Caput VI.
Creta, atque Cretenses.
Simulac naves in stationibus requieverunt, ego et Himilco, quippe qui
quaternas noctes superiores vigilando expleveramus, insomnio fatigati
et exhausti, ad quietem, optime meritam, capiendam, dormitum
recubuimus, nec prius evigilavimus, quam sol celsum cœli fastigium
ascendisset.
Littora usque prorsus deserta erant. Saxosa montis latera undique
pæne ad perpendiculum e mari exsurgere videbantur; vallicula autem
rivi, haud procul, in præcipiti anfractu, myrteto, ilicetoque
umbroso, operta disparebat.
Nihil mihi antiquius erat, quam nautarum manipulum deligere, qui
circa littora aquam recentem quærerent, ac repertá, utres doliaque
nostra replerent. Dein præsidium militum atque sagittariorum, pro
quolibet eventu rite paratum, in littus descendere iussi, atque
Bichri delegavi, ut adscitis denis sagittariis, anfractum intraret,
regionemque exploraret. Quoniam satis ligni circumiacebat, consultum
duxi ignes in littore accendi, atque ientaculum coquendum curari.
Insuper et tentoria tendi iussi aliquot, in quibus partem mercium
nostrarum venum exponi curavi, si quo casu Bichri in incolas hac in
insula incideret. Hoc in rerum statu Ionas se suis servitiis celebrem
reddidit. Ipse enim humeris suis satis ligni supportavit, quibus tres
homines onerari possent, doliumque aquæ nullius ope sublevavit,
faceteque animadvertit, siquis ei vinum in eo dolio ad potandum
dedisset, alterum tantum libenter se baiulaturum fore.
Circa meridiem, labore regionem lustrandi fessus, opere tamen
ante-meridiano satis contentus, Bichri ad nos reversus est. Nimirum
in montibus in aliquot aborigines incidit, qui viso eo diffugerant;
sed quum et ipse monticola esset, per rupes ac præcipitia eos
insecutus, unum eorum intercepit. Cæteri e longinquo lapidibus eum
impetebant, quin tamen læsissent ullum; atque ut ei a me iussum erat,
ne armis, nisi in sui tutelam uteretur, nullam vim illis intulit.
Captivus, quem secum adduxerat, iuvencus erat fortis et indomitus,
comatissimus nigrá, fulgidáque cæsarie, tamque fuscus vultu, quam
Midianita. Oculis erat nigris, fereque oblique sitis, vultu lato,
ossibusque iugalibus paululum editioribus, mentum autem eius in
acumen eminebat. Præter pellem caprinam sylvestrem, quá per humeros
ad lumbos usque erat amictus, cinguloque præcinctus, nullum
indumentum gerebat, sed in nudo collo, atque in lacertis, monilia
armillæque, e cochleis colligatæ, pendebant. Ascicula quá ad se
defendendum utebatur, erat illi a Bichri e manibus extorta, quæ
quidem e politissimo lapide viridescente facta erat, cui manubrium
ligneum erat infixum.
Barbarus ad me deductus protinus gesticulari sermoneque uti cœpit, ex
quo ne verbum quidem percipere quibam. Ad eius animum conciliandum
asciculam illi reddidi, simulque frustum panni rubri ei donavi. Sibi
se restitutum videns, extemplo prosiluit, versus montes cucurrit, et
mox e conspectu disparuit.
Vix binis horis post, aliis hominibus, ut ipse, seminudis, hastis,
atque arcubus barbará arte factis, quæ erat omnis sua armatura, ad
nos rediit. Ad passus circiter centum substiterunt, frondesque
myrteos agitabant. Ego nostros idem facere iussi; tum, accito
Hannone, eos conventum eo, simul rubrum pannum, ocellosque vitreos
filis pensos illis exhibui. Barbari pedetentim audaciores facti,
persuaderi poterant ut accederent, ac, tandem, tentoria intrarent.
Erat inter eos certus quidam, qui princeps et interpres esse
videbatur. Is primum digito cœlum indicabat, exclamabatque
“Britomartis,” tum autem montes indicans, “Phalasarna, Phalasarna,”
dictitabat. Certum mihi videbatur eum Phœnices non nunc primum
conspexisse; nam, quamprimum naves nostras conspexit, clamabat:
“Sidon! Sidon!” vestes vero nostras attrectans, eas “chiton”
appellavit.
Itaque eum antiquá chitonetá donavimus, inter socios autem ocellos
vitreos distribuimus, qui, vicissim, sylvestres capras aliquotque
coturnices, quas “hamallas” vocabant, nobis attulerunt.
Sub vesperum alter aliquis ex eorum numero, senecio quidam, ad nos
accessit, qui sub pelle caprina chitonetam gerebat, atque crepidas in
pedibus. Is parum etiam Phœnicice callebat, sicque ex eius verbis
intelligere poteramus eum e gente Cydonica esse, quæ prima insulam
possidebat, donec Phrygii, atque Leleges eos bello superassent, quo
facto, superstites in montanos recessus avios sese recepisse, ibique
ad Ortum, et ad Occasum, refugium reperisse. In præsenti omnes oras
maritimas, omnemque regionem montanam mediam, item, fertiles valles
ad Septemtrionem atque Meridiem a victoribus teneri; his postmodum
coloniam Dorum se iunxisse, sicque factum esse, ut Cydonios, ab
utrisque pressos, exterminassent. Nunc primum intelligere cœpi quí id
evenisset, ut quum ego Cretam semper ab Aquilone, per Cariam et
Rhodum adiissem, nullos alios incolas quam Dores convenissem, quum
alii navarchi Phœnicii, qui extrema insulæ ad Orientem visissent, ubi
fodinas haud magni pretii condidissent negotiaque in terris æriferis
non admodum fructuosa agitassent, semper cum Cydoniis res gessissent.
Senecio præterea docuit nos gentem suam supra, in montibus, oppidum
Phalasarna habere; item, suam Deam Britomartis vocari, quod “mitem
virginem” sonet. Vino, quod ei præbueram, perquam erat delectatus,
et, quum in donum pauca spicula, monileque ex ocellis argillaceis
vitreatis accepisset, pollicitus est in posterum diem tantum carnis
recentis, quantum vellemus.
Oborientibus tenebris, barbari se in montes suos receperunt. Hannibal
cautus excubias suas duplicavit; tota tamen nocte minime
molestabamur.
Postridie Cydonii, ad nos reversi, plures capras nobis tulere.
Quandoquidem Cydonii agros nequaquam colunt, frumentum, aliasque
fruges, nobis suppeditare non poterant; harum loco fructus agrestes,
mellaque tulerunt. Tum imaginem bovis illis exhibui, conabarque illis
explicare, me eius generis animal ab iis comparare velle; sed hi
certiorem me fecerunt idgenus animal in suis montibus nullum esse,
nec in sua insula, donec Phrygii attulissent, fuisse omnino ignotum.
Vesperi, quum lunam bicornem illis indicassem digito, barbari eam
Britomarten, suam Deam venationis esse dixerunt. Chryseis asserebat
Deam istam nomine Artemidis sibi esse cognitam, unde mihi verosimile
videbatur Cydonios cultum eius Dores docuisse, qui, vicissim, Ionios
idem edocuissent. In honorem huius Deæ cervæ atque damæ in
sacrificium offerri consueverunt; verum fando audivi in aris eiusdem
etiam iuvenes mactari solitos; at hanc famam meram esse arbitror, nec
quidquam certi de ea re tradere ausim. Persuasum etiam mihi est
quamquam Deam hanc lunam esse scio, eandem cum Dea Astarte non esse,
alioquin non satis esse arbitrarer hos eam venationem tantum
docuisse, verum etiam artem navigandi.
Cydoniis præterea etiam Curetum, Corybantumque, tribuum Phrygiorum,
Deus cognitus est, quæ tribus in hac insula oppidum Cnossum habent,
ibique templum condiderunt. Deus hic taurus albus est, quamquam haud
ignoratur eum subinde speciem hominis induere. Doribus solemne est
hunc esse istius insulæ Deum primigenium; at Cydonii hanc doctrinam
respuunt, docentque hunc Deum a Curetibus inventum fuisse. Ipse de
hoc Deo nihil unquam audivi. Credere eum cum Api Ægyptiorum, aut cum
nostro magno Moloch eundem esse, nequeo. Chryseis ait se hunc sub
nomine Zeus cognitum habere, creditque ipsum quondam fretum inter
Pontum Euxinum Mareque Ionicum, venustam virginem in tergo ferentem
transisse. Cæterum staturá procerum, ac singulari maiestate esse eum
credunt, quem Phrygii Cretenses choræis, clamoribus, musica ac
tympanis celebrare solent. Sacerdotes eius e tribu Corybantum, e
progenie Corybis sunt. A Chryseide dictum audivi reginam quamdam
Pasiphae, huius insulæ, a tauro uxorem ductam fuisse, ex qua,
monstrum ex parte hominem taurum ex alia, ipsum suscepisse, sed
monstrum a quodam rege Dorico, aut Ionico interfectum fuisse. Vix
mihi persuadere queo taurum hunc et Zeum esse eundem putandum, ac
satius mihi videtur rem totam in numerum fabularum relegandam esse
atque victoriam quandam eá significari Ioniorum de mixta gente
Phrygiorum, qui coloniam suam in hac insula perpetuam fecissent.
Tandem palam edixi mihi hunc Deum eundem cum nostro Moloch esse non
videri; Deum Moloch quovis Deo Ioniorum potentiorem esse, longe,
profecto, potentiorem, quam ut suum populum a peregrinis superari
siverit. Fieri sane poterat ut Phrygii suum taurinum Deum Iovem, eo
quo par erat honore non prosecuti sint, eum autem irá accensum illos
in vindictam hostibus suis tradidisse; at hunc nullo pacto nostrum
Moloch esse, nec unquam Moloch fuisse.
“Dii! Dii! “ clamitat Sammai, testis auritus sermonum nostrorum;
“qui, obsecro, isti Dii sunt? At vero unus solus Deus est, eiusque
sacerrimum nomen Él est. Habet is quidem et aliud nomen, sed illud
nomen enuntiare nobis fas non est. Eius in conspectu Moloch, Zeus,
Artemis, Melcarthque prorsus nihil sunt. Semos sane Moabitas adversum
nostros exercitus tueri non poterat; nec Dagon valebat Philistæos
Gazæ et Ascalon servare; nec Nisroch valebat Syros ad Sóbam victoria
donare; Adrammelech par non erat Damasci victoriam reportare; nec,
denique, Báalim gratiá Amalecitarum superior evadere valuit. Hi omnes
nihil sunt. Unus nonnisi omnipotens El, Dominus Exercituum, cœli
terrarumque Factor, qui solus Deus est. Ipse nos Ægypto extulit, Ipse
nos in præclaris terris nostris posuit; Ipse est Deus oculis
subductus, ac verus, Deus vindictæ, potestatisque.
“Quantumcunque vellem tibi assentiri,” inquit Hannibal, interpellans
Sammai serio obtestantem, “tamen quædam, quæ doces, in dubium voco.
Fieri utique potest ut El vester potens sit Deus montium ac
planitiei; quis tamen negabit Astarten, nostram Deam, oceani esse
potentem? Videdum, obsecro, quantas ipsa nobis, Sidoniis, victorias
comparaverit, nosque dominos marium fecerit! Numinibus Moloch, atque
Melcarth ne minimum quidem honorem tribuo; existimo tamen Báal
Diisque Arvad, in iis dumtaxat regionibus, quarum cura ipsis cordi
erat, honores tribuendos esse.
“Nec nostros magnos Cabiros prætereundos velim,” interpellat Himilco;
“quid omnes nostri gubernatores Tyrii sine eorum opera ductuque
proficerent?”
“De gubernatoribus,” inquit Sammai, “nihil compertum habeo; ex meá
parte satis habeo, dum Él, nostrum Dominum omnium rerum potentem,
terrá-marique revereri queam.”
Sic itaque, disputationi finis factus, ac, postquam singuli sua
quisque Numina invocassent, ad capiendam quietem sese contulere.
Interea, quoniam haud ullum amplius cum Cydoniis negotium
exspectandum videbatur, postridie mane, post emptas iterum paucas
minutias, ad profectionem omnia paravi. In propositis mihi erat
occiduam insulæ oram ad Aquilonem circumnavigare; quod conspexeram
geminas Cytheras, statui secundum oras continentis navigare, usque
dum ad ostium Acheloi veniremus, ubi sperabam hydrias nostras iterum
aquá recenti complere posse, simul etiam cum aboriginibus negotia
fructuosa transigere, tum prætervecti Zacynthum et Cephalleniam,
exspectabam facere posse, ut transfretaremus inter continentem atque
insulam Siculorum; semel eá potitus, a Septemtrione eius Lilybæum
usque navigarem; a promontorio eius autem Carthago non plus tercenta
octuaginta stadia aberat. Istud erat meum navigandi propositum. Verum
enimvero, sive Diis nobis ob disceptationem superioris vesperæ
iracundis, sive quod quid naves nostræ robore ac firmitate possent
experiri vellent, certum est a Diis decretum fuisse, ut iter nostrum
a proposito admodum discreparet.
Nam interea cœlum in gravius et obscurius mutari cœpit. Ab Himilcone
monitus, ex Occiduo Meridiano luridas nubes cogi animadverti.
“Nihil morandum nobis,” respondeo illi, “nisi enim tempestatem, quam
illæ nubes parturire gestiunt, antevertere poterimus, futurum est, ut
in his littoribus nullum suffugium præbentibus, scopulis illisi
intereamus. Ad oras Septemtrionales, ubi loca anchoris iaciendis
idonea nos exspectant, omnibus viribus nobis contendendum est,
antequam turbo erumpat.”
Aer interim præter modum erat tranquillus; mihi tamen satis constabat
oportere naves omni remigum nisu adigi; quo facto, celeri cursu
Occasum versus ferebamur. Mihi duodenum horarum spatio non minus
quadringenta quinquaginta stadia emensos nos esse videbamur,
insulamque omnino superasse; tamen cœlum interea nubibus opacis
sensim magis obruebatur, nimbique ex alto pendebant, ac tempestatem
instare dubium nullum erat. Interim naves, procul terris, diligenter
in alto tenebam, nec hoc perperam; nam sub secundam vigiliam, quum ab
arido, ut opinor, circiter stadia centum quinquaginta aberamus,
tempestas cum omni sævitia nos assecuta est. Turbo Austro-Africus
erat, quapropter mihi satius videbatur nos eius furori concedere, et
ab eo ad Aquilonem prope, inter Cretam, minoremque Cytheram insulam
rapi, quo consilio et alterum velum pandi iussi, ut procellá ad
arbitrium raperemur.
Totá eá nocte nesciebamus ubi versaremur. Imbres urceatim ruebant
Fluctuum alter alterum celeriter urgebat, montesque aquæ stegæ nostræ
illidentes effecerunt, ut gubernatores ex omnibus viribus sibi
connitendum existimarent, ut naves suas sub sua potestate conservare
possent, nec sua latera procellis obiicerent.
Interim tonitrua pæne sine ulla intermissione crepabant; fulmina
perpetuo lumine aera percellebant, quibus coruscantibus, spumantes
undarum cristas, ad sidera iactatas, perspicere poteramus perinde
atque atros inde hiantes voragines cum vertigine gliscentes.
Quamquam naves furore maris continenter iactabantur, mirá tamen
constantiá quæque earum salum sulcabant. Remiges, militesque aquam
irruentem situlis exhaurire iussi, qui, Hannibale, præfectisve
remigum, partim amicis verbis, partim duris flagellis operas
hortantibus, opus suum concordi voluntate perfecerunt.
Tempestate summa vi furente, voce, quá poteram maximá, quæ sonitum
fragoris superabat, Sammai inclamavi, nunc instare tempus ad suum
Deum invocandum. Bichri roganti, utrum periculum vere exitiale esset,
respondi, me in Syrtibus peiora quoque expertum fuisse, in oceano
autem, ultra Fretum Gaditanum, etiam sæviores tempestates, quippe ubi
fluctus etiam ferociores turgescant et tumescant, pertulisse, quum
hic undæ breviores, mansuetioresque essent, naves autem multo
constantiores, et cursum facilius tenere posse videri.
Chryseis atque Abigail in casteria sua sese amplexatæ tenebant;
Sammai et Bichri, quamvis mari insueti, vixque pedibus consistendo
pares, rerum statum satis æquo fortique animo ferebant, et intrepidi,
nautis, rudentes administrantibus, quidquid in eis auxilii erat,
ferebant, atque muniendis embolarum præsidiis opitulabantur. At pæne
fidem excedebat terror robusti Herculeique Ionæ, qui incredibili
formidine captus, sese in cavo navis in tabulatum prosternens,
tamquam ingens pannorum manipulus, ad quemque motum navigii huc et
illuc volutabatur.
“Væ mihi! ó me infortunatum! quid ego huc veni?” gemebat velut præ
terrore in exitii articulo, “quid veni? curnam pagum meum reliqui,
quum plus satis et ultra haberem? Pereundum nunc mihi est in mari;
mox mergar, cibus piscium. Actum de me est!”
“Apage, magna bellua!” inclamat eum Hannibal, costas eius calce
pulsans; “surge! nequid hic volutando aliquid subverteris ac
fregeris, nam et me tantum quod non supplantavisti. Heus, nautæ!
accedite, erigite dementem hunc nebulonem, et ad malum eum ligatote!”
Herculeus ille, ut præceptum erat, tamquam trabs, a nautis ad malum
volutatus, illi alligabatur.
Ad posticum concedens, invenio Himilconem, ut gubernatorem pro
viribus instituebat. Fatebatur mihi se Dagonem omnino non vidisse. Eo
loquente, ingens unda raptá Cabiris, eam tantum non lateri nostro
illidebat, eodemque momento temporis fulgor emicans collustrabat
Hamilcarem et Gisconem, suis nautis vehementer gesticulantes.
“Præclara itineris nostri initia!” clamat Gisco prætervectus.
“Sustine, Gisco, et persevera! iam eluctabimur!” magná voce reclamavi
in solatium. Hannoni vero, qui fune se sustinens oculos in furenti
mari pascebat, hæc dixi:
“Esto animo forti, Hanno!”
“Satis mihi fortitudinis superest,” inquit ille bono ánimo, “quæ et
mihi et Chryseidi sufficiat; fatendum tamen mihi est tempestatem hac
deteriorem me nunquam, quod sciam, expertum esse.”
Hoc eodem temporis puncto vagitus Himilconis nos terrore perculit:
“Vela! vela! cerne vela!”
Nautæ ad antennas ruunt. Tantum quod non eversi eramus! Ingens mons
aquæ latus navis nostræ ad ventum converterat, vela autem ad malum
flexa vento ad perniciem usque inflabantur. Simul fulgur, cæteris
acrius, ac prope excœcans, eodem ictu oculi, navigium rotundum, non
procul ante nos, collustrabat.
“Melcarth! Bodmilcar!” Himilco et Hanno uná conclamant.
Alterum fulgur. Nullum iam erat dubium quin id Melcarth esset atque
Bodmilcar, qui stans in puppi, vento et undis imperare videbatur.
Tertium denique emicuit fulgur, tonitrubus pæne continenter
crepantibus; cæteroquin præter furentes ac subsultantes aquas nihil
dignosci poterat: Melcarth in tenebris disparuisse videbatur.
“Chusor Phta illic, in sublimi, malleo suo operatur,” inquit Himilco;
“pulset tamen ut velit, Cabiri nostras partes tuentur, non oberit
nobis.”
Inde, horæ circiter spatium admodum solliciti egeramus. Quantum mihi
constabat, procella nos ad Septemtriones rapiebat, nullo tamen pacto
certe ac definite, quo in loco versaremur exploratum habere poteram.
Quælibet unda lateri navis imminebat, exitio nobis fieri parebat,
atque Cabiri, quæ prope nos incedebat, quandoque in sublime elata,
capitibus nostris impendere videbatur, alias in ima rapta subter
pedes vehi apparebat. Cum Himilcone super casteriam in puppi stabam
et cum duobus gubernatoribus unà, quum mons aquæ, omnium quos
hactenus experti eramus longe maximus, stegam universam obruebat. Ego
celeriter cancellos apprehendi, sicque ictum excepi. At vero, quum
undá fere excœcatus, sed mei compos, ad me redii, Himilconem, unumque
gubernatorem, disparuisse comperi. Pro bona fortuna gubernaculum
ereptum non erat, proinde omnibus quæ supererant viribus connisus,
clavum converti, navimque iusto cursui restitui; tunc clavum nautæ,
modo e cavo ascendenti tradidi, ac, proclivis trans cancellos
clamitare cœpi: “Himilco! Himilco!”
Interea dilucescere cœpit, et in semiopaco, ac tantum quod Sammai
discernere poteram, ut ante ianuam casteriæ se pronum prosternebat,
precatus Deum Israél, ut vitis dumtaxat duarum mulierum parceret,
etiamsi cæterorum vitas eripere decrevisset.
Hanno, quum vocem meam tremere animadvertisset, ad me cucurrit, et
animo perquam commotus intellexit aliquid mali probo gubernatori
accidisse. Cœpi illi narrare quid compertus fuerim, meque vereri dixi
ne ille undis abreptus esset, quum a tergo vox insonuit:
“Ecce me salvum, Navarche! Præceps cecidi;” his verbis Himilco,
utrem, e pelle caprina, manibus gerens e cavo navis ascendit.
Eum salvum scire magno mihi sublevamini fuit, præsertim quod plane
incolumis evasisset.
“Aquæ me per gradile rectà præcipitarunt, sed pro bona mea fortuna,
caput huic utri illisi, sicque mortem evasi. Miror quod uter non
displosus fuit tanto ictu. Cabiris bonis grates sunto, quod ita me
custodiverunt. Sed quid de Cadmo factum est, qui clavum tenuerat?”
Ego nihil, nisi tristi vultu mare indicaram. Himilco sensum capere
videbatur, sed nihil respondit. Tum in puppi consedit, seque ex utre
reficere cœpit.
Extemplo Bichri ad me properat, meque paucis velle dicit his me
allocutus verbis:
“Nauta quum non sim, fortasse æquum esset ut rem alienam agens veniam
a te peterem; verum acies mihi acutissima est, quæ mihi ad dextrum a
puppi montes indicare videtur.”
Himilco protinus exsurgit, quin utrem vini mitteret, et luscus eam
cœli plagam scrutari cœpit, quam Bichri indicarat. Mox sic fatur:
“Sagittarius, profecto, non fallitur; etiam meus oculus raro fallit;
sub recto, præter dubium, terra cernitur.”
Tametsi pluvia usque ruebat, per nebulosum opacumque pone nos, ad
rectum, montium iuga satis distincte percipere poteram. Quoniam mihi
omnino constabat versus Aquilonem nos rapi, minime dubitandum putabam
eam terram, quæ nobis in conspectu esset, oras Septemtrionales Cretæ
esse; quod et eventus comprobabant.
Primum itaque nostrum negotium esse videbatur, procellam eluctantes,
ad littora contendere. Hoc consilio Cabiris signum dari iussi,
numerum remigum, cuique addendo singulum militem aut nautam, ut
æquatis laboribus omnes conferrent operam, duplicari. Tunc embolam
inspexi, lætusque reperi parum mercium loco dimotum esse.
Paucis horis ventum plane effugimus, ac, paullo post, e scissis
nubibus iubar solis emicuit, lumineque et cursum nostrum perfundere,
et corda animosque in spem et gaudium erigere cœpit.
“Numen nos eripuit!” suspirat Sammai; “ego profecto fateor me ingenti
pavore esse liberatum.”
Himilco interea chitonetam ex aqua expressit, statuitque, facultate a
me impetrata, Bichri, utpote qui terram primus repererat, e culleo,
quem necdum missum fecit, haustum vini donare. Annui, utpote optime
merito.
Mulierculæ nunc iam facile persuaderi poterant ut prodirent, quamquam
metum, usque tremulæ, haud omnino deponere potuerunt, tamen lætitiá
renidere videbantur.
“Ecce mulierculæ!” ait Hanno, eas in stegam educens; “non absimiles
tempestati sunt: iam subrident, iam lacrymantur.”
Sammai malle se aiebat denis armatis, quam cum uno furente mari
contendere. Tamen ego eum certiorem feci mirá animi fortitudine eum
se gessisse, tametsi nunquam antea tempestatem in mari expertus
esset; monui tamen eum, ut in posterum sibi caveret, nequid de Diis
temere, ac minus reverenter disputaret.
Tum Hannibal, galeam uná, cataphractam alterá manu gestans, e cavo
egreditur, nosque, accedens, his verbis alloquitur:
“Totá nocte tam strenuo detinebar labore curandi ut vulgus remigum ad
sustinendum modum adigerem, ut cataphracta mihi omnino negligenda
esset; quin eam prorsus in frusta comminutam esse putavi; sed sive
Astartes, sive cuiusvis Deorum voluntate, eam salvam, illæsamque
reperi. Cæteroquin gaudeo, mulierculæ, vos salvas, incolumesque
conspicere posse. Etiamque sperare me posse arbitror, vobis et metum
iam esse excussum, et cibi appetentiam ad vos revertisse. Mihi quidem
orexis prorsus salva est.”
Quum vero animadvertisset Himilconem Bichrique succo utris se
recreare, sine mora eorum societati se adiunxit.
Tempore ad post-meridiem vergente, nubibus penitus pulsis ac
dissipatis, sol iterum effulsit, glaucumque æquor parum agitatum
resplendebat placidá diversitate a virore instantium littorum, a
quibus vix tricena stadia aberamus. Locum itaque ad iaciendas
anchoras idoneum quæsitum Cabiros præmisi, ubi a laboribus nostris
requiescere, damnaque accepta sarcire possemus. Interim in stega
Astartes dum sedentes apricaremur, levique merendá, quæ pane
infermentato, passis ficis, crudis cæpullis, haustuque vini
conficiebatur, animadvertimus Dagonem e longinquo versus nos
contendere. Procella illi antennas cum velo unà eripuit, itaque ipsa
tempestate acta, remisque freta, sua incommoda satis feliciter
eluctata est. Pro communi fortuna, vela supernumeraria satis superque
habebamus, ac damna haud magno labore reparare poteramus. Cabiros ad
linguam promontorii prærupti in mare excurrentem, nos præstolantem
assecuti sumus, et exinde reperimus in meridiano declivi idoneum esse
sinum in ostio fluvii, e valle admodum fertili huc dilabentis. Omnes
itaque tres naves, terræ linguá superatá, et ad meridiem versæ, sub
vesperum, secundum littus, medium sinum attigerunt, unde littus
procul versus Ortum recedit. Hic denique Astarte, Dagonque anchoras
iecerunt, Cabiri autem in siccum subducta erat. Locus anchorandi
perquam erat commodus, tempus quoque admodum favebat. Ex continente
pagorum lumina cernebantur, unde et animis firmati eramus, et in
bonam spem erigebamur, tametsi corporibus multum fessi, quietem
capturi decumbebamus, atque totam noctem placidus somnus nos tenebat.
Caput VII.
Chryseis Regi Hannonem Anteponit.
Postridie, nullá morá interpositá, industriá omnium meorum damna
reparare cœpi. Embola ita erat convasata ut pæne immota, nullum
prorsus detrimentum acceperit. Ex hac aliquot manipulos in aridum
efferri, ac sub umbra arboreti in propatulo venum expandi iussi. Item
Ionam e navi excedere, tubamque secum ferre præcepi. Ipse, primum
quam solido se insistere, terramque pedibus subesse sentiebat,
puerorum more subsultare, tripudiarique cœpit, tanto elatus gaudio.
“Iam híc, procul a faucibus Leviathan, in tuto sum!” clamitabat cum
voluptate. “Nihil híc, in solida terra, referet, quod monstrum mihi
conveniendum sit; atque quo ocius id fiat, eo melius.”
Exuberantem eius animum quodamtenus refrænavi, tubam suam prehendere,
altissimáque quá par erat voce, canere eum iubendo; quo mox factum
erat, ut non modo incolas propinquorum pagorum, verum etiam opiliones
in collibus circa greges suos pascentes, alliceret. Quum nihil a
nobis hostili animo adversus se parari intelligerent, hi omnes ad nos
confluxerunt clamitantes: “Phæces! Phæces!” sociis indicantes
Phœnicios mercatores ad se venisse.
Hi omnes erant Dores; staturá proceres, corporibus robustis, pars,
naso recto, aquilis alii capillis super frontem sublimem cincinnis.
Plerique inermes advenerunt. Nonnulli eorum chitonetis, sine dubio
Phœniciæ originis, erant induti; alii eiusdem generis tunicis sine
arte imitatis, e panno rudi sui opificii. Hi plerumque nudo capite
incedebant, præter paucos, quorum capita genere petasi, e plexo
stramine erant tecta. Erant cum illis etiam aliquot mulieres; quarum
quidem pleræque tam erant vultu decoræ, quam statura venustæ. Indutæ
autem hæ erant vestitu planissimo, genere institarum in speciem
saccorum ad talos demissarum, ad humeros, et ad collum apertarum, ubi
capita brachiaque prominebant; tamen his superinduta erant
subarmalia, ad coxam usque submissa, ubi vittis nitide
constringebantur in utramque partem. Cæteroquin nulla monilia, aut
gemmæ, nec ulla ornamenta alia in illis conspiciebantur.
Priusquam hi hospites advenissent cavendum putavi, ut merces nostras
sudibus in terram defixis, hisque fune deligato circumsepirem, atque
per Hannonem advenas commonefieri curavi, ne funem transgrederentur.
Ii apprime intellexerunt, nam etiam alioquin eá erant humanitate, ut
et consilium meum facile perspexerint, et se modestiá prorsus
naturali continuerint.
Unus e numero eorum, qui scipionem cum æreo bulbo gerebat, fasciaque
e tela comas constrictas habebat, munere interpretis fungebatur.
Satis clarum erat hunc primicerium, vel magistratum apud eos esse;
sui enim asseclæ reverenter auscultabant, dum ipse ad nos verba
faciebat. Orationes longiusculas edere Dorum mores ferre videntur;
nam is princeps accedens, oratione conceptá nos alloquebatur. Hannone
satis facile interpretante, sensum orationis eius prorsus clare
percepi. Orsus itaque est salutem nobis dicendo, prosecutus dein nos
est multimodis assentatiunculis, semideos nos appellando, item
affines ac propinquos tutelarum nostrarum navium, ac, tandem,
petivit, ut meá voluntate suis asseclis liceret miras merces, quas ex
urbe Divina, Sidone, a nobis allatas, inspicere et contueri.
Iam tunc omnes tribus eorum satis cognitas habui, quæ communi nomine
Hellenes appellabantur, quorum hoc erat commune, ut nos Phœnicios
Divinæ originis esse reputarent. Magnitudo nostrarum navium,
peregrinationum nostrarum immensitas, arcana urbium nostrarum
dissitissima loca, eo collimabant, ut in hac fide sua confirmarentur,
nec in præsentia e re nostra erat hanc suam superstitionem e medio
tollere. Futurum enim erat, ut quondam peregrinaturi in colonias
nostras inciderent, quum experientia eos edoctura esset, nos sui
similes mortales esse. Interim persuasum sibi erat nos supramundanos
esse, quamobrem, quidquid fabularum in aures eorum effunderentur,
sibi cum pietate quadam auscultare solemne erat.
Hannone interprete principem certiorem fieri placuit, nos magnam
copiam mercium mirabilium nobiscum e Caucaso, terrá gigantum
attulisse; item e Cilicia, ubi montes, ora inferorum patula, ignem
fumumque vomere consueverint; Sidone, Deorum metropoli; ex Arabia,
terrá piorum, ubi homines terna sæcula pervivere soleant et ultra; ex
Ægypto, ubi Dii tauri, crocodili, atque colubri duorum stadiorum
longitudinis vigeant. Præterea, per interpretem explicui illis fore,
ut, si populares sui nobis pelles bovinas, æs Chalcidicum, lanam
textam, vel cornua caprina afferre possent, nos illis tunicas,
ocellos vitreos, odores, nectar, aut quamlibet fere rem, quam
appetere possent, in cambium daturos esse. Nec mora. Ipse aliquot
suorum asseclarum protinus in pagum remittit, qui merces a nobis
postulatas comparent.
“Quam proterva mendacia!” submissá voce me affatur Sammai “Nonne
asseruisti Midianitas piam gentem esse? Nonne etiam dixisti posteros
Ismaél trecenos vivere annos? ac, denique, ni fallor, apud Ægyptios
Deos esse?”
Indignationem eius leni tantum risu excepi, sed Hanno illi cachinno
respondit:
“Nihil commoveare, Sammai: alii peiora mentiuntur; hæc ad finem
optatum assequendum valebunt, si hos bonos emptores effecerint.”
Princeps mihi venum aliquot pilleges[1] obtulit, quas nuperná suá
expeditione in continente ceperat; sed ego, quum probe scirem nec in
emporiis coloniarum Libycarum, neque Tartessi, servas quemquam
mercari, oblatum abnui. Ipse vocabulum nostrum pilleges ut pállax
reddebat. Satis certum videbatur Dores quadam difficultate vocabula
nostra efferendi laborare; nam ipsi chitonetam nostram chitón
vocitant, nostrum cóf, ut cépos, castira vero ut cassiteros efferunt.
Alias more cæterorum barbarorum, sensum quorundam vocabulorum non
capiunt, eaque omnino pervertunt, uti quum de magno ultra Gades mari
illis loqui contingit, loco Maris Og, vocant illud, describuntque,
veluti flumen Oceanos, idque loco Dei habent.
Illi, quos princeps retro in pagum miserat, interea cum satis magná
copiá æris præclari, pellium boum, cornibusque caprarum, reverterunt,
quorum aliqua satis erant grandia, ut ex iis optimi arcus fiant.
Insuper, etiam eximium pannum laneum secum tulerunt, quem et ipsi de
continente importaverant. Pretia quoque, quibus merces suas nobis
obtulerant, æqua et iusta erant.
Tandem, ad resarciendas nostras naves, et ad otium spatiumque
reperiendum, visum nobis est turbam emptorum, quæ pedetentim magis et
magis increscere cœperat, hinc, a littore, alio diverti oportere. Hoc
proposito certam mercium copiam Hadlæo, fido cuidam nautæ concredidi,
eumque cum his longius a littore recedere, e mercibus, quidquid
posset, vendere, ac, denique, post spatium quadraginta horarum ad nos
reverti iussi; nam intra id tempus naves nos reficere posse sperabam.
Bichri comitem se itineris obtulit, Ionas autem, cuius tubá Dores
magnopere delectari videbantur, etiam missus est, qui tubicinio
incolas ad mercatum allectaret.
Die iam ad occasum vergente, octonos meorum nautarum ad succidendam
in declivio vallis quercum dimisi, ex qua antennas pro Dagone
effingeremus. Dores, quidquid nobis ligni opus erat, gratis
concesserunt, satis sibi compensatum esse rati, si asciariorum
nostrorum operi interesse, fabulisque curiosis aures intendere
licitum sibi esset, audireque eos, qui e nostris eorum linguá satis
sermocinari poterant. Diligentem insuper præstabant operam in
colligendis, afferendisque calis, atque assulis, item supportandá
aquá, aliisque rebus, quibus opus habebamus, nobis sedulo opitulati
erant. Cæterum, qualescunque hi sese aliis peregrinis præbuerunt,
certe erga nos Phœnicios, perquam humanos, mansuetos atque affabiles
se præstiterunt.
Dores Chryseiden multis quæstionibus sollicitarunt de Phæacibus,
diversissimaque de eorum patria, urbibus, regeque sciscitabantur;
ipsa autem, idiomate ipsis minime alieno, res declaravit, quá re nec
ipsa erat parum delectata, quod cum iis libenter sermocinabatur, illi
vero ei de illustribus, magnificisque templis, mirificis ædibus, et
de inclytis viris narranti, haud ingratos auditores se præbuerunt.
His enim, profecto, haud clare constabat quid Phœnice esset; nam eam
sibi insulam esse existimabant, et verosimile videbatur eos hanc cum
colonia Chittim, aut vero cum alia nostra colonia Chalci, quæ illis
longe propior erat, confundere et commiscere. Præterea Phœnices ipsis
ubique terrarum obversari videbantur; nam et littora Cariæ, ubi
mercatores nostri emporia instituerant, perinde Phœnicum nomine
insigniunt. At illa reapse terra est Lelegum Cariorum, qui cum
Phrygiis unà, antecessores Dorum in insula Creta exstiterunt,
primique qui Cydonios in montana abegissent, compluresque eorum
exterminassent. Cæterum Dores memoriæ prodiderunt Leleges Pelasgosque
se in continente antecessisse, nec paucos horum in iis locis usque
superstites esse. Facile equidem mihi persuadeo Carios, Æos,
cæterosque, quos nos e sedibus suis littoralibus dispuleramus, demum
in Cretam pervenisse; Carii etenim navigationis minime erant ignari.
Insuper, navigatio in ea Archipelagi parte, quæ insulis scatet, ex
oris Asiæ eò, etiam navigiis minimis, nullo pacto difficilis habetur.
Deinde, constat etiam summum montium iugum in insula Creta
Pelasgo-Ionico nomine Idá, eodem nempe, quo mons in Æolia, e regione
insulæ Lesbi, cuius caput Mytilene, appellari; quod quidem firmissimo
argumento esse debet, Pelasgos atque Leleges, qui cum Cariis,
Æolibus, Lyciis, atque Dardanis, eiusdem esse generis, nec modo totas
oras a Freto Thracio deorsum, usque ad regiones Rhodo adversas, verum
etiam continentem ipsum, perinde atque insulas inter Thraciam, ac
Promontorium Maleum incoluisse. In deducendis his rebus recte me
ratiocinatum esse argumento allegari potest, quod maiores nostri
longe antea Pelasgos, quam sive Dores, seu Ionios cognoverunt;
præterea, etiam pervulgatum est usque superesse oppida, magna ac
frequentissima, licet minus bene ædificata, ac misere munita, veluti
Placia, atque Scylace in Propontide, parum ad Septemtrionem a
Dardania, et ab insula Tenedo.
Rem hanc parumper prolixius tractandam putavi, quoniam partes
navigatoris Phœnicii esse duco, ut is, non modo situs figurasque
terrarum mariumque, nec cursum tantum corporum cœlestium, item leges,
iuraque navigationis, atque commercii rite perspectas et cognitas
habeat, verum etiam ut de originibus, linguis, sacris atque moribus
et institutis cuiusque gentis quam ipsi adire contingat, probe
teneat. Cæterum, itinerum maritimorum longa experientia me docuit,
scientiam sic partam peregrinis quidem atque advenis perquam caute
tradi oportere, apud populares autem nunquam satis posse diffundi.
Dores cum Ioniis eiusdem se stirpis esse agnoscunt, et cum illis ad
communem familiam gentium, quæ simul Hellenes cognominantur,
pertinere, qui alias etiam “Ræci,” vel “Græci,” appellantur, sciunt
et fatentur. Hi Hellenes, non secus ac posteri Israél, in duodenas
tribus dispescuntur, nempe in Thessalos, Bœotios, Dores, Ionios,
Perrhebios, Magnetes, Locros, Achæos, Phocios, Dolopes, atque Malios.
Ut ii ipsi de se tradunt, maiores sui meridianam Thraciam invadentes,
partem, nomine Hellopiam ceperunt, ibi sedes posuerunt eamque
etiamnum tenent; illinc autem se in pæninsulam insulasque
propagaverunt Hellopia ea terra est, quam Achelous perfluit, qui se
in fretum effundit, quod Cephalleniam a continente seiungit. Duo
vetustissima oppida in Hellopia sunt, Dodona atque Delphi, quæ simul
etiam sedes summorum Numinum suorum sunt. Hinc fit, ut Hellenes
nonnunquam ab altero oppidorum nomine Dodonæi appellentur, tamen a
nobis sæpius Ionii vocari solent, sive posteri Ion, vel Iavan.[2]
Ipsi tamen se plerumque Hellenes, Graios, vel Græcos vocant.
Cunctæ tribus Græcæ quaterna fraternitatis vincula inter se
agnoscunt; primum, quod omnes eiusdem originis sint; alterum, quod
eadem linguá utantur; deinde, quod eadem Numina colant; et hoc eodem
ritu, iisdemque locis; postremo, quod idem fere vitæ genus sequantur,
iisdem moribus atque institutis plerumque fruantur. Omnes eorum
Dodonam principes suos, aut seniores gentis legatos mittunt, ni
fallor, etiam Delphos, ad negotia inter se communia dirimenda, ubi
terno iuramento confirmant nulla unquam oppida, quæ semel in suum
fœdus cooptatum fuisset, eversuros; nunquam quemquam ab eiusmodi
oppido aquam aversurum; denique, in puniendis iis, qui has leges suæ
fraternitatis violassent, omnes semper concordes futuros.
Deus eorum summus, Zeus, Dodonam incolit. Ipsi existimant hunc eundem
esse Zeum Lelegum atque Pelasgorum, quem Cyretes Cretenses cantu,
choræisque celebrant. Perinde ac Báal Samáim, is quoque existimatur
Deus esse aeris cœlique, item filius cœli atque terræ. Is idem fuisse
perbibetur, qui Deam Phrygiorum Europam in insulam Cretam raptam
detulerit. In meridiana insulæ parte, in valle exigui rivi, Lethes,
urbs erat Dorum, quam quidem ego nunquam videram, quam ipsi Hellotin
appellant, ubi platanus est, cuius sub umbra Zeus atque Europa
requievisse feruntur. Alia quoque urbs est in insula, nomine Cnossus,
condita, ut opinor, a Phrygiis, in qua Zeus creditur, præter alia
loca, sedes habere.
Alterum Numen, pæne eiusdem potentiæ, Apollo est, sagittarius ille
atque vates. Ut vates, Pythicus cognominatur, atque Delphis residet,
ubi ipse de futuris consulitur. Dores eum singulari veneratione
colunt, quoniam hos ipse, sub forma delitescens delphini, per maria
transduxisse perhibetur. Hunc cum sagittario Deo Phœnicum, Baal
Sillech, quem colendum nos ipsi Græcos docueramus, unum eundemque
esse verosimile est; ac fieri etiam potest, ut, quum is navigationem
eos docuisset, specie delphini eum fingant.
Arcanus quoque ille Deus Hermes, Numen occultarum naturæ virium,
perinde summá veneratione colitur. Hunc cultum eos ab Ægyptiis
didicisse vix in dubium vocare ausim; attamen, utut res se habeat,
hunc eis a vetustissimis temporibus cognitum fuisse certum est.
Cydonii ad eos cultum Artemidis invexerunt; venerationem autem
Astartes ipsi nos eos docuimus, quam iam supra omnia alia Numina
evehere apud eos usu venit.
Nomina Béel-zébub, Báal-Péor, Él Adonai, Sémos, aut vero Cabiri,
Græcis omnino ignota sunt. De statu Cabirorum plane nihil compertum
habent, neque prorsus sciunt naves suas duce septimo Cabirorum,
Stella Polari, dirigere; atque, ut verum dicam, hi admodum ignavi
navigatores sunt, raroque audent e conspectu littorum discedere.
Navigia quidem eorum satis magna sunt, sed inscite facta, nequaquam
constrata, rudentibus inepte applicitis, saburrá imperite gravata,
unde necesse est ea iactari et vacillare, sive velis seu remis
agantur. Denique, hi parum etiam exploratum habent, quantum quisque
locus ab altero remotus sit, quæ cuiusque regionis sit conformatio,
omnino ignorant; hinc fit, ut a suis peregrinationibus quacunque
etiam minutá temperiei mutatione, aut fluctuum cursu, facile
deterreantur.
Oppida sua in locis aditu difficillimis sita sunt, et lapidibus
rudibus, in speciem maceriæ, sine arenato coagmentatis, sunt munita.
Domus ipsæ perinde e rudibus confectæ sunt lapidibus, aut vero e
lateribus sole coctis, neque gurgustiis multo præstant. Incolæ omnis
pæne artis sunt plane rudes, præter sua ærea spicula, asciculos,
loricas atque galeas, quæ quidem inconcinnæ sunt, tamen adornatæ. Hi
equitatum nullum, sagittarios paucos habent, gladiis raro utuntur,
sed plerumque iaculis pugnant, quo genere telorum maxime delectantur,
ita ut et duces, sive e pedibus, sive ex essedis pugnent, hoc
iaculari soleant. Comminus pugnantes, genus pugionis adhibent quorum
extremitates in similitudinem harpaginum aduncæ sunt. Gratiá tempus
terendi, Hannibal, subinde Sammai, Hannone accito, gladio sese
publice exercuerunt, quum catervæ Dorum circum eos confluere
solebant, quæ stupentes mirabantur, quemadmodum gladii micantes
librarentur, modo ad celerem ictum, modo ad vitandum et elidendum
ictum, modo fulminis instar ad pungendum protrusi, aut ad vulnerandum
adverso mucrone sursum illati, ut in ludis gladiatoriis Chaldæorum,
Philistæorum, atque Iudæorum cernuntur, qui ludi magnum usum ac
dexteritatem impertiunt.
Clypei, quibus utuntur, rotundi sunt, fiuntque e corio bubulo, quos
vero principes gerunt, lamellis æneis contecti, picturisque ornati, a
cæteris discrepant. Antequam ex insula discessissemus, rex Dorum loci
Hellotis ad nos visum venit, atque in cambium pro uno nostrorum
scutorum quinos et vicenos boves obtulit; at ego concessi illi scutum
erga aliquot gagatas, monilibus aptas, atque erga par ingentium
apridentium, quos ipse de continente secum tulerat, quique nunc
parietem ædis Astartes, Sidoni, ornant.
Tertio post nostrum in insula adventum die, unum nautarum, qui in
pugna cum Ægyptiis sagittá vulneratus fuerat, gangrená vulneris
confectus obiit. Ritu nostro, omnes naves, luctus causá, nigris telis
decorandas iussi, quæsivique ex incolis insulæ, siquo in loco specus
reperiretur, ubi cadaver sepeliri posset. Triginta circiter stadia ab
eo loco ubi tunc eramus, antrum nobis indicarunt, et se omnino
paratos ostenderunt, ad omnia, quibus auxilio nobis esse possent,
quod et ipsi munia sepeliendi mortuos maximá curá obire consueverunt;
quin nihil adeo perhorrescunt, quam mortuis sepulturam negare, atque
funebria negligere; et hæc potissimum causa esse credenda est, quæ
eos a suscipiendis longinquis a littore maritimis itineribus
deterreat.
Postea quam cadaver pollinctum, ac feretro impositum erat, humeris
nautarum in locum sepulturæ, in antro, deferebatur, catervis Dorum,
turbaque mulierum plangentium comitantibus. Cavum, in quo cadaver
recondideramus, perquam profundum, sed minime celsum erat.
Sepelivimus autem cadaver non modo id solum ibi relinquendo, verum
etiam tabulas, et duos remos, e quibus feretrum factum erat. Postquam
aditus speluncæ, magnis saxis advolutis, item humo lapidibusque
omnino obrutus et occlusus fuerat, Hanno, voce, verbisque solemnibus,
Numina Menath, Hoch, atque Rhadamath, iudicum Manium in Seól,
invocare cœpit.
Omnia hæc tria Numina nostræ nationis Doribus cognita sunt, eaque
nominibus Minos, Eacus, atque Rhadamanthus appellant. Persuasum iis
est Minoem, antequam iudex inferorum creatus esset, regem Cretæ
fuisse, et quum peritissimus artis navigandi exstitisset, usque ad
continentem, ad Ionios navigasse, hos autem illi, veluti tributum,
certum numerum puerorum atque puellarum dedisse. Quod ad Rhadamanthum
attinet, eum a semidiis Phœnicibus in insulam Chalcidem fuisse
allatum arbitrantur; revera tamen ipsi videntur hunc Deum ipsum cum
nautis Sidoniis confudisse, quorum operá ad eius notitiam
pervenerant. Eodem modo, ut opinor, Europa, quam Zeus fertur
rapuisse, atque Ariadne, primum uni semideorum, tum Dionyso, Deo
fluminum, cognita, nihil aliud nisi diversa nomina sunt Astartes, quæ
inde a temporibus quibus Phœnices primum ad sua littora vinum
importassent, in memoria eorum perseverarunt. Perinde a nobis
derivarunt notitiam nominis Chusor Phtah, Dei incudis, quem ipsi
Phtos, sive Phaistos, appellant. In summa, quæcunque ipsis sit
familiaritas sive cum litteris, ac vino, sive cum usu metallorum, a
Sidoniis derivasse verosimillimum est. Quod vero nostras spectat
cognitiones, ut a nostris maioribus accepimus, eæ in prisca vetustate
originem ab Ægyptiis repetunt, qui, vicissim, suam scientiam a se
etiam longe vetustioribus Atlantibus, didicerunt, qui iis temporibus,
quibus Mare Magnum ad Meridiem Libyæ usque patebat, e terris
occiduis, nunc iam dudum Oceano mersis, trans Æthiopiam in has
regiones venerunt. Quam verum itaque est unam gentem alteri in vices
succedere, sic, perinde, solos Deos immortales ac sempiternos esse.
Dores iureiurando spoponderunt specum, in quo socium condideramus,
nunquam contrectatum ac profanatum iri; quo facto, ad naves nos
recepimus, quæ pro reliqua diei parte nigro velatæ manserunt.
Sub vesperum Hadlai cum suis sociis ad nos reversus est, non sine
copia rerum emptarum. Inter eos Ionas, haud parum sibi tribuens,
itabat, caterva hominum de monte eum comitantium circumdatus, vitulum
in collo baiulans.
“Quidnam ages de illo vitulo?” interrogo eum.
“Utique comedam!” respondet ille; “merui eum.”
“Quídum? tubá canendo?”
“Minime vero. Nequaquam tubá canendo, sed certando. Illi enim
fortissimos quosque suos mihi opponendo, me ad certamen provocarunt,
ego autem cunctos prostravi, sicque vitulum merui. Eximia, profecto,
regio ista est. Si modo mihi vitulum offerant, omnes, Hercle, ac
singulos eorum prosternam.”
Tum regem Dorum conspicatus, cum grege boum adventantem, eum his
verbis inclamat:
“Quin tu quoque! Da sis mihi buculum, iam et te prosternam; sin
dederis, omnia ossa tua intra pellem tibi comminuam.”
“Tace, stulte!” inclamo eum ad saniora revocaturus. Rex nihil
Phœnicice intellexit, et ob id quærebat, quid hic dixisset; sed ego
rem declarandam non putavi.
Ionas tamen secum gannire non destitit: “Quin, profecto, cur ego a
certando, quum ipsi velint, desistam? Si quem e tribu Dan, aut Iuda,
ad certamen provocarem, mox intra costas meas mucronem versari
sentirem. At hicce terrarum certamina amant, meque ob id vitulo
donant. Præclarum regnum istud!”
Sub vesperum eius diei Caurus moderatior flabat, non tam asper ut
consilium proximo mane solvendi mutandum putaremus. Dores non sine
magno stupore exceperunt nostrum propositum anchoras solvendi, nec
palam fateri dubitabant se nullo pacto posse induci, ut tali vento
mari se committerent.
“Potestne id reverá fieri,” interrogat unus primiceriorum, “ut tanto
vento coorto, fluctibus vosmet concredatis?”
Postquam eum certiorem reddidi nihil nos a proposito deterrere posse,
sic prosequitur:
“Et hoc plane memores tempestatis tam sævæ et immanis suscipitis, quá
furente veneratis? Reverá vos semideos esse necesse est.”
“Anne putatis mihi Cabiros non satis propitios fuisse?” interloquitur
Himilco, “salum me siticulosum reddidit; tum Cabiri culleum vini
generosissimi mihi miserunt.”
Primicerius, nullá nugarum ratione habitá, prosequitur:
“Dii Phœnicum, profecto, sollicitá curá suæ prosapiæ invigilant.
Memini eorum carpentum, per fluctus æquoris, ad ferendam vobis opem
currens, me vidisse; nec memoria huius rei mihi facile elabetur.”
At nunc, vicissim, Himilconem stupor perculit.
“Carpentum Deorum super fluctus?” mirabundus quærit Himilco;
“qualenam id fuit?”
“Celsum, quasique rotundum id erat, atque pictum colore vestræ gentis
vectum ab immanibus marinis belluis, super aquas ruentibus.”
Ipse hæc formidine quadam narrabat. At mihi suspicio quædam subita
incidit, eum fortasse onerariam Bodmilcaris conspexisse, quæ quidem
micantibus fulguribus, insueto lumine collustrata, satis apte poterat
varias figuras ac species alternis vicibus induere videri. Hæc,
submissá voce, Himilconi significavi, qui sic respondit:
“Si Bodmilcari contigerit hunc Deum marinum fuisse, carpentum eius
Dei marini, ad iugulandum eum, conscendere libenter voluissem.”
Dum sic sermocinamur, animadverti Hamilcarem, aliosque plures,
aliquid, quod undæ in littus everrerant, accuratius observare, et
contueri. Cupiditate inductus cognoscendi, quid eos alliceret, ego
quoque accedo, videoque aliquot fluitantia fragmenta navis.
“Hoc quidem opus Phœnicium non est,” inquit Hamilcar, clavum indicans
trabalem, qui usque tabulæ hærebat.
“Nequaquam,” inquam ego in assensum, “si enim de crassitudine
tabularum, deque clavis trabalibus iudicandum est, dubitari nequit,
quin navigium fractum Ægyptiacum fuerit.”
“Aspice modo hoc,” instat Himilco, “en argumentum, quod refelli
nequeat: collum anserinum de prora.”
“Fieri certe potest,” respondi, “naves quasdam Ægyptiacas Bodmilcarem
comitatas in interitum suum fuisse, quod contumeliam tempestatis
ferre non possent.
“Lubet sperare,” interloquitur Gisco, “Bodmilcarem idem fatum non
expertum, quem mergi minus condignum fuerit; nam ego laqueum probæ
crassitiei circum collum eius mallem cernere. Præterea, scordalus
ille dodrantem mercium nostrarum obtinet, quem ab eo repetere
cuperem.”
“Tantum cupere nimium est,” subiungo ego, “interim iam conscendendum
nobis est. Iter Siciliam versus instituemus, ubi, fortasse, licebit
tibi aures amissas recuperare.”
Vultus senis gubernatoris torvus leni risu renidebat.
“Donec ventus se vertat, flexivice nobis incedendum erit,” moneo ego,
ac versus naves procedere cœpi.
Hoc ipso tempore rex Dorum accessit, vultuque gravi, quasi quid summi
momenti dicere haberet, repente sic me affatur:
“Tu Phœnix es, princeps pelagi, ego vero princeps Dorum, moderator
populi mei sum; eatenus sumus pares. Hi boves, hi equi, hæc carpenta
mea sunt; e tricenis pagis meis duodena hominum millia cogere valeo;
Deorum favore fruor; sum rerum potens.”
Iam certum et indubitatum existimabam fore, ut ille quibusdam
gravioribus postulatis nos lacessat; at vero vel unico obtutu
perspiciebam eum nullá facultate ad aliquid vi tentandum pollere; nam
non modo Hanno, Sammai, Bichri, Ionasque usque in littore morabantur,
verum etiam Hannibal, quadragenis armatis stipatus, iuxta præsto
erat. Regi vero vix triceni hastati ad manum adstabant. Nullum itaque
illi responsum dedi, sed ut pergeret exspectavi.
“Moderator Phœnicum,” prosequitur ille, “abs te flagito, ut pilleges
Chrysidem mihi vendas; nihil nisi pretium tibi indicandum est, et id
tibi solvetur.”
Hanno prorsum ruere gestiebat, sed ego eum coercui.
“Rex Dorum,” respondeo illi, “Chryseis venum non prostat. Verumtamen,
penes eam respondendi arbitrium est. Tua erga nos humanitas ac
voluntas maximæ certe fuerunt, nec ex parte meá quidquam oberit
vicissim, quominus virgo in tuam cedat potestatem; at hoc eá scilicet
lege, ut ipsa suo proprio arbitrio atque voluntate tua sit.”
Hanno oculos cupidissimos in Chryseidem, modo supplices ad me,
convertit.
Tunc rex ad eum locum, ubi puella stabat, accedens, manumque
porrigens, sic fatur:
“Filia Heliorum, propinquorum nostræ tribús, veni, et fac ut regina
fias Dorum Hellotidis.”
Ipsa oculis in terram defixis stabat, nullum tamen responsum
reddidit.
“Zeus, Apolloque eligenti tibi adsint!” prosecutus rex, “velintque
afflatu suo respondenti tibi interesse! Ausculta, atque assentire!
Nulla unquam Doris cor meum satis affecit, tenuitque, quamvis nulla
prorsus sit, quin si sibi a me eligi contingeret, merito se superbire
existimaret. Honores et copia meam sponsam affluent. Servæ eam
circumsistent, pro ea texent, cunctaque ad eius nutum facient; dapes
exquisitissimæ mensam eius complebunt, a trecenis capellis,
quinquagenisque vaccis processæ, domusque sua omnibus abundabit
rebus, quas opes comparare queant.”
Tunc silentio exspectabat quum ipsa loqueretur; at illa usque alte
siluit.
“Domus mea,” prosequitur rex, “lapidea est, ut Ægyptiorum, atque
intra eam, Chryseis, reconditæ arcæ et armaria sunt, in quibus
torques, et margaritæ, aureaque pro capite tuo diademata occultantur.
Hæc omnia tua erunt, tuque prima ac nobilissima omnium mulierum
Cretensium futura es.”
Chryseis pedetentim sublevavit de terra oculos, manumque Hannonis
humero impositam servans, voce firmá, quamvis dulci atque leni, sic
respondit:
“Zeus noster Optimus et Maximus me Hannoni attribuit, et apud
Hannonem perseverabo.”
Dores responso læsus, et in iram succensus, tantum quod terram
pedibus non tundebat.
“Quid?” clamitabat ille, “tune subditum Phœnicium regi Græcorum
anteponis?”
“Scito,” respondet Hanno, “Scribam Phœnicium cuicunque regi
æquiparandum esse. Præter meum Navarchum, híc adstantem, Deosque
immortales, supra, nullius auctoritati pareo.”
“Etiamsi ipse humillimus nautarum huius servitii esset,” prosequitur
Chryseis, “corde eius essem. Etenim eius Dea Astarte, me in
discrimine positam, eius esse voluit, Zeus autem, Deus meus, eius
esse confirmavit.”
Rex Dorum nihil ultra tentare poterat. Virentia prata, umbrosas
sylvas insulæ, domicilio, furentibus undis quassato ac fragili,
comparando, in cassum iactabat; Chryseis aquas tantis delitiis,
quantis terras pollere autumabat. Denique, quum iam cum eá nihil
proficeret, rex me appellavit; sed quum perspexisset me in consilio
perseverare, sinereque ut puella in eligendo suo arbitrio uteretur,
edito murmure, indice iræ, carpentum insiluit, subitoque discessit.
“Mea imposterum es!” lætus affatur Hanno Chryseiden, dum eam interea
ad navim deducit. “Eris nobis in sacerdotem Astartes, custos et
tutela omnium nostrum.” His dictis propius eam ad latus suum trahit.
His gestis, vela sine morá passa erant, atque remiges in suis
transtris consederunt. Relicto littore, magnis flexibus sub ventum
appulimus, quo capto, in quinúm horarum spatio extremum ad Aquilonem
promontorium Cretæ superavimus. Sub nocte prætervecti eramus saxosa
littora Cytheræ Minoris.
Tuta, tametsi tædiosa, bidui navigatio ad ostia Acheloi fluminis, ob
colorem aquarum Albi Fluminis a nostris nautis appellati, pervenimus.
Transvecti sumus inter sinuosam ac fertilem continentem, atque
insulas Cytheram, Zacynthum, atque Cephalleniam. His in aquis,
navigando aptis, semper in conspectu terrarum, plurima Græcorum
navigia omnis generis nobis perpetuo sub oculis versabantur, onera
mercium, non modo propriæ industriæ ac fabricationis, sed etiam a
Phœnicibus factarum, quaquaversum vectantia.
Mare, quum ad ostia Acheloi perveneramus, tranquillum erat; sed
paullo post flabra ex Aquilone coorta sunt validiora, nobis perquam
exoptata, quibus ad Fretum Siculum pervehi cupiebamus. Apud
navigatores usu venit littora Græca sequi, ad iter trans mare minus
tædiosum evitandum, et a Corcyra iter flectere; sed modo, ventis
secundis, idem, iactura debebat existimari temporis. Quamobrem, quum
et commeatus, et aqua potabilis nobis affatim suppetebat, placuit,
consilio visendæ Græcæ metropolis posthabito, per apertum Mare
Meridianum, Italiæ promontorium petere viá rectá. Sub itinere, ubi
secundum angusta, quæ Cephalleniam a parva insula Ithacæ dividunt,
navigaremus, obviam facti sumus gaulo cuidam Sidonico, atque aliquot
actuariis, quibuscum collocuti, repereramus, eos ab ostiis Eridani,
in mari Iapygeo domum tendere. Bodachmon, navarchus gauli suadebat,
ut ad Ithacam anchoras iaceremus, atque siquid curæ eius
committeremus, ipse Sidonem perferret. Ego quidem libenter
assentiebar, sed prius sua navigia ivi visum. Onus suum præsertim ex
haud magna copia auri, tam in pulvere, quam in micis, constabat;
maior tamen pars e crystallis saxeis, quæ incolæ ad ripas Eridani ab
iis obtinere solent, qui montes circa fontem eius incolunt. Bodachmon
partem mearum graviorum mercium pro suis levioribus permutare, ac
Sidonem devehere paratum se præbuit, item ad omnia præstanda, quibus
damnum e proditione Bodmilcaris in nos redundans compensaretur.
Historiam proditionis Bodmilcaris summá audivit indignatione. Tantum
scelus violatæ fidei, suá memoriá, se nunquam expertum esse aiebat,
seque facturum, ut is eventus non modo ad aures regis Hiram
perveniret, verum etiam ut infamia Bodmilcaris in tota Phœnici
pervulgaretur, ita ut si proditor, sive Sidonem sive vero in Chittim,
vel in quibuslibet coloniis naves appelleret, pœnam meritam daret.
“Nunc vero,” inquit Bodachmon, “ad negotia procedamus. Quasnam merces
offerendas habes?”
Respondi illi me modo merces Cretæ comparasse; quæ sive in Ægypto,
sive etiam domi, sine labore vendi possent, uti cuprum, pelles
bovinas, lanea, ingentiaque cornua caprina; docebam etiam eum
insuper, si Cretam ipse adire vellet, innumera mancipia fœminina
ibidem eum reperire posse, æquoque pretio præstinare.
Placuit illi consilium, seque id secuturum confirmavit, ratus fieri
posse, ut merces inter nos mutuo commodo commutare queamus. Tunc
sciscitari cœpit, utrum aliquid vini ipsi concedere possem, quod sua
eius rei copia iam ante hos sex menses absumpta erat, nec apud
Iapyges Umbriosque, quorum in finibus nuper versatus erat, facultatem
dolia sua complendi habuerit.
Quoniam naves nostræ suppetiis, omnique commeatu abundabant, libenter
sum opportunitate usus eum cum duobus naucleris gubernatoribusque
suis in Astarten invitandi, ut nostræ dapis, e carne recenti, e
cæpullis, ficis aridis, caseo, vinoque confectæ, participes essent.
Hospites, navis supellectilem, instructionemque omnem, admodum
demirati erant; Bodachmon autem merces, quas cum eo campturus eram,
diligenter perscrutatus, aiebat sibi videri, me rite a se compensatum
iri, si crystalla in pretium non recusem.
Dum hæc geruntur, Bodachmon subito exclamat: “Per Astarten! Equidem
hospitalitatem tuam me reciprocare posse arbitror. Etenim Corcyræ
versatus, Græcum quemdam in navim suscepi, pollicitus ei, si quo modo
possem, eum Cretam perlaturum. Is quidem senecio est, pæneque cœcus,
totius tamen terrarum orbis historiam callere videtur, nec eum hac in
re sive Sanchoniathon, sive Elhanon, Iudæus, superare, aut ei
æquiparari posse videtur. Ipse res fortiter gestas Deorum, Heroumque
suæ gentis canit, lyrá accinens, nec aliis adminiculis ad solvendum
naulum pollet. Iuvabit te eum audire.”
Missus itaque est qui venerandum vatem accerseret. Is paullo post
coram adfuit. Staturá habituque corporis vates singularem gravitatem
dignitatemque præ se ferebat, versantesque secum in sui admirationem
rapiebat. Cana ac demissa barba etiam venerabiliorem eum reddidit.
Manu lyram testudineam gerebat. Nomen ei Homero erat.
Ipse sic nos affatur: “O Phæaces, reges pelagi, qui terrarum arcana
scrutamini, naves vestras Deorum Numina protegant! Iam oculi mei
caligant, nec acie herbida prata cum armentis læta pabula carpentibus
consequi queo, nec virorum fortium micantia cernere arma galeasque,
quin et ipsum solis beneficum iubar vix visu assequor. Verumtamen
Musæ, e beatis suis sedibus, iuxta Peneum, mihi dederunt dulcisono
modulamine canere, ita ut quo demum cunque me divertam, res Deorum
hominumque egregie gestas cantu concelebrem.”
Vati grandævo poculum porrexi generosissimi nectaris, unde alacriorem
nactus animum, carmina sua cantare orsus est. Mihi quidem sensus
cantuum vix vel parum patebat; sed Hanno, qui Græce apprime callebat,
extra se rapi videbatur, atque in signum grati erga vatem animi,
pallium suum ei donabat, quod quidem ex optima lana Helbonica texta,
atque floribus exquisitis acupictum erat.
“Nihil unquam huic simile me audivisse memini;” scriba, spiritu pæne
intercluso, stupens fatur; “hæc quidem gens, quantumvis ignara artis
navigandi atque mercandi, nullo pacto tam barbara, quam nostris
prædicare placet, existimanda est.”
Hannibal, qui hactenus silens adstabat, nunc subiunxit:
“Quondam mihi in urbe Ur, in Naharan, versanti, obviam factus est vir
quidam, cuius memoriam iste poeta errabundus in mentem revocat. Is
Ægyptius quidam erat, atque eo prorsus modo atque Homerus noster,
circuibat regiones, suáque lyrá propriá cantus modulari consuevit.
Ille quidem minoris erat ætatis, atque unum circa mores eius admodum
peculiare videbatur, nimirum, quod simius ipsi societate iunctus
erat, qui more mimorum, omnia eventa, quæ ipse cecinisset, vultús,
manuumque gestu, repræsentaret. Ex mea quidem sententia, quum
Chryseis sua canit heroica, etiamsi ne verbum quidem capiam, tamen
auditu delectabile est, vox ipsa dulcedine animum permulcet. At
cantica senis huius vatis hebetia sunt; multum igitur iuvaret, si
ipse quoque simio cum comite circuiret, qui gestu interpretaretur.”
At Hanno, hunc in modum cavillantem Hannibalem sic retudit:
“Hannibalem miræ esse dexteritatis, scimus; nec mihi dubium ullum
est, quin partes eiusmodi simii ipse ad amussim acturus esset.”
Aculeum verborum in malam partem interpretatus, Hannibal graviter
respondit:
“Equidem nescio utrum ego cæteris meis popularibus Arvad dexterior
sim; hoc tamen unum asseverare audeo: si linguam huius senis
callerem, verba eius simio melius interpretarer.”
1. Latine pellex, concubina, n. 56, 1.
2. Ionia, Ionicus, in Asia Minori, n. 56, 2.
Caput VIII.
Negotiolum cum Phociis.
Quibusdam nuntiis negotiisque Bodachmon commissis, præsertim autem
litteris regi Hiram tradendis, ei, atque suis, valedixi. Exortis
interim flabris secundis, post meridiem anchoras solvimus, iterque
versus Italiam ingressi sumus. Ut vero fretum inter insulas
Cephalleniam atque Leucadem pernavigaremus, paullo ad Septemtriones
nobis deflectendum erat, quo facto, iterum prope rectá ad Orientem
nobis vertendum erat, ut Meridiem magni sinús Iapygei assequeremur.
Cabiri nos dena prope stadia antecesserat, proinde tam longe a nobis
aberat, ut quum promontorium Cephalleniæ versus Meridiem superasset,
oculis consequi eam non possemus. Vix autem Cabiri e conspectu nostro
disparuerat, clangorem tubæ, indicium periculi, me ab ea audire mihi
videbar. Hoc audito, armatos meos in procinctu esse iussi; nec
incassum, nam quamprimum promontorium prætervecti in conspectum
Cabirorum veneramus, eam non modo circiter vicenis Græcorum navibus
maioris generis circumdatam animadverteramus, sed etiam propositum,
quo et aliæ circiter quinquagenæ naves eo tendebant, perspeximus.
Rerum status hic fere erat: Dum nos circa littora insulæ ad Orientem
navigabamus, hostes in Occasum tendebant, unde evenit, ut Cabiri,
promontorium circumvecta, in insidias hostium imprudens incideret;
quod quidem, quum hæc velis longe plus posset, si hostium adventum
cognovisset, classem eorum facile effugere potuisset. At nunc, omnino
ex improviso in medios hostes incidit. Quoniam vero onere minus
gravis, æneo rostro munita non erat, nec ideo ad arietandum apta,
nihil prohibere posse videbatur, quominus hostes eam conscendant,
nisi loci spatium, quo ad hostium usque adventum ita usa erat, ut
celerrime quam posset, circumcursaret.
Nihil itaque moræ indulgendum erat. Dagon omni, quá par erat,
celeritate in promiscuam navium catervam inferebatur, quæ ex
inferiori parte appropinquabat, ego autem ad liberandam Cabiros
properavi.
Adversarii, quibuscum Dagoni congrediendum erat, formidabiles
haudquaquam videbantur. Vel singulo obtutu satis clare constare
poterat, nec manus admodum bellicas esse, et natura oneris, quod e
frugibus agrorum constabat et instructionum apparatu, satis
ostendebat nostros navibus onerariis incurrisse. Hannibalem quoque
idem censuisse manifestum erat; nihil enim metuendum existimabat,
namque, quum signo dato armatos suos monuisset nihil esse quare arcus
suos tenderent, vidi eum ut suis lævorsum flexo gradu, in navim
appulsam, armatisque conferctam, citato cursu desiluerit.
At vero alia pars sollicitam curam meam magis flagitabat. Adversarii
etenim, quibus ego occursurus eram, quamquam numero pauciores, quum
omnes essent probe armati, magis videbantur formidandi. Tametsi
omnibus intentis viribus ad frontem progredi eniterer, nihil profeci;
nam priusquam intra bina stadia ad Cabiros accedere potuissem, hostes
circumfusi invadere eam cœperunt, nostris, pro parte virili acerrime
dimicantibus. Vidi Hamilcarem mediá hastarum fulgentium procellá,
scuto obiecto, lævá manu se tuentem, dextrá autem gladium librantem,
ut magnis rapidisque ictibus hostes prosternebat, aut certe abs se
arcebat. Vidi et Gisconem, ut tergo ad puppim celsam applicato, hoc
ipso temporis puncto securim sursum extollens, in caput adversarii
demittebat, qui, excusso cerebro, ad pedes eius corruebat. Eodem
tempore quinæ senæve naves maiores, ut nos ab auxilio ferendo
prohiberent, viam nostram intercludere conabantur. Item audivi
stridulas armatorum voces, clamorem bellicum tollentes: “Io Pæan! Io
Pæan!” Vir quidam præclaræ staturæ, qui ipsis præesse videbatur, in
edita prora celsissimæ navis stabat cristatá galeá, scuto, loricáque
cupro micantibus, atque hastam, non aliter quam si insaniret,
librabat. Iam eum digito parabam Bichri indicare, verum ipse, nunquam
non alacer, altero genu iam demisso, sagittáque arcui aptatá stabat,
opportunum opperiens tempus, et, simulac propius, intra ictum
veneramus, arcum ad aurem sublatum tenebat. Nec mora. Sagitta
sibilans per aera ferebatur, atque præfectus, ambabus in altum
sublatis manibus, lethali vulnere confossus, præceps in aquam
decidit.
“Nunc, nunc, viri!” inclamo meos, “nunc instat vestrum tempus;
irruite! Macti virtute este! Impetite barbaros; insilite, cædite!”
Astarte ingenti vi prorsum pulsa, vehementi ictu impingitur adversæ
navi, quæ extemplo deprimitur, ac spumante gurgite hauritur, quá
victoriá liberati, versus aliam navim, quæ nos a dextro latere
vexabat, animum sine mora convertimus.
Nautæ eius navis, ad nostram conscendendam æquo cupidiores, unum
latus navis ultra modum stipabant; ego vero, quum probe cognoscerem
quam inepte, contraque rationem naves struendi probatam, Græcanicæ
factæ essent, quamque facile everterentur, flexivice ad latus eius
adversum transcendens, citatim in eam invehor, eamque dicto celerius
everto, et hoc sine labore.
Quamquam Cabiri interea magná fortitudine, acrique certamine, suam
partem sustinebat, tamen magno labore nobis contendendum esse
existimavi, si eam servari, salvamque continere vellemus. Magná
cautelá, omnique arte navigandi usus, naves in circuitu nos
infestantes, latissimo circulo descripto, elusi, ac devitavi, atque
Cabiris opem laturus, ad eam accedere omnibus viribus contendi.
Hannibal hac morá maximo bono suo usus est. Sagittarios etenim suos
provide in puppi dispositos habuit, cæteros autem milites in duos
manipulos divisit: ut unus paratus in procinctu eum ducem sequeretur
quum Cabiri invadenda esset; alter autem, ut suam navim, si hostes in
eam impetum facerent, aggressores repelleret.
De Dagone prorsus nihil sollicitabar. Probe enim perspectum habebam
eam non modo suas partes tueri posse, verum etiam promiscuum examen
navigiorum hostilium, huc et illuc inter ea cursando obterere, et
sibi occurrentes deprimere et evertere; atque missis sagittarum
imbribus, necnon vasis ardentis picis aliarumque rerum flagrantium,
ipsa tanta oppugnatoribus incommoda inflixit ut horum ululatum,
eiulationesque ob dolorem ac detestationem, ipsi nos exaudire
possemus.
Hannibal suos, quos ad tuendam navim relicturus erat, paucis, et
simplicibus verbis cohortatus, monebat eos, ut mandatis Sammai
obtemperarent, seque confidere aiebat fore, ut officia sua præstituri
essent; tum ad eos, quos secum educturus erat, conversus, sic eos
affatur: “Commilitones! certamen nobis imminens gladiis, comminus,
perficiemus; mittatis hastas. Destringite gladios et ad proram parati
adeste.”
Ego vero, ex meá parte, remiges constanti remigio navem impellere
iussi; vix tamen hi se ad opus composuerunt, quum duas scaphas, de
navibus longis ad nos invadendos submissas, frustravimus.
“Ad machinas!” inclamo ego, “sagittarii, intendite arcus!”
Nautæ nostri Bichri, ictu oculi in tormenta ac scorpiones se
coniecerunt, et eodem fere tempore lapides, sagittæ, iaculaque cum
pice ardenti utrimque effundi ac pluere cœperunt. Milites Hannibalis,
loco, ubi stare iussi erant, sese continebant; armati autem Sammai,
malum circumsistentes, tempus opperiebantur, quum in certamen
ducerentur. Bichriaci, suppositis suis arcubus pharetrisque,
pugionibus gladiisque destrictis, adventum hostium præstolabantur;
denique Ionas, sepositá tubá, vectem magni ponderis, cuius ope
plerumque duobus nautis baiulantibus anchora sublevari solebat,
apprehendit, seque ad dimicandum armavit.
“Accedite, Dodánim[1]!” clamat ille, “si erga unum vitulum vobis
paulisper conquassari lubeat; quin et melius vos soluturos spero, si
hunc contum vestris humeris applicare mihi detur. Mallem, profecto,
par buculorum utremque vini. Cæterum ad pulsandum omnino paratum me
sentio, non aliter quam Samson ille olim ad molam.”
Tempus denique agendi advenit; quo cognito, meos in certamen
descendere iussi. Magno fremitu concurritur. Ex ima prorá clamor
terroris ac maledictorum exauditur, ut acies proræ æneæ, vomeris
instar, sulcat æquor, cum multo obtritarum navium fragore. Primum
quidem navigium nobis obiectum impetu nostro detersimus, multumque
afflictatum a tergo reliquimus; alterum, quod dextro lateri nostro
assultum minitabatur, fregimus; tertium, quod lævo imminebat,
evertimus; et, quum nostri, post exantlatos ingentes labores, spatium
nacti essent spiritús ducendi, a Cabiris vix dimidium iactús sagittæ
aberamus. Tam prope, profecto, ad eam accessimus, ut Hamilcarem, cum
cruentato capite, Gisconem autem securi non procul dimicantem,
passisque capillis elaborantem, clare discernere poteramus, perinde
ac denos duodenosve nautas, qui pedes ad puppim retulerant, ubi de
eventu fere desperantes, sese contra agmen oppugnantium, quorum
numerus, quum continenter novi, ac viribus integri, accessissent,
crescere videbatur, in extremum deducti discrimen, tuebantur.
“Adesto, Mago!” inclamat me Hamilcar, ubi nos appropinquare vidit,
“adesto! ferto opem!”
“Macte es, socie!” ad eum reclamo, “actutum aderimus.”
Perspecto protinus, quo in statu res nostræ essent, gubernatorem
dextrorsum navim flectere, et in medium hostem invehi iussi, ad
remiges autem hæc clamavi:
“Intendite vires, remiges, maximo quo potestis nisu! Uno vehementi
pulsu ad latus aderimus; tunc quiescetis!”
Remiges in summum connisi, navim in tantum cursum concitarunt, ut ea
hostium navigium nobis obversum, celeri impetu ex adverso feriens, in
medio bifariam diffregisset. Proximo iam temporis momento latus
Cabirorum assecuti sumus. Hannibal, stupá quadam apprehensá in stegam
eius prosiluit, quem cæteri eius milites secuti, omnes in mediam
pugnam irruerunt.
At mihi otium ad exitum prœlii cernendum haud suppetebat. Vix etenim
hi digressi erant, quum subito verbis Hannonis clamantis obstupui:
“Ecce, Navarche, iam et nos habent!”
Ut me converto, obviam mihi vidi turbam Græcorum, qui interea non
modo sepserunt Astarten suis navibus, sed et a puppi eam catervatim
conscenderunt. Primum eorum, qui in altum elatá hastá mihi
occurrerat, gladio, capulo tenus ei immerso, confodi. Nec Hanno
aliter, qui, gladiatoriá usus arte, quam non adeo pridem híc, in
stega, docendo discendoque exercuerat; nam dum lævá suá ictum
adversarii averteret, dextrá humerum eius perfodit, eumque celeriter
prostravit. Sammai vero modo hac, modo illac declinando, modo se
deflectendo, modo, denique, ad summum se erigendo, gladium mirá
celeritate vibrabat. Primum terni hostes se in eum præcipitabant;
horum unus mox titubans, seque versans, ante pedes eius concidit;
alter manu videbatur proprium latus palpare, ac vacillando, pugná
excedere; tertius vero ad solum usque proclinatus cernebatur palmis
suum pectus obtegere, sanguine inter digitos eius emanante.
Bichri quoque plane solus obviam parvæ manús hostium lanceis fiebat.
Certamen perquam iniquum erat; tamen, mirum dictu, superior illis
evasit, et gladio pugioneque cruentatis ad suos se recepit. Et
Himilconi arrisit fortuna. Nam quum ab hostibus premeretur, gulam
unius prehendit, ac, dum hunc ad malum retrudit, pugioneque cor eius
transfigit, cœteros gladio arcet, et celeri motu alterum obtruncat,
alterum in fugam agit.
Verumtamen hoc in prœlio formidabilem Ionam laude fortitudinis
superavit nemo. Tanta strages ab uno memoriá hominum edita nunquam
fuit. Capita frangebantur, membra laniabantur, costæ infringebantur,
ossa spinæ, ossa iuguli, scapulæ, vertebræ pectoris, lacerti,
confringebantur, contundebantur, et in festucas comminuebantur, ut
ingens vectis sursum ac lævorsum magná vi librabatur, ut ipse adeo
aer reverberatus sibilaret.
“Cede spatium! spatium, inquam!” gigas Iudaicus voce Stentoriá
boabat, dum telum suum horribile vibraret: “ferte mihi buculos, oves,
vitulos, placentas, vinum; quidlibet aliud, prandium enim probo
labore mereri volo.” Tunc vecte iterum quaquaversum feriens, gigas
identidem clamitabat: “Spatium cedite! spatium, inquam!”
Interim terni aut quaterni Graii unà in me impetum intendebant.
Alteri horum, qui lanceá scutum mihi excusserat, gladio genas cæcidi,
sed ipso eodem temporis momento me ab altero sensi gulá prehendi, qui
me retrorsum presso, iam machærá suá me obtruncaturus erat, quum
Hanno eum carpo prehendit, gladiumque illi sub axillam immersit. Tunc
alteri duo mihi irruebant, ac luctantes omnes tres nostrum denique in
solum cadentes volutabamur, quum tertius insiluit, vidique ut
spiculum eius fulgens pectori Hannonis imminebat, quum Sammai, opem
laturus, accurrit, ictuque immani aggressorem titubantem repulit.
Hanno se erigit, et pede cervicem cæsi premens, gladium, quo eum
occiderat, non sine labore revulsit. Ut ego me in pedes erexi,
Chryseidem, ante suam casteriam stantem primum conspexi, quæ pallore
suffusa, digitis plexis, totaque erat formidine perculsa, tamen sui
compos. Iuxta eam adstabat Abigail; ac veluti vera Iudæa, manu
gladium arcte premebat, acie adversum militem conversá, qui amissá
hastá, quasi meticulosus, quod a muliere lacesseretur, pone scutum
suffugium ac salutem quærebat.
Acerrimam Sammai oculorum aciem, quid ibi ageretur, minime effugit,
atque Hannone eum comitante, veluti taurus furens, amico inimicoque
disiectis, ad tutandas mulieres áccurrit.
Interea Himilco et quindeni nautæ, machæris et asciculis in manibus,
conferto ordine ad me appropinquant. Cohortatus eos tempus rem bene
agendi advenisse, prorsum duco eos, anterioremque partem navis a
Græcis efficaci modo purgavi. Hi enim adventu novæ manus perterriti,
per armamenta navalia, in constrato circumiacentia cæspitantes ac
lapsantes, præcipiti fugá pedem retrahere cœperunt. Prorá potitus,
respexi, vidique Hannonem atque Sammai, puppim æquá fortuná
everrisse, ac iam conversos, in eam partem incitatos ferri, ubi
Bichri suique ad malum variá fortuná dimicabant, ubi tamen turba
hostium sensim augebatur. Vectis Ionæ supra capita ac scuta usque huc
et illuc versari videbatur, ac supra tumultum et clamorem sonorá voce
vagire satis clare audiebatur:
“Accedite, Dodánim! Optime de vobis mereo; facite ut prandium meum
merear! venite, inquam, venite!”
Bichri, suique propugnatores tantá fortitudine hostes repulerunt, ut
media navis brevi a turba Græcorum liberata ac purgata esset, perinde
ac prora et puppis, universique victoriam magno clamore celebravimus.
Sic itaque Astarte ab hostibus liberata erat.
Hunc clamorem triumphi alius sequebatur, quo Dagonem nostri
salutaverunt, quæ sub hoc idem tempus stupendá celeritate adversus
nos ferebatur, quo in cursu navim hostium obviam obtrivit, in cæteras
autem nos usque obsidentes, imbrem sagittarum immisit.
His rebus prospere gestis, gubernatorem, signo dato, paratum esse
iussi, et remiges per cavamen ad transtra sua misi, qui aliquot
Græcos usque ibi delitescentes statim exterminarunt, nec multo maiori
labore cæteras naves circa nos volitantes calcando et arietando
facile e medio sustulimus, ac, paullo post, acri flexu effecimus, ut
Astarte ex uno latere, Dagon vero ex altero, ad dextrum et ad lævum
Cabirorum appellerent. Hannibal quoque interea reversus, quantum
auxilii in eo erat, dedit. Denique aliam quoque navim evertimus,
nautæ autem duarum ulteriorum, a nostris oppressi, desiluerunt, atque
sagittis in eos effusis, qui potuerunt, in littus enatarunt.
Fusis hostibus fugatisque, quum iam arma quieverunt, licebat nobis
animum in onerarias naves convertere, quarum tres, a defensoribus
desertæ, sine gubernatoribus in aquis fluitabant. Eo nobis
navigantibus, casu versus puppim respexi, atque magno stupore reperi,
eam, quam remulco nobiscum ducebamus, armatorum esse plenam qui, vix
dubium eo proposito se illuc contulere, ut nos invaderent, nec ad
effugiendum cum sociis facultas dabatur. Itaque Bichri, eiusque
sagittarios illico accerso, quorum unus sagittá eo fere tempore
humerum unius Græci feriit, quum ille machærá suá remulcum discindere
conaretur.
“Mittite arma!” inclamo illos Ionice.
At ille minime motus, remulcum ulterius rescindere conabatur, donec,
alterá sagittá in gula ictus, destiterit.
“Visne sagittis omnes interimamus?” quærit Bichri.
“Minime! sine paulisper,” respondi, “durum genus esse videtur,
bonoque pretio Carthagini venire possent; nonne iuvabit uno labore
etiam lucrificum negotiolum factitare?”
His dictis iterum inclamo eos, armaque ponere, ac se dedere eos
iubeo, quin tamen illi iussa facturos se indicarent. Quin unus eorum
etiam iaculum in me misit, quod humerum meum leniter tetigit; sed
alter, totum cœptum præter spem esse ratus, in aquam se præcipitem
dedit, et quum nos a littore longe abessemus, eum interivisse
verosimile est.
Quinideni hostium usque supererant. Optimum itaque factu iudicavi, ut
Hanno atque Chryseis eos suá linguá alloquentes, ad meliorem frugem
perducerent. Itaque Hanno, meo nomine, persuadere eis conabatur ut
arma ponerent, quo facto, ipsi conservarentur, et futurum ut militiæ
operam dare atque victum sibi honorificum mereri possent. Dubitantes,
ac paulisper morabundi, tandem arma ponenda rati, sese dediderunt, ac
primum arma, dein ipsi singillatim fune ad nos sublevati, in stegam,
admodum tristes ac deiecti, pervenerunt.
Cæteri oppugnatores nostri interea temporis quaquaversum diffugére.
Iam nox appropinquabat. At navigatio nocturna his haud minus
formidanda videbatur quam alterum prœlium. Complures quidem navium
eorum incolumes erant, plures tamen adeo erant afflictatæ, ut iis vix
progredi possent, nec una tantum earum ab ardente pice a Dagone
submissá ignem conceperat, atque interiit. A littoribus autem
dissitis planctum exaudiebamus mulierum lugubrem, quæ virorum in
prœlio interitum magno fletu deplorabant.
Facultate a me impetratá, Hamilcar et Hasdrubal ad persequendos
fugientes profecti sunt, quibus in auxilium triginta milites Bichri
ac Sammai ducibus addixi. Postquam hi profecti sunt, et alios misi,
qui duas naves, a suis desertas, ductandas nostræ navi iungerent. Hi
in cavernis complura cadavera repererunt, quæ exuviis spoliata, in
mare coniici iussi. Isti mox reversi tres prædas et viginti duos
captivos secum reportarunt.
Negotium spolia inspiciendi in postridiem distuli. Lubenti quoque
animo, quod et ego et mei perquam fessi eramus, quieti indulsissem;
sed prorsus necessarium existimabam, ut et stegæ lavarentur ac
purgarentur, et disiecta arma fragmentaque colligerentur, et certus
restauraretur ordo, quem summopere turbari tanto tumultu necesse
erat. Cadavera Græcorum in navi cæsorum, item qui saucii iacebant, in
mare elidebantur. E nostris militibus viginti tres erant vulnerati,
undecim autem cæsi. Corpora horum linteo obvoluta, ad proram in
ordine prostrata, ut postridie, funebribus suæ cuiusque religionis ac
sacrorum exsolutis, undis committerentur.
Quandoquidem Dagon minus quam cæteræ naves detrimenti ceperat, eo
omnes captivos, cum meis quindecim unà, relegandos duxi, eosque in
cavo securos teneri et custodiri curavi.
Damna his prœliis gravia tulimus. Cabiri amiserat octo milites cæsos,
vulneratos autem decem; Dagon, tres cæsos. vulneratos septem; quibus
si nostram iacturam addas, reperies universim nos viginti tres
occisos, et quadraginta vulneratos amisisse. Argumento istud erat nos
hostibus fortissimis occurrisse; ac non sine mœrore fatendum arbitror
eorum constantiam, fortitudinemque animi talem fuisse, ut, si ipsi
usu rerum navalium paullo exercitatiore, et navibus regendo
flectendoque aptioribus, item, armamentis atque telis in hunc usum
navalem idoneis præditi fuissent, haud facile futurum esset, ut nos
ex his prœliis superiores evaderemus.
Hamilcar et Gisco quoque satis gravia, quamquam non lethalia vulnera
acceperunt. Hannoni vulnus in altero humero hiabat; Sammai lacertus
hastá erat transfixus; Himilco autem plagam ictús in capite gerebat;
sed neuter istorum ob has res a consuetis muneribus desistendum
censuit. Nautarum nostrorum præfectus, Hadlai, inter cæsos repertus
est. Ionas quinque vulnera, hastis illata retulit, quæ ipse ut meras
cutis scalpturas ac læsuras imputabat, ac, postquam se unguento
quodam obleverat, negotia eius diei gesta non modo ingenti cibi
appetentiá, sed præsertim insuetá siti se affecisse aiebat.
Quanta incommoda hostes perpessi sint, nullo pacto æstimari poterat;
certum tamen videtur aliquot centena suorum amisisse; nam in stegis
Astartes tricena sena corpora reperiebantur; in Cabiris autem
ulteriora tricena et octona.
Sedulo naves repurgandi labore absoluto, effecimus, ut aliquantum
temporis otio quietique daremus; tamen, multo mane, flabra nacti ex
Oriente satis lenia, iter nostrum versus Italiam aggrediebamur. Octo
navium prædas nobis subiunctas ductavimus; sed ut vectura expeditior
esset, in singulas misi, qui partim velis, prout res postularet,
partim remis progressum expedirent.
Ad placandos Manes nostrorum luctum instituimus, nigris telis ex
antennis evolvendo, item inferialibus, supplicationeque Numina
Inferorum invocavimus. Quoniam inter spolia nonnulli reperiebantur
buculi, singulos in singulas naves levandos, ibique in sacrificia
funebria mactandos iussi. In nostra navi, Astarti, funereum ritum
precibus Numina Inferorum invocandi, sacrisque expiandi, Hanno
perfecit, qui et Astarten supplicationibus appellavit. Buculo
mactato, partes tergoris pinguiores, cum quadam carnis parte
sepositá, hæc ad perfumandum, exsiccandumque relinquebatur, alia
autem pars pro Inferialibus apparabatur. Iudæi vero, suo ritu, Deo
suo, El-Adonai, ovem mactaverunt. Sacris persolutis, vini copiam
viritim dispensavi; antea tamen quam biberamus, cæsorum commilitonum
corpora, ritu solemni, concinentibus tubis, alto committebantur. Tunc
insignia luctús ac funeris tollebantur, atque omnes nos ad epulas
funereas convenimus. Cibo potuque refectis pristina animorum
alacritas ac fortitudo restaurata est. Quiete, placidoque interim
sopore omnes recreati, animos eorum alma oblivio, atque tempus,
cunctorum malorum medicus, vulnera permulsit, ac paullo post, vulnera
doloresque memoriá excidere, atque eventa, resque suas singuli
gestas, alter alteri, ad pellendum itineris tædium, subinde enarrare
consueverunt.
“Hannibal,” sic eum quondam alloquor, “tu Hercle, ut centurio
præsidii, perinde ac tui, egregie, profecto, eam rem gessistis;
decet, ex eo quod conventum erat, te in spoliis participari.”
“Equidem,” inquit ille, “quantum ad me attinet, ratam meam partem
libenter cedo, ac prætereo, dummodo nová cataphractá potiar; loricæ
enim mere admodum sunt tritæ, ac laceræ; galea tusa, cristá et plumis
spoliata. Vix dubito quin alicubi in armariis nostris eximiæ
cataphractæ Lydicæ reperiri queant; cura ut unam obtineam, cætera
prorsus nihil moror.”
“E corde plenissimo!” illi respondi, “insuper et utrem vini Sareptici
perlibenter tibi impertiar.”
“Hem, egregium propositum!” interloquitur Himilco; “haud minus et ego
præteribo, si quas habeam vindicias, erga ternos utres Berytici, si
ita videbitur.”
Sammai ex sua parte censebat sibi par dumtaxat armillarum, atque par
inaurium Syriacarum competere. “Hæc,” inquit ille, “Abigail, obsecro,
dederis; ipse spoliorum parte facile carebo.”
“At vero, quid nunc de te fiat, here, Scriba?” quæro ad Hannonem
conversus; “sunt hic oves, boves, cataphractæ, vina prout libet.”
“Nihil, Ædepol, est,” respondit hic, “quod ego appetam. Sume sis id,
quod mihi obveniret, donaque sauciis; ii, quam ego, his rebus certe
magis indigent.”
Eius liberalitate moti Hannibal et Sammai manus eius prehenderunt, ei
gratulabantur, Chryseis autem grato animo in eum renidens, actum
probavit.
Unus gubernatorum, legatus omnium nautarum, ad me accessit rogatum,
ut cuncta spolia, primá datá occasione, simul venderem, et e manubiis
suum cuique annumerarem; interea haud me gravatim facturum sperare,
ut, quidquid æquum pro rata parte mihi videretur, eis in antecessum
tribuerem. Vera horum consilia cito perspexi. Exploratum enim cunctis
erat omnes fere regiones maritimas, veluti Uticam, Carthaginem, Gades
nummis Phœniciis tamquam suis uti; quamobrem in votis habebant
singulis his locis egredi, sibique pecuniæ dispendio oblectamenta
parare. Ex meá quidem parte nihil obesse ratus quare eorum postulata
negarem, Hannonem elenchum cunctorum spoliorum concinnare iussi,
appositis singularum mercium pretiis æstimatis, quæ ego empturus pro
iis solvere vellem. Hunc pretiorum elenchum in singulis navibus e
malo suspendi curavi, pretiis in siclis supputatis, ut quisque videre
et intelligere posset; et quum tam merces, quam earum pretia ab
omnibus probari comperissem, eádem ipsá vesperá suam cuique ratam
partem denumeravi.
Chryseis atque Abigail eandem vesperam ægrotis ministrando exegerunt.
Postridie captivos adduci iussi. Portiones cibi potusque iis perinde
atque cæteris attribuebantur; tamen, ut de Dagone ac de Astarti
congregati adstabant, nimis quam tristes, oculis deiectis,
diffidentes ac tristes solum contuebantur. Adhibito Hannone
interprete, delectum unum, qui præ cæteris moribus et humanitate
antecellere videbatur, de gente, patria, domoque interrogari curavi.
“Græci sumus,” respondit ille, “de gente Phocæorum. Certas domos
nullas habemus, sed regionem vicinam Monti Parnasso incolimus. Cum
uxoribus prolibusque nostris in itinere eramus versus contribules
nostros Ionios, sive in Epiro, sive vero Corcyræ. Illic fixas sedes
reperire posse sperabamus.”
Lacrymæ ei oboriebantur, perinde ac miseriarum sociis, omnesque
misere singultabant. Certiores eos fieri volui mihi eorum miserias ac
dolores augere minime esse in animo, meque eorum fortunæ perquam
misereri, nec iis quidquam gravius a me inflictum iri confirmavi, ac
metum deponi iussi.
“Si nobis in prœlio legitimo ac probo, æquá sorte vobiscum congredi
contigisset,” prosequitur ille, “æquo Marte ad mortem usque
dimicassemus, atque cladem incommodumque æquo animo tulissemus; at
nunc, si amissas in profundo uxores prolesque misere deflemus, quis
nos iure criminabitur?”
“Quamobrem ergo nos aggressi estis?” quæro eum.
“Audi igitur,” inquit, “et intelliges. Tribus ante diebus in magnam
navim Phœniciam, quæ non sola, sed in societate aliarum navigabat,
incideramus. Navarchus illius nos allocutus petebat, ut illi
commeatum venderemus. Quando Phœnices nos quasi in Deorum numero
habebamus, omnes nostri paratissimi obsequebamur, et illi boves,
fructus, frumentumque suppeditabamus, ac meus adeo filius, cum aliis,
infandum! eò profectus erat. Verum, simulac totum commeatum in navim
sublevassent, velis vento datis, piratæ illi effugerunt. Nihil
quidquam fieri poterat, nec de recuperandis nostris hominibus,
bonisque cogitari; naves enim nostræ vestras celeritate non æquant.
In furorem itaque acti vovimus, ac iureiurando confirmavimus,
vindictam nos sumpturos, statuimusque primos, quos casu obviam
habituri Phœnices, nos adorituros. Fato evenit, ut vos hi primi
essetis. Ex his palam sunt omnia.”
“Bodmilcar, per omnes Deos immortales!” magná voce clamat Himilco.
“Bodmilcar is est, qui nos omnes in tanta rerum discrimina adduxit.
Mortem Hadlai, omniumque fortium virorum nostrorum ei debemus. Ut
male ille damnosus pereat! Dii, Deæque omnes, qui uspiam sint ac
fuerint, aut futuri sint, eum pessime perdant!”
Cognoscendi cupidus, utrum malæ hæ suspiciones veris fundamentis
niterentur, sciscitabar de forma ac specie navis Phœniciæ, et reperi
eam non modo navim vastam, celsam ac rotundulam fuisse, sed et
homines in ea, a nautis minorum navium, quippe qui vultu fusci
fuerint, et vestitu diversos, omnino discrepavisse; præterea, navium
minorum rostra capitibus anserinis ornata fuisse.
“Melcarth est, atque Ægyptii, sine dubio!” ipse clamo.
Phocæus, me concitatum ac perturbatum videns, obstupuit.
Verum ego memet cito composui, quæsivique ex eo, utrum inter captivos
esset, cuius constantiæ ac fidei me concredere possem. Respondit ille
suum proprium fratrem ex iis esse, e cæteris autem quinos patrueles
atque consobrinos; his præterea addidit, uxorem unius patruelium navi
Phœniciá abreptam fuisse.
“Accerse eos!” mando illi; ac, paullo post, sex iuvenes, specie
dumtaxat fortes atque agiles, coram me steterunt.
“Visne iterum filio tuo potiri?” quæro e Phocio.
“Meone filio?” repetit ille quæsitum. “Restitue eum mihi, et tu vere
divinus a nobis omnibus existimaberis.”
Hoc audito docui eum, Phœnicem, qui filium eius abripuerat,
infensissimum, atque implacabilem esse inimicum. “At vero,” adhortor
eum, “tu modo præsta te servum fidum mihi, tunc licebit tibi sperare,
ut, serius aut ocius filio tuo potiaris.”
Nunc ad Hannibalem conversus, hos septem chitonetis indui, armarique
iussi, atque suis militibus adnumerare, cæteros autem ad remiges
auxilio misi. Satis enim bene sciebam sive Uticæ, sive Carthagini,
ubi tum remiges, tum mercenarii, nunquam non requirebantur, facile
omnes vendi posse.
Septem itaque Phocæi manus meas deosculati præ lætitiá flebant;
cæteri vero angoribus multum levati, longe quam in stegam venerant
lætiori corde ad remiges descenderunt.