summis laudibus extulit; et, quoniam omnia pæne sibi prorsus nova
esse oportebant, vix verba reperire poterat, quibus admirationem suam
exprimere posset. Disciplina virorum, perinde ac plenitudo rudentum
et copularum, æquæ dignæ suæ admirationis causæ erant. Ad cœnam a me
invitatus libenter annuit, et in puppi Astartes sedentibus nobis, ex
imo suspirans, exclamabat:
“Quantá gloriá vestram peregrinationem cumulatam esse oportet! Quam
præclarum est divitias, quas maria celant, comparare posse! Hic, in
montibus nostris, hircis imperitiores sumus. Fieri subinde potest, ut
paucos vicos compilemus, sed leoninam partem prædæ duces sibi
vindicant, quæ tamen plerumque tenuia et ieiuna sunt, cum lucro
comparata, quod vos mercaturá conflatis.”
Ego tamen eum commonefeci, ut intelligeret maiora quædam subesse
commoda in mari periclitantibus, quam sunt meræ opes, veluti commodum
videndi et experiendi mundi miracula.
“Ita, profecto,” annuit ille, “sæpe mercatores vestros Phœnicios
narrare audivi de immanibus colubris, ac de piscibus quinquagenos
cubitos longis. Audivi fabulas eorum de vallibus, gemmis referctis,
de fodinis auri argentique nunquam exhauriendis. Nec ignoro ab iis de
gigantibus, deque montibus ignem fumumque vomentibus mira ac stupenda
narrari.”
“Nullum dubium,” excipio ego, “tu satis intelligis viatoribus aliquid
ob exaggerationes concedi debere; tamen prorsus constat
peregrinatoribus haud raro miras res sub conspectum cadere.”
“Nonne,” ultro quærit ille, “etiam pugnandum vobis subinde est? Ego
vero quoddam pugnandi periculum iam expertus sum; Moabitas etenim
atque Philistinos[4] propriá iam manu interfeci. Pugnare scirem
iterum; atque, siquando vobis pugnandum esset, libenter vos
comitarer. Liceretne vobiscum ire?”
Hannibal humerum Sammai manu contrectans, sic eum alloquitur: “Vide
sis Centurio, utrum id serio dicas; nam id fieri posset. Quadragenis
etenim tyronibus sagitariis egeo. Possesne eosdem mihi comparare?”
“Possem, profecto!” avide assentitur ille, non sine solito iuramento,
“per nomen El,[5] Domino Exercituum.”
“Compara illos igitur,” interpono ego, “atque si quadragenos eiusmodi
fortes, alacresque masculos, militiæ aptos comparaveris, sub
Hannibale tu eis præeris.” Insuper, additá pollicitatione præmii
novorum sutorum pugioneque chalybæo, cum capulo eburneo, animum eius
etiam magis incitavi.
“Dii servent regem!” clamat ille, gaudio accensus, dum Hannibal
lætus, quod augendarum copiarum suarum consilium eum non fefellit,
manus confricabat, atque cum orbe terrarum congredi, regnaque se
subigere posse sibi confidebat.
“Quæcunque regna,” nugatur Hanno, “ego subegero, cum incolis unà, e
vestigio vendam; auctionabor eos omnes, vendamque licenti optimo, et
e proventibus palatium præstinabo meum. Tu, Himilco, mihi eris in
pocillatorem. ‘Hirco hortulano pellium caprinarum cura committitur,’
uti proverbium, tibi non ignotum, docet.”
At Himilco: “Loco de tuis epulis disserendi,” inquit, “satius
arbitror ut animum in nostras advertamus,” hisque dictis propius ad
mensam accessit, in qua iam dapinatum erat.
Vix cibos degustare cœperamus, quum nauta, a Bodmilcare missus
advenit, qui nuntiaret eum cuncta iam coemisse. Quærebam ex eo, cur
nauclerus ipse in socium non venisset. Aliam causam ipse allegare non
posse arbitrabatur, quam quod Bodmilcar spadonem ad secum cœnandum in
Melcarth invitavisset.
Hanno expalluit.
“Spado ille perditus!” mecum mutio, postquam nauta tergum vertit;
“sine dubitatione, aliquid improbi ac noxii molitur; speremus tamen
mulieres nullius molimenti participes esse futuras.”
Hanno tantum quod non actutum ad casteriam proruit, quum ianuá
apertá, ancilla intrat, quam hera sua velata comitatur.
“Noli vereri Navarche,” inquit illa, “evolet licet accipiter, columbæ
non eum sequuntur.”
“Numquid ille te sequi iussit?” quæro indignabundus.
“Parum instabat,” respondet puella, “nos vero maluimus hic manere,
nec lubebat in ea atra navi maiori sedes quærere.”
His auditis certiorem feci puellam recte eam statuisse, meque
Hazaelem severe obiurgaturum, si ad eas hinc subripere moliretur. Tum
me roganti facile annui, ut in stega, gratiá auræ recentioris
hauriendæ, libere obambulare possent; sed antequam ipsa se
avertisset, Sammai, qui hactenus cum Hannibale de quibusdam rebus
militaribus disceptabat, conspicatus vultum eius, exclamat:
“Hiccine tu, Abigail?”
“Tute ipse es, Sammai?” quærit ipsa vicissim, eodem puncto temporis
manus præbent, sibique vicissim in oculos contuentes, singultare
cœperunt.
Simul ac Sammai sese componere poterat, percontabatur ab ea, quí id
factum esset, ut eam navis Phœnicia haberet.
“An nesciebas,” quærit ea vicissim, “Philistæos in pagum nostrum
Gedor descendisse, me Ascalonem[6] rapuisse, denique Tyriis me
vendidisse?”
“Non, Hercle,” respondit ille, “hæc omnia prorsus nova mihi sunt. Nam
ego in bello, contra regem Tzóbam, in Septemtrione eo tempore
occupatus, nec ex eo tempore domi fui.”
Haud ita multo post Abigail, prisco, solitoque animo læto et alacri
recuperato, narrare perrexit, quemadmodum se rex Tyri præstinaverit,
nunc autem in itinere commissa sit in Ægyptum, veluti comes virginis
Ionicæ, quam rex Hiram eodem secum tempore emerat, quamque is
Pharaoni in donum mittat.
Sammai autem, ex sua parte, certiorem eam fecit sibi facultatem esse
concessam, ut se socium expeditionis adiungeret, et dolere se aiebat
iter in Ægyptum tam brevi finem accepturum; addidit præterea: “Utinam
peregrinatio non minus duratura esset, quam maiorum nostrorum quondam
peregrinatio in deserto.”
Mutuá hac agnitione motus, puellam, ut paulisper inter nos considéret
invitavi; rogavi insuper Hannonem, qui gnarus linguæ Ionicæ erat, ut
virginem etiam ad idem faciendum invitaret. Ipsa, gratá obsequentiá,
in pulvillo sibi apparato consedit.
Cœna satis iucundo eventu cessit. Sammai et Abigail nos narratione
suæ anteactæ amicitiæ, rerumque in pueritia gestarum, quemadmodum unà
in pascuis suis nativis capras pavissent, oblectaverunt. Facere non
poteram quin iis coram animi ægritudinem faterer, quod propediem
ipsis iterum secedendum esset.
“At, fortasse,” inquit Abigail, “Pharao me servare minus curabit, nam
mei similes rex Pharao, sine dubitatione, millenas habet. En heram
meam! ipsa illi mittitur; at, quod ad me attinet, me pro certo
relegabit.”
Sammai constrictis pugnis, veluti me appellans, me contuetur, ego
tamen alio solatio subvenire haud poteram quam memorando mihi videri,
puellam, itinere confecto, ab officio heram suam comitandi, absolutum
iri.
“Præterea,” subnectit Hannibal, “ipsa munere soluta, prorsus sola et
derelicta esset. Parum referre, quod Hazael tanto nisu eam oblectare
conetur.”
Interea Hanno atque virgo Ionica colloquia inter se texere cœperunt,
et hoc tantá inter se fiduciá, ut mihi iam gravius ad ferendum
videretur; ut ergo modum rei ponerem, usus occasione, ubi scyphi
complerentur, quaesivi ab Hannone, quum ipse psallendi gnarus
perhiberetur, utrumne virgini persuadere posset, ut ipso chorago,
quoddam carmen nativum præcinere vellet. Linguæ Phœniciæ paucillum
gnara, ipsa pro se respondit, se et posse, et libenter velle, ut
cuperem.
Cithará allatá, et in harmoniam redactá, ipsa, velamine revulso,
vultum nobis exhibebat singulari gratiá venustum. Virgo more mulierum
Phœnicum erat induta habitu purpureo, argento acupicto, in collo
autem monilia trium ordinum aureorum ocellorum affabre factorum. Erat
ipsa capite nudo, comá patrio more concinnatá, a fronte retro flexá,
et in medio revinctá. Nos alto silentio circumsedebamus, veluti solo
fixi, eiusque mirá venustate constricti.
Primum quam servus meus lychnis in latere navis eo paratis lucernas
adaptasset, virgo Ionica, voce clará ac sonorá quandam cantilenam suæ
patriæ fundere exorsa est. Linguæ quidem Ionicæ familiaritatem mihi
nullam esse fateor, tamen, in peregrinationibus meis vagam quandam
cognitionem eius comparavi ut satis intelligerem eam bella celebrare
a civibus suis longe ab hinc cum Achæis, et contra Priamum, regem
Troiæ gesta. Ut vox eius subinde in dulcedinem vertiginosam
exsurgebat, oculi Sammai affectibus animi scintillare videbantur,
digiti vero Hannibalis capulum sui gladii tentare. Quin et illi, qui
sensum verborum non ceperant, tamen modulis ad ima cordis
capiebantur, æquè ac venustate eximiá cantatricis. Finitá cantilená,
virgo exsurrexit, pedesque non aliter quam ipsa Diva Astarte id
factura esset, per undas præterlabens, cum gratia retraxit.
Postquam virgo discesserat, Hanno protinus ad oram navis se recepit,
ibique stans, animo non parum turbatus, fluctus contuebatur. Quum
eius suavi conversatione diutius carerem, ad eum accessi, quæsivique
ex eo, quid rei esset.
“Nihil quidquam,” respondit, “quod non brevi prætereat.”
“Tibi suaserim,” moneo eum, “nequid ex his, quæ hac vesperá hic dicta
gestaque sunt, Bodmilcari enuntietur; equidem nec illi, nec spadoni
fidem habeo.”
“Nihil refert,” respondet ille, “quid Bodmilcar fecerit. Quod ad me
attinet, promissis meis stabo. Modo ego Tartessum perveniam, ibique
audacius quid agendi facultatem reperiam. Nec despero quin nauta
usque evadam aptus, Navarche mi;” et dum sic loquebatur vox
aliquantum rauca clarescere cœpit. Manus eius tum prehendi, veluti
fidem eius confirmaturus. Nescio quo pacto, in diem iuvenis mihi
gratior et acceptior esse cœpit.
Quum ad cæteros reverteram, Sammai sic reperi, quasi in siccum redire
mallet.
“Fausta felixque sit tibi nox, Sammai,” alloquor eum, “cras mane
iterum conveniemus.”
“Faustam ac placidam tibi precor noctem, mi Navarche, vobisque
omnibus!” inquit ille in responsum, et quam primum in navi erat,
clamavit; “Vale Abigail, blanda columba mea, nox tibi fausta et
placida esto!”
“Tibi quoque, agnelle mi!” respondet illi Abigail, pervicax e
casteria sua prospectans.
Eodem ipso tempore spado advenit. “Lurco ille bonis est pulmonibus;”
contemptim animadvertit præteriens; “verum ego dubito utrum Pharaoni
valde gratum fuerit sua mancipia toti orbi ostentui exhiberi.”
“Sic, profecto; nec si resciverit eandem lautitiis a Navarcho et
scriba eius celebratam fuisse,” addit Bodmilcar, pede interim e
pulvillo excutiens citharam Hannonis, quam hic casu, discedente
virgine Ionica, ibi reliquerat.
“Quæ tu hic agitas, mihi perquam ingrata sunt;” respondeo ego loquelæ
eius voce severiori; sed Bodmilcar sermoni meo verbis acrioribus
incidit: “Hazael, fretus auctoritate regis, de mancipiis ad suum
arbitrium, ut lubet, statuet.”
Verba hæc me non parum exasperarunt. Ferendum non erat ut spado
Syrius, ipse mancipium, suam meæ auctoritati anteponere præsumat,
meque, hominem liberum, navarchum Sidonicæ classis, sibi posthabeat.
Bodmilcarem itaque obtutu rigido et constanti contueor, quod is minus
videbatur intelligere quid dixerit; sed ipse, simultate quadam mihi
obtutum temere reddidit.
Tum ipse voce elatá pergit: “Iuvenca ista Ionica mea quondam fuit,
sed mihi a latronibus erepta erat, qui eam regi vendiderunt. Rex eam
regi Pharaoni in donum mittit; quum itaque obnitor, quominus donum
regis in manus incidat scribæ tui, officio meo satisfacere arbitror.”
Contra, ego, firma voce respondi: “De cunctis his rebus meum erit hic
iudicare. His in navibus auctoritas mea de omnibus rebus sola
valebit; et væ illi qui eam in dubium vocare ausus fuerit.”
“Præclare dictum!” adstipulatur Hannibal. “Disciplina atque
obedientia potissima sunto!”
“Tum sic faciam!” clamat ille voce raucá, furore subacto; ego tamen
tranquille perinde ac firmiter subiunxi: “Quin facies quod ego
iussero; redibis in tuam navim, nautasque tuos curabis. Ego a die
crastino quinos dies abero.”
Ipse pedes versus navim retraxit, minas et maledicta inter eundum
mussans, quæ tamen ego flocci feci.
Postquam ille discessit, Hazael sic fatur: “Nunc vero ego ibo,
puellamque eam castigabo.”
Hoc audito, ut eum a proposito deterrerem, manum illi inieci, sed
ipse mihi se eripuit, et iam ad ianuam casteriæ accessit, quum
subito, fortissimis brachiis, Hannibal eum prehendit, totumque eum
circumvertit.
“Eho! quod scelus te agitat?” balbutit ille, me prius, tum Hannibalem
contuitus, qui eum usque prehensum tenebat. Ego brachiis iunctis,
oculisque in eum defixis, stabam.
“Audi!” aio illi, “audi quæ dicam! Leges navium Phœniciarum hæ sunt:
‘Quicunque mandatis navarchi refragari audeat, fune ex antennis ter
aquæ mergitur.’ Tenesne?”
Formidine agitatus spado, in assensum caput quassavit.
“Præterea,” addidi insuper, “huius rei memento; nec minus alterius
legis memineris: ‘Siquis alteri maledicat, is ad malum devincitur, ac
flagellis cæditur, atque quinas et vicenas plagas sustinet;’ etiamne
hoc tenes?”
Iterum capite nutat.
“Nec denique oblitum iveris,” ulterius eum moneo, “puellam Abigail
lingua pollere loquaci, me autem auribus acutis. Nunc autem, Hannibal
fac eum missum!”
Hazael se ad casteriam sine verbo contulit. Hannibal se a risu vix
continere poterat. Tandem sic me affatur: “Eximie factum, Navarche!
Optime statuisti! Res ex integro fieri præstat. Namque in navi
refragari, perinde est ac rebellare in castris.”
Postridie, primo mane, Bodmilcarem acciri iussi.
“Bodmilcar,” eum alloquor, “tu vetus nauta Phœnicius es; fides tibi
haberi deberet; at ego vereor, ne spado ille te ab officiis avertat.
Ipse non diu nobiscum versabitur; confido futurum, ut quum ille cum
mulierculis discesserit, tu ad saniora reversurus sis; interea tamen
postulo abs te, ut fide interpositá, mihi pollicearis, pacem atque
disciplinam abs te servatum iri.”
Ipse tentabat negare discordiam se fovisse; mihi tamen verba dari non
poterant, nec a proposito discessi, et fidem ultro dandam exegi, quo
denique facto, hæc visum est mihi eum monere:
“Nunc mandata mea animadverte. Dum ego Hierosolyma profecturus
abfuero, te præfectum classis constituo. Hanno et Hannibal me
comitabuntur; sed Hasdrubal, Hamilcar atque Himilco apud te manebunt,
atque milites tibi præsidio erunt. Cordi nobis futurum est, ut
commeatum in interioribus regni comparemus, nec ea de re te
sollicitari volumus.”
“Sed quid de duabus mulierculis fiet?” quærit ipse.
“Hoc meum erit curare;” respondeo illi, “daboque operam, ut iis in
littore provideatur. Nos vero statim viam ingrediemur; itaque
officiis tuis adesto, teque bene valere iubeo.”
Hannonem igitur atque Hannibalem scapham degredi iussi, misique
servam cum duobus nautis sarcinas portantibus, qui eos comitarentur.
Ut Hanno Bodmilcarem præteribat, animadverti hunc torvo vultu eum
contueri, atque exspuere. Hanno nihil nisi humeros quatiebat.
Priusquam ipse in scapham degressus essem, cavi, ut mulierculæ atque
spado in navi altera in casteriis tuti essent: tum duos nautas
delegavi qui post eos res, quibus indigerent, in littus eveherent.
Hazael causam comminisci tentabat, ob quam sibi in navi manere
liceret; sed quum me clamare audisset, “Nullo modo!” in scapham nullo
amplius obloquio descendit.
Omnibus rite peractis, signoque a me dato, duæ scaphæ solvuntur.
Bodmilcar, in puppi stans, tristi vultu nos prosequebatur, dum
Himilco, a latere eius, bono animo atque iucundo nobis valedicebat.
Paucis remorum ductibus ad terram advehebamur. Sammai, moræ
impatiens, nos præstolabatur, atque puellæ Abigail descendenti
sollicitus aderat. In aridum egressi, iter protinus versus pagum
flectebamus, qui in ficeto, vix ad duos iactus arcús a castello
aberat, bonamque cisternam habebat. Ante domum, quæ in pago longe
optima esse videbatur, duo equi, atque fere duodeni asini stabant
deligati. Equi satis commode erant frænis atque ephippiis,
phalerisque ornati, capita autem eorum coccineis reticulis, cum
pendulis tintinnabulis fimbriatis, atque coloratis rosulis erant
operta, caudæ autem coccineis fascibus in sublime constrictæ, ac
revinctæ. Iubæ caudæque asinorum more gentis, henná erant tinctæ,
atque tam hi, quam equi, loris probe erant instructi.
“Domus ista,” inquit Sammai, “Bichri[7] est; is unus virorum est,
quos comites itineris tibi adiungi vellem. Ipse iuvenis et fortis
est, magnumque habet usum et arcús, et gladii, atque scuti. Antea
vineæ colendæ dabat operam in collibus, estque artis vina producendi
longe peritissimus.”
Eodem ipso tempore Bichri ipse ad nos salutandum prodiit; socium
habebat secum alium quendam iuvenem cum muliere.
“Hic Barzillai[8] est,” inquit Sammai, eum sistens, “unus e
centurionibus decem, hæc autem sua uxor est, Milcha;[9] ipsa soror
est amici nostri Bichri, claraque apud nos est ob liba, quæ ipsa
præstantissima facit.”
Tum Hannibal proponit ut Barzillai, suaque uxor, in comites
expeditionis adoptentur; sed Sammai docebat nos hoc fieri non posse,
ut hi ad iter maritimum suscipiendum permoveantur.
Unum usque munus supererat, nempe domicilii pro mulierculis
reperiendi. Relatum mihi est, domicilium pro illis in turri obtineri
posse; item domum Bichri eis patere, ubi satis prope ad domum
Barzillai essent, ut et societate uxoris eius, et præsidio militum
fruerentur. Primum Sammai, ubi intellexit futurum non esse ut
mulieres nos Hierosolyma comitentur, mussare cœpit; sed quum
perspexisset consilium meum esse ut Abigail, cum hera sua unà, ibi,
ubi essent, permaneret, sine verbo acquievit. Demandavi Barzillai, ne
cui, præter spadonem, ullo sub prætextu permitteret, ut virginem
Ioniam visum adiret; ipse autem, veluti in fidem, vaginam gladii
percussit, se fidem non falsurum.
“Ubinam ego habitabo?” nunc spado quærit.
“Ubicunque videbitur;” respondi illi, “domi Bichri, si libeat.”
“Quid? domi meæ?” obtestatur Bichri, “aliquis Syrus Sobanus[10] domi
meæ? Nequaquam, Navarche, pace tua, id habere nollem, nec id fieri
poterit.”
“Eccur non?” indignabundus quærit spado; “num nos Syri vobis
posthabendi sumus?”
“Haud secus. Syri servi sunt; rex noster vos ad Sobam, et ad Damascum
profligavit; pulices estis, atque canes morticini.”
“Verum, Hercle, est,” Sammai adstipulatur, “Philistæi e Gaza et
Ascalon hostes digni sunt qui superentur, at Syri, horum vel duodenos
hastæ meæ fixos ipse possem in humero portare.”
“Ha, ha!” risit Hannibal, “Sammai perquam amat iocari; ipse nos sub
itinere multis iocis diversitabit.”
Quærenti Barzillai, utrum mulieribus ambulandi subinde copia sit,
respondi, posse Abigail, quippe quæ indigena hic esset, interdum cum
Milcha ambulatum exire; attamen virginem Ionicam, usque ad meum
reditum domi contineri oportere. Conventum est inter eos, uti sedulo
ab iis opera daretur, ne virgini Ionicæ ad tempus iucunde agendum
quidquam desideraretur, atque Milcha pollicita est se facturam, ut
illa artem, liba aliaque bellaria parandi, interea discat.
Itaque cunctis ad tempus rite constitutis, introibamus domum, ut
antequam iter ingrederemur, cibo nos reficeremus.
Visum mihi etiam est ut satis præsidii collocaretur, quindenos
militum nostrorum militibus Barzillai addere, pro quibus ipse
domicilia in pago comparaturum se promisit. Itaque Hannibal ad
accersendos e navi quindecim sagittarios misit; ego autem eodem
nuntio usus, Hamilcarem, quique cum eo erant, de iis cautelis
certiorem feci, quibus efficaces obices me posuisse credebam,
quominus Bodmilcar cum spadone quidquam molimenti comminisci posset.
Spado in epulis nostris participare renuit, et ad naves iracundus
reversus est. Milcha virginem Ionicam in proprium domicilium deduxit,
sed mox reversa est, secumque liba illa, quorum fama iuste
percrebruerat, terna quibusque accumbentibus secum tulit. Verum
Sammai, atque Abigail, tanta dulcedine conversationis inter se
capiebantur, ut suam portionem plane negligerent, quam Hannibal
minime fastidiens, absumpsit.
Bichri, epulis vix peractis, primus prodibat visum, utrum equi
asinique parati essent; eum, salute inter nos et Barzillai Michaque
utrimque data et reddita, paullo post ipsi sequebamur. Ut per se
patet, tempus inter amatores ultimum vale dicendi fere diutius
durabat. Ut eram ad medullam usque Sidonius, magis assuetus
iactationi navium, quam subsultibus equorum, equum vivacem, quem
Iudæus ille mihi obtulerat, conscendere nolui, et satius existimavi
quieto ac securiori asino insidere. Hanno, me suadente, hospiti
nostro pannum coccineum dono dedit, uxori autem ego par inaurium ex
argento donavi, quibus ipsa perquam delectabatur, pueris autem et
puellis munuscula puparum fictilium dedimus, qui sursum deorsumque
gremia nostra conserpebant. Sammai, qui novam cataphractam induerat,
veterem autem Barzillai donaverat, multum nos morabatur, vel
duodecies in domum recursans, frivolis causis prætextis, ut verum
propositum, amicæ suæ iterum atque iterum valedicendi, celaret, quum
demum consilium cepit equum conscendendi, quo nec ego, nec Hanno
equitare vellemus. Hannibal interea iam alium equum conscenderat,
suamque equitandi peritiam circum nos discursando ac saltitando
ostentabat. Sarcinas nostras quatuor asinis imposuimus; Hanno, duo
nautæ, meusque servus, cæteris insidebant, Bichri autem, incessui
duriori, utpote montanus, assuetus, exploratoris vice, agmen
antecedebat.
1. Nomen oppidi, nunc Aleppo; n. 43.
2. Una e tribubus Iudæorum Aseritæ; n. 44.
3. Nomen viri; n. 45.
4. Gentes minores Palæstinæ; n. 46.
5. Armipotens, Dominus exercituum; n. 47.
6. Portus Philistæorum; n. 48.
7. Nomen viri; n. 49.
8. Nomen viri; n. 50.
9. Nomen mulieris; n. 51.
10. Nomen loci; pars Syriæ; n. 52.
Caput IV.
Rex David.
Postquam agros, segetibus lætos, præteriveramus, in devexa planitie,
ubi passim ficeta, luci palmarum, arboretaque staturæ humilioris,
quibus Iudæa abundat, interspersa vigebant, comasque umbellarum
instar propansas habebant, denique montem per semitam angustam,
terebinthis alternatim atque vinetis variantem olivetisque, ascendere
cœpimus. Via hæc, umbris delectabilis, nos ad pagum Timnam, in iugo
collis sitam perduxit, ubi Sammai nos ad incolam quemdam deduxit, qui
nobis, iumentisque nostris, hospitium præbuit. Pagus Timna non exigua
est, sed et nullo certo ordine posita; septa enim est caducis muris
cum duabus portis, duodenisque turribus rotundis, domus autem unius
contignationis sunt singulæ, seiunctæque item sunt, atque hortulis
circumdatæ.
Iam hic incredibili multitudine pulicum obrui cœpimus, nimiumque
quantum examen, quantaque sanguinis appetentiá nos adoriebantur.
Ingentes quoque muscarum turbæ nos insectabantur, atque Hannibal, qui
interim suas cataphractas solverat, ut eo efficacius se scalpere
posset, non sine iusta causa adnotabat se arbitrari incolas Iudææ
Beelzebub[1] Deum muscarum, implorare oportere, ut eos a tanta plaga
pestium liberaret.
Postridie prætervecti complura anfractuum prærupta,
transscendentesque non pauca collium iuga, regionis cæteroquin sat
sedulo cultæ, in conspectum veneramus vallis perquam profundæ,
sterilis, atque desertæ.
In saxis, e quibus et fundus et latera constabant, ossa humana
dispersa in sole candicabant. Versus Orientem vertices montium
cernebantur, quorum in uno castellum eminebat, valles autem a Meridie
eo acclines in iuga conscendere videbantur.
“Ecce Vallis Gigantum!” inquit Bichri, ut baculo, quem manu ferebat,
calvariam in terra iacentem convertit.
“Satis bene cognitam habeo,” respondet Sammai. “Adolescens solebam
Benaiæ esse armiger. Benaia olim e potentissimis viris regis Davidis
erat, centurio militum centenûm. Is quodam die leonem in fovea cepit
et occidit; alias in pugna singulari gigantem Ægyptium prostravit,
atque hac in ipsa valle Rephaim, me sub eo stipendium merente,
Philistæos tanta clade affecimus, ut incolæ Asdod ad hunc usque diem
nostri vectigales facti fuissent, et usque modo essent.”
“Eius rei,” addit Hannibal, “ipse adeo ego reminiscor. Philistæi ibi,
supra, consistentes, a fronte nostra, munitiones per assultum
expugnare conabantur; in declivi, medio circiter colle, rex adortus
eos, ad sua præcipitia illos compulit. Acerrimum certamen in valle
coortum est; sed internecio cruentissima in ascensu illius iugi,
adversum nos, committebatur.”
Ulterius progressis nobis Hannibal demonstrabat in superiori valle
triginta palos, quibus rex principes Philistæorum alligari iussit;
partes ossium usque illic hærere cernebantur.
“Rex noster optimus est;” fari cœpit Sammai; “filius eius Absalom in
eum rebellavit, ego tamen in officio erga Davidem regem perseveravi.”
“Ego quoque;” inquit Bichri, ac pergit: “tum pugnatum est; in qua
pugna ego Othniélem, filium Tzíbá, interfeci: iaculo meo tempora eius
uno ictu perfodi; balteus eius e bysso purpureo, quem me gerentem
vides, ecce hic est.”
Sic procedentibus Sammai, Hannibal atque Bichri, passim, ut quæque
res memoratu dignior sese spectantibus offerebat, eventus
auscultantibus narraverunt. Quoties vicos atque pagos præteribamus,
incolæ animadvertentes nos Phœnices esse, ad nos, munusculis lactis,
uvæ passæ, ficorum, vini, aliisque cibariis, confluebant, solliciti
tamen sciscitantes, utrum merces haberemus venales. Bichri ubique
sedulo explicabat illis nos Hierosolyma iter facere, itaque si merces
nostras visere vellent, eo, aut vero Ioppam, ubi naves constitissent,
eos proficisci oportere. Subinde pastores, qui in saltubus eximios
greges caprarum pascebant, ad nos accesserunt, nos tamen ab illis
nihil præstinavimus, præterquam aliquot caseos præclaros, et hos
paucis geráis emimus. Hos caseos sub umbra terebinthi edentibus,
puellæ gelidam e propinquo fonte aquam nobis ministrarunt, quibus
Hanno, in signum grati ob earum humanitatem animi, paucos vitreos
ocellos donabat, quibus illæ magnopere delectabantur.
Paullo ante occasum solis diei secundi in conspectum Hierosolymorum,
urbis munitissimæ, in fastigio præcipitis collis positæ, pervenimus.
Conspectus urbis e longinquo animum miro modo afficit. Loci natura,
ubi urbs iacet, editis collibus, et subvexis declivitatibus est
iniqua, passim tumulis ac fastigiis interspersa. Muri albicantes,
tectaque innumera, quæ inter oliveta, mœnia ambientia sese exserunt,
animos viatorum necessariá quadam sui admiratione devincunt.
Viam, qua ex parte torrens Cedron præterfluit transgressi, qui ubi
cursum a via deflectit, sese in deserto visui subducit, superavimus
etiam ultimum collem olivetis virentem, ultimaque prærupta rupium
prætereuntes, mox viam pavitam ascendere cœpimus, quæ ternis
equitibus satis lata patebat. Domus hic utrimque lateritiæ erant,
earumque hortuli maceriá argillacea septi erant. Interea nox
appropinquabat, atque Sammai, qui prorsum quadrupedaverat (Bichri
interea ductoris munus obiens), pro porta amplioris cuiusdam horti
nos iam præstolabatur, cuius in medio nitida domus lateritia duarum
contignationum stabat. Domus hæc sedes erat Iræ, ministri regis,
cuius speciale munus erat legatos exterarum gentium excipere,
eorumque indigentiis providere. Quamprimum advenimus, servi
prodiverunt, ut iumentis nostris consulerent, nostrasque sarcinas in
ædes comportarent. Primum in humile cubiculum ducebamur, ubi aqua ad
lavandos pedes allata est. Paullo post ipse Ira nos salutatum, et ad
epulas invitatum venit. Nomine meo huic indicato, causáque itineris
patefactá, litteras regis Hiram ad regem Davidem ostendi. Has ipse in
signum reverentiæ ad caput levavit, pollicitusque est regem de meo
adventu sine se morá certiorem facturum.
Epulis ex ordine peractis, dona mea pro rege Davide apparare cœpi.
Ante omnia selegi tuniculam subternam hyacinthinam e sindone
Ægyptiaca subtilissima factam; tum tunicam supernam purpuream, a
collo et a manicis floribus acupictam, atque ex ora fimbriis
argenteis præcinctam. His adieci balteum auro argentoque textum, quem
caput leonis pro fibula aurea, cuius oculi e vitreato facti erant.
Balteus hic exemplar erat scitissimi operis fabrilis Ægyptiaci, unus
e quatuor balteis, quos ab artifice nativo in munusculum
præstinaveram in gratificationem regibus quos me hoc itinere
convenire oportebat. Tertium denique donum adiunxi argenteum scyphum,
cum duabus ansis. Hic in speciem calycis basi nitebatur et scapo, cum
ornamentis circum cælatis et auro infusis, in formam florum atque
fructuum. Hæc igitur dona cistulæ, e ligno santalino ex Ophir
imposui, quæ magna arte intestinaria aurea ac testudinea erat facta.
Quum memor essem regem non modo musicá delectari, verum ipsum haud
mediocrem esse musicum, insuper exquisivi harpam trium fidium, ex
eodem santalino ligno factam, cirris coloratis, itemque aviculá
aureá, cum rostro hiante, passisque alis, adornatam. Nullum
instrumentum musicum, quod huic par esset, extra Phœnicen reperiri
poterat; lignum autem ipsum, perinde atque cistulæ, ex Ophir
importatum erat. Harpam autem a Cheles-Báal, Sidonio, comparavi, cui
eadem a regina terræ Ophir in memoriam delineatarum navium, quæ ad
navigandum altum pares essent, data fuerat.
Postridie, multo mane, quum Ira edoctum me venisset regem de meo
adventu certiorem factum esse, quumque dona ei exhibuissem quæ regi
oblaturus eram, summá devinciebatur admiratione, dixitque ea regi
acceptissima futura, atque regem magno me videndi desiderio teneri.
Duas circiter post horas aliqui servi regii vitulum, panes, aliquot
caseos, corbem placentarum ficique, hirneam olivarum, cadumque
generosissimi vini ex Helbon ferentes advenerunt, quorum unus,
postquam me ut legatum regis Hiram consalutasset, sic fatur:
“Rex David te, tuosque comites me ad se perducere iussit; fac
confestim me sequare.”
Cistulam cum donis ferendam duobus nautis meis dedi, cæterosque meos
comites ad me accersivi. Hannibal galeam suam atque cataphractam
induit; Hanno officii insigne, cornu atramentarium, cingulo appendit,
ac sine mora parati eramus. Sammai, perinde ac Bichri, se nobis
comites præbuerunt. Hi læto erant animo, præsertim Bichri, qui,
tametsi subditus regis Davidis esset, regem nunquam conspexit. Sub
itinere hic talia memorabat:
“Rex David erga tribum nostram Beniamin inique egit; sed malum suá in
propinquos Saulis humanitate compensavit. Ipse, revera, tribuum
gloria est; aspectu eius multum delectabor, nunquam enim eum
contuitus sum.”
“At, profecto,” obtestatur Sammai, “ipsi non erat in animo in tribum
Beniamin severius animadvertere; indoli suæ id repugnabat. Perpende,
præterea, suum in Iónathán amorem, suum in Míchál, quam uxorem
duxerat, affectum, quum tamen Iónathán Míchálque proles Saulis
fuissent. Item, memineris, quemadmodum mortem Saulis ultus fuerit.
Non est illi in posteros Beniamin iniquus animus.”
“Quin rex fortis ille est,” subiungit Hannibal, “fortis quoque est
bellidux suus, nepos ex sorore Serúia, filius. Is, cum Ióáb una, est
miles, famá suá dignus.”
Dum hac verbigeratione tempus terimus, iter nostrum inter angustas
acclivesque vias facimus, prætereuntes utrimque domos unius, ac
duarum contignationum, horticulis cinctas. Incolæ, quum
animadverterent nos servorum regis ministerio duci, quippe quos de
candidis vestibus, cum purpureis clavis facile cognoverant, undique
effluere, nosque salutare cœperunt; quod certo indicio erat, quanta
in æstimatione rex a populo haberetur.
Interea transibamus partem urbis, quæ nomen Millo ferebat, et ad
canalem pertingebamus, qui cursu versus apertiorem partem regionis
tendebat, cui editior locus, nomine Tzijjón, imminebat. Spatium omne
inter hunc locum Millonemque, domus regiis sumptibus recens structæ
complebant. In mœnibus usque videbatur hiatus, ubi rex David, quum
urbem a Iebusæis cepisset, murum perfregit. In vertice Tzijjón arx
conspicitur, cuius in area interiori regium palatium stat exstructum.
Regia ab architectis Tyriis concepta, atque e lapidibus cæsis
structa, lignis santalinis interpositis, in medio tholum fert, atque
hortis undique circumdata est. Ex utroque latere portæ duæ columnæque
æreæ visuntur. Ad dextrum ab altera harum columnarum parieti innixum
solium stat, ubi rex ius dicere consuevit, atque hinc non procul
abest patibulum, in quo capitis damnati pœnam dare solent. A tergo
sunt horti alii, item ædificia, quæ mulieribus præbent domicilia.
Ira ante porticum regiæ nos præstolabatur, statimque post nostrum
ingressum in amplum conclave quadratum nos induxit, admodum lucidum,
tapetis, varias species florum aviumque ferentibus contectum. In
extremo conclavi suggestus trium graduum e ligno santalino, sed
planus, omninoque expers omnis cælaturæ ornatusque aurei, et ad pedes
eius pellis leonis erat strata. A dextro stabat Ióáb, bellidux
regius, galeatus, ac loricatus, parumque a tergo armiger cum gladio
regis, hasta autem eius parieti innitebatur, aliqui autem regii
ministri in gradibus adstabant, ac, denique, ante regem custodes
prætorii, quatuor viri robustissimi, fortissimique, strictis gladiis
securitati regis consulebant. Rex ipse, vir provectioris ætatis,
staturæ mediocris, corpore gracilior, tamen cum omnibus indiciis
mobilitatis, atque vigoris, in solio sedebat. Barba eius plana,
minime hispida, penitus cana erat, comæ autem, ad morem civium suorum
erant concinnatæ. Vestitu utebatur simplici. Nec vitta, nec corona
caput eius ornabat; nec armillas in brachiis et carpis, neque digitis
manuum pedumque hærere solitos annulos deprehendere poteramus.
Vestitus autem erat tunicá candidá, cum purpureo clavo, atque
crepidis, more montanorum, calcibus, more regum editioribus. Nihil
profecto eum, ratione indumentorum, ab aliis hominibus communibus
discernebat; nec quidquam, nisi oculi cæsii, obtutu acutissimo ad
homines regendos natum esse prædicabat.
Quum comitatus meus pone me in ordine constitisset, ego me ante
solium prostravi; tum, surgere iussus, iunctis brachiis, coram stans
exspectabam dum rex me alloqueretur. Mox me salutando rex fari
incepit, percontando, utrum iter nostrum huc prospere cessisset, tum
multis verbis de regibus Tyri atque Sidonis, deque eorum subditis
sciscitabatur. Responsis meis optime contentus, litteras regis Hiram
ad se datas postulat. Papyrum consignatum cuidam ministrorum tradidi,
is autem sigillo coram refracto, litteras apertas regi porrexit. Rex
datá operá eas attente perlegit, tum ad me conversus, subridens sic
me affatur:
“Mago, fili Maherbalis, te coram cernere posse, mihi gaudio est. Qui
sunt ii qui te comitantur?”
Rege sic iubente, comites meos singillatim stiti.
Sammai Bichrique inter comites meos conspicatus, rex sic fatur:
“Minores natu meæ gentis peregrinari, libenter video; ita enim fit,
ut et fortitudine animi, et sapientiá, et, denique, experientiá, iam
se ditent et augeant. Perinde placet militibus tuis Hannibalem, virum
peritum præesse; bene eius memini. Nunc autem Iosaphat, tabularius
elenchum omnis materiæ parabit, quas a te mihi comparari postulo,
quarum præstinandarum curam tuæ fidei discretionique concredo,
facultatemque tibi facio, ut quæque curiosa, raraque sub itinere tibi
sub oculos ceciderint, et quæ usui fore arbitraberis, pro me
compares. Meum vicissim est inquirere, quibus suppetiis profecturus
egeas.”
Consilia itaque mea regi aperui, velle nimirum me quadraginta
ulterius homines, qui usum rei militaris habeant, copiis Sammai
addere, item, satis frumenti, vini, oleique, et aliarum suppetiarum,
quæ in penu non corrumpantur, victumque nobis præstent, comparare.
“Æqua et iusta postulas,” respondet rex. “Ióáb seliget pro te
quadraginta homines, qui Sammai Hannibalique obtemperent, ærarius
autem meus pecuniam tibi tradet, ut habeas unde eos solvas. Ira te ad
armamentarium conducet, ubi suppetias omnes, quibus egeas, obtinere
possis, item asinos comparabit, qui onera ad naves devehant. Tuum
erit dicere tantum quibus rebus egeas, et eæ tuæ erunt.”
Post hæc, coram rege me iterum prostravi in testimonium grati animi,
oravique eum, ut munuscula benigne accipere vellet, quæ mihi, ut ad
regem deveherem, tradita essent. Ipse magnopere delectari videbatur,
seduloque inquirebat originem cuiusque doni, ut quodque illi
exhibebatur. His peractis, in cubiculum contiguum ducebamur, ubi
vinum nobis erat paratum. Rex oblatum a me cyathum clementer accepit,
hausitque. Tum allato post eum solio, in eodem cubiculo illi insedit,
et a me diligenter sciscitabatur de diversis regnis gentibusque quas
visissem. Curiositas eius responsis meis etiam aucta est; nam, inter
alia, quærebat etiam, utrum in partibus occiduis asini quoque ac
pavones reperirentur. Respondens certiorem eum feci hæc animalia ab
Ophir importari solita, itemque, indulgente eo, futurum esse, ut
illam regionem redux visitem.
“Impavidus tu, profecto, vir es,” inquit rex, “iam consilium alterius
itineris tecum volvitas, antequam prius absolvisses. Miror tuam
fortitudinem, fateorque regem Hiram sapienter statuisse, quum te huic
cœpto præstituisset. Nunc lubebit tibi locum ostendere, ubi mihi in
votis est templum condere.
Sic fatus, gressu alacri, prorsusque iuvenili, rex nos e palatio in
tumulum, ubi area trituratoria patebat, eduxit. Nomen collis erat
Moria.[2]
“Hanc aream trituratoriam,” inquit rex, “modo præstinavi ab Arauna,
Iebusæo, item aliquot boves, quinquaginta siclis argenteis. Meo
quidem arbitratu locus æque idoneus est pro templo ac pro castello.”
Hanno adnotabat : “Memoratum audivi regem plura castella expugnasse
quam exstruxisse; itemque suum gladium optimum esse suæ gentis
præsidium.”
“Adularis, scriba,” respondit rex leni risu, “verumtamen et ego in ea
sententia sum, securius præsidium situm esse in cordibus intrepidis,
quam in cumulis lapidum.”
“Equidem minime adulor, rex clementissime,” respondet scriba, “nec
nisi animi regii sum interpres. Felicem arbitror gentem, cuius
fiducia securitasque in rege positæ sunt.”
“Si idgenus sermone uteris adversus mulierculas,” iocabundus
respondet rex, “futurum est ut filiam alicuius principis ducas.”
Hanno erubuit: rex autem risit, et, ad me conversus, dixit me scriba
uti præclaro.
“A, rex,” inquit Hanno, “regiones petimus, ubi eloquentiæ nullus est
usus. Venti, fluctusque Magni Maris leni dulcique sermoni Canáan non
præbent aures. Barbari regionum occidentalium linguam asperioris
generis exigunt. Assentationibus duri Tartessenses non moventur.”
Rex, sine dubitatione, Hannone multum delectabatur, dixitque illi
gratum sibi futurum, si litteris mandata sibi afferret, quidquid sub
itinere memoratu digna videret: interrogabat præterea ab eo utrum
aliud quid ab eo litteris conditum fuisset, secumque haberet. Hanno
protinus exprompsit volvellum papyri, carminibus ad virginem quamdam
inscriptum, illudque regi porrexit. Postquam rex, ipse poeta primi
ordinis, versus dulcisonos admiratus esset, scripturæque
pulchritudinem collaudasset, quædam suorum carminum Hannoni donavit.
“Est alterum genus poeseos,”[3] inquit Hanno, “styli severioris, quod
rex in valle Raphaim, aliisque haud paucis campis dimicando scripsit;
vereor ut illud nobis dare possit.”
Hoc audito rex ictu oculi tollit gladium ab armigero, et “Hic,”
inquit, “penna est, quæ ea scripserat: accipe eam; forte potestate
donabit te, ut id genus versus pangas, quales ego in Valle Gigantum
in Deum meum scripsi.”
Iam tempus interea instabat quum benigno generosoque regi ultimum
vale diceremus. Itaque, secutus Iram, in armamentarium profectus sum,
Hannibal autem, atque Sammai et Bichri Ióáb comitabantur.
Summum promptuarium longum ædificium lateritium erat, ad quod aditus
per tramitem pavitum, utrimque sycaminis consitum patebat; erat autem
more Phœnicum exstructum super dividiculam, cui ex utraque parte
regia stabula, rhedarumque subgrundia adiacebant, ultra hæc autem
pascua erant pro regio pecore. Hanno conscripsit elenchum commeatús
procurandi, transcriptum cuius regi tradebatur. Poscebamus centum
modios frumenti, quinquaginta congios olei, quinquaginta urnas vini,
dena centupondia casei, fici, uvæ passæ, ac, denique, bina millia
siclorum pro carne salsa, et arida, quibus, pro rata parte, addenda
erant sal, fabæ, lentes atque dactyli. Ira autem suscepit munus
muliones asinosque comparandi, ut postridie omnis commeatus ad naves
convehi posset.
Rex David famá munificentiæ clarebat. Pervenientes ad domum Iræ,
plures servos regios, qui nos antecesserant, ibi reperimus, pro
singulis nostrum dona ferentes. Pro me quidem scutum, lanceam atque
pugionem, securimque militarem Ægyptiacam tulerunt; pro Hannibale
clavam Chaldaica arte factam; pro Bichri arcum, pharetram atque
cingulum sagittarium; pro Hannone, denique, alterum gladium, præter
eum, quem iam acceperat.
Sub vesperum Hannibal reversus nuntiabat numerum suorum militum se
explevisse; venit Iosaphat quoque cum litteris regis, quæ mandata
principis ultima mihi denuntiarunt.
Postridie mane, quum surgerem, reperiebam domum circa, totumque
vicum, asinis oneratis, eorumque mulionibus pæne conferctum, qui
commeatum nostrum baiulabant; nec proinde quidquam supererat, nisi ut
hospiti nostro valediceremus. Itaque, phialas odorum illi in
munuscula pro uxoribus tradidi, nec ultra morati, iter versus Ioppam
retrorsum ingressi sumus.
Iter hoc nullo eventu fiebat memorabile. Bichri quandoque exempla
nobis suæ iaculandi peritiæ, perdices novo arcu iaculando, exhibebat,
quum eas, aliasque aves, inter volandum peteret; interea Hanno
(gladio, more Iudæorum, intra cingulum condito), se facetum, lætumque
præbebat, tædium itineris canticis iucundis discutere conatus.
“Nemo est,” sæpius ipse repetebat, “quin regem Davidem loco vatis
habeat; quum autem ego gladium Davidis possideam, recte mihi autumare
videor, quum orbem terrarum me subigere posse putem.”
“At vero,” dico ego contra, “liceat mihi sperare tibi regem Pharaonem
interficere in votis non esse;” mirá enim eius bellandi cupiditate
non parum eram perculsus.
“Va!” clamat ille, “Domina mea Astarte, regina cœli mariumque est.
Ipsi licebit tam Pharaonem, quam Bodmilcarem derisui habere.”
Tum Bichri, perdicem afferens, quam modo deiecerat, nos
interpellabat: “Poterisne, ó Navarche, mihi dicere, utrum Tartessus
vitis ferax sit?”
“Pro summo colonorum Phœnicum incommodo,” respondi illi, “nullæ
omnino ibi vites nascuntur.”
“Fieri itaque poterit,” pergit ille, “quoniam ego aliquot tales mecum
attuli, ut inde haud parum commodi percepturi sint. Cœlum nimirum
Tartessiorum haud minus calidum est quam nostrum; atque sic quis
facile augurabitur, utrum ipsi mox non æque generosa vina procreaturi
sint atque ipsi nos?”
“Eximium cœptum tuum est, sagittarie!” respondi illi, “optoque e
corde, ut propositum e sententia cedat.”
Turris Ioppæ, malique navium nostrarum, in dissito horizonte vix
nobis in conspectum venerant, quum e longinquo Abigail versus nos
appropinquare conspicabamur. Quum in eum locum pervenimus, Sammai ex
equo desiliens, eam amplexu ardenti excepit.
Postquam interrogavi ab adveniente ‘quid novi’ esset, intellexique ab
ea cuncta salva et incolumia vigere, amatoribus per se relictis, sine
mora in littus ire contendi. Primus qui mihi obviam factus erat
Barzillai fuit, qui me certiorem fecit spadonem, ex quo ego
discesseram, in pago non fuisse, nec quemquam virginem Ionicam
convenire tentasse. Mox post Hamilcar cæterique cum Bodmilcare unà,
me salutatum venerunt; atque simul statuimus suppetias modo allatas
in naves comportare. De tyronibus statui, ut omnes in gaulo meo
disponerentur; et sic integravi numerum ducentorum et decem hominum,
quorum quinquaginta erant remiges, septuaginta nautæ, octuaginta
milites, denique decem officiales erant.
Dum muliones, collatá cum meis operá, asinis exonerandis vacabant,
quidam eorum, homo insuetæ magnitudinis ac roboris, propius accessit,
brachia oscillans, me intuebatur. Figura atque statura plane erant
insolitæ: collum, veluti vacerra, inter humeros demersum videbatur
taurino simile, longa cæsaries villosa ex capite undique pendebat,
quæ cum demissa barba vultum pæne ad oculos usque operiebat, et cum
comis miscebatur.
“Mene vis?” interrogo eum.
Voce stentoriá reclamat: “Ionas[4] sum, e pago Eltecé, tribús Dan.”
“Ecquid id attinet ?” quæro ex eo.
“Tecum proficisci volo,” clamat ille, “eò ubi feræ vivunt velim
migrare.”
“Quid ita? Quid faceres si eò pervenires?”
“Eò proficisci volo;” instat ille.
“At tu nullius rei es gnarus: quid te nobiscum ferremus?”
“Volo proficisci!” usque perstat.
Inops consilii, sciscitor ab eo, utrumne quidquam, quod nobis in
navibus usui esse posset, præstare sciret.
“Fortis sum,” respondet, “prosapia Samsonis; par sum ferendo in
humeris bovem; scio et tubá canere,” quibus dictis, pectus vehementer
pulsat.
Hannibal, qui interea hominem oculis peritis scrutabatur, hæc
adnotat: “Mihi non videtur nos cataphractam huic lurconi idoneam
reperire posse; non tamen ineptus tubicen esse existimandus est.” Tum
ad eum conversus: “Vide sis, vir bone,” inquit illi, “tubicinem iam
habeo bonum; sed Navarcho Magone indulgente, certamen instituam
tubicinum, ut comperiam, uter vestrum tubicinii peritior habendus
sit.”
E mea parte utique nihil obstabat; proinde tubicen Hannibalis in
medium arcessebatur. Itaque e promptuario ingens tuba deprompta,
traditaque Ionæ est, sicque tubicines rivales, curiosa turbá
circumstante, sibi sistuntur.
“Macti, igitur, tubicines,” sic fatur Hannibal, “e sententia canite!
quis alterum virtute superet!”
Uterque ergo tollit tubam suam in sublime, aptat ad labia, simulque
clarum acutumque edit clangorem, qui usu crescente animo ut
inflantibus colla buccæque tumescebant, acrior atque vehementior esse
cœpit. Post satis longum temporis spatium quo neuter alteri cedere
videbatur, tandem oculi tubicinis Hannibalis ex imis radicibus
prorumpere, viresque eius labascere; at Ionas, tametsi venæ eius in
crassitudinem digiti tumescerent in collo, usque sonitum edebat, qui
tantum quod auditorum aures non rumpebant, qui quidem sonitus etiam
acrior eo videbatur, quo tuba rivalis sui sensim plus languescebat.
Tandem, post circiter quadrantem horæ, ultimo edito modulamine
querulo, classicus Hannibalis, elinguis, spiritúsque orbus, corruit,
in proximo lapide prostratus. Ionas, nullo indicio fatigii aut
discriminis, loco suo stabat, alterá manu coxæ innitente, alterá
tubam in sublime efferente, in signum triumphi modulabatur.
“Satis! Satis!” universi clamavimus.
“Efferto amplissimam quam habemus tunicam coccineam!” imperat
Hannibal; “bucco ille diei victoriam reportavit.”
“Possumne ergo proficisci?” quærit Ionas.
Hannibal docuit eum facultatem a me ad id concessam esse, eumque
coccineam tunicam induere iussit, quæ quidem in singulis neminibus
inter induendum discindi videbantur. Interim Himilco eum circuire,
veluti oculis eum dimetiretur, cœpit consilii non parum inops.
“Interius hunc nebulonem videre malim,” inquit ille, “idgenus
pulmones ego certe nunquam vidi.”
“Sitio!” nunc vagit novus hic gigas.
Cyathus vini illi offerebatur, quem ille protinus siccavit.
“Haustumne hoc vocabis?” quæritat ille, “tantundem pupillis meis
minimis darem; annon potero ex urceo vel ex urna potare?”
Himilco cyathum iterum implevit, porrexitque Ionæ. Ipse mirabundus,
propeque terrore perculsus, secum mutiebat : “Balatro prorsus
singularis; certe hunc non vili alemus.”
Cunctis mercibus nostris comportatis et in navibus dispositis,
Barzillai nostro, uxorique ultimum vale diximus, Ionica animo multum
commota, Milchæ, quæ eam summá, quá par erat, hospitalitate
affecerat, valedixit. Abigail ultima littus reliquit, oculos in
littore montibusque paterni soli diu, multoque affectu, pascens et
circumferens.
Alto potiti, Promontorium Pelusium, quod a planitie circum per lucos
palmetorum facile discerni poterat, vesperi diei insecuti
superavimus. Mare satis tempestuosum haud paucis vectorum, náuseá
plerumque illatá, magno erat incommodo. Postridie, circa meridiem, in
conspectum veneramus aquæ turbidæ, ex quo intelligebamus nos prope
ostia Nili, cuius effusio hæc erat, versari.
1. Dominus muscarum; Deus muscarum abactor; n. 53.
2. Nomen collis, ubi rex Salomon templum condidit; n. 54.
3. Genitivus Græcus singularis.
4. Nomen viri; n. 55.
Caput V.
Pharao Sero Advenit.
Haud ita multo post in eam partem ostii Nili vergebamur, quæ Tanitica
appellatur, secundum quod ostium e longinquo obelisci urbis Tanis
cernebantur. Sedimenta, quæ flumen ipsum secum verrit, item vis venti
fluctuumque, quá promontoria afficiuntur, iunctim eo tendere
videntur, ut hunc Nili fluxum obruant et impediant. Itaque, quum
Cabiri, quæ præmittebatur ad vada cognoscenda, reverteretur et
nuntiaret aquam ad salvam navigationem Melcarth haud concedere,
consilium cepi, ulterius, usque ad ostium Mendesium navigandi, utpote
quod longe amplius est, quodque, præterea, rectà Memphin ducebat.
Quum tamen nunc iam nox immineret, nec in tenebris cum fluctibus in
contrarium currentibus congredi consultum putarem, satis mihi
videbatur intra arcús iactum a littore anchoras iacere, ibique
pernoctare.
Interim Hazael ad me accessit, petivitque ut sibi noctem cum amico
exigere liceret. Mihi quidem quodammodo et ipsa natura ac modus
ratioque humilis petendi insolita videbantur. Tamen, quum compertum
haberem Ionicam in sua casteria, Abigail autem cum Sammai in stega
morari, facultatem dandam censui.
Quum apud gentem peregrinam versaremur, quacum hactenus nulla nobis
fuisset consuetudo, enixa cautelá usus, Hannibalem excubias duplicare
iussi, atque singulari diligentiá vigilare. Naves interim nostras hoc
ordine collocari curavi; a dextro ad extremam Meridiem Cabiri
consistebat; Astarte ad pilam quamdam, ad spatium dimidii iactùs
arcùs retro destinabatur; Melcarth, atque Dagon in adversa ripa
consistebant, ubi aqua altior erat. Minorum barcarum una apud me,
altera apud Melcarth continebatur.
Sursum, secundum ripam fluminis, plures naves Ægyptiacæ in anchoris
stabant, aliæ autem haud paucæ erant in siccum subductæ. Mirum mihi
videbatur, quare eo loco, ubi anchoratio non esset, tantæ
constitissent; paullo tamen post comperiebar Pharaonem classiculam
coegisse, quá mox ad rebellionem, quæ Pelusii[1] eruperat,
opprimendam discessurum. Duo regii officiales cum manipulo militum,
partim securibus armatorum, iam navim meam conscendebant ad
cognoscendum qui nos essemus, quidque hic vellemus; mea tamen
explicatione contenti, discesserunt. Ubi umbræ noctis augeri
cœperunt, lumina duarum actuariarum circinantium in alveo fluminis
apertiori conspiciebantur, quum subito alius præfectus ad nos
accessit, nostraque lumina exstingui iussit; quod protinus factum
est.
Nox summo calore æstuabat; urensque auster, arenis deserti onustus,
veluti per ructus impetuque flans, nullum sublevamen afferebat. Cœlum
erat nubilum, ideoque nox, quamquam non caliginosa, opaca tamen adeo
erat, ut præter ignes, quorum lucificæ flammæ e castris, in adversa
ripa positis, nihil prorsus cernebatur. E longinquo, in ripa utraque,
subinde incerta lumina pagorum percipiebantur. Prope ante nos, faculæ
duarum actuariarum, ut iam memoravi, usque micabant; sed præter hæc,
si demas raras emicationes quarumdam navium, casu prætereuntium,
totam regionem undique tenebræ operiebant.
Circa mediam noctem, post horas quinas aut senas ex quo anchoras
ieceramus, munus vigilandi Himilconi concredidi, ipse quietem petens.
Ut versus camam itabam, oculos ad dextram ripam converti, atque in
opaco minus clare aliquot navigia ibi animadverti; cæteroquin
silentium cuncta tenebat, sicque in subternum descendi.
Vix dimidiam horam dormiebam, quum Himilco me propere suscitat, me
acclamans:
“Soluti flutamus!”
Extemplo in pedes consilio, et ad retinacula proruo. Ea præcisa
reperio.
“In stegam! Lumina! Accendite lucernas!” clamavi omnibus viribus;
eodemque tempore animadverto lumina ad lævum, audioque vocem a
longinquo clamantem: ‘Ad Astarten!’ ‘Retinacula nostra scissa sunt,
et fluitamus!’ Reclamavi ad eos, iussique illos ad nos accedere;
satis enim certum erat alteram quoque navim nostram idem ac nos fatum
sortitam esse.
Interim omnes manus in stegam concurrunt, signa accenduntur; remiges
se ad transtra recipiunt, navemque, ut iussi erant, leni motu retro
agunt, ac dum cæteræ naves adventent, in eo motu continent. A tergo,
ad quaternos circiter iactus sagittæ, animadverto Cabiros, lumina
extollentem, vocesque nautarum satis clare excepi. Eodem momento
temporis remorum ictus Dagonis, ad latus nostrum appropinquantis,
exauditur. Acclamo Hasdrubalem in stega stantem:
“Ubinam est Melcarth?”
Quum nullum proprium responsum accepissem, naves tres ad lævam ripam
procedere iussi. Dagon flumen rectà transit; secutus ego sum oblique;
Cabiri autem præcedens, parum ad austrum tendebat, mox ad
Septemtriones revertitur, et quam poterat proxime ad ripam.
Dum nos transversum vehimur, Hannibal omnes suos arma capere iubet,
quoniam sollicitudo nos incessit, quod quum nos tantopere agitemur,
Ægyptii nec videri usquam, nec audiri possent; lumina enim eorum
exstincta erant, circitorum autem nullum vestigium. Cabiri interea ad
nos redivit, nec se quidquam vidisse mihi significavit. Ac ne tum
quidem ullum cerni poterat navium Ægyptiacarum vestigium quum vel
bina stadia in flumine descenderamus; nec antea quam in auditum
ruentium in ostio fluminis aquarum pervenissemus, quum prope
illideremur atræ cuidam moli, quæ in tenebris nobis imminebat.
“Retro ad vestras stationes, Phœnices! flumen noctu non relinquetis!”
vox nos lingua Ægyptiaca acclamat.
“Nec nobis in animo est,” respondeo illi, “ut tamquam fures
aufugiamus. Verum oris scissis naves nostræ abreptæ flutant, una
autem omnino disparuit.”
“Tum novas quærite stationes,” responsum est, “ad mane usque
expectabitis. Iussu Pharaonis, hac nocte discedere non poteritis.”
Nihil supererat, nisi ut obsequamur. Missis itaque nautis in scapha
ad ripam, aliam stationem quæsitum, qui et locum idoneum repererunt,
quo deinde appulimus. Vix tamen in iis locis constiteramus, quum vox
e medio flumine, linguá Phœniciá ad aures nostras pervenit: “Subveni!
Subveni!”
Scapham itaque ad eum locum, unde vox audiebatur, submittimus; vox
tamen propius accessit; paucis vero momentis post, scapha iuxta nos
adstitit, et unus meorum nautarum, aqua madens, in stegam Astartes
sublevatur. Is aspectu miserabilis erat: in capite plura vulnera
hiabant, totusque vultus cruore erat perfusus.
“Proditi sumus! Bodmilcar nos prodidit!” gemebat miser, nec præterea
quidquam efferre valebat, nam viribus exhaustus, titubans corruit,
omnino præter se, ac semimortuus. Hominem prostratum, allato
stragulo, recondi iussi, dum Abigail vultum eius lavabat, unguentoque
perfricabat, Himilco autem admoto ad labia cyatho vini, eum recreare
satagebat. E verbis hominis equidem satis intellexi quare mihi
magnopere cavendum esset, et ob eam rem lumina exstinxi, unamque
lucernam et unam faculam in singulis navibus contineri satis habui,
excubiis autem singularem diligentiam demandavi.
Interea misellus ille ad se rediit, atque Hanno, Hannibal, Himilco,
Sammai, necnon ego, eum circumstetimus, ut siquid enuntiaret,
exciperemus. Unus nautarum caput eius levabat et suffulciebat, ut quo
facilius eloqui posset. Abigail autem atque Ionica in genibus viro
unguentis adstabant.
“Hac vesperá,” incipit nauta saucius narrare, “amicum quemdam visum
ad Melcarth accessi. Ut vobis notum est, cuncti fere nautæ ibi Tyrii
sunt. Bodmilcar cum pæne omnibus egit. Ipse secreto cum duce
Pharaonis collocutus, vos omnes speculatores, et cum rebellibus
fœdere iunctos asserebat, qui Pelusii tumultuari cœpissent. Asseruit,
præterea, vos in navi etiam mancipium celare, quod ipse Pharaoni
tulisset, quodque ad vos perfugisset. Sui me quoque hortabantur ut me
suæ coniurationis participem facerem, quod quum ego me facturum
negassem, in me omnes, necem minati, impetum fecerunt. Ego pedem
retraxi, meque in flumen præcipitem dedi. Ibi scapha Ægyptiaca me
insectabatur. Bis mihi ictu remi caput ferierunt. Aquæ me submergendo
certam mortem evitavi, nam ipsi, sine dubitatione, inde me iam mersum
colligebant, nam ab insectando destiterunt. Edictum igitur est, ut
prostridie omnes caperemur. Cras, itaque, nos adorientur, ut ad
Pharaonem captos deferant. Plus quod dicam habeo nihil.”
Quum ad hæc narranda nimiá virium contentione uteretur, misellus
nauta, artubus solutus intermortuus est. At ego, auditis commotus, ad
regias litteras confugere volebam, atque nullá morá eas quæsitum
processi, sed stupens, et attonitus reperi eas mihi furto ereptas
esse, quod me Hierosolymis versanti evenisse verosimile est. Omnes
terrore eramus perculsi. Primus Hanno cœpit loqui:
“Omnis hæc res,” inquit, “plane est perspicua. Fur Bodmilcar est. Ut
compertum habetis, Hazael annulum regis signatorium habet. Furciferi
hi litteras aperuerunt, sensum immutarunt, deinde, signaculo regis
iterum sigillarunt. Bodmilcar eas sumpsit, regique submisit, se
præfectum huius expeditionis simulans, nosque proditionis accusavit.
Fides illi habetur. Quid vero inde secuturum sit? Fato certius
futurum esse scio ut capiamur. Abigail autem, utique, ad Pharaonem
mittetur.”
“Non usque eo,” interclamat Sammai, “dum ego gladium ad eam tuendam
habuero.”
“Sic, profecto!” firmá voce ait Hanno; “Abigail sine dubitatione
Pharaoni tradetur, Chryseis autem venusta, Bodmilcari, in præmium, ob
suam fidem et constantiam, donabitur.”
Hanno gemitum edidit, Hannibal autem mystaces irritatus torsitabat.
“Haudquaquam dubito, Hanno,” interloquor ego, “quin cuncta quæ
præsagis, eventura sint. Tamen nunc ante tempus esset desperare. At
vero tu apud nos, veteres nautas, fortasse non satis diu versatus es,
ut cantilenam nautarum de Ægyptiis discere potuisses.”
Quamobrem ego sibilare cœpi cantilenam, Himilco autem læto risu sic
canere cœpit:
“Gentem bucephalam mira arte eniti necesse est,
Antea ut capiant, quem plectere morte minentur.”
Omnium animi protinus conversi sunt. Præ gaudio omnes mei amplexibus
me prope enecuerunt. Hanno genua, alterumque brachium amplectebatur;
Abigail alteram manum prehendit et deosculabatur; Hannibal ex uno
latere cataphractam meam vellicabat; Sammai ex altero idem faciebat.
Iam non procul aberam quin ab iis suffocarer. Ionica, quæ mea verba
etiam satis intelligebat, suas gratias oculorum nictu significabat.
Ut primum amplexus meorum eluctari poteram, ostendi illis in
longinquo opacum cumulum Ægyptiacarum navium, quæ in diluculo vix
cerni poterant.
“Si quinis-senis non plures essent illæ testæ dulcium aquarum,”
inquam, “nostræ tres naves viam illis ad fundum Nili cito
ostenderent; at nunc tanta earum turba est! Præterea, illis armatæ
copiæ in ripa præsto sunt, nec flumen ad eos effugiendos satis latum
est; Bodmilcar quoque suá operá iis aderit, qui pontivagus veteranus
est, et quamvis sua navis ad certamen instructa non sit, ipsa Tyriis
instructa est. Quidquid tamen sit, cedendum non est. Duremus
paulisper. Cæterum mihi confidite!”
“Tui sumus!” ait Hanno, “ad mortem usque!” Hannibal dentibus pressis
mutiebat vindictam, si quis mandatis defuturus esset. Sammai amplexu
tenebat Abigail, vovens caput cum spoliis cuiuscunque, qui cum eo
congressus fuisset, ei allaturum, si ipse adeo Pharao is esse
contigisset.
Sub idem tempus Hamilcar et Hasdrubal, hic cum suo gubernatore
Giscone, ad mandata mea accipienda accesserunt.
“Tyrio illi,” fatur Hamilcar, “nunquam fidem habui; mihi ergo perquam
placebit rem cum eo potius gladio dirimere; idem et nautæ mei
sentiunt.”
“Ha, ha! Himilco,” ridebat Gisco inauritus, “iam licebit diversari!”
“Sic, Me Dius Fidius, ó te vetusculum Celtam,” regerit in eum
Himilco, “docebimus scordalos natare.”
Manibus trium virorum prehensis, gratias ob fidem eorum dedi, dein
ipsi ad naves reverterunt. Multo iam die, oculos in flumine
circumferens, situm navium hostilium deprehendi. Infra, secundo
flumine, conspicabar Ægyptiorum triremes in itinere positas. E
regione nobis, a lævo, circiter quadraginta lintres, cum quaternis
remigibus, quinisque militibus erant congregatæ, a dextra autem ripa
circiter centum sagittarii properantes videbantur. Adversum flumen
prospectans circa duo stadia, senas triremes animadverti; duas
onerarias, cum suspensis stegis, vidi sub velis, ad lævam ripam,
secundo flumine ferri; medio autem flumine, cum celsis lateribus,
editá prorá, agnovi Melcarth, ut retractis remis, velisque
convolutis, ab helciariis monoremis trahebatur. Castra, quorum ignes
in tenebris videbamus, nimium aberant, quominus interdiu sub oculis
caderent. Ripæ undique humiles erant, sine arboribus, sed agri,
trifoliis consiti, item segetibus pro messi prope maturis læti circum
patebant. In ripa læva, intra iactum sagittæ, agger erat satis
arduus, cuius in summo via ducebat, ut contra eluviones annuas tuta
esset. E longinquo albi muri urbis, ad Meridiem, cernebantur; ad
Aquilonem gilvo-albidæ aquæ, aggerem fluminis transcendentes, et cum
glauco æquore miscentes, videbantur.
Ab ostio fluminis vix stadia sena aberamus. Tam Eurus, quam fluctus
nobis favebant, ita ut, si semel alto potiri nobis datum esset, nihil
nobis verendum erat. Consilium itaque cepi Ægyptios adoriendi,
priusquam Melcarth nos antevertere posset, quod sciebam admodum
difficile fore, iam propter ingentem eius molem, eam evitare, si
nobis præcurrere posset, unde etiam telis nos facile obrueret, quin
propter celsitudinem laterum non modo nostri eam invadere nequirent,
sed ipsi nos sine negotio invadere et opprimere possent.
Primum itaque meum strategema erat, solvere retinacula, meque in
medium fluminis cursum collocare, ita ut extra ictum sagittarum a
ripa essem. Dagon proram ad Aquilonem convertit, ac dimidium iactum
sagittæ infra me iacebat, Cabiri vero a lævo mihi, cum prora ad
Austrum. Vela cuncta convoluta erant, remiges autem aquam tenerrime
verrere iussi erant, ut naves nihil nisi in loco continerent, et
quisque viæ dux iuxta gubernatorem paratus adstabat. Hannibal
sagittarios suos a fronte, et a postico instruxit, milites autem
circum malos collocavit. Ego et Hanno proram scandimus, insequente
classico. Herculeus Ionas apud Hannibalem mansit. Ei persuaderi non
poterat, ut seu loricam indueret, seu hastam caperet, sed cum tuba in
manu observabat, ut nos ad certamen nosmet parabamus.
Iam scorpiones iaculis erant oneratæ, et in singulis navibus plures
testæ erant cum sulphure piceque ad succendendum paratæ. Fecimus
etiam pro re nata rates flammiferas e tabulis, quibus clavos trabales
impuleramus, his autem pelles caprinæ pinguedine illitæ ad facile
incendendum alligatæ erant.
Diu nobis exspectandum non erat. Paullo enim post acuti soni tubarum
Ægyptiorum clangere audiebantur, navesque militibus scatere cœperunt.
Satis clare poteram fuscos et imberbes vultus Ægyptiorum militum
discernere, itemque eos securibus esse armatos, triangulariaque scuta
gerentes. Cernere etiam poteram sagittarios, nudis cruribus, e
cingulis pugiones pendentes, ut iuxta navium latera dispositi
stabant. Remiges plus quam seminudi erant, nam præter amiculum circum
lumbos, plane nullum vestimentum gerebant, atque remos suos, secundum
morem gentis, stantes agebant. Super constratum Melcarth Bodmilcar
facile discerni poterat; cuidam officiali Ægyptiaco, admodum
agitatus, negotiisque intentus, aliquid explicare videbatur. Hic,
viridi indutus, ingenti corymbo, vultu, brachiisque minio tinctis,
secundum morem hominis eius dignitatis.
Milites scaphas stipantes haud aliter quam remiges erant induti, in
cingulis pugiones gerentes, armati vero erant securibus atque
iaculis, utroque extremo præacutis, quibus Ægyptii mira dexteritate
uti cognoscebantur. Quamquam omnes naves militesque magnopere agitari
videbantur, neutri accedere tentabant, sed universi expectatione
quadam teneri parebant.
Res mox palam fuit. Linter maiuscula e cætera multitudine se
explicare videbatur, ac secundo flumine ad nos tendere. Remiges octo
in editiori prora, ac versum puppim stantes, navim impellebant, et
duodeni milites, quadratis cataphractis æreis in pectore, armati
lanceis, pugionibus, atque acinacibus, stabant in medio, inter quos
regius quidam minister altioris ordinis stabat. Is duplici tunica
erat indutus, in pectore altera alteram obvolvens, utraque e
reticulato lineato, cingulo vitreatis lamellis ornato cinctus, e
collo autem figura aurea ac vitreata pendebat, cum alis passis,
catená aureá avis suspensa. Operculum capitis celsa tiara erat, cum
vitreata lamella, nomine Pharaonis, litteris hieroglyphicis
inscripta. Barba eius telá rubrá complexa erat, manu autem securim
militarem auratam librabat, cuius manubrium intestino opere animalium
symbolorumque aliorum speciem ferenti, erat exquisite ornatum. Ad
unum latus huius viri tam laute ornati, sacerdos, vel scriba stabat
presse tonsus, omnino candidatus, qui manu atramentarium, voluminaque
papyri ferebat; ex altero autem latere, Syriacis loricis indutus,
vetus noster amicus, Hazael, adstabat. Non poteram lenem risum
cohibere, quum in navi cumulum catenarum compedumque conspiciebam.
Audito clamore officialis regii, quo significabat se mecum colloqui
velle, facultatem ei feci, ut navim suam ad latus Astartes
appelleret. Ille, comitante scriba, quinisque militibus, non sine
arrogantia conscendebat. Hazael, satis providus, loco, quo stabat,
mansit. Ipse, magnatem regium cum omni honoris officio excepi, ac
secundum morem regni eum consalutavi; at ille hæc omnia non modo
flocci fecit, verum omni proterviá ac procacitate in hunc modum nos
verbis lacessere cœpit:
“Ad genua, ad genua, vos fures Phœnicii, et misericordiam Pharaonis
flagitate!”
Quum intellexissem hunc esse tenorem verborum eius, austero modo illi
respondi:
“Fures non sumus, nullam Pharaoni iniuriam intulimus; quin tantum
abest ut Pharaonis misericordia a nobis efflagitanda sit, ut eius
tutelam mereamur.”
“Apage sis ista mendacia!” clamat furens Ægyptius. “Numquid non ipsá
hac nocte effugere tentavistis?”
“Non!” regero acrius; “retinacula nobis per fraudem abscissa erant.
Veri fures apud vos sunt. Sycophanta ille Bodmilcar, isteque spado
scordalus, surreptis a me regiis litteris, eas ad te detulere.”
“Tace!” furioso impetu clamat Ægyptius, “doli vestri nobis luce
clarius constant. Protende manus! compedes parati sunt, et tu, atque
mancipium, quod Pharaoni ereptum erat, ad Pharaonem procedetis. Noli
dubitare quin æqua vobis iustitia fiat.”
Iam scriba atramentarium calamosque apparare cœpit, ut nostra nomina
litteris consignaret, quum ego, mei plane impos, in cachinnum erupi:
“Num tu nos insanire arbitraris?” eum inclamo, “Tune, Hercle,
existimas futurum, ut nos naves nostras deseramus, teque comitemur,
ut elenchum mendaciorum in nos effictorum auscultemus? Non, per omnes
Deos Deasque faciemus, sed ubi sumus, perseverabimus!”
Ægyptius furore tripudiabat. “Fures! Patibula! Furciferi!”
vociferabatur delectus regius, “quisque vestrum tormentis morietur!”
Dum hæc apud nos geruntur, sollicito animo oculos ad classiculam
supra nos, adverso flumine, converto; quum autem viderem eam iam in
motum actam, omnino posthabito tripudio furentis ministri regii,
tubicinem meum “ad arma” canere iussi. Ægyptius, hoc audito,
insequente scriba, ad suam lintrem pedes retrahere cœpit, milites
autem sui, ad tuendum eius regressum, hastas per transversum pone eum
iunxerunt. Sammai, Hannibal atque Hanno hunc militum motum in malam
partem interpretati, quasi impetum in me ab iis intentari, destrictis
gladiis eos adoriuntur, atque Herculeus Ionas, missá tubá, in medium
irruit tumultum, extortáque hastá e manu unius militis, humeris eum
prehendit, caputque eius semel iterumque cancellis navis illidit.
Ægyptii vulgo creduntur genus durioris capitis, fateri tamen cogor
calvariam huius miselli instar melonis ruptam esse.
Interea Hannibal alterum militem iugulat, Sammai autem tertium gladio
perfodit; ego vero conabar lanceam quarti e manibus extorquere, quum
numero meorum perterritus, conversus, exemplumque secutus unius
sodalis superstitis, se in flumen præcipitem dedit, ac more ranæ
navit. At salutem reperire non tam vili stabat; nam Bichri, qui prope
cancellos morabatur, alterum eorum sagittá percussit, alterum vero
remiges ita remo percusserunt, ut intermoreretur, mersusque esset.
Sic his quinque deletis, veri certaminis initium tantum fecimus.
Simul atque Ægyptii tumultum fieri animadverterant, a recta ripa
triremis solvitur, magnoque impetu in nos fertur, totumque examen
navicularum conglobatum sagittarum imbrem in nos pluere cœpit, ita
tamen, ut sagittæ partim lateribus navis inciderent, partim vero
innocuæ supra caput evolarent.
Ictu oculi facile perspiciebam consilia hostium. Ut prævideram, navim
Melcarth, secundo flumine, ad rectum vectabant eo manifesto proposito
ut præterire tentantes nos, eá nobis obiectá, ab effugio prohiberent.
Primum itaque, ut vera consilia celarent, utque nos deciperent, et
animum nostrum averterent, duas maiores naves versus nos impulerunt,
atque classiculam lintrium ad nos agebant, ut imbre sagittarum nos
impeterent. Iussu meo Hannibal sine mora catapultas apparavit, et mox
magnam copiam lapidum, testarumque, pice ac sulphure plenarum,
transversum Cabiros in venientes naves iaculari cœpit. Tunc Cabiros
atque Dagonem a dextro et lævo in contrarias partes moveri iussi:
Cabiros quidem ad Aquilonem versus actuarias viam nostram obruentes;
Dagonem vero in triremem, quæ Melcarth vectabat. Bodmilcarem in prora
magnæ onerariæ satis clare cernere poteram, ut Ægyptios perniciem
suam docere gestiebat, hortarique remiges, ut remos aquis mergerent;
at ea iam erant sero. Motus nostri ipsis inopinati erant. Dagon enim
impetu in examen obsistentium navium celeriter et expedite facto, eas
partim obtrivit, partim autem evertit et depressit, viamque sibi
exaravit, Astarte autem, discessu Cabirorum spatium nacta, naves, quæ
nos præterire tentabant, commode cohibuit; denique Cabiri, missis
ratibus igniferis, quæ secundo flumine prorsum vergentes, duas
triremes, quæ ostium fluminis custodiebant, suæ securitatis
sollicitas, pæne innocuas reddidit.
Nostra prœliandi consilia prorsus efficacia comprobabantur. Astarte
unam navim Ægyptiacam celeri concursu ita arietavit, ut ea in medio
rumperetur, mergereturque; altera autem igniferis vexata ratibus,
voragineque alterius in discrimen vocata, ipsa de industria in
scopulos pessum iit. Dagon autem, postquam helciariam, tamquam vas
ligneum, putredine exesum intudisset, ad me reversa est; et, postquam
non sine vindicta vidissemus oras a nautis Bodmilcaris rescindi,
animum ad barcam convertebamus, quæ ex conflictu ad Melcarth
revertebatur. Eodem tempore, ex utroque latere arctissime eam
prætervecti, utrumque ordinem remorum detersimus, imbremque
sagittarum illi immisimus, tum præterlapsi, nos summo nisu cum
Cabiris coniunximus. Hæc interea mittendis ratibus igniferis in
actuarias usque erat occupata.
Certamen nostrum breve, sed efficax fuit. Spatio quam hora breviori
Melcarth sui impotem reddidimus; duas naves Ægyptiacas depressimus,
tertiam in scopulos misimus, ac, postremo, quindenis haud pauciores e
lintribus Ægyptiacis obtrivimus.
Aquæ circa nos ruderibus fractarum navium erant constratæ, inter quæ
nec pauci homines luctari videbantur. Hac pugná nostrá, assultuque
necopinato reliqua Ægyptiorum classis perturbata, in medio flumine
aliæ aliis illidentes, ipsæ sibi impedimento fuerunt, nec ulla navium
poterat, aut volebat, Melcarth, ut helciaria, opem ferre. Itaque,
quum palam esset, eas me nihil curare oportere, animum ad triremes
ante nos converti, missisque denis vel duodenis ratibus igniferis,
quas nautæ Cabirorum paraverant, marrisque in viam egerant, eas
dissipare tentavi. Triremes pedetentim cesserunt. Quum vero satis in
tuto essem, nec periculum imminere sentirem, ad eas Aquilonem versus
ire contendi, hostibus nostris in sua perturbatione ob incommodum
acceptum, a tergo relictis, quos inter erat Bodmilcar, in puppi navis
suæ impotis furens. Bichri se ægre ferre aiebat, quod aliquot
sagittas in eum mittere non posset; at hoc nihil modo attinebat, quod
nunc iam nimis longe ab eo aberamus.
“Pugna infecta!” inquit sagittarius intrepidus, ut a puppi prorsum
venit.
“Sane quidem,” illi assentior, “hodie scordalus ille malá fortuná
usus est; at vero ille aliam quæret occasionem; cum illo necdum
omnino egimus.”
“Ita et ego spero,” interloquitur Hanno, vindictam spirans.
Sub hoc idem tempus motus quidam inter naves Ægyptiacas cerni
poterat, ut tres earum ex ambagibus explicatæ, iter ad nos
prosequendos aggrediebantur, compluribus naviculis comitantibus.
Eodem tempore in ripa, secundo flumine, turmas equitum citato cursu
ferri conspicor: atque, ut oculos in via aggerata circumfero,
animadverto nubem pulveris, ex qua semel iterumque fulgor carpentorum
æneorum et auratorum emicabat. Nullum supererat dubium, quin rex ipse
appropinquaret, ut testis eventuum esset, propriisque oculis,
quemadmodum caperemur, videret.
At Pharao potentissimus sero advenit.
E quadragenis vel quinquagenis ratibus igniferis, si non plures, duæ
dumtaxat metam attigerunt; nam una triremum iam flagrabat, et manus
perterritæ, morem Ægyptiorum secutæ, triremem pessum egerunt. Illa
vero navigia, quæ ad nos insectandos venerant, minimum duo stadia
nobis a tergo erant, sicque satis spatii suppetebat ad congrediendum
cum unica triremi, quæ nostrum effugium intercludere conabatur.
“Conscendamus! conscendamus eam!” conclamabant fere uná voce
Hannibal, Hanno, atque Sammai.
“Otium non suppetit, nec ipsa navis pretium operæ est,” respondeo
ipsis, “mergamus eam.”
“Mergatur ergo, tamquam lapis!” ait Himilco.
Cabiri, quod illi nusquam resistebatur, nec experta erat nisi paucos
lapides, vagasque sagittas, quæ illi raræ et innocuæ incidebant, iam
ad proram triremis attigit, velisque passis, mari imminebat. Dagon
quoque iam secutura erat, sed signo a me dato, Hasdrubal invehebatur
in posticum triremis, ego autem a latere illi incurri, et sic captam
triremem bifariam diffregimus. Triremis a vasto gurgite circum
spumante hausta fuit. Ultima igitur obice discussá, vela ventis
dedimus, moxque alto potiti, tubæ nostræ victoriam cecinerunt.
Interim e tergo nobis raucus sonitus, clamor atque maledicta
intonuerunt; nos tamen iam securi ferebamur. Nullo prorsus fieri
poterat modo, ut hostes naviculis suis, putaminum nucum instar, istis
spumantibus fluctibus, quos nos “ære ruebamus,” se committere
possent, vel auderent; quumque iam æquor teneremus, proris ad
Occiduum versis, ut in devexis oris oculos circumferebam, satis clare
vidi malos Ægyptiorum nequaquam moveri. Nullum itaque dubium erat,
quin Bodmilcar iis persuasisset, ut a persequendo desisterent.
E nostris quindecim erant vulnerati, plerumque leviter, duo autem
occisi; ex hostium vero numero, cum iis unà qui a sagittariis
interfecti erant, quique undis hausti igneque interempti fuerunt,
haud pauciores quam tercenti interierunt. Sic enim ex cadaveribus, in
undis sacri sui Nili fluitantibus, æstimare debebamus.
Damna, a nobis perpessa, haud multo labore reparavimus. Paucis remis
fractis, tam in Astarti, quam in Dagone, e suppetiis novos
substituimus; stegæ abluebantur, rudentes firmavimus, cæteros funes
sarsimus, sagittas, quæ lateribus navis, cancellis, antennisque
hæserant, evulsimus. Saucios intro subveximus, cadavera trium
Ægyptiorum, spoliis exuta, in mare præcipitavimus. Nostri quoque duo
cæsi, invocatis prius Menetho, Hocco, Rhadamanthoque, iudicibus
inferorum, fluctibus erant commissi. Minus trium horarum spatio
cuncta in pristinum ordinem erant revocata, quasi nihil unquam nobis
accidisset. Chryseis atque Abigail, quæ, quandocunque res postulabat,
suá operá præsto erant, suá lætæ fruebantur libertate; perinde atque
Hanno, semper constans, atque Sammai, suæ felicitatis participes
erant.
Interim Hasdrubalem ad me vocari iussi, ut mecum, atque cum
Himilcone, de futuris nostris propositis in consilium veniret.
Postquam convenimus, sic eos alloquor:
“Mihi quidem,” inquam, “vestra pace dixerim, dubium nullum subesse
videtur, quin hostes nos prosecuturi sint. Fore enim existimo, ut
ostio ad Orientem, sive Canopico, sive Phanitico ramo fluminis enim
ascendere poterunt, ascensuri sint; atque mihi æque certum videtur
regem tum ad Pharum, tum ad Canopum naves paratas habere. Hæ nostrum
adventum anticipare possunt: præterea, cras mane veredarii terrá
accurrere exspectandi sunt, nos vero summá virium contentione eo vix
circa meridiem perventuri sumus. Insuper, quum etiam aqua nostra pæne
ad fundum usque exhausta sit, alicubi terram petere nos oportebit.”
Himilconi, cui copia vini in hoc rerum statu subveniri nobis posse
videbatur, vulsu humerorum respondi, et sic pergebam:
“In animo mihi erat hac ipsá vesperá hydrias nostras aquá recenti
replendas curare, sed pugna ista propositum meum frustravit. Terram
petere nobis utique omnino necesse erit; atque hoc mihi potissimum
arridet consilium: iterum intrabimus flumen ostio Sebennitico, quod
modo nobis proximum est; non enim suspicabuntur nos tam mox littora
petere ausos esse; nec fortasse ipsi ibi erunt; sed si sint, vi nobis
utendum erit, nam aquam comparare omnino debemus.”
Placuit propositum sociis; hi tamen de proxime futuris
sollicitabantur.
“Equidem,” inquam, “propter amissam onerariam expeditio nostra ipsa
reliquenda mihi nequaquam videtur. Futurum est ut Ægyptii, si nos nec
ad Canopum, nec apud Pharum deprehenderint, in ulterioribus
littoribus nobis insidientur; atque tandem Bodmilcar, cui consilia
nostra nota sunt, subsidiis a Pharaone impetratis, nos Tartessum
usque persequatur. Certum interim est fore, ut in eum serius aut
ocius incidamus. Vulturnius flat, qui nobis secundus est; iter
adverso sole sequentes interdiu, Cabiros autem parum ad lævum
tenentes noctu, minime dubito effici posse, ut summum quinum dierum
spatio littoribus insulæ Cretæ potiamur.”
Himilco et Hasdrubal mirabundi, stupentesque me contuebantur.
“Ab Ægypto ad Cretam! Per pelagum vastum! Res prorsus inaudita;
fierine id potest?”
Hi propositum meum eiusmodi exclamationibus exceperunt.
“Quin,” prosequor ego, “cœpta etiam magis ardua perfici queunt.
Verosimile haud est ut ventus ante novilunium proximum mutetur;
verumtamen, etiamsi mutetur, nec Cretá potiamur, nihil nisi ad
littora continentis perferemur, aut vero in aliam quandam Archipelagi
insulam. Illinc, deinde, circumferemur promontorium Maleam et
Siciliam, a Sicilia autem Carthaginem, illinc autem rectá Tartessum
veniemus. Istud nimirum iter nostrum est.”
“Per Deam Astarten, propositum tuum certe præclarum est,” exclamat
Hannibal, “dum interim scordali Ægyptii circinabunt circa Syrtes.”
“Eas autem,” inquit Himilco, “satis procellosas experientur. Annis ab
hinc binis illic pæne mersus eram. Liceat nobis sperare futurum, ut
Bodmilcar, suique sycophantæ Tyrii, Dii eos perdant, illic, ut
meruerunt, suum scelus luant. Quam gestio illos singulos, veluti
pisces e bronchiis, pendentes e fune cernere!”
Haud longo cursu ad oppidum Sebennys pervenimus. Cabiri erat ad
littus præmissa, quæ, cuncta quieta renuntians, iam redivit. Solito
tributo proconsuli Ægyptiaco soluto, aliquot nautas expedivi, ut,
quanta necessaria videretur, aquam compararent. Eadem operá, usi
opportunitate, aliquot corbes cæpullarum, necnon satis carnis
recentis, ibidem sagaces nautæ coemerunt. Priusquam is dies ad finem
vergere cœpisset, terræ illi terga vertimus, iter nostrum,
discriminum plenum ad Aquilonem et Occasum fleximus.
“At nunc,” dico meis, “tandem aliquando promite lances et patinas,
haud enim mediocri fame urgeor.”
In postico, loco idoneo, discubuimus, ubi Chryseide, quoque et
Abigail participantibus, sat frequens nostrum erat multitudo.
Quotidiano nautarum et militum victui vini quoque cyathum, in gratiam
victoriæ matutinæ, adiecimus.
“Propositum iter,” fatur Hanno, “mutatum esse video; anne Cretam
tendimus?”
“Ita, profecto,” respondi, opinione subiunctá eam regionem Chryseidi
venustæ iam notam videri.
Tum Sammai sciscitabatur, utrum locus ille non idem esset atque
Chittim.
“Non idem locus est,” respondi, “ista insula montibus est aspera, in
quibus capræ, cum patulis cornibus, ut in Arabia, scatent, incolæ
autem ut funditores et sagittarii celebrantur.”
“Licebit itaque Bichri sibi æmulos et pares reperire,” iocatur
Sammai, “sed cuius gentis sunt illi?”
“Phrygii sunt, atque Dores,” explico illi, “viri helvi ac proceres,
venusto vultu, habituque corporis rite ordinato. Hi oppida
condiderunt, in quorum nonnullis nostri mercatores Sidonii sedes
fixerunt; hi autem eò per Chittim, ac per Rhodum pervenerunt.
Chryseis eádem quá Dores linguá utitur.”
Sammai, qui constanti affectione erga Chryseidem ferebatur, libenter
audiebat eam in mediam ituram esse gentem cuius linguá uteretur,
esseque eiusdem prosapiæ; quæritabat tunc, utrum gens etiam bellicosa
esset. Chryseis, Hannone iuvante, tunc explicuit Dores, non secus
atque Ionios, insularum incolas, item Achæos in continente, artium
belli peritissimos esse, eorumque famam, ob gentes ab eis subactas
longe lateque celebrari.
“Quam vastum, quamque ingentem necesse est hunc mundum esse!”
mirabundus suspirat Hannibal; “En nationem gloriá belli cluentem,
cuius vix vel nomen mihi cognitum est! At vero, annon Creta est, unde
nos gladios Chalcidicos obtinemus?”
Subridens ob eius errorem, explicui illi gladios Chalcidicos ex ære
fieri insulæ Chalcidis, atque Phœnicios nusquam alias æs reperire
posse, quod sic temperari patiatur.
Hannibal per Hannonem et ulterius sciscitabatur a Chryseide de natura
artis militaris, quá Ionii uterentur, item, quæ stipendia solverent.
“Tune reverà arbitraris nos mulieres rerum eiusmodi gnaras esse?”
subridens redarguit Abigail; “mulier, quum populares suos peritos
pugnandi intelligit, quum valorem prædæ sibi e bello reportatæ
iudicare novit, satis scit; sed quid, obsecro, de arte belli eam
intelligere arbitraberis?”
Chryseis haud parum delectabatur vivido ancillæ suæ responso, atque
nomina celeberrimorum patriæ suæ ducum recitare cœpit. Audivi nomina
Achillis, Aiacis, tum cuiusdam regis Agamemnonis; intellexi etiam eam
duos reges patrios, nomine Iasonem atque Ulyssem, qui famá itinerum
fuissent illustres.
“Itinera maritima!” derisione quadam obvertit Himilco. “Equidem
facile hariolor genus navigationis eorum, ut sint soliti repere
secundum littora, terrisque hærere, stadia singula quoque die
progressi, nunquam ultra continentes discedere ausi. Tum etiam naves
cuiusmodi habuerint! Fortunatum me censeo quod me nulli earum vel a
Sidone ad Chittim concredere debeo.”
Chryseis hæc quidem non negabat; naves enim tales, quales Phœnicum,
in sua patria certe nunquam viderat, nec addere dubitabat pontivagos
Phœnices veros Deos marinos sibi videri.
“Tunc te,” fervido animo, in blandimentum Chryseidi, interponit
Hanno, “eorum Deam Marinam videri convenit.”
“A, ephebe,” oscitabundus monet Hannibal, “suavia dicteria tua linguá
Ionicá aptius extuleris, alioquin virgo non te intelliget.”
At vero virgo, capite cum gratiá converso, hilarique cachinno, probá
Phœnicitate respondit se, quid gestum dictumque fuerit, optime
intellexisse.
“Assentatiunculas probe intelligere, mulieri semper fidem habueris!”
iocatur Hannibal.
“Vellem equidem scire,” nugatur Himilco, “quo eventu uxor Gisconis
uncta Hannonis vocula exceptura esset; dialectus enim sua Celtica
cornicationi corvi Bodmilcaris haud absimilis est.”
Interim iam tenebrascere cœpit, et usque sermocinabundus Himilco ad
proram, locum suum, concessit, ego autem in puppi excubatum ivi. Totá
eá nocte, dieque insecuto, flabra in ventum increverunt; qui tamen,
quoniam nobis secundi erant, gratum existimavimus; attamen, quum
vectores nostri omnes conscii essent nos longe a terris abesse, et in
mari alto versari, nec circum se nisi cœlum atque æquor cernerent,
pavor quidam eos incessit; et, quum navis modo in vertices ingentium
undarum eveheretur, proximoque temporis momento in ima voraginum,
quasi sine fundo, rapi viderentur, artus eorum formidine pæne
riguerunt. Appetentia cibi fere cunctos deseruit, frequentesque
Numina invocare cœperunt. Insecutá nocte ventus in procellam, ac,
postremo, in tempestatem increvit, denique, diluculo ad Austrum se
circumegit, nosque mille octingentis in die stadiis versus Aquilonem
rapuit.
Boná fortuná, licet magná per æquora rapiebamur celeritate, naves se
vicinas continebant. Versus crepusculum ventus aliquantum cessit,
postridie, denique, qui erat dies quartus, tranquillitas rediit,
cœlum serenum emicuit, ac, tandem, summo omnium gaudio, excubitor,
qui in corbe, prope ad verticem mali excubabat, terram in conspectu
esse proclamavit. Ego ad Himilconem in prora stantem accessi, atque
nostrum uterque prorsum spectans, sole oriente, aliquot dissitissima
montium cacumina livescentia conspicabamur. Post meridiem terra iam
omnibus conspicua fiebat, et antequam stellæ comparuissent, littus
circumnavigavimus, quod præ rupibus accedi non posse videbatur.
Media nox iam pridem elapsa erat, antequam locum ad iaciendas
anchoras idoneum repereramus; tamen, postremo, sinum patentem
invenimus, ubi fluvius in mare dilapsurus fundum sabulosum
candicantemque percurrebat. Versus Ortum densum arboretum cerni
poterat, supra quod celsa iuga nivea e longinquo eminebant. Cabiri,
prope ostium fluminis in siccum subducebatur, oneraria autem et
barca, quum aquæ satis altæ reperirentur, magnis scopulis, in arido
prominentibus, destinabantur. Littora omnino deserta esse videbantur,
nec ulla habitacula humana usquam conspici poterant.