuper addidit dolendum esse, quod tanta,

tamque immensa naturæ vis ignea nulli servitio humano subigi possit;

quæ tamen ad expugnanda oppida quanto adiumento esse posset.

Interroganti mihi utrum montem ignivomum in Cilicia nunquam vidisset,

respondit se eum sæpenumero quidem præterivisse, nunquam tamen illi

fortunam ita favisse ut erumpentem eum præterire illi contigisset.

Spatio satis propinquo Ætnam prætervehebamur, ad audiendum eius

ructationes atque tonitrua immania, quibus mulierculæ perterritæ, in

casterias se receperunt. Hanno sciscitabatur, quantum a monte

abessemus.

“Sexaginta stadia minimum,” respondi, “mirari tu videris quod tam

clare videatur; interdiu tamen luce plená, mons, quamvis celsus,

minus erit conspicuus. Ratio autem, quare tam prope navigandum

censuerim, erat, ut tanto luculentius Fretum Siculum transfretare

possemus.”

Ionas, qui primum magno terrore erat correptus, quum videret nos

iusto propius ad ignivomum accessuros non esse gaudium suum haud

celavit. “Valent quidem hæc omnia,” inquit, “e longinquo; culina hæc

est Nergal, senis galli, cuius caput supra est in cœlo, pedes autem

infra, in terris. Sic, profecto, hæc culina est sua; ubi sua

behémoth, atque leviáthan assat. Veniet tamen tempus quando El Adonai

exterminabit eum, posterique Israel epulabuntur[1] eo, eiusque

artubus opimis, omnibusque delitiis eius.”

“Fave linguæ, fatue!” reprehendit eum Sammai, “apage stultiloquia

Danaitarum, fabulasque ebriorum Ephraimitarum!”

“A, nihil quidquam affaniarum et gerrarum isthæc!” gesticulandus

obtestatur Ionas. “Annon sunt tibi ante oculos testimonia, hæc

accuratissime vera esse? Quid incolæ Eltece respondebunt quum illis

narravero me culinam Nergal vidisse?”

“Tace, inquam, opprime os!” Sic fatus, Sammai palmo suo os gigantis,

impactá magná alapá, obruit.

“Hem,” grunnit ille, “linguam meam frænarene oportebit? Quid ita?

Siccine debeo?”

Dum hæc et talia agitantur, satis celerem versus Septemtrionem cursum

tenebamus. Himilco interea suique nautæ Aminoclem, cæterosque

Phocæos, variis terriculamentis in summum terrorem agitabant.

“Mons ille,” inquit hic, “cui oculos defixos habebas, est Cyclopum;

nunc iuvabit te oculos dextrorsum sinistrorsumque circumferre, cernes

enim Scyllam atque Charybdim. Scitis enim vos qui illi sint Monstra

illa sunt voracissima, quæ solidas adeo naves, cum nautis unà,

sorbere consueverint. Auscultate modo paulisper et iam audietis illa

boare; ingenti videntur fame urgeri.”

“Memini me vidisse,” inquit nautarum unus, “ternos gaulos duasque

actuarias uno haustu tam commode deglutivisse quam ego poculum vini

haurire soleo.”

“Quin, quis mortalium crediderit,” excipit gubernator, “me teste

accidisse ut Scylla sublatis in altum capitibus solidam classem sic

discussisset ut præfectus classis illac, in craterem montis ignivomi

elisus fuisset.”

Nec Himilco quidem utique sinere poterat ut nautæ eum nugis

scommatibusque in vexandis suis captivis imperitis superent, ideoque

et ipse sic prosequitur:

“At vero ego propius Scyllæ cunctis vestrum fui. Nocte enim quadam

nubilá in prora eram, nec Cabiros ullo pacto discernere poteram, quum

subito pone me leni motu fauces eius hiare sentiebam, sed ingenti

saltu me subduxi, nec, pro bona fortuna, nisi capedulum mihi eripuit,

atque, ut postmodum reperi, totam lagenam optimi mei Berytici,

tresque solidos caseos mihi devoravit.”

Ionas hæc omnia intentissimus auscultavit; tum quærit:

“Et quid tu, gubernator, obsecro, tum egisti? Scio, equidem, quid ego

meá vice egissem; scilicet per orificium illi ingentem plagam

inflixissem.”

“O, nihil quidquam ulla verba vel plagæ profuissent; ipsa enim me

prorsus non intellexisset, quandoquidem Scylla unicam nonnisi linguam

callet, Læstrygonum autem ea lingua est.”

Cæterum hæc omnia tam serio-iocose prolata sunt, ut risum vix vel

ipse continere posset, sed Aminocles pavore trepidans se illis

subduxit, cæteri autem Phocæi sese in cavo navis præ metu abdiderunt.

1. Quum Messias advenerit, Iudæi omnes gentes terræ ferro ignique

\ delebunt, ipsi autem epulas triumphales celebrabunt; n. 58.

Caput X.

Gisco Inauritus Auriculas Recuperat.

Tametsi aquæ in Freto Siculo a Septemtrione ad rectum promontorii

ingenti volumine magnoque impetu ferantur, unde fabulæ mirificæ a

nautis confictæ ad terrendos imperitos hodiedum circumferuntur, nos

fretum omnino sine difficultate superavimus, atque alvei tam eramus

gnari, naves vero clavo remisque ita scite paruerunt, ut ne

celeritatem quidem minuere deberemus. Littora utrimque editiora

sylvis dumetisque virebant, super quæ rupes præruptæ, mœnium instar,

cineraceo colore eminebant, veluti arces in fastigiis constitutæ.

Loca anchoris iaciendis idonea ubique abundabant, præsertim in sinu

ipso, iuxta insulam, in freto. Attamen satius duxi hic non

consistere, sed celerrimo quam poteramus cursu progredi, ut ante

occasum ad caput flexionis viæ, e regione promontorii ad Lilybæum,

quem locum nostrates frequentare consueverunt, ut ibidem sulphur,

lapidesque vulcanicos compararent. Nonnulli Siculi mappalia habent in

declivitate promontorii. Hi cæteris suis popularibus in Meridiana

Occiduaque insulæ parte, paullo humaniores sunt, quod frequentior cum

peregrinis conversatio animos eorum magis emolliverat; sed perpetuus

Latinorum ad eos influxus, ut mihi quidem videtur, intra breve tempus

hos numeris obruet, eosque omnino extinguet.

Superato Promontorio secundum littora insulæ Occasum versus

navigabam, iugis Æolicis ad dextrum relictis, sub vesperum ad loca

anchoris idonea perveni, ibi constiti, repertisque intra circiter

binos sagittarum a littore iactus aptis suffugiis, denique anchoras

ieci. Sed quoniam de natura loci nihil plane habebam explorati, nec

merces eá nocte exonerare, neque cum incolis ullum commercium inire

posse rebar, et ad posterum mane rem deferre statui. Tamen aliqui

incolarum cum faculis ad marginem usque aquæ accesserunt, atque

variis indiciis animum erga nos amicum significarunt, quibus ego

respondendum curavi, si, quantum possent sulphuris, corallorum,

conchyliorumque allaturi essent, me cum iis libenter acturum. Quum hi

diutius morati denique sentirent me in consilio perseverare, nec cum

iis tunc negotiari velle, ægre discesserunt.

Paullo post horum discessum Himilco ostendit mihi latibula thynnorum

prope ad manum, petivitque facultatem aliquot capiendi. Quandoquidem

nostris iam pridem nulla erat facultas recens captis piscibus

vescendi, quominus capiant, non abnui; proinde suasi ut delectis

piscatoribus peritissimis, horum in societate id institueret.

Pluribus igitur hamis ac tridentibus, item filis et chordis,

tridentibus illigandis, ut his adminiculis pisces perfixi evelli

possent, in scapham submissis, negotium Bichri duobusque sagittariis

commisi, qui cum iis unà descenderunt. Ionas quoque, quippe qui, ubi

de cibo potuque agebatur, se nunquam non alacrem præstare solitus

erat, facultate eá lege obtentá, ut tubá, faculisque pisciculos

allectaret, se his societate iunxit. Repertum est Aminoclen huius

artis piscatoriæ perquam gnarum esse. Quamprimum itaque intellexit

nihil a monstris, de quibus tantum in fabellis narrari audiverat,

sibi verendum esse, ad sequendos cæteros facile animum adduxit.

“Quí factum est, obsecro,” quærit ipse ex Himilcone, “ut et Scyllam

et Charybdim, tam facile ac penitus evaderemus? Ego, profecto, semel

iterumque prospectavi, sed, reverá, quod timendum esset, reperi

nihil.”

“Ne ego quidem,” affectatá gravitate respondet Himilco, “monstrum

enim illud vetusculum singulo quoque die visui non se offert; fieri

etiam potest ut timore quodam teneatur, forte rubrá Hannibalis

cristá, aut vero tubá Ionæ ipsum perterritum est. Utcunque, ratio,

quare hæc monstra tam parum sibi constent, sufficiens reddi nequit.”

“Ac recte quidem monstrum illud sibi cavit quum mihi obviam fieri

ratum non habuerit,” clamitat Ionas, “nam visá culiná Nergal, nihil

quidquam est quod attentare non audeam.”

Aminocles usque anceps ac dubius de his rebus, animi pendebat; quod

vero ad montem attinet ignivomum, sciscitabatur utrum satis in tuto

essemus.

“Quidni? in tuto?” ait Himilco, “enimvero flammæ ab eo loco, quo eas

videras, sexcenta stadia absunt, nec reapse aliud quam imaginem aeris

a nubibus reflexam vidisti.”

“Cuncta hæc,” arguit Ionas, “culinæ sunt Nergalis; et bellæ quidem;

satis in iis caloris et numero ciborum abundat! Licet illi affatim

coquere et assare. Ipse vero certe capitalis est cocus.”

Nautæ istiusmodi facetiis ac nugis mirifice delectabantur; atque quum

Himilco vultu gravi pergeret verba Ionæ interpretari, Aminocle usque

pavente, iterum iterumque in cachinnos solvebantur.

Piscatio e sententia successit. Capturæ aliquot abundantissimæ erant.

Denique ante diluculum scapha rediit, atque nautæ bene meritæ quieti

sese tradiderunt.

Postridie multo mane, incolæ, quos priori vesperá ad nos venire

videramus, multo maiori numero ad nos reverterunt; atque unus eorum

minime dubitabat se fluctibus committere, et ad nos pernatare, quem

nos in Astarti amice excepimus. Is vir erat, qui prototypi loco veri

Siculi existimari poterat: staturá procerus, humiliori fronte,

tenuiori naso labiisque, imberbi mento, colore denique vultús pæne

cupreo. Latine nos affatus est, certioresque nos reddere cœpit partem

insulæ ad Orientem a Latinis teneri, eosque Siculis infensissimos

esse. Ad hæc ego respondi me Phœnicem esse, atque Italos Latinos,

Italos Samnites, Umbros, ac Sabellios me eodem loco habere; me ad eos

mercatum venisse, ab iis merces, uti coralla, sulphur, saxaque

vulcanica, bono pretio postulare; quæ si ipsi suppeditare possent, me

præstinare paratum esse. Ad hæc is respondit:

“Subditi nos sumus regis Morges, qui nos, præterquam in mediterraneo,

negotia agere non sinit. Veni mecum intra eos quos vides montes, ibi

mercibus, quas memoras, abundamus; illic licebit, si ita videbitur,

merces cambire.”

Zelus eius quo nos ad excedendum, mercesque nostras in aridum efferri

hortabatur, suspicionem meam suscitavit; nullo tamen diffidentiæ

indicio prodito, pro specie, proposito eius annui, et ad evehendos

mercium manipulos, præsidiumque sexaginta armatorum subsequendum

paravi; præterea cavendum etiam iudicavi ut omnes mei sagittarii

Cabiris impositi, cum omnibus suis machinis apparatuque bellico,

proxime quam aquæ sinerent ad littus deveherentur.

“Quid attinet tantam armatorum turbam mittere?” quærit Siculus,

postquam excesseramus; “Sufficimus nos ad merces vestras baiulandas;

aliis non est opus.”

Quum illi explicuissem mihi in animo non esse in mediterraneum

procedere, sed eos, si merces suas cum nostris emutare vellent, ad

nos in littus accedere oportere, animo multum commotus erat, et ad

consultandum cum suis sodalibus discessit. Interea, dum ipse aberat,

usus opportunitate oblatá, cunctas nostras hydrias limpidá e rivulo

aquá, quæ se hic in sinum effundit, compleri iussi.

Emissarium redeuntem duo comites sequebantur.

“Nolite dubitare montem conscendere;” sic nos legati inclamant, “nos

enim non modo merces vestras, sed, si videbitur, ipsos adeo vos

supportabimus. Venite igitur!”

Multis deinde verbis me sollicitare cœperunt, ut, positá dubitatione,

iter ingrederer, negotia legati perquam fructuosa polliciti.

His ego paucis verbis ostendi rationes, quare a littore abscedere non

possem; esse etiam in animo hoc ipso vespere solvere, nec proinde

otium suppetere, ut eos voti compotes facerem. Interea nautas merces

nostras evolvere, visuique exponere iussi, præsertim minutiores,

veluti ocellos vitreos, crepundia, ollas, lebetes refulgentes,

lagenas, telas tinctas, aliaque eius generis. Hæc suam aviditatem

adeo titillarunt, ut se iam nullo modo continere possent, et quum

intelligerent me a proposito recedere prorsus nolle, ad suas merces

afferendas festinanter abiverunt.

Moribus rudes et incompti, super singulis mercibus harilari

tentaverunt; siquando autem quidquam quod admodum placeret

conspexerant, e manibus nostrorum eripere conabantur, minora autem

furtim subducere; nos tamen oculis alacribus vigilabamus, atque

singulas merces quas ab illis mercatus eram, protinus in Dagonem

referri, aut in nostra navi abscondi curavi. Turba Siculorum interim

augeri cœpit, atque eodem progressa sua aviditas, habendi cupido,

atque temeritas, et hoc adeo quidem, ut consultum putarem Sammai,

Bichri, et Himilconem meæ securitatis causá accersendos curare.

Subito Gisco, qui in littore sedens tacitus observabat quæ apud nos

gererentur, in pedes exsiluit, atque humerum Himilconis attrectans,

eius animum ad certum subitaneum tumultum pone turbam Siculorum

attentum reddit. Eius indicium et ego animadvertens, eo oculos meos

converto, videoque ipso temporis puncto quemdam ducem, vel principem,

viam per turbam tentare, cui omnis frequentia cedere videbatur. Ante

eum virgæ, vel taleolæ ferebantur, cuncti rubro picti, atque

corallis, conchyliis, aliisque rebus fulgentibus ornatæ. E longissimo

horum certa quædam ornamenta oscillabant pendentia, quæ quid essent,

discerni haud poterat; mihi tamen vix quidquam aliud, nisi folia

arida esse videbantur. At Gisco me peritior erat.

Digito in proceram virgam collimato, voceque faucibus hæsitanti, sic

me inclamat:

“En meas auriculas, Navarche!”

“Quid? tuæne auriculæ? Quid tibi in mentem venit?”

“Illic, cerne sis, illic super illam arundinem! videsne illas res

colligatas? Novi ego commodum quid illæ sint!”

Etiam ulterius secum mutiebat: “Certe quisque suas auriculas

noverit.”

In cassum aciem intendebam, dignoscere, utræ cartillagines, quas

Gisco suum par auricularum esse contendebat, suæ essent nec ne; nihil

prorsus indicii, quo unum par ab altero discernere possem, vidi.

“Nihil refert,” inquit Gisco, “cognosco eas; quin et aliud quid

cognosco, scilicet ducem illum; is enim ipse balatro est qui eas mihi

resecuerit.”

Interea raptor auricularum gubernatoris mei ad me accessit, atque

mecum coram negotiari cœpit. Satis magnam copiam sulphuris mihi

vendidit, omneque negotium mecum amico et perhumano more agebat.

Verumtamen, quum merces præstinatas, more meo, navibus committerem,

ipse postulare cœpit ut præter et supra pretia quæ solveram,

cataphractam, qualem Hannibal gereret, sibi ultro competere. Quum

vero ego omnino negassem quidquam ei ultra quod erat conventum

competere, manu violentá cataphractam Hannibalis apprehendit, eamque

vellicare cœpit. Hannibal tamen, viribus ei superior, sese eripit,

tantoque ictu eum ferit, ut ille tremens titubet, et in terram cadat.

Hæc ictu oculi geruntur. Nec mora. Sine dubio, ex condicto, signo

dato, imbre lapidum ac telorum in nos universi impetum faciunt. At me

haud imparatum repererunt. Nam ego, ut supra demonstravi, præsidia

mea in antecessum disposita habui, prohinc Cabiri, signo dato,

catapultis ac tormentis suis iaculorum et lapidum grandinem illis,

ubi confertissimi erant, supra capita nostra, infundere cœpit,

Hannibal autem atque Sammai, suá quisque cohorte, ex utroque latere,

destrictis gladiis, comminus eos adoriebantur.

At Gisco nos omnes antecessit. Antequam dux se in pedes erigere

potuisset, gubernator se in eum præcipitavit, et Himilco quoque

gladio stricto auxilio accurrens, caput ducis diffidit, atque duos e

lictoribus eius ad latus mortuos, aut certe mortuis similes,

prostravit.

Propugnatores mei interea priorem Siculorum aciem circa dimidium

stadium a margine aquæ satis commode repulerunt; ego autem, primum

quam naves nostræ, mercibus novis convasatis, ad proficiscendum

paratæ erant, signum receptui cani iussi. Quum Siculi sibi non

amplius instari sentirent, conversis signis, nostros, se recipientes,

e longinquo tuto subsequi cœperunt, eosque lapidibus telisque

iniectis, ultro lacessere. Ego tamen meos manipulatim naves

inscendere iussi, nec plures quam circiter quindeni nostrum usque

supererant, vectura scaphæ unius, mihique gratulabar bonam fortunam,

quod tam parum incommodi tulerimus; eodem tamen ipso temporis puncto

frequentior Siculorum turba nos adoritura appropinquavit. In summo

hoc discrimine versantibus navis nostra, Cabiri, saluti erat: hæc

enim intentis suis machinamentis iterum tela lapidesque in hostes

spargere cœpit; quod nisi fecisset, ab iis certe obruti et capti

fuissemus. Nunc autem, eá hostes cohibente, omnes incolumes

inscendimus; ii autem, quamvis sævis clamoribus usque eo quoad

poterant aquam ingressi, nos prosecuti erant, nos salvi evasimus;

Cabiri autem leni motu a sua mole recedens, absque ulla iniuria

subsecuta est.

In his certaminibus unus Phocæorum nostrorum cæsus est, alter

graviter vulneratus, octonique nostrorum plus minusque læsi, aut

percussi inde evaserunt; verumtamen obtinuimus coralla, conchylia,

atque sulphur, valore mille quingenûm siclorum; ita ut, si adversa

cum secundis conferamus, non admodum gravi incommodo nos evasisse

merito existimavissemus. Iure quoque mihi ob tempestivam cautelam

gratulari poteram, quod in nullas infidorum hostium insidias

incideramus.

Gisco quoque haud parum se elatum sentiebat, perinde ac satis ultum.

Ipse mox in stegam venit Astartes, ut sua trophæa ostenderet. Duas

perticas secum ferebat a duobus hostibus captas, utrique quarum par

cruentarum auricularum, quas de capitibus hostium præciderat,

appensas ostentabat. Quod ad suas proprias auriculas attinet,

persuaderi non poterat quin par, quod suum esset, et in cætera

colluvione reperisset, revera suum esse arbitretur; atque illud par

imposterum in marsupio suo conditum, perpetuo conservavit.

Eádem nocte frequentiam insularum Ægatum, e regione Lilybæi

penetravimus, ubi Phœnices navalia condiderant. Post salutatam unam

navim speculatoriam cursum ad Occiduum cum Meridie fleximus eá spe ut

tranquillo mari, lenique Euro, tempore pomeridiano proximo assecuturi

essemus præclarum illum sinum, qui ex una parte viam versus Uticam

ducentem amplectitur, quæ urbs metropolis armamentariumque nostrarum

coloniarium Libycarum, ex altera autem parte portum comprehendit

Bosræ, eius rivalis, novo conditæ.

Omnes nostri perquam cupidi maioris cuiusdam portús capessendi, ubi

per tempus quiete potirentur, luce primá consurrexerunt. Hannibal præ

cæteris sollicitabatur, quippe qui iam dudum spe ac desiderio

videndarum Uticæ, atque Carthaginis tenebatur, quæsivitque ex me

utrum esset verum Carthagini olim nomen Bosræ fuisse, nec nomen

Carthaginis plus vicenis annis illi inditum fuisse.

Ostendi itaque illi in responsum se in sua de Carthagine opinione

minime falli; nomen eius antea revera Bosra, quod arcem sonat,

fuisse, sed Uticam iam ante centum annos exstitisse. Certiorem etiam

eum feci se Uticam præclarissimam urbem iudicaturum ; eius Cothón,

sive portum militarem, sexaginta complecti naupegiaria, singulorum

fornices ingentes, apparatu bellico plenos, iis contigua esse,

totumque locum, ex parte continentis ita munitum, ut non modo

aggeribus, vallis ac fossis, verum etiam triplici ordine mœnium

septum et clausum, ut nullo pacto expugnari posset.

Antea iam quam Uticam pervenissemus sollicitam curam captivorum

meorum habebam, ut duplicatis portionibus bene pascerentur, ut et

somno recreati sedulo lavati, mundeque induti ad egressum pararentur.

Rasennæ plerumque superstitionibus sunt dediti; nec mei captivi erant

secus. Hæc mea singularis cura magnam sollicitudinem captivis meis

incussit; nam duplicatas portiones, cæterasque mutationes in melius,

se mox Diis immortalibus in victimas mactatum iri præsagire rati,

summo terrore afficiebantur. In opaco cavi quibuslibet fere momentis

alas Turms, animas mortuorum in Orcum abripientis, summo pavore sibi

audire videbantur, nec deerant quibus persuasum esset, cæterisque

persuadere conarentur, se gemitus eiulationesque auribus percipere

eorum, qui in ima navi flagris cæderentur. Quum fama angorum

istiusmodi ad me pervenit, ad angorem hunc discutiendum consilia mea

illis aperienda censui. Quamobrem omnes eos ad me vocari iussi,

planisque verbis ostendi illis has mutationes cibi vestitusque ideo

factas esse ut et animis levati, et corporibus commodius pasti,

mundatique, eximiori formá venire, cariorique pretio vendi possent,

præsertim in tam præclara urbe, ubi servitia, secundum cuiusque

facultates, commodiora obtenturi essent, ubi etiam meliori victu

cultuque pro cuiusque industria aliisque meritis donarentur, quin et

portiones spoliorum prædæque sibi vindicare, ac præmia pro meritis

lucrificari possent. Ita vanis angoribus sublevati animisque erecti,

acriori cibi appetentiá se recrearunt. Unius tantum rei usque eos

pœnitebat, nimirum, a chara sua Hestia, Deá penatium, divelli;

attamen fata humana recolentes, item, quum perpenderant Deos Deasque

in cunctis terrarum partibus æque interesse, spe se solabantur

futurum, ut Hestiam etiam in nova sua patria reperiant.

Phocæi cadaver popularis sui a Siculis interfecti secum in navim

contulerunt. Pollicitus illis sum, si id ullo modo facere possim, me

locum ad sepulcrum idoneum comparaturum, ubi mortuum socium secundum

ritum moremque patrium sepelire possint. Quum se hac mea

sollicitudine intelligerent me illis etiam hac in re, quantum par

esset, sibi gratificari velle, edixerunt se omnia pericula navalia

grato animo subire esse paratos, quum tantam meam in se voluntatem

experiantur, ut et suo ritui patrio sepulturæ assentiar, et etiam ad

id operam conferam. Unum præterea ad conciliandos eorum animos hac in

sua conditione accessit, nempe quod Himilco, cui post nugas

fabulasque ab eo auditas, parum facile fidem præstabant, explicabat

illos Siculos, quibuscum paullo ante pugnaverant, revera Læstrygones,

quos tantopere metuissent, nec alios fuisse.

Caput XI.

Capita Nostra in Discrimen Adducuntur.

Quum ad constratum revertebar, Promontorium Uticense (sive, ut linguá

eius terræ, in littoribus Libycis, e regione Siciliæ, quandoque et

Promontorium Hermæum appellari solet), plane in conspectu mihi erat.

Haud ita multo post, quandoquidem in tam claram urbem ingressuri

eramus, de cultu ornatuque corporum nostrorum cogitandum mihi

videbatur, et huic rei diligentiori curá operam dare cœpimus.

Chitonetam igitur quam habebam optimam, mitramque acupictam, sedulo

indui. Perinde Hannibal plumiferam galeam ac sub fulgida cataphracta

nitidissimam tunicam induit.

Pedetentim non modo Promontorium, sed ipsam plane urbem Uticam sub

oculis vidimus; paullo autem ad Meridiem, in extremo sinu,

candicantem, sed confusam molem, sine dubitatione Carthaginem ipsam.

A lævo hanc linquentes, cursum rectá in Occiduum direximus, versus

sinum, atque linguam prætervecti, aliquot milliaria secundum littora

depressa navigabamus, quæ ad urbem ipsam usque percurrebant, ita

profecto, ut urbs ex ipso glauco æquore emergere, ac pedetentim

altius usque eo assurgere videretur, ubi “bosra” veluti coronam ei

imponere parebat celsitudine spectabilem. Tholi tectaque rubra et

fusca templorum et aliorum ædificiorum, perinde ac mœnia, cum

lineamentis arcis acrioribus e cœli cærulo eminere videbantur, pone

autem undique et citra, viror vegetissimus propansus collium ac

vallium urbem complecti parebat, parietibus domorum calce dealbatis

tanto candidius nitentibus.

Nonnullis grandioribus ædificiis in insula, per canalem a continente

seiunctá, qui portum efficit mercatorium, leni cursu præteritis

portum militarem ingressi sumus, cuius in medio, celsis turribus,

robustisque muris, supra turbam navium longe prominentibus, ipsa

Navalium Præfectura consistit. Circumspectans in crepidinibus, ad

lævam partem marginis reperi locum pro navibus meis, ubi denique

constitimus, navibusque ibi destinatis, cum Hannone in scapham

insilui, traiectoque portu, in moleculam pavitam et spatiosam

ascendi, quæ Præfecturam Navalem cum continente, cumque cæteris

crepidinibus iungit, et quæ ob id magná vectorum aliorumque

multitudine est frequens, qui negotiis in Præfectura eo ducuntur.

Illinc a mole portam sub vasto fornice, utrimque turri munito,

transiluimus in cortem exteriorem. Hic custodes, qui essemus, quidve

vellemus, interrogaverunt; tum miserunt nos per aliam, editiorem,

portam in atrium, tapetibus rubris ac flavis pendentibus ornatum,

inde in opacum vestibulum, unde per fauces angustiores, quarum in

fine per semiapertum ostium introitus erat in cortem interiorem.

Transeuntes cortem hanc, in alterum vestibulum, priori simile

venimus, inde autem cubiculum quadratum, humilius, sub lacunari

solido ac fornicato, unde per ianuam lateralem in obscurum, satisque

inhospitale cubiculum, cum tholo rotundo supra, accessimus. Nec

satis; ulterius nobis eundum erat: postquam ascenderamus ternos

graduum cursus perquam angustos, secundam attigimus contignationem

alterius turris, et in spatioso conclavi sub celso tholo constitimus,

nec tamen ad finem peregrinationis nostræ pervenimus. Illinc itaque

denuo iter ingressi, per aliquot gradus in fauces satis longas

ducebamur, unde per alium ductum scalarum tandem in amplum conclave

rotundum, luce per fenestellas in muris hiantes probe collustratum,

ingressi sumus, et sub celso laqueari e lapidibus sectis fornicato et

ornato, constitimus.

Quantum e peregrinatione nostra observare poteram, in læva e quatuor

turribus eramus, quæ in fronte Septemtrionali palatii sitæ erant, una

in singulis ædificii extremitatibus, item, ex utroque latere portæ

una; ex hac in privatum Præfecti Navalis canalem amplissimus

prospectus patebat, ultra quem et meas naves in Cothón iacentes

clarissime cernere poteram.

Conclave alternatis tapetibus rubris atque flavis erat clavatum,

tabulatum autem mattis stratum. Custodes, qui nos inde a prima corte

duxerant, ad fores constiterunt, facultateque nobis introeundi

concessá, ego cum Hannone adversum fenestram progressus, animadverti

ibi senem Adonibal, Suffetem Navalem, in sella lignea picta sedentem.

Nemo fortasse est quin exploratum habeat urbes nostras Libycas

legibus et magistratibus ad eam fere normam subesse, quæ multis

partibus consimilis est institutis posteritatis Israel, ante regnum

Saul; hoc est, magistratibus, qui Súffetes vocantur, parent; hi autem

vix quidquam ab illorum Iudicibus differunt. Consilium a populo per

suffragia eligitur, quisque autem electorum virorum in suffeturam

iure pollet; hi, vicissim, e suo numero duos eligunt (quos tamen

officio privandi ius populus sibi servat), quorum alteri summa

imperii rerum navalium committitur, vocaturque Suffes Navalis; alteri

autem, qui vulgo Suffes Sacer vocari solet, summa omnium Reipublicæ

rerum potestas concreditur. Illud tamen haud tam universim

pervulgatum est, Libycos suffetes superioribus denis annis nominatos

tantum, nec tamen regibus, sive Tyri, sive Sidonis ad approbandum et

confirmandum subiectos fuisse. Sic delecti proprio iure eliguntur, ut

alia nulla conditio statuatur, nisi quod nefas sit Uticæ ad id munus

ullum Tyrium eligi, utpote quæ revera colonia Sidonica est, nec ullum

Sidonium fas sit Carthagini eligi, quandoquidem soli Tyrii eam urbem

novam, circum antiquam Bosram, condiderunt.

Tempore nostræ visitationis Adonibal, filius Adoniram, munus Suffetis

Navalis octo annos tenebat, nec quisquam vulgo dubitabat, quin ipse

potestatem sui magisterii firmá constantique manu exerceret. Post

multorum annorum pericula ac terrá marique vicissitudines, Uticæ

consedit, ubi sua negotia tam commercialia, quam bellica, prosperrimo

eventu factitavit. Ipse duxerat exercitum urbis adversum Libycos,

pluresque incursiones in agros Tartessiorum fecerat, atque insignem

operam ad condendam Marsiliam contulerat, quæ ad ostia Rhodani, in

terris Celtarum usque florentissima est urbs Salicorum. Ex grato ob

sua servita animo, et in testimonium suæ in eum fiduciæ, quam in eius

iudicio experientiaque posuerant, sui cives Uticenses eum Suffetem

Navalem creaverunt. Nec perperam. Nam eo Rempublicam moderante, res

Civitatis, coloniarumque, mirum in modum efflorescere cœperunt, unde

sui cives brevi perspexerunt curam regendæ Reipublicæ felicius alteri

nulli concredi potuisse.

In variis meis peregrinationibus Adonibalem mihi sæpius convenisse

contigit, satisque mihi constabat eum audacissimum quondam prædonem

fuisse; probe novi eum fortem nautam, scitumque esse mercatorem.

Quamobrem sellam, in qua valens ac sospes senex ille residebat, læto

animo accessi. Quamquam mentum eius longá et caná barbá cingebatur,

superiora labia in glabrum erant tonsa, prisco more Chittitarum. In

capite nauticum capedulum, ad auriculas usque depressum gerebat;

nasus vero etiam paullo magis quam antea rubens, indicio esse

videbatur eum cum lympha Helbonica, atque Berytia, ex optimo genimine

prognata, coniunctiorem colere familiaritatem.

Salutem illi acclinis precatus, ei ob vegetam valetudinem gratulabar.

“A!” fatur ille facete, quam iam pridem assuefactus erat

consuetudinem, “hic Mago Sidonius est, acerrimus, et omnium

scitissimus, qui unquam Tartessum navim cedrinam detulerat navarchus!

Et quis iste ephebus tuus comes est?”

Hannonem illi, ut scribam et popularem meum, stiti.

“Quomodo tandem illi omnes tui socii prosperant, qui te, quum ultimo

hic versabaris, comitabantur?” prosecutus sermonem est Adonibal,

barbam demissam permulcens. “Quínam valent Himilco luscus, Giscoque,

qui iacturam auricularum tulerat? Et, denique, quid de clara Gadita

factum est?”

Non parum elatus acumine suæ memoriæ, quo meorum tam accurate

reminiscebatur, omnes probe valere, et usque apud me esse respondi;

et, nec nisi obtutum ad fenestram eum flectere oportere, ut omnes

meas naves cerneret in portu, inter eas Gaditam, cuius nomen in

Cabiros mutavissemus.

Senex non sine quodam indicio ac significatu, subridebat.

“Iam ego faxo, ut pro arbitrio tuo naves tuas maturrime inspiciam,”

inquit ille, “haud multum morabor eas officiose inspicere. Cæterum

Melcarth non plus triduo hinc discessit.”

“Quid, Melcarth?” stupens clamo ego.

Quum videret me tanto stupore attonitum, me deridere cœpit. “Tam

veterem pontivagum quam te! Multum te demiror, quod post Bodmilcarem

tam mox huc te conferre non dubitas.”

“Bodmilcar!” repeto ego, “certe res gestæ Bodmilcaris te præterire

videntur!”

“Hoc unum me non præterit,” respondet ille oculis sinistre

nictantibus, “te, tuumque scribam gladios ponere oportere, atque in

carcerem rapi, haud secus atque cæteros tuos paullo post temet eodem

sequi.”

Hæsi attonitus; at Hanno, silentii atque otii minus patiens, manu

vaginam gladii percutit, et sic fatur:

“Gladius hic donum est Melech Davidis; et quicunque eum mihi adimere

tentaverit, mucronem eius in pectore sentiet.”

Irá excandens senex, ad pedes consurgit. Ictu oculi aliquot custodes

manus in humeros incauti scribæ meo iniecerunt.

“Sinite eum!” mussat ille, “par ego sum qui me tuear.”

Nunc, subito, repressá irá, utrumque nostrum allocutus, hunc in modum

prosequitur:

“Extemplo ponite gladios, alioquin, per fidem Báal-Peor, capita

vestra intra quadrantem horæ e celsissimo huius turris pinnaculo

oscillabunt.”

Novi ego Adonibal, nec dubitabam eum nomine sui Numinis incassum haud

iuraturum, nec apud eum capita plura aut pauciora multum referre.

Itaque quum viderem eum sedatiorem sese componere, sumpto quantum

poteram animo, firmá, quam par erat, voce, alloquor:

“Suffes, mi Domine, æquum esse certe iudicabis, ut omnibus

navigatoribus parem iustitiam tribuas; nec tu is es, qui quemlibet

Sidonium navarchum inauditum carceri mancipes.”

Interea satis compositus, solitá tranquillitate vocis sic fatur:

“Itum est ad afferendos compedes; ii mox aderunt; tamen tempus

suppetere arbitror ut interea effari possis, quid velis. Ac,

profecto, etiam cupidus sum scire, quemadmodum a crimine proditionis

erga Bodmilcarem te purges, cuius sub imperio, ut mihi eius ex

litteris palam est, a rege Hiram positus fueras.”

“Unum tantum est quod quæram,” respondeo illi, “atque si tuum

responsum criminis me coarguit, licebit me obtrunces, pendas,

crucifigas, pro tuo arbitrio. Ullumne tibi est documentum sigillo,

manuque Bodmilcaris munitum?”

E pera iuxta se pendenti volumen papyri depromit, evolutumque mihi ob

oculos ponit.

“En testimonium Bodmilcaris scriptum, sigillatum, ac propriá manu

subnotatum. Hoc te certe satis coarguit, et crimen tuum comprobat.”

“Plane contrarium!” redarguo ego. “Bodmilcar in propriam foveam

incidit. Hic est pactum nostræ societatis!” His verbis documentum e

manibus Hannonis eximo, Suffetique ad inspiciendum porrigo.

“Sic, profecto!” prosequor ego; “illud documentum leges initæ a nobis

societatis complectitur, ac vel levi obtutu perspicies Bodmilcarem ad

mecum navigandum, sub meo imperio convenisse. Quin vel ipsum

sigillum, quo pactum ratum et acceptum confirmaverat, iis paucis

nummulis præstinavit quos ego, ne fame periret, ad emendum sibi

cibum, Tyri donaveram. Quem nunc, obsecro, proditorem iudicabis?”

Adonibal documentum magná curá lectitabat, nec parum sollicitari

videbatur. Pauca post momenta surrexit, et sic est fatus:

“Amice, Mago, palam est me minus recte de te iudicasse. Prorsus nihil

posset clarius demonstrari, quam infidelitas Bodmilcaris. Ignosce

mihi præceps iudicium. Decebat me scire in antecessum, nec te, neque

tuos tantæ proditionis reos unquam futuros.”

Quum itaque fraudem, a Bodmilcare perpetratam, in propatulo videret,

perquam optabat ipsam veritatem cognoscere, pollicitusque est se

iustitiam cuique redditurum. Ut vero ego historiam rerum a Bodmilcare

gestarum ordine recitarem, vix limites indignationi suæ ponere

valebat.

“Pro Deum Báal-Peor Berytium!” exclamat ille, “siquando Bodmilcari

contingat, perinde ac suis, in manus meas incidere, intra horam

cuncti crucifigentur.”

Tunc ad Hannonem conversus:

“Tu autem, scriba,” inquit, “quamquam ætate minor, proprio videris

consilio pollere.”

“Mi Domine,” respondit Hanno, “nisi Navarchus Mago iam antea mihi

clarum fecisset, quantum acumine discrimen statuendi iustitiamque

vindicandi clueres, tantum ausus nunquam fuissem. Nihil timendum

arbitrabar eum, qui adeo noverit veritatem patefacere.”

“Hem, Mago,” leni risu me affatur Adonibal, “acris ingenii iuvencum

in eo tu alis; verúm, nunc iuvabit pocillum vini uná libare. Multum

habeo de Bodmilcare dicere; et mox tot tuorum mecum discumbere posse

spero, quotquot tibi videbitur.”

Postquam illi pro beneficio atque honore hospitii gratias egeram,

Hannonem officialium laterculum concinnare iussi, quo brevi confecto,

custodum uni eundem concredidi. Interim vinum allatum erat, atque

Adonibal eburneum poculum propriá manu cuique nostrum porrexit ad

labella usque ex argento Tartessiaco politissima plenum.

Sorbitantibus vinum, ipse satis disertis verbis indicabat sibi

persuasum esse nos Uticam omnino vacuá manu non venisse.

“Non ignoro,” inquit, “potiorem oneris tui partem regi Davidi

competere; at ego suspicor satis veterem te navigatorem esse, quem

occasio propriis quoque rationibus negotiola agitandi haud fallat.

Dic, ergo, sodes, quid habeas venale?”

Fatebar illi me sulphuris, lapidumque vulcanicorum copiam

comparavisse, quippe quæ merces in Libya facile divenditentur.

“Ita, profecto, res se habet,” inquit ipse, “satis commoda pretia pro

iis obtinebis. Sed quid aliud?”

“Eheu, mi Domine, Suffes,” inquam, “probe tu quidem coniectabis mihi

cum Ioniis et cum Siculis semel iterumque velitandum fuisse, ubi, ut

mirum tibi haud videbitur, unam alteramque micam licuit mihi

lectitare.”

“Ha, ha!” in stomacho ridens, festive ac lepide senex subiicit:

“Verus tu, inquam, Sidonius es; cedo, quot habes?”

“Unum et sexaginta;” respondeo illi; “sunt omnes ad unum musculosi ac

lacertosi masculi, quorum pares nunquam videris. Consilium fortasse

urbanum eos præstinare volet. Æquo etiam pretio venderem; mallem

tamen catervatim, quam singillatim evendere. Forte Civitati

persuaderi poterit ut eos præstinet.”

“Probe ac recte mones, mi amice,” assentitur Adonibal; “æquum

proponis dignumque quod perpendatur. Nuper enim, nec paucos, et

immites cum Libycis gerebamus conflictus, ac rimas inter milites

actas certe sarcire debebimus. Sumptus in hos Græculos tuos probe

videtur locatus. Sub imperio ducum Phœniciorum, præsertim in arcibus,

præclara servitia præstant, si autem cadant, ingens iactura non est.

Me rem expedire posse confido, ac manipulum abs te redimere. Posse me

eos arbitror turbæ Ægyptiorum, quam a Bodmilcare præstinaveram,

annumerare, eosque turmatim disponere, aliquos in præsidia, alios ad

opera, denique alios ad cædendas arbores dimittere. Ægyptii in

ædificando plurimum possunt.”

“Rectene te intellexi,” quæro ex eo, “a Bodmilcare te Ægyptios

præstinasse? Balatronis eius proditionibus nullus prorsus videtur

esse finis. Hi, mihi crede, Ægyptii commodati ad nos persequendos

illi erant a Pharaone. Aliquot naves eorum prope Cretam perierunt.”

“Ille mihi vendidit hominesque navesque;” ait Dominus Navalium. “Ii

quidem primum clamorem sat violentum ciere cœperant, sed unus alterve

in carcere dies, victusque tenuior, mox eos subegit, et nunc agnellos

eos putaveris.”

Recolendo astutiam huius Bodmilcaris, quá fœderis socios ludere non

verebatur, risum tenere nequivi.

“Rideas licet,” inquit Adonibal, partim iocose, partim serio, “nequam

ille scordalus et Ægyptiorum ora sublevit, et tibi, veteri pontivago,

verbis datis te emunxit. Tuá fortasse intererit scire eum hinc duobus

gaulis meis atque trecenis Phœnicibus solvisse.”

“Per Deúm hominumque fidem!” stupens exclamo, “quí hoc perfecit

bipedum perditissimus?”

“Tercenti malefactores, ad deportandum in patriam damnati, huc

congesti erant. Carceres quum mei confercti iam essent, statui eos

primo quoque tempore in fodinas Tartessum devehendos. Bodmilcari,

opportune advenienti negotium committo. Ad exsequendum opus duos illi

gaulos commodo, eumque a me subsignato diplomate munio. Quid tum

latro patrat? Deus Chusor Phta, omnesque Dii eum perdant! Quoniam

omnes bene sanos, viribusque optime valere intelligit, eos libertate

donat armatque et omnes in sua stipendia recipit. Itaque nunc ex omni

parte paratus est ad te, meis gaulis, primum quam ei copiam tui

feceris, adoriendum.”

“Nihil dubito,” inquam, “nequid tamen eá re moveáris; dicere enim

ausim nos illis pares futuros.”

Hæc disserentibus intervenit Hannibal, cæterique mei officiales,

interim Suffetis invitatione acceptá.

“Salvete amici, cuncti salvete!” benigne eos affatur, “aliquot

veteranorum vultus agnoscere profecto æquum esset. A, ecce

Hamilcarem! Probe eius memini inde ex quo in mea adhuc navi

tirunculus stipendia fecerat. Híc præterea etiam Himilco est,

astrorum gnarus, nec, ni fallor, inscius arbiter poculi Helbonici.

Usquene, Himilco?”

Gubernator meus ingenue fassus est se peritiam neutrius adhuc

deposuisse.

“Tu autem, Gisco, unquamne auriculas amissas tuas reperisti?”

“Sic, profecto!” is confestim respondit, “suntque híc in marsupio

reconditæ.” “Quin nec meas tantum, verum etiam eius monstri, quod

meas præciderat.” Atque, ut Suffeti lepidum oblectamentum pararet, ut

caput ducis Siculorum fiderit, ex ordine narrare cœpit.

Adonibal nullum meorum præterivit, quin singulos affabili modo

alloqueretur, eosque se mox in navi visitaturum spopondit, dixitque

naves nostras iam e fenestra sua spectavisse, easque sibi etiam mero

obtutu placuisse.

Modo panes carnesque nobis dapinabantur. Dum his absumendis intenti

eramus, quæsivi ex Adonibale, utrum inter Ægyptios, sibi a Bodmilcare

venditos, etiam aliqui Græcanici fuissent.

“Ita profecto,” respondit ille, “fere duodeni Phocæi.”

“Etiamne mulier, atque puer?”

“Sic est; et mulier, et puer; quandoquidem tamen horum usum nullum

capere poteram, Bodmilcar eos servavit; et spadonem secum habebat,

qui iis ministraret.”

“Tum tu spadonem vidisti?”

“Vidi equidem; flaccidus ac ventrosus Syrus ille fuit.”

“Quid ille narravit, et qua de re?”

“Revera ille nihil narrare volebat, nisi quod iter Tyrum cupidus

sciscitabatur.”

“Numquid illuc redibit?”

“Parum videtur verosimile; Bodmilcar eum habet, nec facile eum

dimittet.”

Epulis finitis, aliquot servi nobis ad naves faculis præibant. Non

eádem quá veneramus viá e palatio excessimus; sed pedes ad proximam

deorsum contignationem referentes, per ianuam in proclivem ambitum,

qui “aulæum” vocabatur, descendimus, in contubernia militum ducentem,

ubi cellarum magnitudo exterioris muri crassitudinem æquabat; hinc

atrium penetravimus fornicatum, unde fauces ad portam deducebant

palatii ad canalem privatum Præfecturæ Navalium. Celox privata nos

ibi præstolabatur, ad naves nos delatura. Omnes illic offendimus

nautas, quibus vetitum erat suas stationes relinquere, multiformia

consilia ac proposita in crastinum diem texentes.

Mox tubæ in variis navibus exaudiebantur, cunctos nautas pro nocte

convocantes. Lumina innumerabilia circum circa emicantia indicio

erant quam multis navibus portus scateret. Hæc omnia exsuperabant

celsa ac fulgidiora lumina urbis, quibus ex adverso, ad Orientem,

lumina languidiora e rimis murorum micantia Præfecturæ tanto magis

ostendebant ingentem vastitatem tristioris struis.

Postridie ad excipiendum e condicto Suffetem Navalem iam maturrime

cuncta in procinctu habebam; ac paullo ante meridiem conspicabar eius

duodecim remos a privata crepidine sua procedere. Simul ut constratum

Astartes conscenderat, se circumvertens, oculosque versus fastigia

palatii sublevans.

“Vesani!” secum mutit, “quam sunt tardi! Me iuvene mandata dimidio

temporis huius exsecutioni dabantur.”

Vix effatus erat, quum aliquot homines in summo unius turrium

comparuerunt, atque circiter vicena capita in pinnaculo munitionis

fixerunt.

“Probe tandem, denique!” prosequitur secum, “iam ante quadrantem horæ

fieri oportebat.”

Quum eum tandem ad se iterum rediisse sentiebam, onera navium mearum

illi exhibere cœpi, atque captivos ad lustrandum produxi. Ipse,

itaque; sine ulla hariolatione (nam Adonibal, revera, semper

magnanimum generosumque se præstare solebat), ad solvendum satis

liberale pretium, tam pro captivis, quam pro sulphure lapidibusque

vulcanicis mecum cito convenit.

Deinde naves meas a summo ad imum inspexit, reperitque eas et

faberrime factas, et accurate dispositas, et denique armamentis

optime instructas. Memor porro suæ inhumanitatis quá nos exceperat,

eamque munificentiá compensare cupiens, facultatem mihi fecit ut

naves meas in alvos subducerem, hoc quidem gratis, eo proposito ut

laminatum cupreum carinarum perscrutari possem. Tunc merces a me

emptas evolvendas transvehendasque mancipia vero diligenter custodiri

iussit, dum ipse sinum transfretaturus erat ad dirimendam quamdam

litem, quam illic Tyrii inter se agitabant. Accitis suis officialibus

cum funibus ac flagris, mihi his verbis valedixit:

“Vale, in præsenti, mi Mago; omnes tuos desiderio visendæ urbis

teneri video. Quondam et ego iuvenis satis superque intelligo quam

quibusdam, etiamsi pauci in sacculo sicli lateant, eum nummi perurere

videantur.”

His dictis, signo comitibus dato, scriba, officialibusque

antecedentibus, celocem inscendit ac discessit.

Mercibus meis e sententia evenditis, meos iam nihil demorari volebam,

quominus, quod iam dudum in votis habebant, in terram, datá

facultate, egredi possent. Paucis itaque ad custodiendas naves

retentis, cæteri magná cum voluptate usi suá libertate sunt.

Phocæi cadaver sui commilitonis fasciis involventes, statuerunt in

sepulcretum, quod quidam nautarum indicaverat, efferre. Antequam

profecti erant, Aminoclem, in gratiam servitiorum suorum paucis

siclis donavi. Ipse mirabundus obtutum in siclos defigebat.

“Ohe,” inquibam, “oblitus plane eram vos barbaros nummorum signatorum

nullum usum capere; nihil tam en refert: nautæ qui vos comitaturi

sunt, statim ostendent tibi quemadmodum iis utendum sit. Modo illis

confidito!”

Hannone, Hannibale, Sammai et Bichri, item duabus mulierculis in

societatem accitis, in principem crepidinem egressus sum, Himilco

vero cum amico suo Giscone atque cum Hasdrubale Hamilcareque, aliud

iter ingredi maluerunt. Crumenæ nostræ pugillaresque nummis sat

commodum tumebant, atque desiderio visendæ claræ urbis eiusque

mirabiliorum omnes flagravimus, præsertim qui eam nunquam viderant.

Primam stationem apud ædem Astartes fecimus. Hæc autem sita erat ad

radices munitionum, quæ ingressum ad portum tutabantur, nec multum a

statione nostrarum navium aberat; et, quum nec Bichri, nec Sammai,

neque Abigail sacra facere vellent, nec Deæ munera offerre, in

crepidine nos præstolabantur, oculos in numerosissimis navibus,

Cothón, mercatoriumque portum intrantibus et exeuntibus, qui hinc

satis clare cerni poterant, pascentes, ut aiebant, sese

delectaverunt.

Ædes, munitioni insistens, ex rei natura structura simplicissima est.

Tectum eius octo inornatæ columnæ sustinent, suntque, ut ipsi

parietes, tectorio opere ochrá obductæ. Ex adverso ipsa Dea recumbens

videbatur cum aurea luna mediata capiti superimposita. Ex elencho

sacrificiorum iuxta ostium suspenso secundum pretia munera mihi

selegi, solutisque quinque siclis sacra persolvi; quo facto, a

præposito munitionum, mihi dudum cognito, facultatem impetravi ut

meos comites in clivum tecti, unde amplissimus in urbem prospectus

patebat, conducere possem. Sammai, Bichri atque Abigail ibi nos

convenerunt. Oculos inde ad mare vertentibus, Cothón nobis atque

Præfectura Navalis ad lævum videbantur, ex parte autem dextra erat

insula, sedes huius coloniæ prisca, atque portus mercatorius, qui eam

ab urbe seiungit. Continentem versus nostro visui albicantes parietes

ædificiorum clivorumque urbis obversabantur, intersecti vicis ac

plateis, tholis turribusque interspersi, horum tectis rubro fuscoque

distinctis, quibus omnibus adversus Meridiem finem imposuit

munitissima immensæque molis arx, sedes Suffetis Sacri. Urbem a

continente, perinde atque a mari, geminus ordo munitionum ambibat,

ultra quas aggeres vallati, secundum naturam soli modo deprimi, modo

exsurgere totumque circumcurrere videbantur, tertiam extremamque

munitionem urbi præstabant. Citra hæc, tam late quam acies penetrare

poterat, ipsa regio urbi contigua omni suo virore iacebat, cum

patulis campis, segetibus, maturitate flavescentibus, passim villis

candicantibus, tectisque ac tholis atris, vel rubentibus, item

prædiis et cisternis distincta.

Cothón Uticæ, quamquam cum portubus Tyriorum ac Sidoniorum non

comparandum, tamen omnium portuum, qui usquam in nostris Occiduis

coloniis creati erant, præstantissimus est, cœloque aptatissimus.

Magnitudo eius quadringentos octuaginta cubitos, sive prope dodrantem

stadii quadrati efficit, parque est capiendis navibus bellicis

quadringentis. Hinc siccus alveus, utrimque fastigatis ripis,

tramiteque inter celsas columnas ducit ad maiorem portum

armamentarii. Hic portus a tribus lateribus crepidinibus cingitur

lapidibus stratis, duodenúm cubitorum latitudinis, super aquas parum

elatis, a quarto autem latere moles est obiecta magnæ firmitudinis.

Pone crepidines murus magnæ molis exsurgit ex opere siliceo, cum

fronte lapidibus quadratis Melitensibus expleta, statis intervallis

fornicatis transitibus, qui ad naupegiam ducunt. Ut Hannibalem docui

híc sexageni alveoli sunt ad naves in arido recipiendas, sexdecim

cubitos alti, sed quum duodenos tantum cubitos sint lati, et

quadraginta longi, minoribus solum navigiis, uti Cabiri, recipiendis

sunt apti, maiores autem in canalem, ante armamentarium mitti oportet

si reparandæ sint. Hi alveoli obtecti sunt plano pavimento,

alteramque efficiunt crepidinem, eiusdem quam subterna latitudinis.

Super hanc crepidinem, supraque alveolos, spatiis rectá mensurá

dispertitis, fornices, promptuariaque, in altitudinem quatuordecim

cubitorum ordine stant, quorum plana tecta tertium fastigum

efficiunt, eodem cum cætera urbe plano.

In intimo latere portús infima crepido iuncta est cum mole, ex eius

medio in aquam excurrente, estque cum crepidine Præfecturæ Navalis in

eodem plano, eique in circuitu est iuncta. Eius extremitas versus

littus, a fornicibus ac promptuariis ibi cessantibus, est aperta, ac

plerumque multitudine refercta. Huic extremitati finem imponunt

lapidei gradus, qui ad plana secundum atque tertium ducunt, hinc

autem, e tertio plano, per muros munitionum incisos, qui cæteroquin

totum circueunt portum, commodi in urbem ingressus sunt.

Introitus in Cothón ex una parte munitionibus, in quibus templum

situm est, defenditur, ex alia autem aliis duabus, muro obiecto

interstitiis intervenientibus, quæ unà terminum statuunt moli, in

mare excurrenti. Meatus in ostio portús admodum coarctatus est

tramitibus helciariis, quorum latitudo efficit, ut introitus non plus

quam triginta cubitos æquet. Exterior alveus armamentarii eodem modo

geminis munitionibus defenditur, quarum altera e regione extremitatis

molis iacet, aliæ autem binæ in utroque interiori fine Cothonis sunt

collocatæ, ex utroque latere una; quarum unius pedeplanum pari modo

templum est. A mole initium capit solidus murus cum loricis

pinnisque, qui circumsepto armamentario, eiusque portu exteriore, ad

munitionem lævam se mœnibus urbis iungit.—Ut rerum huius generis

peritus, Hannibal pronuntiabat munitiones has prorsus mirabiles esse,

tam delineatione et consilio, quam opere, existimabatque urbem,

Cothonem, atque armamentarium, sic munitionibus cincta, mœnibus

urbis, tum muro loricato in hoc incurrente septa, profecto in tuto

contra omnes obsidiones et assultus esse licere.

Moles ipsa eximium est opus. Namque tota pilis est superstructa,

seque inde a canali armamentarii usque ad ostia portús protendit.

Tota eius latitudo viginti quatuor cubitorum est, totaque eius

silicea congeries angustis et obliquis meatibus aeris perforata est,

quæ res et siccitati ac robori consulit, et undarum impetus tardat et

lenit. Opus totum Adonibalis acri ingenio diligentiæque, cuius curá

ac vigilentiá effectum erat, in acceptis referendum est.

Palatium Præfecturæ Navalium in medio præclarum est ædificium.

Constat autem ex æde principe, senis turribus rotundis, quaternisque

quadris. Speciem refert parallelogrammi, non omnino perfecti, cum

turribus rotundis in singulis angulis exterioribus, cum cohorte in

medio, unde aditus patent in cuncta conclavia palatii, et circa quam

ambitus columnis insistens circuit; hæ autem columnæ binos ordines

arcuum, cum totidem ambitibus, sustinent. Reliquæ duæ turres rotundæ

ad Septemtrionalem frontem palatii iuxta portam stant utrimque, ubi

privatus Suffetis a crepidine ingressus est. E Meridie quoque est

aditus inter pinnatos muros, qui muris palatii iuncti sunt. Atque híc

erat ille ingressus, per quem ego in cohortem exteriorem perveni, et

unde in unam interiorum turrium perductus sum, quarum ex eo loco, ubi

nunc stabamus, summa tantum culmina conspici poterant.

Templo egredientes, comites meos secundum marginem ad locum in

extremitate crepidinis apertum perduxi, unde gradus ascendentes

transivimus sub fornicibus, in interiore latere Cothonis, ac

pedetentim ad vicos suburbanos pervenimus. Prætereuntes balnea, ad

lævum nos vertimus, atque gressus nostros sursum flectentes,

procedebamus versus Bosra. Híc, ad limina planitiei, in qua arx sita

erat, amplum compitum reperimus, nautarum frequentiá celebre. Ibidem,

sub umbris arborum attegia ac tabernacula circumquaque stant, in

quibus edulia ac potus varii generis vociferatione perquam vivaci

adventoribus paucis nummulis divenditantur, musicá híc et illic

accinente. In nonnullis attegiis coruscatores, ventriloqui,

funambulones, alias mimi, ac scurræ otiosis offerunt diverticula; in

adversa extremitate obsoniorum, cetariorum, oleratorum, bellariorum

sunt tabernæ cum macellis ac pistrinis, totumque est forum

victuarium, ubi, ut nunc, nundinæ servari solent, quo in loco feræ,

ebur, mancipia, escæ, dulciaria, fructus, cæteraque Libyæ producta

veneunt. Híc solent magnam partem diei homines omnis conditionis ac

status, omnis ætatis, utriusque sexus catervatim exigere. Multitudo

omnium generum promiscua híc congregatur, seque diversitat: musici

illis concinunt, saltatores ac saltatrices choreas agitant; acrobatæ,

præstigiatores, magi, incantatores, ignivomi, suo quisque modo ad

captandas geras lenocinantur; propolæ et circitores capedula,

cuculliones, crepidas, obstragula, cingulos, pugiones, crumenas,

pugillaria, vociferando commendant ac venditant. Alii liba mellita,

placentas, scriblitas, coptas, minutalia, botulos, tuceta,

scrutillos, savillum, dodram, sabaiam, cœliam, aliaque tragemata et

potus algificos ac temeta ebriantia turbæ præterfluenti, præsertim

manipulis nautarum, modo ex alto egressorum, quorum balteos siclis

tumere suspicabantur, stridulá voce commendantes obtrudebant. Non

quidem mihi in animo erat in hunc locum venire, sed vetustá quadam e

iuventute consuetudine prope invitus horsum gressus cum sociis meis

direxi.

Nemo non videbatur lautitias, ut fit, appetere. Nec mora. Iam plures

catervas, etiam meorum, video immisceri, in cachinnos, cantilenas,

dicteria dilabi, prorsum nitentes in turba cubitis viam sibi

effodere, vero nautarum more, a cauponis et copis temeta redimentes,

affatimque ingurgitantes.

Iam et Hannibal istas lautitias magni facere cœpit, quum Hanno subito

ordinem capitum a Suffete Sacro in pinnaculo murorum Bosræ visui

oblatorum ac defixorum animadvertens, spectaculum ei indicavit.

Hannibal aspectu cruento et atroci parum moratus, quin rem vix oculis

dignatus, de ipsis munitionibus, quam arduus ac difficilis esset

ascensus, etiam scalis, quam etiam ingens opus eius esset expugnatio,

disserere cœpit, quum clamor subitaneus undique resonans eum ad

priorem sententiam revocavit. Causam autem clamoris ac tumultús,

cuius et Bichri et Sammai mulieresque participes erant, ingens

elephantus, quem aliqui Libyes ducebant, esse videbatur.

“Quodnam monstrum híc cernimus?” Hannibal æque stupens rogat.

“Hui!” clamat Bichri, “quantis sagittis opus esset ad tantam belluam

prosternendam!”

“Certe hanc belluam Behemoth esse oportet, de quo tam multa prædicari

audivimus,” inquit Sammai obstupefactus.

Docui itaque eos belluam, quæ cunctos tantam in admirationem rapuit,

elephantum esse, ingentes autem dentes, qui ex ore prominerent, esse

ebur, nasum autem perlongum, quem in collo veluti funem circumplexum

habebat, esse proboscidem, cuius usum se pascendo ac tuendo

scitissimum capere soleret.

“Quam eximium ordinem primipilorum in acie præstaret grex huiusmodi

belluarum!” arguit Hannibal, more suo res militares in animo versans.

“Intelligere prorsus non possum, quemadmodum ullæ pedestres copiæ,

his adversantibus, locum suum sustinere possent. Unum tantum ad

agendum superesset, acie utrimque retractá, viam iis pandere, et sic

prætergressos a tergo adoriri, eosque debellare.”

“Scito, Hannibal,” respondi ego, “te haudquaquam primum esse militem

cui consilium istud placuerit. Nonnulla horum animalium iam sic

fuerunt domita, atque usu exercitata, ut in tergo turriculam cum

sagittariis gestarent. Hæ belluæ in regione superioris Bagradæ, item

in sylvis circa lacum Tritonis, interioris Libyæ, capiuntur.”

Præter elephantum vidimus etiam hippopotamum, sive equum fluviatilem,

et unum alterumve rhinoceron, cum validis suis cornibus. Totum id

pars erat tributi (ex elephantis domitis, ex ebore, et e feris

consistentis), quod Suffes Sacer Libycis, ad flumen Bagradæ modo

subactis imposuerat, quodque tributum in itinere erat ad Bosram.

Dum hæc aguntur, vox mihi notissima ad aures pervenit, quá auditá, me

converto, videoque Ionam, turbá nostrorum nautarum cachinnantium

cinctum, quam ipse toto capite humerisque exsuperabat.

“Nunc tandem aliquando,” tubicen clamabat, “ibi sum ubi esse semper

volui! Nunc demum sum in terra insolitarum ferarum. Ista profecto

prima est bestia quam unquam in vita mea conspexi cum duabus caudis,

una a postico, altera ab extremo naso. Valde miror, quanto cæpullarum

opus esset ei, qui molem tanti tergoris salgamate condire vellet.

Etiam perquam optarem scire quanto tempore aliquis unus eo victitare,

eiusque carnem absumere posset.”

Relictis nautis, ut suo se more oblectarent, pedes nostros versus

forum direximus, ubi rubicundi Libyes, aquilino naso, longisque

cruribus implexis, mancipia venum offerebantur. Interim tentorium

intravimus, ubi diversissima edulia oculos et olfactum allectabant.

Merendam mihi comitibusque apponi iussi. Servus Syriacus, qui loco

domini servitium obibat, duas gallinas Numidicas, fabas lixas cum

cæpullis, olivas, panem, satisque potabile Helbonicum nobis

dapinavit. Hannibal iuxta focum commodum locum occupabat, ut oculos

in mellitis libis, quæ superne frigebantur, pasceret.

Haud ita diu in tabernaculo morabamur, quum et Himilco cum Giscone

unà comparebat. Hos una ambubaia saltans, aliæque tres sequebantur,

una tibiá canens, aliæ tympanula pulsantes. Puella saltans e Mauris

erat occiduis. Color vultus eius cupreus erat, crines autem plexos

gerebat, tamquam angues. Supercilia et ungues rubro erant distincti,

facies vero per transversum tribus clavis parallelis, more Mahuarin

compuncta, in carpis autem suis atque talis cœpitacula ferebat, quæ

singulos eius motus tinniendo reddiderunt. Tibicen e Berberia erat

oriunda, cute candida, comis flavis, in medio capite, supra angustam

frontem bipertitis. Utraque puella lautiora gerebat suppara genuum

tenus fissa; comas spiculis crinalibus constrictas habebant, in

curiosis figuris desinentibus. Præterea et monilia, zonasque vitro

vitreatoque ornata, item inaures gerebant, e quibus cruces maiusculæ

pendebant. Tympanistræ admodum erant turpes, quarum una ad Rasennas

spectare videbatur, vultus autem alterius rubro cæruloque tinctus,

sed adeo mimice agebat, ut qua ex gente esset, dignosci nullo pacto

posset.

Himilco hilaris admodum erat. Cum Giscone ad me accessit, narravitque

se ante meridiem omnes popinas visisse, chorumque conduxisse, quem

modo videmus se quaquaversum euntes comitari, seque quum

convivarentur oblectare.

“Misellæ ambubaiæ!” ait Abigail, “anne omnibus nautis æque eas

gratificari oportet?”

“Minime gentium!” respondeo ego, “satis ipsæ cavent ne cui, nisi

numeratá pecuniá, ludum præstent; nec eas hac in re multum

periclitari arbitror.”

Nunc Libyssa ludum edere cœpit. Pauca momenta morati, intuebamur eius

membrorum distortiones; mox tamen e tabernaculo discessimus.

Primus qui nobis in via occurrebat, Hamilcar fuit, simiam in ulnis

baiulans.

“Hamilcar cum simia!” mirans clamat Hannibal. “Ubinam terrarum eam

accepisti? Eam ipsam rem et ego comparare volo. Vellem eam ad

pugnandum instituere.”

“Quin et ego vellem simiam habere,” clamitat Hanno, “saltare eam

docerem.”

Bichri putabat se eam arcu uti pro certo docere posse; Sammai autem

persuasum habebat iocum capitalem fore, si mimum agere doceretur, ut

Ionam ludificaretur giganteum.

Conventum itaque omnium consensu est nos in Astarti simiam habere

debere.

Hamilcar docebat itaque eos per compitum versus portum mercatorium

abire oportere, ubi Hamun ditissimus resideret mercator, atque in

angulo viæ, quæ ad ædem Moloch duceret, negotiatorem se offensuros,

qui totam haberet vehem venalem.

“Copiam ibi reperietis, ex qua seligatis,” docet eos; “simias illic

offendetis omnis generis, omnis staturæ, omniumque colorum. Eligetis

vobis fuscas, rufas, canas, furvas, aut etiam virides, caudis, vel

absque, villosas, pilosas, aut glabras, feras, aut cicures, modo

petatis quid velitis, et certe obtinebitis.”

Versus portum mercatorium meantibus nobis obviam fit Aminocles,

prorsus ebrius. Aliquot nautæ eum titubantem ductitabant, summá voce

cantantes. Ipse quidem satis mature, quin æquo maturius, didicerat

qui usus, vel potius, abusus, siclorum argenteorum esset.

Negotatiorem simiarum sine labore reperimus; atque Hanno, qui sibi

munus seligendi assumpserat, selegit simiam, consensu omnium, ad

discendum universarum quæ ibi reperiri poterant, maxime idoneam atque

longe scitissimam.

“At nunc,” quærit Hannibal, “quonam potissimum nomine eam

appellemus?” quod ex opinione suá quæque res aliquo nomine debebat

vocari.

“Nonne putas,” quærit Hanno, “insignem hanc simiam quamdam

similitudinem Sidonii Iudicis Gebal ferre? Videdum eam! Aspice modo!

Annon putas hanc ei, quum ille oculos versat, occipitium scalpitat

sententiam redditurus, non tanquam lac lacti, simillimam esse?”

“Prorsus ita, Hercle!” cachinno respondet Hannibal; “quin prorsus

ipsa eius alternatio est; Iudex Gebal ergo esto!”

Nunc, denique, merce præstinatá, deorsum ad marginem aquæ

ambulabamus, ubi nacti scapham, traiecto portu mercatorio, in

adversam insulam, ubi opulentiorum civium ædes sitæ sunt, pervenimus.

Nam denis annis superioribus, mercatorum complures, postquam

ampliores fortunas opesque conflaverant, relictis negotiis vitáque

maritimá, huc potissimum commigrarunt, sibique ædes sumptuosissimas,

omnique luxu ac splendore referctas hic loci erexerunt. Otiosi ad

extremitatem insulæ perambulavimus, ac, postquam mulierculas ad

præclara balnea in summo muro, supra minorem canalem, reliqueramus,

ubi celoces procerum destinatæ servabantur, nos ad balnea virorum nos

contulimus, et ex sententia lavati, rasi, tonsi, comptique, otio

fruebamur. His peractis, postquam mulierculæ ad nos reverterunt,

lintre nactá, proxime in Cothón traiecimus, et in adversa ripa pharum

invisimus, tum per pedes in hortos ascendimus splendidissimos, inter

arcem, inferioremque urbem sitos. Hic templum Achmon meis comitibus

ostendi, inde vero ad puteos publicos visendos digressi sumus, ubi

urbana multitudo per otium congregari, seque sermonibus diversitare

consuevit.

Nocte iam appropinquante ad Astarten reversi sumus, ubi lampades iam

accensas reperimus. Eo quum venimus, servum reperi diversitoris

quondam mei, quum antea Uticam visitaveram, qui mihi invitationem

postridie ad prandendum apud se tetendit. Nuntium ei cum gratiis

remisi, qui diceret, nos hospitalitatis suæ cum grato lubentique

animo participes futuros. Nobis toto die absentibus, cocus meus cœnam

opiparam, pro proprio arbitrio et indole domum reversis paravit, quá

satis lassi, magnopere delectati eramus.

Tandem, postremo, tuba cecinit, nautasque omnes ad navigia sua

officiaque revocavit. Hi bini ternique pedetentim convenerunt

plerumque plus minus temulenti, nec defuerunt qui se loquaces et

clamorosos præberent. Verumtamen tantum apud cunctos usus et

disciplina valuerunt, ut primum quam constratum pede attigissent,

confestim conticescerent, silentesque suas camas peterent. Inter

ultimos reduces animadverti Himilconem, cuius in laudem memoratum

esse volo me eum omnino parem comperisse, qui per se, sine Gisconis,

sui amici, fultura tabulatum transire valeret.

Caput XII.

Oraculum consulo.

Postridie mane primum mihi negotium statui summum forum, portui

mercatorio ædique Achmonis contiguum visere. Cinctum id undique erat

celsis domibus quæ arcubus insistebant, in quibus tabernæ sunt

mercatorum, penuaria autem et cameræ horum in areis, a postico sitæ

sunt. His in tabernis omnes merces diversissimarum artium et

industriæ Libycæ venum propositæ erant. Sub oculis ibi erant positæ

omnimodæ pelles crudæ et paratæ; lapides politi pro sculptoribus;

cuprum Numidicum; pelles leonum e montibus Atlanticis; flagra et lora

e corio hippopotamorum, a Lacu Tritonis; dentes elephantorum e Macar;

frumenta e Zeugi atque e Byzatio; lana e regionibus Garamantum. Haud

parum temporis absumpsi præstinando ebur et satis quidem magnam

copiam æquo pretio. Postea, die labente, Hannibale et Hamilcare

accitis, ad præstandam fidem cuidam hospiti, ut pridie vesperi

convenerat, eum visum ivimus. Hanno et Sammai sese Chryseidi atque

Abigail comites per urbem præbere maluerunt; Bichri vero ad

vespertinas lautitias ire se paravit, assumptis in societatem

Giscone, Hasdrubale et Himilcone.

Barca, noster hospes, unus opulentissimorum huius coloniæ

navigatorum, sub tentorio in cæspite ante ædes suas, in sublimi colle

positas, pro nobis erecto, lautissimas epulas paravit. Post diutinum

convivium vina allata sunt, item chorus musicorum aderat, qui nos

modulationibus, saltatrices autem suá arte saltandi nos oblectabant.

Insuper etiam senex quidam servus Barcæ, Libycus, traditæ suæ gentis

historiæ, arcanorum item ac mirabilium eius originis peritissimus,

qui nobis ea decinere cœpit.

Ut ex cantu eius intelligere nobis licuit, olim, in prisca vetustate,

ad Meridiem Libyæ vastissimum exstitit mare, in quod complura flumina

se effunderant. Ad Meridiem ab hoc mari terræ Æthiopum erant sitæ,

qui vultu simiis admodum erant similes. Istud mare erat origo Lacús

Tritonis, sive Palladis; series autem lacuum a radicibus Montis

Atlantis profecta, sese a viciniis Gadium usque ad Carth, in Byzatio

(nunc Tritonum nomine nobis noto) protendebat, modo partim paludes

sunt, e diluvione eorum fluminum oriundæ, quarum aquas, e Meridie

fluentes, Mons Atlas dissipaverat; quæ vero usque salsæ sunt,

reliquiæ eiusdem maris sunt. Itaque, ut ex eius dictis colligimus duo

montium iuga sunt: alterum, quod magis ad Austrum vergit, quod aquas

suas usque ad Tritones Montemque Atlantem diffundit, alterum autem,

quod suas aquas Macar, atque Bagradas, in nostrum Mare Magnum

evertit. Longinquius ad Occasum, ex eodem Monte Atlante, alii fluvii

manant, satis clari, sed hi ab arenis absorbentur. At vero hi fluvii,

ante multa sæcula, in sinum Oceani Atlantici mediterraneum in

continentem longe imminentem dilabebantur, atque hic sinus iis

temporibus Meridianam Libyam terminabat; illinc autem Orientem versus

porrectus, prope ad confinia Ægypti, postremo se Syrtibus coniunxit.

Libya, itaque, in illa cana vetustate magna pæninsula erat,

angustoque nonnisi isthmo, qui modo Fretum Gaditanum appellatur,

continenti hærebat, alioquin undique aquis cincta; ab Aquilone

Orienteque Syrtibus, quæ eam ab Ægypto disiungebant; a Meridie,

memorato mari mediterraneo, cuius modo fundus superest, scilicet

deserta arida ac salebrosa; ab Occasu denique Oceanus eam terminabat.

Temporum tamen lapsu summæ rerum mutationes factæ sunt. Seni hæc

canenti, vultus clarescere cœpit, unde rerum peritia cognosci

poterat, quum ingentes terrarum motus ac distortiones, quemadmodum

isthmus Gaditanus in fretum commutatus sit, quemadmodum aquæ ingenti

terræ concussione retrorsum iactæ in mare fuerint, montesque aquarum

ex Oceano in Mare Magnum irruerint, unde effectum esset, ut Mare

Magnum emergentibus seque erigentibus terris cedere debuerit.

Post hæc etiam magis avidus auscultabam. Iam utique novi quí mare

terram obruere poterat. Nec me Siculorum fides præterit, suam insulam

in vetustate primæva angusto tractu terræ Vitalorum terris fuisse

iunctam. Perinde memini a Phœnicibus accepisse, insulam Chittim,

multis ante memoriam maiorum sæculis, ingenti diluvione a continente

fuisse avulsam. Nunc vero narrari audio quemadmodum, miro quodam

eventu, mare e Meridie Libyæ evanuerit.

Interim senex pergit narrare, ut aquæ a terra recedentes magnam

insularum multitudinem obruerint, relictis, veluti memoriam pristini

quondam archipelagi ingentis, Fortunatis Insulis, de quibus ipse mox

plura, unde facilis erat aditus non modo ad terras Atlantidis, etiam

lintribus, verum etiam ad vastas terras, longius ad Oceanum dissitas.

Nunc tamen, quod Atlantis fluctibus obruta ac deleta est, omne cum

illis terris remotissimis commercium intermissum esse, a quibus tam

russi, quam albidi Libyes primas origines traxisse dicant, quique

Orientem versus migrantes, oppida condiderint, primaque fundamenta

Ægypti iecerint, atque Deorum suorum notitiam quaquaversum

diffuderint, unde, profecto, Dionysus ac Minerva Graiorum atque

Vitalorum, non secus ac Zeus, qui apud nos Phœnices Báal Hammon

appellatur, ortos esse existimandum sit. Secundum propria tradita

sua, quæ memoriá Græcorum confirmantur, Pelasgi, duce suo

Melcarth-Uso, in Libyam migraverunt, inde tamen, successu temporis in

Orientem sedes suas transtulerunt. Tum, ut ipse fari pergit, ingens

illa terræ concussio facta erat, ut, deinde, aquæ retrorsum ruerint,

terræ autem in præsentem speciem ac formam resederint. Tunc etiam

factum esse aiebat, ut Sidonii, Deorum suorum operá freti, suum in

maribus suprematum asserere cœpissent, missisque in omnem terrarum

orbem navibus, emporia ubique instituissent, artem scribendi aliaque

ingenii humani inventa, artesque humaniores apud cæteras gentes

disseminassent.

Quo longius senecio narrandis suis e remota vetustate fabulis

progressus erat, eo acriori animo atque avidioribus auribus eum

prosecuti sumus. Hannibal intentis ac patulis oculis assidebat,

quandoque in stuporem coniectus, in verba erupit admirationis; quin

et ego, quamquam minus obstupefactus, partim quod talia ab aliis

memorari audiveram, partim quod et ego de his ipsis rebus sæpe et

multum speculari consueveram, tamen facere non poteram, quin,

concinnum ordinem narrationis, quo nobis ea proponebantur, alacerrimo

animo exciperem. Ea nocte, ex imo commotus animo, propeque delirus,

somno me tradidi, ac per quietem eximiæ classis me præfectum videri

mihi videbar, et versatum me cum meis in infinito Oceano ultra

Atlantidem, novas illic terras ibidem reperisse; ac mane proximo

exsurgens votum mecum vovi, ut, primum quam expeditionem hanc

Tartessum feliciter ad finem perducturus essem, novam, in Occasum, ad

novas terras reperiendas, susciperem.

Triduum Uticæ exegimus, quum Adonibal mecum se colloqui velle

nuntiavit. Itaque sine mora me in palatium contuli. Ministri in illud

me conclave deduxerunt unde Præfecto commodissimus prospectus in

portum navesque patebat. Percontanti, quamdiu me hic morari necesse

esset, et quam mox soluturus essem, respondi, id biduo, mercibus

comparatis, futurum.

“En, accipe itaque litteras,” inquit ille, “ad Suffetes Rusadir et

Gadium; volo insuper decem nautas tibi in eorum loco dare quos

amiseras. Non enim credo tibi licere viribus parum pollere, si quo

casu Bodmilcari obviam fias.”

Iam gratias illi agitare pro insigni in me voluntate cœpi, quum ipse

vetuit, dixitque sibi a me quinquaginta siclos deberi.

Ego quidem paratissimum me fassus sum solvere libenter quidquid

deberem, tamen mirum mihi videri dixi me illi imprudentem debere,

quæsivique rei causam.

“Parum est,” inquit Adonibal, suo lepido more loquendi, “te in

incitas haud aget. Ego, profecto, ne memorare quidem vellem, sed, ut

scis, principium omnium Phœnicum recte sentientium est, ut æras in

suis negotiis sarta tecta servent. Profecto, mulcta parvula ea est.

Aliquot nautarum tuorum paucos meorum Ligurum in semimortuos

verberarunt. Scordali ii nefarii in carcerem detrusi sunt, ut

crapulam hesternæ ebrietatis edormiant; at tu modo solvas eorum

mulctas, tum ego statim mandatum scriptum ad dimittendos eos tibi

tradam, et si ita videbitur, ipse eos educere poteris.”

“Aha!” subridens respondi illi, “propalam ostendere volebas

diligentiam tuorum lictorum.”

Facere non poteram quin in mentem eius per analogiam huius eventus

tempus revocarem, quum ego ei gubernatorem egissem, quumque eum

ipsum, ad me redimendum, in carcerem venire oportuisset, et hoc in

Chittim, ubi captus eram, propterea quod caput Seir, magni cuiusdam

mercatoris, infregeram.

“Nonne id vis significari quod me Achmonis navarcho evenerat, quæ

quidem navis præclarissima fuit?” quærit Adonibal. “Ita, profecto;

memini optime; ætate tunc longe fuimus minores, uterque nostrum, quam

modo. Ephebus nunquam non in discrimina incidere consuevi, quoties

littus tumente marsupio petivi; at nunc inanis cortex sum, exarmatus

in sabulonem littoris elisus. Sic, eheu, vivitur! Iuvenes, alteruter

alterius caput infringendo delectabamur; senes facti, iis amputandis

otiamur.”

“Sed serio, quibus rebus impliciti nautæ mei obnoxios sese

reddiderunt?”

“Quantum e relatis compertum habeo,” respondet Suffes, “ii sui

negotii esse duxerunt quemdam Dionysi sacerdotem iocis suis impetere.

Primo vino eum oneratum sopiverunt, tum vultum eius totum rubro et

cærulo tingentes, eum saltare coegerunt. Aliqui meorum militum

Ligurum, quid rei gereretur conspicati, ad tuendum sacerdotem

accurrunt, tui tamen iocum suum ab his frustrandum non esse rati,

resistere cœperunt. Duos itaque milites supplantant; quo viso,

custodes prætorii ad dirimendum certamen accedunt, quaternosque

ebriorum nautarum tuorum huc, ad me, rapiunt. Ego eos in vincula

mancipari iussi, non tamen virgis cædi; patientem etenim me plerumque

in eiusmodi procacitate nautarum præbere consuevi. Nunc Præfectus

Navalium sum, servivique patriæ diu, quondam tamen iuvenem me

gubernatorem fuisse nullo modo oblivione delevi.”

Negotiis his peractis, Suffeti amicissime valedixi, atque e Palatio

Præfecturæ ad carceres visendos me contuli.

Fornices subterranei, quos me nunc ingredi oportebat, admodum opaci

sunt. Pleraque hæc loca receptacula erant armorum et mercium, aliquot

tamen carcerum officio fungebantur. Claviger ianuam unius horum pro

me pandit, atque ope luminis tedæ eius Bichri ibi conspicio,

nautarumque meorum tres. Omnes tristes, elingues et deiecti fluxum

præbebant spectaculum, ita ut risum continere haud potuerim.

Verumtamen statim severum finxi vultum, eosque aspere increpavi,

atque solutos eos hinc cum monitu dimisi, nequis eorum in posterum

navim relinquere auderet. Nec ipsi ullam moram ad alteram accipiendam

obiurgationem interposuerunt, quin ictu oculi dissiluerunt. Carceres

etenim Præfecti Navalium haud sunt loca appetenda, ac rari ea

aliorsum quam ad crucem, vel patibulum, evadunt.

Reversus ad crepidinem, pertransii ductus subterraneos ad naupegiam,

ubi reliquum diem navibus meis reparandis intentus exegi. Ad vesperum

opus totum perfectum erat. Celeritas, quá naupegi omnem laborem

administraverant, tam erat mihi grata, ut eá elatus, severitatem meam

erga sontes penitus relaxarem, et exactis eorum votis, nunquam

amplius id genus facinus ac dedecus se perpetraturos, iterum indulsi

ut postero die aliis liceret eis frui feriis.

Ex mea parte statui eum diem in expeditione ad exiguum templum Báal

Hammon, non longe ab urbe situm, explere, nec quemquam præter senem

servum Libycum, amici mei Barcæ, eo accitum habere.

Templum hoc in opaco lugubrique recessu sylvarum situm est. Delubrum

hoc figurá oblongum, tam ianuá quam fenestris caret; horum locum

apertura in tecto tenet, quá fumus sacrificiorum dilabitur; cavum

autem subterraneum præbet, quod dumis fruticibusque adumbratum, saxo

quoque satis grandi advoluto clausum, occulitur. Prope ad introitum

tres senes ac seminudi Libyes præstolantes adstabant, ac, post brevem

cum servo mecum accito per susurrum consultationem, sublato saxo,

introitus patuit. His hominibus comitantibus cavum ingredior, et haud

longe progressus, in cavernam angustam opacamque pervenio, cuius in

adverso pariete lapis planus, cardinibus volubilis ostiolum

operiebat, satis amplum quo quis penetrare possit, et in aliud atrium

ducens, in conspectu erat. Istud quoque atrium satis angustum erat,

sed duabus lampadibus, languido lumine rutilo collustratum, fumoque

quodammodo umbratum. In adverso pariete huius quoque cavernæ ingens

lapis planus impositus erat, cum foramine ampliore in medio.

Adstantium unus hunc lapidem in axi suo paululum divertit, ita ut in

tertium cavum, cæteris plus angustum, meramque cellam, in qua

fenestella cœca cernebatur, in qua lapis informis cum incisione erat

positus, qui a meis ducibus ipse Deus esse dicebatur, introspicere

possem.

Ut iussus eram, ter me coram Numine prostravi, mansique ita

præstolabundus. Interea temporis ovis nigra mecum allata in

sacrificium mactabatur, ita ut sanguis eius in cavum lapidem, de

proposito ante cœcam fenestellam defossum, deflueret. Sacrificio

perfecto, lapis perforatus retro conversus est, ita ut Numen cum cæsa

ove oblata in cella interiore seclusum esset. Tunc iussus eram aures

meas ad foramen lapidis aptare, atque verba Numinis excipere. Eodem

tempore lumina extinguebantur, ego autem in caligine densissima

relictus, verba exspectabam.

Extemplo vox surdissima, veluti ex ima voragine inferorum exsurgens,

ad aures meas pervenit:

“Navigator Phœnicie, quid est quod a me audire velles?”

Attonitus miraculo, vix sonum edere poteram; viribus tamen postremo

collectis, sic ausus sum respondere:

“O Oraculum Hammonis, scire cupio, utrum navigatio ad Occasum, ultra

Fretum Gaditanum fieri possit, et, utrum illic terra sit.”

“Est terra!” respondit Oraculum.

“Anne ad Occasum, an ad Septemtrionem, an, denique, ad Meridiem ea

reperienda est?” ulterius quæsivi.

“Est terra ad Septemtrionem, est terra ad Occasum, est terra ad

Meridiem,” Oraculum respondit.

Audacior responso factus, ulterius inquiro:

“Iter autem proprium?—estne secundum Sacrum Promontorium, an opus est

ut summitatem Gadium sub oculis habeam?”

“O mortalis,” vox oraculi decrevit, “plus exigis quam mortalibus ad

cognoscendum concessum sit. I! nihil amplius dicam.”

Ostium lapideum in cardinibus reversum est, ego autem egressus,

cœcutiens in caligine, pedes cum comitibus meis retro tuli, ac

denique aprico potitus sum. Administros liberali præmio donavi atque

multum commotus ac perplexus, retro in urbem me contuli. Quamquam

multum perturbatus, responsum tamen Oraculi mea dubia penitus solvit,

et fide admodum confirmatus mecum decrevi Oceanum ipsum, ultra Freta

Gaditana explorare, terrasque sive prope sive procul requirere.

Inter retro itandum quæsivi a meo comite utrum Zeugi atque Byzatii

plura huiusmodi sint templa subterranea. Ipse certiorem me fecit in

mediterraneis complura istiusmodi templa dari, quorum nonnulla etiam

haud modicá arte esse effecta cum arcubus ac tholis, antiquitate

tamen istud nullum superare; vera tamen templa Atlantidis cuncta

huic, a quo modo discesseramus, fuisse similia. Eorum nonnulla

profecto etiam longe simpliciora fuisse, atque e tribus lapidibus

constitisse rudibus, quorum duo erecti, tertius autem supra eos

transversum collocatus esset. Denique aliquot militaris vineæ instar

e lapidibus collata fuisse. Horum aliquot sub dio, alia sub tumulis

condita narrabat, quorum in summitate lapides erectos locum

indicasse, ad radices vero collium magnis in circuito lapidibus

collatis septos exstitisse, stato certo quodam ordine. Ut mihi quidem

videtur, hæc loca non proprie templa, quam potius sepulcra dicenda

sunt, quæ haud raro amplissimos terræ tractus operuerunt, et ita

quidem collocata, ut e magno eorum numero figuræ ac species hominum,

anguium, ovorum, ac scorpionum iis exprimerentur.

Hæc itaque fuit senis Libyci de sacris ac religiosis ædificiis

narratio. Quum tamen ab eo sciscitarer, quid ista signa ac figuræ

sibi vellent, quare aliqua sub terra, alia sub dio, quidque

ædificiorum diversitates portendissent, nihil ab eo elicere potui,

præterquam quod ex magia harum rerum origo explicanda esset, quarum

magnum apparatum sui populares a patribus ac maioribus in hæreditatem

accepissent.

Postridie primo mane, facultate a Suffete impetratá, onus aggressus

sum satis magnam vim aquæ recentis e cisternis sub crepidinibus in

hydrias meas comportandi. Quæque cisterna bifariam erat divisa. Pars

pluviam, ut e viis lutulenta ac turbida decurrerat, excepit, altera

autem apparatu ad hoc instituto percolatam continebat. Apparatus hic

in medio inter duas pelves situs est, et ex eo epistomia, capitibus

quadratis, quæ clavibus ligneis circumagi queunt, aquam repurgatam in

alteram pelvim effundunt. Hic loci omnes domus privatæ, omniaque

ædificia publica, inquilinorumque insulæ, cisternas id genus habent,

et aquá eodem modo purificatá fruuntur. Pagi quoque sua propria

habent aquarum receptacula vegrandia, rotunda, bifaria, quorum altera

aquas recipiunt, altera autem dividicula sunt, unde incolæ aquam

repurgatam obtinent.

Hannibal, qui interea ad mœnia inspicienda discesserat, visis perquam

contentus revertit. Ipse mihi narrabat cunctas munitiones cisternis

superstructas esse, murorumque opera silicea, ad radices, vicenos et

quaternos, in summitate autem duodevicenos cubitos esse lata;

contubernia militum in secundis atque tertiis sita esse

contignationibus, extra ictum arietum, esseque eiusdem cum muris

latitudinis; item, extra murum summum, quadrante iactus sagittæ

dissitum, dimidiæ latitudinis murum, cum vallis, cum aggere et fossa,

situm esse. Existimabat tamen aciem oculorum se non fallere, seque

reperisse a dextra urbis parte munimenta minus secure firmata, inde e

colle propiore in armamentarium esse despectum; qua in re ego quoque

adstipulabar illi, censebamque alias ibidem, supra muros, munitiones

fieri oportere, unde quilibet assultus repelli posset.

Solarium in palatio Præfecturæ iam meridiem indicabat, quum ego

elenchum nautarum prælegi iussi, ut certo constaret omnes eos in

navibus adesse; quo facto, ultimum vale dicturus Adonibal adii. Senex

Suffes e corde mihi felix ac prosperum iter precatus est. Reversus ad

navem, nullá interpositá morá, quæ ad profectionem spectabant

apparavi, datoque tandem signo, solvimus; et ut lente a crepidine

divergebamus, salutem Præfecto, e mœniano suo despicienti, magná voce

clamavimus. Quatuor illæ naves magno onere gravatæ Massiliam, ad

ostia Rhodani tendentes, brevi post nos Uticá solverunt.

Fretum Gaditanum ab Utica octo millia octingenta stadia abest, quod

iter quælibet navis expedita tempore unius septimanæ emetiri potest.

Nunc tamen vehementiori Favonio flante, mare turbulentius navigationi

non parum officiebat, ita ut quaternos insumpserimus dies, antequam

in conspectum Cabirorum (h. e. Septem Promontoriorum) venissemus,

quos biduo attingere nos oportebat; quin et tum, ad Promontorium

superandum tam longas ac varicas flexivices oportebat nos perficere,

ut non modo terra oculis nostris subduceretur, sed etiam haud prope

ad Septemtrionem acti essemus. Verumtamen die septimo primum grande

promontorium continentis, ad Meridiem ab Insulis Pityusis, tandem

agnovi.

“Tartessus!” clamat Himilco, qui tam sedulo erat muneri intentus, ut

vix omnino verbum interim proferret, “Tartessus tandem aliquando!”

Quiqui poterant, in stegam proruerunt; pluvia tamen atque aspergo

contuentes ita obcœcabant, ut in terra nihil certi discernere

possent.

Multum me iuvit satis magnam aquæ potabilis copiam, quæ quindenos

dies duraret, comparavisse; tantam enim hæc littora, periculi plena,

adeundi difficultatem, his in regionibus nequaquam raram,

incurreramus, ut eædem longæ ac diuturnæ flexivices ulterius quoque

repetendæ et continuandæ essent.

Post tridui cum rerum natura luctam, a littoribus Libycis usque

procul aberamus; pluvia tamen subsedit, ventus sibi temperare cœpit,

atque iubar solis iterum effulsit. Vergente nocte proximá, ego et

Himilco, dum cæteri omnes somno sopiti erant, denique agnovimus

celsos ad perpendiculum Calpes vertices, atque Abylæ; deinde mox

subiimus rupes præcipites, quæ limites Tartessi Meridianos efficiunt,

sub tempus autem matutinum in conspectum planæ ac demissæ linguæ

terræ ad Meridiem ab ipso celeberrimo portu ac sinu Gaditano. Per

totam longitudinem exsurgentis iugi collium fastigia ædes, turres,

ædificiaque urbis e virore pone albicare videbantur; super hæc autem

omnia iuxta templum Astartes, pharus eminebat: Intrantes alveum, qui

portús tam militaris, quam mercatorii vice fungitur, urbem triplici

tubarum clangore clamoreque salutavimus.

Metam nostram attigimus, atque tandem eramus Tartessi.

Caput XIII.

Argentifodinæ Tartessicæ.

Oppidum Gades, quamquam haud magnum, nitide ac faberrime ædificatum

et situm est; atque horti in circuitu scito et concinno ordine

conservati malogranatorum, malorum aurantium citrorumque, quæ cuncta

híc a Phœnicibus propagata erant, feracissimi sunt. Medium circiter

locum oppidi tenet, et cum portu rectá viá iunctum est, forum, quod

non modo emporium est cuneorum argenti, e fodinis huc collatorum, et

e tota regione congestorum, sed et doliorum salsamenti, quo murenæ,

in contiguis littoribus captæ, condiuntur; item felium

Tartessiacarum, usus quarum ad captandos lepores fit in venationibus;

ferri quoque, cuius non ita magna copia e regione Septemtrionali huc

comportatur; et, denique, plurimarum rerum curiosarum, quæ e

provintiis remotioribus, rerum insolitarum feracibus, huc

congeruntur. Circum forum sitæ sunt tabernæ opulentiorum mercatorum,

atque trapezitarum, qui, domini argentifodinarum, argentum suum pro

cupro, mercibus fabricatis, notionibusque, libenter commutant. Et

ego, vix in oppido moratus, iam viam eo flexi.

Postquam naves meas ad loca iuxta crepidines attributa destinavi, et

diligenti habitá curá ut omnia in tuto essent, stipendia nautis

militibusque meis annumeravi, dein adventum meum Suffeti significavi,

moxque egressus, viam in oppidum ducentem intravi, et sine negotio

reperi tabernam Balsatzar, opulentissimi mercatoris, quocum iam

priori meo huc itinere negotia factitaveram. Balsatzar iam vitá

functum reperi, sed negotium eius, in societate cum aliis

mercatoribus, vidua eius, Tzíba, prosecuta erat. Ipsa perquam comiter

me excepit, et enixe a me postulavit ut cum duabus mulierculis et cum

meis vicariis navarchis et gubernatoribus ad domum suam ad secum

cœnandum, me diverterem. Voluntati eius obtemperans stato tempore

adveni, atque inter epulas fusius causam rationemque itineris mei

aperui. Percontatus præterea sum quo potissimum modo, se iudice,

argentum, sive in massa, sive in baccis et micis, comparare possem.

Reperi e sermonibus eius pretium argenti, in præsenti, vile admodum

esse, ita ut sperare liceret sive in urbe æquo pretio ac bene emere,

sive vero, si ita visum esset, mediterranea petere, ibique a barbaris

per cambium satis commode comparare posse. Docuit me etiam, non adeo

pridem, ad Bætim, haud plus quatuor dierum itinere, versus interiora,

novas argenti venas repertas fuisse, quæ hactenus ideo erui cœptæ non

fuissent, quod non satis operarum suppeteret, quoniam multo maior

incolarum pars oppidum incolere, mercatum exercere, aliis artibus

victum et quæstum facere, aut vero nautæ evadere mallent.

“Multum prodesset,” sic ipsa finit, “si militum multitudo híc locata

esset.”

“Sine dubitatione,” assentitur Hannibal avide, “tanta cuiusque

regionis prosperitas est, quantum militum alit.”

Diuturna Tzíbæ in colonia morandi consuetudo eam a rebus militaribus

prorsus desuefecit; proinde non parum stupefacta oculos in eum

convertit.

“Ita, sane,” excipit illa, “hicce terrarum nos magno numero servorum,

militum, deportandorumque malefactorum egemus.”

Nunc vero Hannibalis erat de auditis stupere.

“Militesne et malefactores, ais tu? Quid tibi in mentem incidit?

Numquid inter milites, servos ac malefactores quidquam commune

interesse arbitraris?”

Ne verbis suis animum Hannibalis offendere voluisse videretur, ipsa

sibi videri subiunxit, urbem, aut vero mercatores in collegia

iunctos, si auctoritatem in argentiferis regionibus confirmatam

habere vellent, milites aut emere, aut mercede conducere oportere,

eorumque operá barbaros reprimere. Mancipia vero, quæ hi capturi

essent, in fodinas mitti oportere, atque his tribus tot servos addi

debere, quot capi possent; præterea, etiam malefactores deportatos,

qui nihilo nisi alimonii sumptu starent, suo, aut publico sumptu,

ali.

Quum animadverterem Hannibalem aliquid severioris secum in responsum

volvere, me ingessi, ab ea sciscitando, utrum in his partibus

mancipia comparari possent, atque, utrum incolæ regionis amico an

inimico animo essent.

“Ne unum quidem mancipium in lapide híc reperias,” respondit illa,

“non prius huc afferuntur, quam præstinentur. Quod vero ad barbaros

attinet, ii quidem satis tranquilli ac mansueti sunt; sed, quum

ignari non sint quanti suum argentum faciamus, operam suam ingenti

mercede vendere conantur.”

“Siccine? Tune eos tranquillos et mansuetos appellas?” incidit in

sermonem Himilco, et, cavo oculi eruti exhibito, prosequitur: “Ita,

sane, mansueti fortasse dicendi sunt, si ad effodiendos hominum

oculos hastis utantur; tunc Iberi Tartessici omnium mansuetissimi

prædicandi sunt; quod quidem mihi secus videtur.”

Tzíba nihil nisi subridebat. Quamquam ipsa mulier negotiis dedita,

leporis non erat prorsus ignara.

“Ita, profecto, gubernator mi,” lepide ipsa reddit verbum, “tui

omnino memor sum infortunii, quod ultimum tibi híc versanti

acciderat; quin vulnus tuum oleo roreque marino ipsa obleveram.

Verumtamen certiorem te esse velim tribus, secundum ripas Bætis,

longe malle merces tuas abs te mercari, quam iniuriá corpus tuum

afficere. Nec dubito fore quin tempus prope sit ubi hi nostro imperio

sese suá sponte dedant.”

“Atque tunc,” interloquor ego, “Tartessus, haud secus ac Zeugis,

coronæ nostræ gloriosæ Sidonis splendidissima gemma futura est.”

Ad hæc verba mea, claræ nostræ urbi apprecaturus, quisque poculum

prehendit suum, complevit idem, ac funditus hausit.

“Sed ut ad negotia redeamus,” excipit Tzíba, “mihi quidem

consultissimum videtur ut tu mecum ad Suffetem Navalem venias, cuius

consilio forte operis potiri, ac novas fodinas adaperire posses.

Flumen Bætis satis altum est, quod naves tuas intra unius diei

spatium dissitum a locis argenti feracissimis te admittat, milites

autem tui nautæque ab assultibus Iberorum barbarorum ad tutandum mihi

sufficere omnino videntur.”

Consilio eius facile adstipulabar. Vidua post hæc, sumpto ricinio,

mulum conscendit laute loricatum, a duobus servis ornatissime indutis

ductum, quibus tertius, longá perticá in manu, præcucurrit. Eam sic

præcedentem nos omnes subsecuti iter versus palatium Præfecturæ

Navalium ingressi sumus. Suffes in amplo ac spatioso conclavi, in

sella picta sedens, nos excepit. Postquam illi causam ac rationem

itineris mei aperueram, ipse sic fari cœpit:

“Si modo vel quaternis diebus ante venisses, cum Tyrio quodam

mercatore, qui ad fodinas hac profectus erat, iter commode facere

potuisses.”

Dicto celerius suspicio mihi incidit, interrogavique:

“Anne Bodmilcarem innuis?”

“Eum ipsum,” respondet Suffes; “Bodmilcarem, eiusque turbam indico,

quam secum habebat malæ notæ, aspectuque profligatæ. Nos híc

plerumque raro et parum curamus qui cuiusque sint indolis qui ad

fodinas contendant; tamen, fateor, pæne nunquam mihi talium

perditorum fæcem et quisquilias sub oculos venisse. Furibus ac

latronibus nulli unquam mortalium similiores.”

“Nec aliud quidquam illi erant,” dixi ego, “nec dux cæteris absimilis

est. Modo lege istud, iam intelliges quid ipse sit,” quibus dictis,

litteras Adonibalis illi tradidi.

“Per Astarten!” clamat indignatus, “quis furcifer is est!”

Paullo post sic prosequitur:

“Sine ut dicam tibi quid facto opus esse arbitrer. Commodabo tibi

quinquaginta armatos, ut eorum opera nequissimum hunc furciferum,

eiusque turbam prorsus delere possis. Si possem, plures tibi

commodarem. Equidem probe novi quam sit necesse ut is, qui

expeditionem id genus in se suscipit, præsertim in his regionibus

mediterraneis, ex omni parte munitus ac securus sit. Nam circa

fodinas omne genus hominum ad laborandum confluit; nec quidquam

facilius est quam hos contra novissimos concitare, et horum operá

illos opprimere. At plures commodare nequeo. Interim spero tempus

prope esse, quum abundantiori præsidio muniti efficere possimus ut

metallici circa fodinas nostrum imperium auctoritatemque probe

sentiant.”

Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · 第 8 / 16 题