Pericla Navarchi Magonis

Caput I.

Quamobrem Bodmilcar, nauta Tyrius, Hannonem, scribam Sidonium,

oderit.

Navarchus Mago[1] ego sum, meque artis navigandi peritissimum esse,

Hiram,[2] Rex Tyriorum,[3] probè intellexit. Tertio itaque regni sui

anno evenit, ut Sidone,[4] oppido piscatorum, capiteque Phœnicum,[5]

ad se in regiam, colloquendi causà, me evocaverit. Nimirum de meis

longinquis peregrinationibus iam antea certior factus, rite cognovit

quemadmodum Melitam[6] viserim, quemadmodum ad Byrsam[7] usque

negotia factitaverim, quod quidem oppidum, a Sidoniis conditum, nunc

tamen a Tyriis Carthadas[8] appellatur; ac, denique, quemadmodum ad

dissitissimas Gades[9], in regione Tartessiorum,[10] pervenerim.

At lapsu temporis sol gloriæ Sidoniorum inclinare, fortunæque

recedere cœperunt. Dum enim Tyriorum navigia longè latèque maria in

suam redegerunt potestatem, mercatores eorundem terras quaquaversum

peragraverunt. Enimverò Tyriis placuit regem sibi creare, qui per

suffetes,[11] vices eius agentes, cætera Phœnicum oppida sibi

subegit. Sic igitur fortunæ Tyriorum in diem augescere cœperunt, unde

factum est, ut nautæ, mercatoresque ex oppidis Sidon, Gebal, Arvad,

atque Byblo,[12] Tyrum confluerent, ibique suis cœtibus,

mercatorumque collegiis, iam tum summa potestate pollentibus,

societate se iungerent.

Quum ego itaque Regi Hiram obsequii præsto officia, ipse me edocet,

amico et socio suo Davidi, Regi Iudæorum, in votis esse, ad condendum

Deo suo Adonai[13] templum, materiam undique comparare,

Hierosolymaque,[14] urbem suam, convectari curare, sibi vero in animo

esse, regiá munificentiá ad molimentum omnem opem atque operam

conferre. Proinde, Rex suadet mihi, ut suis sumptibus, aptam classem

comparem, iter Tartessum suscipiam, copiam argenti, aliaque quælibet

rara, pretiosaque eius regionis producta conquiram, quæ ad templum

illud adornandum sumptuosissima, et maxime accommodata esse

videantur.

Quandoquidem desiderio revisendæ Tartessi, regionumque Occidui utique

perquam ardebam, propositum Regis peravide amplector, eumque

certiorem reddo, non plus temporis me mihi sumpturum quam quod ad

comparandam, instruendamque classem, et ad conducendas operas,[15]

sufficere iudicavero.

Ad Festum Vernum, quo tempore navigatio annue instaurari solet, duo

usque menses supererant. Hoc temporis intervallum mihi affatim

sufficiebat, nam, præterquam quòd iussu Regis prius Ioppam[16]

navigare, illinc autem, ad excipienda Regis Davidis mandata,

Hierosolyma proficisci debebam, opus in præsentia non erat, ut præter

mea navigia nautasque, ullius rei curá tenerer; satis enim mihi

constabat fore, ut frugum, militumque ferax Iudæa mihi copiam victús

militumque suppeditatura esset.

Tam pronas aures suis præceptis me præbuisse Regi pergratum erat.

Quapropter ærarium[17] suum mihi mille siclos[18] argenteos statim

adnumerare iussit, ut instantibus indigentiis meis consulere possem;

præfectis autem armamentarii[19] demandavit, ut, si quo ligno,

cannabi, aut ære indigerem, eorum voluntate inde tollere possem.

His peractis, Regi valedixi, meque ad scribam meum Hannonem,

gubernatoremque Himilconem[20] contuli, iste enim alter cunctis in

meis peregrinationibus comes mihi esse consuevit. Hi, dum ego apud

Regem morabar, in scamno, iuxta portam regiæ[21] sedentes me

præstolabantur, de causis disputantes, quæ animum Regis inducere

videbantur, ut nos Sidone accersi iussisset; unde haud perperam

coniectabant quoddam cœptum impendere, ac discrimina, ipsis haud

ingrata, sublatere. Quamobrem, simulac vultum meum lætitiæ æstu

rubentem conspicantur, Hanno

“Salve,” inquit, alacri voce, “Here redux! Pro certo auguror Regem

aliquod cordis tui votum præstitisse.”

“Probe, Pol, hariolaris” inquam, “et quid tu id esse putas?”

“Fortasse” ait ille, “nova sufficietur navis ei, quam in Syrti

Maiori[22] amiseras; atque, insuper, vectura non spernendæ molis;

quisnam Sidonius hoc amplius speret?” Tum ego:

“Scite” inquam, “mi Hanno, coniectas; tamen et aliquid aliud

præterea. Verum bona nostra fortuna etiam postulat, ut vota nostra

extemplo persolvamus. Festinemus itaque ad fanum Astartes,[23]

reddamus Divæ grates, eiusque tutelam nobis Ioppam tendentibus

efflagitemus. Ioppam enim navigabimus, illinc autem Tartessum.”

“Tartessum!” velut echo lætabunda resonabat vox Himilconis, ad cœlum

levato uno oculo, siquidem alterum prœlio navali amiserat. “Siccine,

Tartessum?” iterum clamitat, “O Dii fatorum navium arbitri, vos, o

sidera, quæ in stega excubans toties lustrare consuevi, en vobis

senos siclos paratos offero, non enim plures suppetunt. Verum

conferte me Tartessum, faciteque ut mihi obviam sceleratus ille

occurrat, cuius lancea me oculo orbavit, iam ego pulchre faciam ut

mucronem pugionis mei Chalcidici[24] sub ima costa sua terebrare

sentiat; præterea etiam bovem in hostiam vobis voveo, eximiorem

Api,[25] fatuorum Ægyptiorum Deo.”

Hanno minus æstuabat. “Ex mea parte” inquit, “satis existimabo, si ex

ærumnosa lorá[26] Iudaica, vilibusque mercimoniis Sidonicis, tantum

mihi cambire[27] contingat, ut commodum argenti cumulum aggerere

valeam. Ac tum mirum quam lubebit villam in littore condere, ubi

celocem[28] meam, purpureis velis actam, æquora perarantem

contemplando, licebit vitam luxu lautam degere.”

“Memineris attamen” eum moneo, “priusquam detur vitam luxu tumentem

in ædibus refulgentibus otio agere, haud dubie nobis instare sortem,

ut noctes, nec paucas, sub dio, asperiori sub cœlo Occidentis agamus;

nec semel famem nostram ut tenui victu, arido crustulo expleamus,

antequam eo genere vitæ opiparæ potiaris.” Ad hæc ille:

“Eo” inquit “iucundius erit in præterita respectare; et quum licuerit

in nostris sumptuosis pulvinaribus reclinare, atque tum memoriam

discriminum recolendo, tum auscultantibus ea hospitibus

repræsentando, geminá frui voluptate.”

Sermocinationes istiusmodi nos detinebant usque eò dum ad cupressetum

pervenimus, cuius e medio argentatum templi Astartes tectum emicabat.

Ædificium, iubare solis, ad Occasum vergentis coruscum, obliquos

Phœbi radios, ex inauratis pinnaculis quæ graciles pilæ sustinebant,

prorsum refundens, fulgoris pompá renidebat. Circum, in luco, sacræ

volitabant palumbes, quæ luci sacra loca subinde ambientes, in

perticis inauratis, pilas columnasque constringentibus conquieverunt.

Passim greges puellarum in luco conspiciebantur, quæ in stolis albis,

purpure aut argento patagiatis, partim mala granata pro sacrificio in

templum deferebant, partim animi causa spatiari videbantur.

Quandoque, quum fores templi patefiebant, e longinquo concentus

sistrorum, tibiarum, et cithararum, quibus sacerdotes laudes Deæ

celebrabant, exaudiebantur. Hi moduli, numerique concentus ac musicæ,

quibus lenis palumbum gemitus sese immiscebat, tum etiam

securarum[29] virginum soluti cachinni inter hæc resonantes tales

fuerunt, ut sonitus in arcanum quoddam murmur suaviter conflueret,

nec facile fieri poterat, ut animos nostri similium præteriret,

quorum aures, his insuetæ, haud unquam aliud, magisque concinnum,

quam navium stridorem, gemitum fluctuum, atque ventorum boatum

percipere consuevissent.

Interim ego cum Himilcone consultum adivi elenchum, qui pretia

hostiarum ferebat. Hæc pretia tabulis æneis erant insculpta, quæ

tabulæ ad dextrum in introitu ad vestibulum templi basi marmoreæ

ingentis palumbis erant affixæ. In sacrificium placuit mihi aliquot

fructus, unamque placentam eligere, quorum pretium unum siclum non

excedebat; ubi autem me converto, ut Hannonem advocem, ecce obviam

mihi fit aliquis, tenui ac squalidá nautarum tunicá indutus, qui

celeri gradu, maledicta mutiens, versus me festinavit.

“Sic me Báal Sámaim, dominus cœli!”[30] haud mei conscius exclamo;

“nonne iste Bodmilcar Tyrius est?”

Is protinus subsistit, me ictu oculi agnoscit, et inter nos salutem

damus et reddimus.

Bodmilcar, quem sic necopinato conveni, unus erat e veterioribus meis

comitibus. In expeditionibus meis bellicis atque mercatoriis

sæpenumero solebat ad latus meum uni alterive navi præesse. Is iam et

Himilconi notus erat, atque una stupebamus, ac miserti sumus status

eius, in quo sese visui nostro sistebat.

“Quid, malum,” inquam impatiens, “te in hunc statum redegit? Namque

tu olim Tyri dominus esse solebas aliquot gaulorum,[31] ac minimum

quaternarum barcarum,[32] narra, sodes, quid mali te afflixerit, ut

te nunc hic, tamquam mendicum, vix chitonetá[33] indutum inveniamus?”

“Moloch[34] mactet, et in ima perdat damnosos Chaldæos!” furens

halitat Bodmilcar. “Ut galliniceps Nergal[35] suus excruciet eos

cunctos, ut urat assetque universos! Historia mea relatu brevis est.

Auditedum! Vecturam habebam mancipiorum. Nunquam ulla vectura huic

fuit comparanda, sub velis dumtaxat Tyriis. Alveus gauli mei Tyrii

viros ferebat Caucasios, boum instar fortes, ac puellas Græcas,

rectas et graciles, tamquam arundines; erant, insuper, Iudæi, qui

vitis plectendæ, agrorumque culturæ gnari fuerunt. Hi omnes pretio ne

æstimandi quidem erant.”

“At vero, amice, Bodmilcar,” quæro ex eo, “ubinam sunt isti omnes?

Anne te numerus siclorum male venditæ mercis fefellit?”

“Ubi sint? ubi sint nunc?” vagit ille furens, “Omnes et singuli eorum

in itinere sunt versus aliquod oppidum Chaldæorum, quos Dii perdant,

trans Rehoboth. Loco autem siclorum sustinui calceorum ictus,

liventesque plagas, quarum vestigia diu gesturus sum. Suffes quidem

Navalis dedit mihi aliquot gerá-as,[36] ut ærumnam dumtaxat

prævertere possem, alioquin ne micam quidem ad sustinendam vitam

comparare potuissem. Tertius iam est dies ex quo Tyrum perveni, et ad

hoc iter emetiendum tantum itavi, ut pedes omnino contumuissent, ac

vix etiamnum par movendo essem.”

“Ain’ tu,” quærit Himilco, “pedibus te huc venisse? Certe Hercle,

poteras quoddam navigium, quod te huc deveheret, reperire.”

“Navigium!” gannit subindignans Bodmilcar. “Ex quonam est moris in

arido navibus vehi? Nonne prædico me ex Rehoboth, terra Chaldæorum,

qui male pereant, huc venisse? Audi tamen me ex integro, tum futurum

scio ut mihi compatiaris. Præ primis iter secundum littora occepi: a

Philistinis mancipia ex Caucaso comparavi. Fortunæ meæ erant paratæ.

Iam domum tendebam, Phasimque in littore Chalybæo appropinquabam,

quum Dii quidam alieni, quòd persuasum mihi est nec Melcarth, nec

Moloch talem esse, ut nautam Tyrium hunc in modum tractent, Dii,

inquam quipiam alieni sævam nobis immiserunt tempestatem. Cunctis

nervis intentis, nautarum catervam perinde ac vecturam humanam satis

feliciter servavi, attamen principem mercium partem amisi, naviculæ

autem mere misellæ ad exitium erant quassatæ. Una tantum via salutis,

præterea nihil erat reliqui, nimirum, ut quod mihi supererat, per

Armeniam et Chaldæam, pedibus traducerem, ea spe fultus, ut eo

itinere alicubi mercatoribus occurrerem, iisque mancipia mea

divenderem. At Dii ne nunc quidem mihi propitios se præbuerunt.

Nimirum turba Chaldæorum nos adorta est. Nos quinquaginta armati ad

catervam quadringentorum mancipiorum tuendam non sufficiebamus; quæ

ut erat misera et improba, nullo pacto, nec plagis, nec precibus

permovenda erat, ut ad se vindicandum vel digitos saltem porrigeret.

Eo proinde ventum est, ut facile opprimeremur, atque ego, cum meis

una captus, abducerer. Chaldæi nos regi Ninive vendere parabant, me

autem, partem meæ ipsius vecturæ factum, stupebam.”

“Verumtamen, ecce te salvum! Quí id contigit?” interrogo veterem

socium, “ut manus captorum effugeres? narra, sis, nobis.”

“Captores mei” pergit ille, “et explorare me, et vincire neglexerunt.

Ipsa, itaque, prima nocte interluni, aliquot lurcones, custodes meos,

loquelis oblectabam, fabulas ipsis texendo de colubris Libycis, deque

incolis Tartessi, oribus medio in pectore hiantibus, oculisque in

extremis digitis sitis, atque hi ore patulo mendacia excipiebant,

quibus aures sedulo offundebam, iisque adeo erant intenti, ut muneris

sui prorsus essent immemores. Occasione usus, primum unius alvum sicá

meá confodio, alterum autem iugulo, et confestim effugio. Celeri pede

elapsus, Moloch sint grates, nebulones omnino evasi. At nunc, quum

iam hic sum, Diis solis notum quid de me fiat. Si munere gubernatoris

potiri nequivero, vices nautæ Tyrii gregarii me obire oportebit.”

“Non oportebit, Bodmilcar,” aio ego, “tempore maxime opportuno nobis

occurristi. Sint Astarti grates, ille tu ipse es, quo maxime indigeo.

A Rege mihi demandatum est, ut classem Tartessum navigaturam

instruam; expeditioni ipse præsum, sicque licet mihi alterum a me

præfectum te creare. Gubernator meus Himilco est, hic autem est

Hanno, scriba meus; nunc autem in itinere sumus ad templum Deæ, et

iam intrabimus ædem, ut coram Dea pactum litteris mandemus.” Tum

Bodmilcar:

“Dii te ament, Mago chare!” gratus respondet, “omnes Superi æquas

tibi referant vices. Si mihi dabitur tecum Tartessum navigare,

iniurias, mihi a Chaldæis illatas, haud ægre tulero. Modo Melcarth

siverit ut idonea navis nobis contingat, Himilcone duce iter nobis

prospere cedet, etiamsi ad ultimas mundi oras eundum sit.”

Hanno, qui se interea nobis adiunxerat, e balteo suo atramentarium

calamosque exprompsit, item cotem ad hos acuendos, in gradum templi

consedit leges pacti litteris mandaturus, quibus ego præfectus

classis creabar, Bodmilcar vicarius præfectus, Himilco autem

gubernator princeps. Hoc facto, ego et Himilco sigilla nostra

affiximus documento, quod et Bodmilcar facturus erat, et sigillum

suum, vix sibi conscius, apud se quæritabat, quum demum illi incidit

sibi id a Chaldæis ereptum fuisse. Itaque ego illi vicenos siclos

obtuli, quibus et novum sigillum, et quædam indumenta compararet. Tum

ego cum Himilcone ad sacrificium e fructibus et placenta Deæ Astarti

offerendum processi; quo peracto, animis mire erectis, iter in portum

fleximus, ubi leve nostrum navigium Gadita paratum præsto fuit.

Postridie ad opus nostrum alacriter nos accinximus. Rationem itineris

in papyro expressi. Statui meam Gaditam expeditam servare, sed

consultum duxi gaulum in vicem actuarii fieri ad vectandas merces,

duasque barcas suppetiarias gaulo, utpote qui nimiá aquá impeditus,

littora propius accedere nequiret. Pro comitatu duas triremes

ampliores, cum duplici stegá, quinquaginta remis actas selegi,

similes paulo ante Sidoni inventis. Hoc ipso tempore Tyrii tres

huiusmodi triremes in portu habebent, quæ quidem admodum celeres, nec

aquis impeditæ, in prora validis rostris erant armatæ, ac tam velis,

quam remis actæ, tum in usum bellicum, tum in mercatorium aptæ erant.

Constitui, porro, ut carinæ lateraque horum navigiorum e cedro, mali

autem atque antennæ e robore Basanico, e Iudæa, fierent. Morem

veterem, quo vela e iuncis Galilæis, aut e fibris papyraceis

parabantur, abrogavi, quod malebam ut eadem e præclara nostra

Phœnicia cannabi texerentur, cuius in tenacissimam texturam

apparandæ, incolæ Arvad, atque Tyrii, peritissimi erant. Materia hæc

eadem erat, ex qua funes meos plecti curavi.

Ut armificinam perambulabam, mirabar ingentem copiam æris coacervati,

quum sub oculos meos cecidit plumbum album, quod a Celtis, procul ad

Aquilonem occiduam sitis, obtentum erat. Antea quam ego iter eo

susceperam, insulæ eæ prope ignotæ fuerunt. Mihi, profecto, persuasum

est disquisitionem ibi a me institutam haud minorem in Phœnices

contulisse utilitatem, quam beneficia quæ binis ante sæculis e

repertis ad Tartessum argentifodinis redundaverant, licere mihi

asseverare.

Conspectus æris me permovit, ut consilium, quod mecum iam dudum

volvebam, exsequerer. Tunc mihi occurrit, si carina, perinde ac

latera sub aqua, eodem modo quo prora, ære muniretur, futurum esse,

ut navigium multo firmius evadaret, nec lignum tam facile

putresceret. Statui itaque proras triremum e dura mixtura plumbi albi

cuprique fuso metallo obducere, carinas autem atque latera aquis

mersa omnium quatuor navigiorum lamnis æreis cusis obdere. Æs

Cypreum, ceu nimis molle ac spongiosum, meo proposito ineptum

iudicavi; quod vero Libanus gignit nimis rigidum ac fragile; sed

metallum Cilicium, utpote perquam firmum, et tamen ductile, usui meo

aptissimum censui. Chelesbáal itaque, manceps Tyrius, operi se

extemplo accinxit, atque lamnas, tres cubitos longas, ac duos latas,

excudere cœpit.

Rex ducentos fabros imperio meo subiecit. Ut vero horum laboribus

penitius invigilare possem, placuit mihi domicilium cum sociis Viá

Picatorum, e regione armamentarii conducere, unde e fenestris meis,

in contignatione quarta, operas in Navali versantes commode

perspicere poteram. Interim Hannonem elenchum mercium cambio aptarum

conficere iussi. Ipse et Himilco his potissimum rebus sedulo

congerendis erant dediti, Bodmilcar vero, duobus nautis accitis,

vicinia portus solebat perambulare, ac, satis prospero eventu,

tentabat nautas pro mea caterva, ex otiosis, allectare, qui galeris

inclinibus circumquaque errabundi conduci gestiebant.

Die primo mensis Nisan,[37] integris quatuor septimanis ex quo munus

mihi commissum susceperam, domum redux, cœnatum, socios altercantes

offendi.

“Heus,” inquam, cubiculum ingressus, “quid mali vos agitat? quid

rixamini?” Tum Hanno:

“Bodmilcari,” inquit, “ostendere volo buculo eum haud amplius sapere;

nec se camelo Bactriano comptiorem præbere.” Ad hæc Bodmilcar,

“Tune,” ait indignabundus, “tantam me contumeliam ab id genus ephebo

ferre oportere arbitraberis? Egone ista convitia a simio hoc genus

sylvestri tolerem, qui pupæ instar primo venti halitu vagiet, nosque

ut se sicco restauremus flagitabit? Hic enim vitam medio inter

scribillatores mulierculasque degere sciens est usque adeo, ut animo

virili haud plus testudine hortensi polleat.”

Cui Hanno: “Vera, Hercle, memoras,” per sarcasmum respondit,

“enimvero experientiá tibi par non sum; me enim Chaldæi plagis non

docuerunt, nec servi mei tergum mihi triverunt. Verumtamen, quamvis

vigesimum nonnisi ætatis annum agam, primo quoque tempore me mare

reformidare comperieris, licebit, ut me, soleæ instar tritæ, in mare

præcipitem des. Cæterum, iter maritimum iam ad Citium usque expertus

sum; fui etiam apud Ionios, quorum linguam apprime calleo, oppido

melius quam quiscumque vestrum.”

“Mihine de Ioniis blateras, talpa cœca” furit Bodmilcar, “non id mihi

tentabis, quin ossa tua cuncta comminuam.”

Sic fatus, pugionem suum arripit; at Hanno intrepidus urceum satis

capacem pro telo sublevat.

“Siste! siste!” ingerit se Himilco, “vide ne pretiosum nectar

disperseris;” atque dum ego brachium Bodmilcaris arceo, ipse urceum

illi adimit, et in angulum cubiculi statuit.

Tum ad rixantes conversus, sic eos alloquor: “Iurgium hoc vestrum

ferendum non est; uterque vestrum mihi paret, et eapropter mandatis

meis obtemperabitis; amice vos geratis; male se habebit qui secus

egerit. Interim, dic, velim quid sibi ista de Ioniis loquela velit?”

Hanno, in signum obedientiæ, manum porrigit, iniuriæ Bodmilcari

illatæ se pœnitere ait, me autem certiorem facere, ioci causa eum

lacessisse.

“Vide, sis,” obtestor Bodmilcarem, “ne Hannonem tibi subditum

arbitreris, quin ut eum tibi omnino parem tractes. Interim, edissere,

rogo, quid ipse tam probrosi dixerit, ut tu adeo succendaris?”

Bodmilcar pudore videbatur affici, stabatque barbam torsitans, et

quin oculos attolleret, sic fatur:

“Inter captivos, mihi a Chaldæis ereptos, erat quædam puella Ionica,

quam mihi in uxorem sumere in votis fuit. Eam rem Hannoni memoravi,

sed ipse nihil nisi me derisit; aiebat præterea puellam sua sponte

cum Chaldæis profugisse, ne in manus meas incideret; atque hæc sua

contumelia me in furorem egit.”

“Atqui ego,” interpellat Hanno, “eum exasperare nullo modo volebam,

nec nisi e ioco insulso id patravi, quum eum insimularem velut iam

prope vetulum pro sponsa adeo iuvencula; insuper, virgines Ionicas

suavi odore florum, aromatumque fragrantiá, quam nidore bituminis,

potius delectari.”

“Ineptissime fecisti,” increpo eum quam poteram severissime,

quamquam, revera, ridere gestiebam.

Denique suadeo illis ut litem componant, in gratiam redeant, pacemque

poculo vini confirment. Hanno se paratissimum præbet his verbis:

“Ego quidem ex imo corde, et sic Astarte me adiuvet, ut mihi canos

eius offendere unquam in animo sit.” Bodmilcar tamen manum porrectam

haud tam alacri animo prehendit, et invitum se agere satis erat

clarum.

Quoniam Himilconi nullum in præsenti periculum confligendi superesse

videbatur, urceum suum ex tuto iterum protulit. Dissidii eius posthac

nullum indicium audivi; me tamen latere nullo pacto poterat

Bodmilcarem nunquam postea in Hannonem eo, quo ante, animo fuisse;

nam cum eo, præterquam quod vitari non poterat, nunquam amplius verba

fecit.

Circa septimanam post, quum in armamentario versarer, ut funes pro

rudentibus exquirerem, Himilco currens ad me venit, nuntiavitque

servum regium adesse, ut mihi mandata regis tradat. Ut in conspectum

eius veni, Syrium[38] vidi spadonem hirtum, vultu fucato, pallio acu

picto indutum, more suæ gentis, maiusculas inaures gerentem. Ipse

manu longiorem baculum gestabat, specie malogranati in capulo,

languoreque quodam blæso verba efferebat.

Postquam me a summo ad imum acie perscrutatus esset, “Tune,” me

affatur, “es Navarchus Mago, Regius navium Magister?”

Me annuente, prosequitur: “Ego Hazael[39] sum, e familia regia; hic

in digito cernes annulum signatorium, indicium auctoritatis meæ

exercendæ. Eam ob causam ad te veni, ut genus inspicerem navigiorum,

quæ tu ædificas; præsertim tamen te edoctum esse volo, ut pro me,

regioque mancipio, quod iussu heri mei, ad Pharaonem, regem Ægypti,

deduco, aptæ et accommodatæ casteriæ parentur. Duas dumtaxat camas

commodas fieri oportebit; atque mandatum regis est, ut postea quam

Hierosolyma visitaveris, nos in Ægyptum devehas.”

Præter modum stupefactus hominis proterviá tranquillá, “Quod ad tuum

de camis præscriptum,” inquam, “attinet, monitum te esse volo, in

navibus penes navarchum, eiusque gubernatorem, omnem esse potestatem

loca quibuslibet vectoribus ad arbitrium attribuendi.”

“Esto ut vis,” respondet spado, “nihilo tamen secius fieri oportebit,

ut pro me, ac pro regio mancipio duæ casteriæ seorsim, rite adornatæ,

tapetibusque instructæ apparentur. Fieri enim nullo pacto poterit, ut

nobis cum rudibus picatisque nautis convictus sit.”

Gestiebam facete admodum, ut Hazael sentiret, quæ voluptas esset per

totam corporis sui longitudinem in sordibus humi iacere, compescui

tamen iram, et,

“Aliquid comminiscar,” respondi illi; “aut enim pariete curabo in

angulo alvei cellam obsepiri, aut vero e tabulis in stega casteriam

fabricari; quidquid tamen futurum sit, id muneri navis offendiculo

esse non licebit. Quum tibi in navi locum providero, tuum erit, ut

libuerit, locum supellectili instruere et adornare; memineris tamen,

tua stragula, sipariaque primá tempestate corruptum iri. Verum de his

tuum, non meum erit cavere.”

At spado nihil pensi faciens sic prosequitur. “Utramque casteriam

oportebit luminis[40] duodenum cubitorum in longitudinem, et senum in

latitudinem habere; sex scamna e santalo[41] et ebore fieri oportet;

spondas ex opere intestinario,[42] fenestrarum denique quadraturas

arcte aptabiles fieri curabis.”

“Quid? fieri curabo?” quæro ex eo, “Nonne modo explicui tibi

casteriam ad proprium tuum arbitrium abs te instrui et adornari posse

et debere? Quanta, et ubi ea sita sit, meum erit videre; meá

voluntate his in rebus potius nihil erit. Per me licebit ut tuo

domino nunties, pro utroque vestrum in navi provisum iri; quidquid

tamen statuero, ei omnino nulli fas erit refragari.”

Temeritate meá spado quodammodo stupefactus, tacitus me contuebatur,

satis tamen intelligere parebat me non eum esse, qui iocorum admodum

patiens existimandus sit. Interim secum quædam mutiebat, quasi

diceret, satius esse me operam dare, ut omnia rite, et e sententiá

fierent; ac, tandem, quin ulla amplius verba fecisset, discessit.

Oculis eum parumper sequebar, tum ad Himilconem conversus, qui ad

excipienda verba mea satis prope adstabat, hæc dixi:

“Nisi admodum fallor, antequam negotia nostra cum eo explicuerimus,

satis incommodi ab eo accipiemus.”

“Haudquaquam,” inquit Himilco; “iam ego curabo ne id fiat. Antequam

fucata ista bellua plus quam fas sit negotiis nostris se ingerat,

funem circa calces sentiet, et capite aquis merso pendebit toto ab

Ioppa ad Tartessum usque itinere. Ii profecto non sumus, qui instar

asinorum se ludificari perferamus.”

“Minime vero,” assentior illi; “sed, fortasse, omnia prospere cedent;

Moloch nostrum præsidium erit, nec Numen Astartes nos iam in alto

versaturos, deficiet. Si verum me fateri oporteat, maior circa

Hannonis cum Bodmilcare mihi simultatem sollicitudo est.”

“Cæterum,” excipit Himilco, “decet nos optima sperare; nam Bodmilcar

in oneraria muneribus tenebitur, nos vero sedulo dabimus operam, ut

Hanno in aliqua barca officio fungatur.”

“Vera,” inquam “memoras; enitendum nobis profecto erit, ut alter ab

altero seiungatur. Quod vero ad postulata huius spadonis attinet,

non, Hercle, perspicio, utrum satius ducendum sit casteriam pro eo in

altera oneraria, utpote spatiosiori, fieri, an vero hic, in mea navi,

ut eos perpetuo sub meis oculis habeam. Dii tam mancipium, quam

spadonem istum male perdant!”

Hoc eodem puncto temporis Hanno accedit cum volumine papyri in manu,

videbaturque sensum collocutionis nostræ percepisse.

“Quid rei est?” quærit ille. “Mancipium atque spadonem quemdam

nobiscum vectum iri audio. Cura eorum certe mihi obvenire deberet.

Officium hoc genus semper scribarum esse solet. Præterea, in studiis

magicis ego iam non parum operæ posui; quin etiam ego plus quam magus

quisquam calleo horum indolem, quidque illi concupiscant, vel quid

aversentur, accurate teneo.”

Contra hæc ego ostendi hos in Ægypto, quo profecturi erant, satis

magorum inventuros, mihique in animo esse, ut iidem perpetuo ante

oculos positi sint. Tum ille:

“Actum itaque est,” inquit, “de meis propositis, eos calligraphiam,

rhetoricam, vel quidquid aliud, docendi, oportebitque me” ridendo

subiungit, “artem meam rationum non excedere.”

His dictis, papyrum suum evolvit, computumque sumptuum, quanto

manupretia nautarum ac remigum steterint, mihi præponit; item

rationes pecuniæ, pro mercibus, cambio idoneis, erogatæ, exhibet.

Intellexi ex eo erogationem hactenus factam, summam, talenti[43]

aurei, erga quod Rex mille siclos in antecessum dederat, iam longe

excessisse; at vero quum me conducendo mihi demandasset, ut modum

sumptibus nullum statuerem, pollicitusque esset se omnis iusti

æquique dispendii curam habiturum, nulla sollicitudo me tenebat;

quamobrem Hannonem minime dubitabam in regiam mittere, qui rationes

exhiberet, atque, insuper, nova adminicula expeteret. Responsum

munificentissimum datum.

Interea ego et Himilco haud segnes nos operi dedimus. Latera navium

nostrarum e plancis abiegnis e Senir contabulari, malis quernis

instrui, his vero antennas cedrinas suspendi curavimus.

Opus nostrum ex omni parte e voto cessit. Gadita fuit penitus

refecta, undique renovata et instructa, tutela, ingens equus, oculis

e vitreato[44] coruscantibus fuit illustris; latera, super atrum

fundum, rubro colore erant distincta, ac, postremo, ab exteriori,

duodenæ parmæ æneæ, rotundis umbonibus cupreis in medio, pendentes

utrimque refulgebant.

Omnibus his ad amussim perfectis, facultatem impetravi ut Gadita,

magno cymbalorum, tympanorum ac buccinarum choro, ad navalia in portu

deduceretur. Pro re nata nactus sum a Suffete Navali velum purpureum,

nonnisi in festis civitatis solemnibus adhiberi solitum. Duodecim

nautæ armati, lanceis in manibus, pone æneas stabant parmas, bini et

viceni autem remiges, veluti ad numeros, æquor verrebant, ut navis

oloris instar, placida per undas laberetur. Gisco, gubernator, e sua

statione in puppi, Himilcone e prora dirigente, clavum scite

administrabat, ego autem cum Bodmilcare, Hannoneque in catasta, ad

puppim, locum tenebam. Cuncti nos festive eramus induti, plane

conscii fruitionis, ex admiratione multitudinis nautarum, cæteræque

turbæ spectatorum partæ voluptatis, quæ quidem turba nonmodo littora

et crepidines, verum etiam gradus fastigiaque armamentarii stipabat,

item Præfecturæ Navalis, et undique pompam nostram navalem acclamando

spectabat. Ipse quoque Suffes Navalis unus spectatorum fuit. Hic enim

in mœniano, supra fornicatam portam, sedebat, quæ porta officiosus

ingressus erat, unde descensus per gradus ad crepidinem ducebat.

Aspectu autem Gaditæ ita erat delectatus, ut huius officiales ad

secum cœnandum invitaret, nautis autem nostris, ad festum parandum,

ovem, grandem amphoram vini, duos corbes panum, qualos ficorum et uvæ

passæ, et, denique, duodenos caseos, mitteret.

In Præfecturam pervenientes, angustas fauces intravimus, ac per

opacos ambitus in turrim, versus Ortum progressi, in spatiosa aula

constitimus, cuius e sublimi tholo fulgidum luminare æneum pendebat.

Suffes plurimis laudibus nos extulit. Quum vero intellexisset nos

instructionem omnem intra denos dies ad finem perducturos, facultatem

mihi fecit ut postridie arma quoque, quibus expeditionem instaurare,

adornareque vellem, pro arbitrio ex armamentario compararem.

Epulis peractis, navim e privata Suffetis crepidine conscendimus, ad

nostra quisque domicilia reversuri; at Bodmilcar, subito, tanto

Gaditæ desiderio se captum aiebat, ut solum se in ea pernoctaturum

decrevisset. Ut interea navigium nostrum iter suum per canalem,

terram bifariam secantem, insulamque efficientem, silentioso lapsu

sulcabat, Hanno quadam lingua peregrina cantillare cœpit. Animum ad

id advertens, sciscitabar ab eo, quænam ea lingua esset. Ionicam eam

esse me docuit, mirarique se aiebat, quod eam nescirem.

“Equidem,” inquam, “mihi ea plane ignota est. In iis enim plagis

profecto, raro mihi navigare contigit. Usquene tibi quidquam negotii

cum Ioniis est?”

“Hem,” inquit Hanno, “non præsto est Bodmilcar, qui in furorem

agatur, nec serva hic interest, quæ cantilená mea capiatur.”

“Quid ais? serva?” attonitus exclamo; “ego vero minime putabam fore

ut serva tuas cantilenas curet. Estne ipsa Ionica?”

Hanno nihil, nisi risit, nec mihi respondit; paullo tamen post,

sollicitanti mihi cessit, ac totam rem ex ordine patefecit.

“Hazael, spado ille,” pergit Hanno, “bucco bardus, et garrula pica

est. Nam quum eum, haud ita pridem, colloquendi gratia adivissem,

nullo negotio ex eo elicui, eam servam, circa quam sermo versatur, a

quibusdam mercatoribus Chaldaicis fuisse præstinatam, primitus vero,

e proprio loco natali, ab aliquo pirata Tyrio fuisse raptam, ita ut

integra puellæ historia haud fuerit res hariolatu admodum ardua.” Tum

ego:

“Bodmilcari” inquam, “de his rebus, ne verbum quidem! Hinc etiam plus

mihi cavendum arbitror, ut spado, suaque servula in meo gaulo

contineantur, alioquin, ut facile patet, finem facinorum nunquam

sumus assecuturi. Proinde, nec tu, neque Himilco, de hac re ne mu

quidem usque eo facietis, donec hospites nostros molestissimos in iis

terræ partibus, quo iter instituunt, sibi reddiderimus.”

Uterque eorum se nihil omnino propalaturum disertis verbis

confirmavit. Ex sua parte Hanno omni vehementia asseveravit si vel

verbum sibi super ea re excidisset, linguam se sibi extemplo

præcisurum esse, atque futurum, ut se Horo, Deo silentii Ægyptiorum

pro reliquo vitæ tempore devoturus esset.

Quum interim ad domicilia quisque nostrum advenisset, loquelæ finem

fecimus, quod etiam per aliquod tempus publicis officiis tantopere

eramus obruti, ut nihil quidquam amplius de his rebus cogitaremus.

Post hæc summam curam et operam textoribus dedi, ut vela nostra ad

amussim secundum normas a Dea Tamith traditas texerentur. Curæ quoque

mihi fuit ut restes meæ accurate et plecterentur, et picarentur.

Providendum etiam curavi, ut transtra in ordines tam arctos

disponerentur, ut haud plus spatii quam latitudo manus inter capita

inferioris remigum ordinis, pedesque superiorum, intercederet. Malos

quoque atque antennas, ultra consuetam stabilitatem, statis

intervallis, loris deligari, ac firmari iussi, ac, postremo, navim

undique laminis cupreis tegi, orasque tegmenti bullis æreis

constringi.

Nunquam antehac naves tam præclaræ undis Maris Magni submissæ

fuerunt.

1. Nomen viri; vide notam 1 in fine libri.

2. Regnavit Tyri ab anno 980, ad an. 947 ante Christum; vide n.

\ 2.

3. De Tyriis; v. n. 3.

4. Urbs maxima, et caput Phœnices; v. n. 4.

5. Canaanitæ, vicini Palæstinæ; v. n. 5.

6. Malta; v. n. 6.

7. Arx Carthaginis; v. n. 7.

8. Carthago; v. n. 8.

9. Cadiz, in Hispania; v. n. 9.

10. Insula Hispaniæ; v. n. 10.

11. Consules; n. 11.

12. Nomina oppidorum; n. 12.

13. Domino; n. 13.

14. Urbs in Palæstina; n. 14.

15. Laboratores.

16. Jaffa, portus Palæstinæ; n. 15.

17. Pecuniæ custos.

18. Pecunia Iudaica, circiter $0.65; n. 16.

19. Ubi arma fiunt; demando = impero.

20. Nomina virorum; n. 17.

21. Palatium Regis.

22. Sinus Maris Tripolitani.

23. Nomen Deæ Veneris Phœnicum, Dea navigationis; n. 18.

24. Oppidum in Eubœa (Negroponte); n. 19.

25. Bos, Deus Ægyptiorum; n. 20.

26. Vinum minus bonum; n. 21.

27. Merces emutare, non vendere; n. 22.

28. Navicula celerior, pro luxu.

29. Sine cura.

30. Vide Notam 23.

31. Navis maior, biremis; n. 24.

32. Navis minor, suppetiaria; n. 25.

33. Tunica nautarum Phœnicum; n. 26.

34. Deus Ammonitarum; n. 27.

35. Deus Samaritanorum; n. 28.

36. Una vigesima pars sicli; n. 29.

37. Mensis Martii, et pars Aprilis; n. 30.

38. Natione Syrus; spado = eunuchus; n. 31.

39. Nomen proprium viri; familia = famuli, servi; n. 32.

40. Spatium internum.

41. Lignum pretiosum; n. 33.

42. Opus e frustulis factum.

43. Circiter $1200; n. 34.

44. Pigmentum metallicum; n. 35.

Caput II.

Astarti Sacra Fiunt.

Biduo ante solemnia Veris, quo festo initia navigationis celebrari

solebant, quodque festum universæ genti sacrum erat, navigia nostra

parata in navalibus steterunt, atque spatio trium horarum, nullá

adversitate interveniente, pro itinere fluctibus committebantur.

Duæ onerariæ erant septuaginta duorum cubitorum communium (duorum et

sexaginta sacrorum) in longitudinem, atque septemdecim in

latitudinem. Gaulus cum carina ex una planca cedrina, solida, septem

et sexaginta cubitos erat longus, et viginti latus, terna habebat

constrata, quaternos cubitos edita, tum a puppi, tum a prora

sublimiora, ita ut ex aqua sedecim cubitos exsurgeret, sed media

navis tantum duodenos cubitos promineret, atque, ut dictum est, erat

biremis. Onerariæ autem, ad summum oneratæ, ex æquore octo cubitos

eminebant. Utraque ad centum quinquaginta nautas, et quinquaginta

remiges ferendos accommodata erat; verum ego hactenus ducentos

nonnisi nautas conductos habui; parabam nimirum centum milites et

sagittarios conducere, qui sua portione e communi quæstu navigii

contenti essent. Itaque manus gauli pleno erat numero; item Gadita

suum habebat manuum complementum, septem et triginta hominum;

barcarum autem quæque octo. Quoniam hæ duæ naviculæ continuo remulcis

erant ductandæ, gubernatoribus non egebant; sed in navigiis maioribus

duo in singulis erant gubernatores instituti: alter in puppi, in

prora alter, quibus omnibus Himilco erat præpositus. In fastigio

cuiusque mali corbes abiegni erant aptati, in excubitorum tutamentum.

Sessibula remigum in costis fiebant paribus interscalmiis. Cuncta

navigia, postquam ferruminata, picataque sunt, ut aspectu Gaditæ

similia essent, nigro pingebantur, et rubro lineabantur. Hanno pro

singulis naucleris elenchum fecit, in quo nomina manuum suæ navis,

omnis rudentis supernumerarii, cum nomine una, ubi variæ eiusmodi res

conditæ et asservatæ essent, litteris consignata fuerunt. Singulari

curá monumentis litterarum cautum erat, ubi quæque arma, cataphractæ,

vasa culinaria, aquaria, cæteraque eius generis reperiri possent.

Item camæ lectulive cuiusvis nautæ ac remigis, secundum loca,

accurate erant consignati, nominibusque eorum insigniti. Diætæ sub

catasta puppis navarcho atque gubernatoribus erant attributæ, alteræ

autem, sub catasta proræ, præfectis manús, militumque datæ. In

cæteris quoque navibus eadem ratio habebatur ordinis, præterquam in

gaulo, quem ipse mihi elegeram, in qua casteriam contabulari iussi

bifariam divisam, singulisque fenestris collustratam, in usum

spadonis, servaeque regiæ in eius tutela.

Hannoni perquam cordi erat ut navibus nomina aptissima tribuerentur.

Placuit ei ut oneraria, quæ Bodmilcaris suberat potestati, et inter

nautas cuius haud pauci servirent Tyrii, nomine Melcarth, Dei

Tyriorum, insigniretur. Alteri onerariæ nomen Dagonis[1] inditum est,

ut quasi sub tutela Numinis piscium apud Philistæos posita esset;

gaulus autem, quem nos eramus conscensuri, Astarti, Deæ Sidoniorum,

cui nos singulari veneratione dediti eramus, sacer esset. In hac

Numinum societate, utique, ne cogitandum quidem erat, ut Gadita suum

priscum nomen servare posset; prohinc, Himilcone suadente, tum etiam

quod classis eo duce usura erat, communi consensu, nomen Cabirorum[2]

sortita est. Bodachmon, antistes Astartes, pro sua pietate, horum

Numinum simulacris nos donavit, quorum sub tutela quodque navigium

esset.

Bodmilcar onerariæ Melcarth, suæque subsidiariæ barcæ, iussus est

præesse; Dagoni Hasdrubal, Sidonius, præponebatur, Cabiri autem fidei

Hamilcaris concredebatur, alterius Sidonii, qui vir erat admodum

peritus, audaxque nauta habebatur.

In Astarti, navi mea prætoria, societate mihi iunxi Hannonem scribam,

Himilconem, præfectum gubernatorum; Hannibalem vero Arvadicum, quem

virum fortem audacemque cognoveram, præpositum classiariorum feci.

Ab antico, perinde atque a postico, cuiusque navigii Hannibal genus

tormenti, suæ inventionis, quod scorpionem appellabat, collocavit

singulis paribus, quibus, quum res postularet, frequentia tela in

hostes coniicerentur. Itaque, præter Cabiros, quæ exigua navis

actuaria erat, nec nisi binos scorpiones ferebat, cæteræ quaterna

horum tormentorum, summæ facultatis, secum vehebant.

Totam noctem, posterumque tempus ante-meridianum convasandis

disponendisque mercibus atque oneribus parvulæ nostræ classis, in

interiori portu iacentis, arduo labore expendebamus; ibi et Cabiri,

ut ipsa quoque suam oneris commeatusque portionem reciperet, se nobis

adiunxit. Circa meridiem, denique, nacti sumus temporis spatium, quum

liceret nobis cibo, potu, otioque recreari. Aliqui nostrum,

postridianam profectionem anticipantes, sub tentoriis, in margine

portus nobis paratis, frugale convivium celebrarunt. Tres naucleri,

præfectus militum, gubernator princeps, modo mecum discumbebant, quum

siparium tentorii sublevabatur, adventusque spadonis Hazael

nuntiabatur.

Hoc facto, Hazael, solito gradu suo segni et lasso, comitatus sex

servis cum corbibus, cistulis et manipulis, intrabat, eius autem in

vestigio faber, malleum, serram, variaque fabrilia gestans,

sequebatur. Foris, candidis insidentes asinis, duæ mulieres

conspiciebantur, una arcte velata, altera sine velamine, cum mitella

in vertice capitis, cumque vitta aurea, atque rica defluente,

candida; quam de his, hirtisque capillis, item de acrioribus vultús

lineamentis, facile perspexi gentis Iudaicæ esse.

“Venimus,” inquit spado, vel absque urbanæ salutationis simulatione,

“ad camas nostras occupandas, et ad sarcinas nostras disponendas.”

Hanno iam surrexit, quum ego, brachium eius prehendens, quæro ex eo,

quid negotii sibi sit.

“Scilicet ut sarcinas eorum disponam,” respondit, sed statim

subiungit “nisi tibi, Navarche, secus videatur.”

“Satius tibi erit,” respondi ego, “si eo, ubi nunc es, loco manseris;

habeo aliud quod te agere velim; hoc munus Himilconi aptius obtinget.

I, Himilco,” dico huic, ad eum conversus, “daque operam ut sarcinæ

Hazaelis recte disponantur, et ut res muliercularum tui proprie

obeant.”

Hausto poculo, nec sine avido versus urceum obtutu, quippe qui in

medio nostrum relinquebatur, Himilco attegiá excessit. Hanno vero,

qui modo supinus se in sedili incuriosum simulans reclinabat, a me

percontatur:

“Quonam, rogo, me vis negotio defungi?”

“Tu,” aio illi, “ad templum Astartes te conferes, sacrificia nostra

crastina præparaturus; simul quasdam alites, nobiscum in navibus

vehendas, comparabis, quæ, sævientibus tempestatibus, situm terrarum

nobis indicent. Insuper, Suffetem Navalem adibis, eique elenchos

nautarum atque onerum exhibebis, præsertim autem Fiscum Regium visum

ibis, eique regesta cunctarum rerum ac rationum præstitues. Num hæc

omnia tibi non sufficient?”

“Nihil itaque otii mihi superest,” respondet Hanno, ut se proripit,

volumine papyri raptim prehenso, confestimque procurrit. Mihi quidem

per semipatulum aulæum tentorii prospicienti non videbatur versus

fanum, quin potius versus devexa portús cursum flectere; attamen quum

sub vesperum revertebatur, officiis rite ac summa fide functum

reperi, nec res mihi amplius in mentem rediit.

Reducem eum quidam fani ministrorum comitabatur, in vertice capitis e

culmis palmarum textas caveas ferens. Ipse Hanno minorem caveam cum

quatuor columbis rarioris speciei secum ferebat, quarum in pectoribus

cirri nitidi micabant.

“Nisi hæ aviculæ,” ait ille, “optima nobis ominentur, aliæ certe

nullæ id facturæ sunt. Hæ enim rectá e fano Astartes sunt allatæ,

mihique eas ipsa sacerdos porrexit, quæ a me sponsionem exegit sic a

nobis fore tractandas, ut eæ sua præstantia mereantur.”

Quisque nauclerus, quæ cuique aves obvenerant, accepit, præterquam

Bodmilcar, qui suas contemptim recusavit.

“Anne tu aves aspernaris?” quærit ab eo Hanno, “eccur eæ displicent?”

“Columbas nolo!” refragatur Bodmilcar; “corvi mihi magis conveniunt,

quorum iam satis magnam copiam comparavi.”

Hanno tergum vertit; sed Himilco, cuius oculos res non effugerat, sic

commentatus est: “Pro bona vectorum fortuna, illæ aves non in

Melcarth servabuntur. Nam, ut mea fert opinio, auribus Ionicæ gemitus

turturum, quam grocatus corvorum, multo erit acceptior.”

“Ionicæ?” clamitat Bodmilcar pallens, “aisne tu servam illam esse

Ionicam?”

Eodem ipso temporis puncto Himilco pugnum meum sub ima costa sua

sensit, quo eum ad saniora revocaram; qui digito frontem pulsans

significare volebat sese iam collegisse. “O me vecordem!” inquit,

“non Ionica ea sed Lydica est” Tum se ad me vertens, quærebat, utrum

recte dixisset.

Ego gestu manus annui, existimans futurum ut Bodmilcar conquiescat,

qui tamen usque agitabatur, atque quamvis nihil dixerit, paullo post

discessit, aliquid inconditi secum mutiens. Vix eum tergum vertisse

constabat, quum Hanno, qui interea papyros suos versans, alioquin

compositus sedem tenebat, surgit, versus ianuam procedit, ac, præter

suam consuetudinem, ritu tam solemni, ac profunde se inclinabat, ut

Himilconem ad cachinnum movisset.

“Bodmilcar, amicus noster,” sic Hannibal monet, “vir alioquin

præclarus, morosum se quodammodo præbet.”

“Minime quidem gentium; te certiorem esse volo,” redarguit Hanno per

ironiam, “vix quemquam hominem alacriorem, mansuetiorisque eo esse

indolis noverim; nihilo tamen secius gratos nos fatis esse oportere

arbitror, quod nobis eadem navi vehi non contigit.”

Hannibal in assensum subrisit.

Iam tempus interea cubitum eundi aderat. Iuvabat tamen discessuros

poculum vini haurire in testimonium spei nostræ cœpti prospere

cessuri, quod nobis imminebat; nec parum animo affecti, quietem

petituri, sospitem, faustamque inter nos noctem precati, valediximus,

ut placido recreandi somno, perendinas cærimonias confirmati

subiremus.

Postridie, prima luce, in armamentarium me contuli, ubi cæteram

manum, quamque suum nauclerum stipantem, iam paratam reperi.

Hannibali feliciter contigit cunctos sagittarios classiariosque

collegisse. Ad quemque nauclerum suus adstabat classicus, tunica

coccinea; tubicen autem militaris, cæteris, magnitudine tubæ, nempe

alterum tantæ, præstabat.

Milites suos Hannibal conspicua disciplina in ordines constituit.

Primum effecerunt viceni sagittarii candidati, cucullionibus lineis

candidis, limbo coriaceo ac bullato cinctis, limborum laciniæ autem

pone dependebant. Hi omnes balteis coccineis cingebantur, qui

gladios, cum capulis eburneis, ferebant, pharetras autem e corio

crudo, in collo, transversum humeros, gestabant, quæ bullis cupreis

erant distinctæ. Quisque manu arcum Chaldaicum ferebat, quorum

superiora cornua in speciem capitis anserini erant cælata. Hos alii

duo ordines armatorum exceperunt, vicenum singuli. Hi sutis e

lamellis cupreis tegebantur. Istis, a lævo, gravior pendebat gladius

Chaldaicus, e balteo suspensus, a dextro autem pugio, cum eburneo

capulo; in læva manu largiorem parmam gerebant, cuius in medio

simulacrum solis e cupro fulgido erat effictum; in altera autem manu

lancea erat cum spiculo æreo, gracili et acuto. Capita eorum

cassidibus cupreis refulgebant.

Hannibal ante manipulum suum stabat. Galeam Lydicam cum argentea

crista, coccinea pluma decoratam gerebat, simulacrum quoque solis in

medio scuto suo argenteum erat, idque in orbem undenæ stellæ

cingebant. Capulum gladii in speciem leonis erat cælatum, eiusque

caput in culmen eminebat. Eodem prorsus modo quo militum sui

manipuli, pedes sui cruraque ocreis erant munita, quæ obstragulis

continebantur, calcei vero, more Iudæorum, ab anteriori resupini

erant. Simul ac me appropinquantem conspexit, gladium destrinxit,

suus autem tubicen ter tubá cecinit; quod exemplum cæteri

excipientes, pariter atque unisono ter cecinere; postea autem

naucleri atque gubernatores progressi, me consalutarunt.

Nautæ nostri nec galeis, nec scutis, neque balteis instructi erant,

sed infra chitonetas suas genus acinacum gestabant, in capite vero

cuculliones in apicem desinentes, et in cervicem relabentes, quorum

similitudines apud Sidonios creberrime visuntur. Hannibal hos quoque

in ordines educendos, militarique ordine exercendos autumabat,

propositum tamen mihi minus placebat, satiusque mihi videbatur, ut ii

se ad arbitrium diversitarent, quum mihi persuasum esset, multo

facilius, atque commodius, eos in navibus huic disciplinæ subiici

posse, quum quisque eorum sua nova munera subiturus esset.

Hanno et Himilco, qui iussu meo, ad cognoscendum, utrum ad sacra

facienda omnia rite parata essent, digressi erant, iam ad nos

reverterunt. Hos subsequebantur duo bubulci, eximios ducentes

buculos, tegetibus purpureis velatos, quorum cornua vittis,

fasciisque pictis operta, tintinnabulis ornabantur, quæ motu agitata,

lenem tinnitum edebant. Vestigia horum subibat servus meus, qualum

malogranatorum in capite ferens, quæ mappulá erant operta, argento

acupictá.

Postquam quaternos tubicines nostros Hannibal binis paribus pone suos

constituerat, a me indicium se exspectare significavit, ut suos

initium incessús facere iuberet. Itaque, quamprimum signum dederam,

eo voce elata mandante, sagittarii, classiariique, in duplicem

ordinem conversi, parique passu in frontem progressi, ea alacritate

ac scientiá disciplinæ gradiebantur, ut omnium commendationem

mererentur. Classici acerrimo tubarum clangore primi incedebant; hos

sagittarii in paribus excipiebant; horum vestigia ipse Hannibal, suis

militibus, cum hastis fulgentibus in humeris, ad numeros sequentibus,

subiit. Mihi locus proximus obtigit, Hannone, Himilconeque

comitantibus. Nos servus meus sequebatur, ac, postremo, agmen illi

duo claudebant, qui buculos duos, mox in ara mactandos, ductabant;

tum demum quatuor manipuli nautarum, uno agmine, nullo certo ordine,

sed a suis naucleris et gubernatoribus ducti, itabant. Hi manipuli

novissimas agminis partes effecerunt.

Viæ, quibus procedebamus, utrimque festive ornatæ erant. Annua et

summa festa Melcarth celebrabantur, quæ quidem solemnia undique

ingentem populi multitudinem in urbem alliciebant. Ædificia publica,

perinde ac privata, ubique, quá viæ patebant, telis, tapetibus,

linteisque purpureis, fulvis, viridibus, byssis variorum colorum,

item, ingentibus ramis cedrinis, coronis, sertisque adornata,

fluctuantem multitudinem delectabant. Quæque fenestræ suis nitebant

ornamentis. Turbæ versus insulam, ubi Dei Melcarth splendida stabat

ædes, catervatim fluebant; nobis tamen appropinquantibus, multitudo

in porticus recedens, viam patefecit, unde speculati, alteri ab

alteris, qui nos essemus quò tenderemus, quoque munere fungeremur,

asciscitabantur. Quum vero intellexissent nos regios esse nautas, et

ad sacra Deæ Astartes persolvenda ad templum tendere, ut eius tutelam

in expeditionem Tartessum mox profecturi efflagitaremus, turba

ingenti plausu et acclamatione nos consalutavit. Viri mirabantur

nautarum et militum indumenta, armaturam ac disciplinam, item buculos

sacrificiales; mulieribus ornatus præfecti, Hannibalis, et incessus

militaris, perquam placebant; pueri, denique, fulgore armorum, et

galeæ Hannibalis atque tubarum, item, colorum varietate, miro modo

delectabantur; tubarum vero clangor militaris eos ad currendum,

consequendumque agmen incitavit. Apud omnes, nullo infitiante,

constabat nullam unquam urbem Phœniciam tam præclaram, tam speciosam,

tamque opiparam expeditionem, in longinquas oras profecturam,

instruxisse.

Ubi ordines sycomorum prætereuntes, earum sub umbra ad regiam

perveneramus, ingentes populi turbæ, quæ ibi congregatæ processionem

regiam præstolabantur, nobis sua sponte viam patefecerunt, quum

regius tubicen, chorusque musicorum, in porticu stantes, concentu nos

salutaverunt. Tum nuntius, a regia deorsum properans, conspiciebatur;

ac mox cunctis compertum erat eo esse eum missum, ut nos consistere

iuberet. Hannibal, proinde, suos frontem sine mora convertere iubet,

nautæ autem, sua sponte, idem faciunt, ego interim cum Hannone et

Himilcone progredior in regionem fenestræ, ubi Rex, more suo, quum

populo visui se præbere vellet, se sistere solebat. Hæc autem de

auratura, de reticulatis aulæisque, quibus condecorata erat, facile

discernebatur. Interea musici nostri, modulationis regiorum musicorum

assecuti modum, iis concentu se iunxerunt, nobisque itantibus, ad

gressum accinerunt. Hi iidem musicæ modi invicem ab aliis in area

regiæ choris excepti erant.

Haud ita multo post Rex sese e fenestra populo visui obtulit.

Minister, laute ac magnifice indutus, supra caput Regis aulæum

purpureum acupictum, gemmisque refulgens, servabat, pone quem,

coruscantibus cassidibus ac thoracibus custodes personæ Regis

cernebantur. Rex, nulla allocutione, me protinus nominatim evocat.

Ego primum summa reverentia ad terram usque proclino, tum, brachiis

iunctis, coram eo erectus mandata eius excipio.

Hoc fere modo Rex fatus est:

“Mago, industria, solertiaque tua, quibus has res apparavisti, mihi

perquam placent. Delector etiam modo, quo nautas tuos comparavisti,

militesque gratia Regis Davidis, armorum socii mei, instruxisti. Ab

hisce oris te mox in dissitissimæ Tartessi littora conferes. Dii

tutelares te protegant! Hazael tibi litteras, propriá meá manu

subscriptas tradet, quas tu ad varios principes, fœdere mihi

coniunctos, deferes; item et volumina papyri eidem concredita sunt,

in quibus, quæ fieri velim, litteris expressa reperies. Age nunc,

sacrificium Divæ Astarti tuæ offerto. Ego quoque procedam, summoque

Numini nostro Melcarth sacra persolvam. At vero in votis mihi est,

sacris religionis peractis, me testem profectionis vestræ præbere; et

certiorem te esse volo, ulterioribus me favoribus tibi non

defuturum.”

Auditis verbis regiis, me coram Rege iterum prosterno, qui discedens,

facultatem mihi ad iter prosequendum fecit, atque procedenti mihi et

tubicines ultro accinebant, et multitudo grato animo acclamabat. Vix

interea iter flexeramus, quum ingentes portæ regiæ panduntur,

innumeraque multitudo populi, chorusque tubis, buccinis, tibiis,

sistris, citharis, fistulisque concinentium, ducta choragiis, ritu

solemni versus insulam profluere cœpit. Ibi enim summi Tyriorum

Numinis, Melcarth, templum magnificum, celsis columnis innitens

stabat.

Vixdum transgessi eramus aream regiæ, quum Bodmilcar, incitato

gressu, ut me assequatur, properans, arcano veluti quodam modo me

alloquitur:

“Magnum, potensque Numen Dei Melcarth est.”

“Ita, profecto,” assentior ego, consiliis eius minime perspectis.

“Magnum, profecto, insigneque Tyriorum Numen Melcarth est,” repetit

ille. “Melcarth enim, quam Astarte, ampliores hostias exigit; tantæ

enim hæ sunt, quam quæ Deo Moloch immolantur; hodie scilicet aliquot

proles illi immolabuntur.”

Annui illi quidem, mentem tamen eius necdum perspectam habui; tum,

paulisper hæsitabundus, sic fatur:

“Poterone abs te impetrare, ut ego, Tyriique mei, tua voluntate,

ritui proprii nostri Melcarth interesse possimus?”

Non sine gravi perturbatione animi eius consilia cognovi. Ægre

admodum intellexi numerum agminis nostri sensim diminutum iri; atque

tolerandum esse, ut dignitas nostri ritus, quo Astarten

prosequebamur, ullum detrimentum accipiat; nihilo tamen secius, quod

haud aliud supererat, invitus illi indulsi. Acclivem interea viam

assecuti, quæ ad fastigium ducit, ubi Baaltis-Astartes lucus situs

erat, eoque quum ascendere cœperamus, loco iter nobiscum prosequendi,

conspicor eum cum tricenis nostrorum nautarum secedentem,

participemque fieri illius peculiaris ritus, et video eum agmini

adiungi, quod pilentum tectum, plumis struthiocamelorum adornatum,

auroque refulgens, trahebat. Eo pilento vehebantur proles, quæ ut

victimæ in sacrificio immolandæ erant. Ut nostri ad hanc turbam

accedebant, magnus clamor, tubarum, cymbalorumque sonitus audiebantur

indicia consalutationis, qua nostros exceperunt.

“Quam ego atrocem ritum proles immolandi exhorresco!” inquit Hanno.

“Nec ego aliter,” assentior ego; “at vero, si Moloch et Melcarth id

sic postulant, quid aliud superest?”

“Salvo honore Moloch et Melcarth,” prosequitur ille, “iure gaudeo,

quod Astarte Sidoniorum ritum idgenus sibi non deposcit.”

Nunc iam semitam ingrediebamur, quæ per lucum ad Baaltis fanum

ducebat. Ædituum plerique aberant, ut sacrificio in urbe, Dei

Melcarth in honorem offerendo, interessent, nec præsto erant nisi

seni sacerdotes viri, fœminæ autem quaternæ. Conspectus templi, ut

sole oriente, per raram nebulam cernebatur, delectabilis perquam

erat, nec sine levi ægritudine animi afficiebatur, qui sibi hinc mox

discedendum esse senserit. Non tamen diffiteor mihi visum esse

oportere eum, qui tam delectabilem locum diu incoluisset, sensim

relaxatum, atque effœminatum iri, nec eum audacem, ac periculorum

appetentem fore; atque mecum recolebam memoriam Phœnices, quippe quæ

expers omnis luxus futura esset, nisi cives eius audaces pericula

adire non dubitassent. Namque opes eius mercatus peperit, quæ quidem,

si cives audaces et intrepidi exercere navigationem veriti fuissent,

non modo nullæ essent, verum et ipsa civitas, præda regum, littora

eius invadentium ac depopulantium, facta fuisset.

Hanno quoque, haud est dubium, quin eadem meditatus sit, menteque

eadem tacitus secum volverit.

“Sic, sane,” fatur denique, veluti fructus meditationum proferens,

“ita quidem, me Castor; etiamsi Pharao, Melech David, Chaldæi, atque

Assyrii omnes suas vires et copias in unum conferrent, et nos,

Phœnices, adorirentur, ipsi naves nostras peteremus, iisque in alto

occurreremus. Quin etiam si patriæ nos extorres facerent, naves

pararent, et in Mari Magno nos impeterent, tamen usque nostra vigeret

dominatio; dum enim Chittim, dum Utica, Carthago, Tartessusque

superfuerint, quo nos recipere fas sit, totus terrarum orbis noster

est.”

“Vera hæc quidem quodammodo sunt,” illi assentior, “terrarum orbem

nostrum esse; verumtamen nihil prorsus id est, nisi nostra indomita

virtus, quæ id peperit. Nulli enim nobis ad subigendas vicinas

civitates duces præiverunt; nulli nobis imperatores victorias atque

potestatem retulere, sed nostris propriis virtutibus innixi, ac

tutelæ nostrorum Numinum confisi, terras mariaque peragravimus

ignota, atque opes, aliis incognitas conflavimus. Ac nunc demum nemo

est qui nos assilire audeat, quin omnes gentes nos honore

prosequantur. Nec quisquam iam est ita superbus, ut nostra auxilia

flagitare se indignum sibi arbitretur, nec per se tam pollens, ut

nostra opera uti aspernetur. Quisnam, obsecro, materiam Melech

Davidi, quis aurum, quis argentum suppeditat? Quis, quæso Pharaoni

balsamum, quis gemmas, quis cuprum, quis, denique, plumbum album

subministrat? A quo, inquam, Assyrius requirit purpura, a quo

vitrata? a quo ebur? a quo, postremo, acu picta? Quis tandem, omnium

rerum, quæ luxui omnium principum, omniumque procerum inserviunt,

procurator, proxenetaque est? Iure ergo meritoque quisque Tyrius

superbiet, quum cuncta hæc pontivagis Sidoniis, principibusque

mercatoribus civitatis Phœnices vindicaverit.”

Tum Himilco, elata mea sententia accensus, rem orsam sic prosequitur

: “Magna, profecto, merito magna est Tyri gloria. Utinam animus eius

ardua audendi nunquam languescat ! Quod quidem ad me attinet, modo

gratiis Cabirorum mihi frui detur, veluti cœlesti signo,

peregrinationum indice, capedulum hoc cacuminatum, chitonetamque hanc

tritam, non pro tiara, liliis picta, ac pro chlamyde egregie

acupicta, quibus rex Ninive superbit, cambirem!”

Interea dum genium nostræ gentis sic sermocinando extollimus,

sacerdotes intus aras accenderunt, pelves sacris paratas partim aqua

compleverunt, partim vacuas apposuerunt. Hannibal milites suos in

fastigio graduum templi, in formam semicirculi statuit, quorum in

extremis alis, geminis ordinibus, sagittarii stabant, in medio autem

classiarii quaternis ordinibus consistebant, spatio pro me et

comitibus intermisso. Buculi per posticam ianuam templi ad mactandum

perducebantur.

Adventus noster sonitu tubarum a nostris tubicinibus significabatur,

cui ex interiori modulis fistularum tibiarumque responsum erat.

Pontifex obviam nobis progressus, sic me alloquitur:

“Accedat iam Sidonius Mago, filius Maherbalis. Dux expeditionis huc

se conferat, ut se Deæ sistat. Te, tuumque comitatum huc accedere

iubeo.”

Dicto audiens, servis meis comitantibus, gradus ascendo. A dextro

mihi Hanno et Hannibal, a lævo autem Hasdrubal, Hamilcar atque

Himilco adstant, a tergo caterva nautarum, remigum, universæque

plebis stipati. Signo ab Hannibale dato, milites hastas, sagittarii

arcus, ad humeros levant, fronteque simul conversa, per fores ædis a

latere ingressi, in templo per ordines disponuntur.

Ædituus silentium mandat. Facto silentio, “Modum habeto!” idem

clamat: “Mago, filius Maherbalis, bono suorum sacra facere parat.”

Buculi dicto celerius adhibentur, e vestigio mactantur, et in frusta

carpti, in aris adolentur, sacerdotibus ac ministris psallentibus,

precesque ad Deam recitantibus. Dum hæc geruntur, alter servorum

meorum malogranata vulgo dispertitur, eo proposito allata. Mox

pontifex, secundum ritum, scapulam alterius victimæ mihi offert, cui

ego, ut mos postulabat, crumenam cum senis siclis impono. Minister

sacro fungens oblatum accipit, ac dum is munificum meum donum

prædicat, scriba sacerdotalis nomen meum, sociorumque, præfectorum

litteris diligenter consignat cum summa oblati una, cuncta in

regestis templi prodenda. Deinde pontifex pectora hostiarum igni in

ara candenti imponit, indeque fumus statim sursum in tholum, versus

fenestram rotundam, ascendit. Sidoni Dea ipsa lapis ater est; sed

hic, Tyri, simulacrum Deæ ipsius Astartes vicem agit. Vultu ad

simulacrum Deæ conversus, sacerdos Divam precibus invocat, et

psallendo Deæ laudes canit, usque dum cantica alto silentio absorpta

sunt.

Interea dum sacri ritus et cærimoniæ celebrantur, reliquiæ tergorum

labris maceratæ eluebantur, dein magnis lebetibus immersæ lixantur,

partes autem in culina templi batillis, aliæ autem in luco sacro, sub

dio, coquuntur. Nautas nostros minime piget auxilia præbere, nec in

accendendis ignibus, cocisque in curandis ahenis opitulari dubitant.

Paullo post iterum accedit pontifex, mihique pectus unius hostiarum

porrigit. Id ego sublatis in altum ambabus manibus coram Deæ

simulacro in sublime extollo, tum pontifici reddo, qui id ter

circumvertit, quo facto, id Numini pro me dicat. Eodem ritu et Hanno

obit pectore alterius hostiæ, nisi quod pectus, vice omnium nostrum

septies circumagitur.

Quinis siclis, quos iam antea scribæ dederam, panes sunt præstinati;

Hamilcar vero, ex parte nauclerorum cæterorumque octonos siclos

obtulit, partim ut inde vinum emeretur, partim ut Deæ donum

tribueretur. Hæc ille rursus publice prædicavit. Nos deinde, alter

post alterum, ante simulacrum Deæ nosmet prostravimus; tum pontifex

brevi atque ultima prece Numen Deæ invocavit; quo facto, omnes nos

læti, et animo recreati, e templo in sacrum lucum contulimus.

Postremo, ab Hannibale signo dato, milites, qui in templo testes

rituum muti atque immobiles adstiterant, solutis ordinibus,

quaquaversum discurrerunt, partim nautis se miscuerunt, iisque in

parandis epulis sedulo opem tulerunt.

Ego ad truncum patulæ cypressi sub umbra consedi, Hannone, Hannibale,

Gisconeque circum me provolutis otiabamur, dum Himilco opus amphoram

figlinam vino complendi administrabat. Servus meus interea scyphos

apparavit, et super mensam instructam sic in orbem disposuit, ut

meus, qui in labro caput leonis cælatum ferebat, medium locum

obtineret, cæterorum scyphis in circuitu positis. Hannibalis scyphus

cupreus, bracteatus erat, cum scapo, duabusque ansulis, cælato opere,

in speciem racemi atque florum. Ministerio hoc persoluto, servus

recessit, sed mox cum duobus militibus, grandem lebetem baiulantibus,

ut ex molimine concussio æreorum suorum thoracum satis clare

audiretur. Sublato lebetis operculo, panes ministrabantur

discumbentibus e qualis, eo proposito allatis; dein cuiusque e balteo

cultros, cochleariaque lignea deprompsit, ac, tandem, omnes ad uberes

epulas discubuimus.

Scyphis iam dispertitis et oppletis, ego assurgo, sublatoque meo

scypho, ad salutem bonam convivarum fortunam propino.

Tum, in vicem, Hannibal, scypho sublato, sic fatur: “Potus hicce

insignis est, meæ patriæ urbis, Arvad, genimen, quod se fruentibus

vitam ac vires impertit; hinc intelligetis, quare Arvad clueat viris,

ingenio et fortitudine præclaris.” His dictis, scyphum suum funditus

haurit.

“Milites vero Arvad,” excipio ego, ad centurionem conversus, “famam

suam atque claritatem uberrime meruerunt.—Interim, unquamne tibi per

bonam fortunam contigit ad littora Iudææ pervenisse? Nam cursum

nostrum eo nos dirigere te non latere arbitror.”

“Ita, Hercle, profecto,” offá usque in ore hærente, excipit Hannibal;

“ipse hic gladius, quem gero, cingulaque purpurea in humero, donum

est Ioab, belliducis, consobrinique regis. Ibi enim, in pugna ad

Gebam, in qua Philistini victi fugatique ad moretum fuerunt, ego

vicenis sagittariis eius præfui. Nec hoc semel factum est, ut per

annum, et amplius, cum copiis Nahary, armigeri Ioab, qui unus erat e

triginta septem virorum fortium regis Davidis, in oppido Hamath

præsidio interessem. Inde mihi revertenti contigit, ut militibus

huius nostri Hasdrubalis navi vectis præessem, et hoc ipso eo

tempore, quum naves Sidoniorum longæ ad classem Ciliciensem

oppugnandam missæ essent.”

“Recte, me Dius Fidius, memorat,” ait Himilco, “famam eius

expeditionis audivi, quum nos longe, Gadibus aberamus.”

“Nos vero,” inquit Hamilcar, “sub iis temporibus Pharaonis in

exercitu stipendia fecimus, eramusque in littoribus Æthiopicis, ultra

Mare Algosum[3] navigantes. Et quas, Pol, testas, in se margaritas

celantes, ibi invenire soliti eramus! Insuper et pisces ibi non erant

rari, qui hominem integrum hauriendo pares essent.

Nostris sic verbigerantibus, quædam sacerdos e iunioribus ad eos

accessit, Hannonique manipulum, telá obvolutum, tradit.

“Hoc,” inquit illa, “simulacrum Baaltis est. Super eo aromata

pretiosissima adolui; unguentis idem oblevi rarissimis; obtuli id

etiam ipsi Deæ quæ id propitia accipere non renuit. Tibi, Sidonie,

nunc id concredo. Utinam simulacrum tibi, cunctisque expeditionis

huius sociis, Diva adstipulante, bonam, faustam et fortunatam

peregrinationem reddat.”

Dein pontifex ipse cum simulacris cæterorum Deorum accessit, solo

Melcarth dempto, quod Bodmilcar ipse, e templo, quo solus iverat,

erat allaturus.

Eadem ipsa sacerdos sese viæ ad nostras naves comitem obtulit, ut

simulacra in ipsa navi, antequam solveremus, lustraret.

Himilco facultatem sibi dari flagitavit simulacri Cabirorum ad

marginem portus deferendi, antequam id fidei naucleri concrederetur.

“Quid nunc,” interrogo eum, “de tuo voto vicenûm siclorum, uniusque

buculi, quod Cabiris feceras?”

“Illud,” respondet ipse, “usque eo differendum censui, donec nebulo

ille mihi obviam fiat, qui me uno oculo privavit. Ecquidem minime

dubito Deos mihi interea fidem habituros, nec solutionem, præsertim

in antecessum, exacturos.”

Interea Hanno suum simulacrum Astartes revelavit, idque utraque manu

servans stabat, oculos in eo pascens summa admiratione. Erat autem

simulacrum ex alabastro, ternis ordinibus ocellorum auratorum e collo

pendentium, cacuminatoque capedulo, sub quo comæ copiosissimæ

cernebantur.

“Vota,” inquit Hanno, “Deæ meæ ego quoque nuncupavi; illa tamen

respondit me tempus opperiri debere, et usque eo perseverare, dum

compos propositorum fierem;” atque his dictis se proclinavit, ac Deæ

simulacrum deosculatus est. Mihi tamen non satis constat, utrum falso

mihi persuaserim, certe lenem frondium arborum susurrum, veluti

responsum in eius vota, resonare me audivisse mihi videbar. Idem et

sacerdos fortasse animadvertit, nam in me renidens, manum suam humero

Hannonis leniter admovit, et,

“Nunc vero,” inquit, “Navarche Mago, proficiscamur!” Tempus naves

conscendendi iam adest, atque hora iter ingrediendi, ipsa Deá

significante, propitia est. Age igitur, procedamus!”

“Ad naves! Ad naves!” impero ego magna voce; tum me ad templum

convertens, “Vale, Baaltis, cœli Regina!” inquam, “sub vesperum in

Mari Magno nos videbis.”

Casside capiti repositá, Hannibal cantu tubæ milites nautasque

convocari iubet. Hanno atque sacerdos ad idem latus meum accedunt,

Himilco autem simulacrum Deæ ferens, ad alterum comitatus, eo ordine

quo venerat, nobiscum, versus portum, per vias, utrimque decoratas,

iter flectit. Viæ ad portum ducentes, totusque margo portús, tanta

hominum multitudine erat conferctus, ut arduo nonnisi conatu

pervadere possemus. Turbæ autem ex omnium gentium varietate

videbantur coalescere; nam, præter indigenas Phœnices, Syri quoque

intererant, cum indumentis fimbriatis et clavatis; Chaldæi, cum

plexis barbis; Iudæi, cum curtis tunicis, prolongatis calceis,

pellibusque pantherarum per humeros transversis. Præterea et Lydii

cum vittatis frontibus; Egyptii, quorum alii tonsis capitibus, alii

cum ingentibus corymbis; Chalybæi quoque feroces aspectu, seminudi,

ac, tandem, ingentis staturæ, roborisque Caucasii in turba

versabantur. Plurimæ etenim gentes remotissimæ ad nostras Phœnicias

urbes suos cives delegare consueverunt, veluti ad meditullium

patriamque artium, industriæ fabricatoriæ atque mercatus. Hos inter

cernebantur Arabes et Medianitæ, qui proceritatem ædificiorum

videbantur mirari, nec minus frequentiá ac multitudine hominum

attoniti stupebant. Visi etiam Scythæ sunt ex Thogarmate,[4] quorum

crura braccata loris ac fasciis erant circumligata, et hi tractim

incedebant, mirarique videbantur et ingentem hominum concursum, et

omnes omnino equos vectaculaque ex angustis viis abesse.

Fragor multi clamoris vociferationis atque cantilenæ aera verberabat,

et hoc in diversissimis linguis. Turbæ hominum, humeris, cubitisque

pressæ, sese confricando luctabantur, ut capitibus porrectis visum

prætereuntium manipulorum caperent. Quisque chorus musicorum aliam,

ac rursus aliam admiratorum turbam nactus erat; quodque sacerdotum

prætereuntium collegium novam scrutantium et admirantium catervam

allicuit. Regiæ quoque cohortes cum suis scutis, variis coloribus

distinctis, novum spectaculum, admirationisque fomentum curiosis

offerebat. Nostri denique classiarii et promiscui nautæ mirum quantum

vulgo concursum concitabant; nosterque progressus præter

armamentarium turbinis speciem referebat, ut iter nostrum ad

reservata spatia in margine portus flectebamus, ubi classicula

nostra, puppibus versus terram destinatis, sub præsidio paucorum

nautarum parata stabat.

Iam et Bodmilcar atque spado interim in navim Melcarth advenerunt, et

in agea, quæ ad puppim ducebat, animoso quodam modo colloquebantur.

Simul ac nos adventare vident, colloquendo subito finem faciunt;

Bodmilcar sibilo nautas convocat, spado autem me conventum accedit.

“Omnesne sarcinæ tuæ comportatæ sunt?” quæro ex Hazaele.

“Ita sunt,” respondet ille; “at ego perquam moleste fero camas

nostras non in hac maiori navi paratas esse; in hac enim longe

ampliori spatio, ampliorique commodo frueremur; tamen id parum

refert: prima quaque statione id mutari poterit; hoc et Bodmilcari

expedire videtur.”

“Fieri id nequit,” aio ego, “serva regia mihi concredita est, eamque

sic manere oportebit. Melcarth est oneraria, nec ad nauclerum

onerariæ quidquam de vectoribus attinet. Ne de hac re quidquam

amplius! Rectene traditum teneo, tibi a rege litteras pro me esse

concreditas?”

Ne verbo quidem in responsum prolato, spado cistellam santálinam mihi

tradit, quá apertá, plures philyras papyri intus reperi, varia

præcepta pro me complectentes.

Quum iam prope signum silentii tubá a me dandum erat, iamque verbum

prolaturus eram, quum subito Bodmilcar accurrit, æque in brachia mea

coniicit, et, “Sacrificium Moloch obtuli,” inquit, “vota Deo meo

exsolvi, tibique iam animum sibi conscium pandere cogor. Veniam tuam,

omniumque, si quos conscius, aut invitus, insolentiá, temeritateque

offenderim, flagito.”

Hanno illi incunctanter manum porrigit, certioremque eum facit, se,

quidquid antehac perperam dictum factumque abs se in simultatem

fuerit, prorsus oblivioni traditurum, in posterum vero eum omni

humanitate prosecuturum. Ego autem, quum hos, cæterosque omnes, sic

in gratiam redivisse cernerem, facile annui, gratoque admodum animo

vidi nos omnes in amicitiam, pacem, atque concordiam conciliatos iter

ingressuros.

Quisque interea nauclerus suas nauticorum manus congregavit.

Hannibal, suis ubique dispositis, denos sagittarios, totidemque

classiarios, in nostra navi continuit. Tum sacerdos suum cuique navi

Numen solemni ritu per simulacra dispertivit.

Priusquam solvissemus, domnædius noster, cuius sub tecto morati

eramus, cum uxore, filioque una, viam sibi per præsidiorum ordines

fecit, me appellavit:

“Amice, Mago,” sic fatur, “ferre non poteram, quin ante tuam

profectionem te iterum convenirem. Ecce tibi placentas, hic autem

quasillum uvæ passæ attuli; præ cæteris autem aliis, ecce binos utres

genuini nectaris. Accipe hæc, amabo, in signum bonæ in te voluntatis.

Vale, hominum optime, atque Dii omnes Deæque prospere te navigare

faxint.”

“Vale, gubernator eximie,” eloquitur domnædia, ad Himilconem versa,

“tibi vero ego attuli hunc utrem Byblici, nam probe compertum habebam

te nullum vinum huic anteponere.”

“Summas tibi, domnædia, habeo, reddoque gratias,” grato animo

respondet Himilco, “nam ego, profecto, nullum vinum genimini claræ

Phœnices comparandum censeo. Scito, matrona præclarissima, tui

gratissimi muneris me immemorem nunquam futurum; atque, si bene

ominato sidere usi fuerimus, largientibusque Cabiris, salvi reduces

fuerimus, spondeo tibi tali munusculo me ad te rediturum, quod

cunctas mulieres Tyrias in invidiam rapturum sit.”

Filius coniugum, ephebus senum-denum annorum, singulari in Hannonem

pietate ferebatur, nec facile dissuaderi poterat, ne se socium

itineris adiungeret. Is amico fasciculum calamorum scriptoriorum dono

tulit; atque hi animo admodum ægro alter ab altero divelli

patiebantur.

In omni hac hominum turba vir quidam intererat, quem summo honore

prosequebar. Eius litterarum scientia probe Divina existimabatur.

Sacerdos is erat provectissimæ ætatis, nomine Sanchoniathon,[5]

historiographus. Is, quamvis nulla itinera susceperit, rerum tamen

notitiam totius fere orbis maximam inter æquales consecutus erat.

Is me his verbis appellavit: “Mago, fili mi,” inquit, “scriba tuus

Hanno munus sibi suscepit litteris cuncta comprehendendi, quidquid

rari, mirabilis, in dissitissimis quas visetis orbis partibus, et

quidquid usquam comperietis scitu dignum, ad me perscribendi. Ille

quidem ingenio claro et alacri est, ætate tamen indomitus, et in

ephebis est. Si ergo, salvo tuo commodo, liceat, rogatum te esse

volo, ut pro tua diligentia caveris, ut promissis stare ille ne

detrectaverit.”

“Gratum mihi, pater, velim, existimes,” respondet Hanno, “nihil

quidquam a me præteritum iri, ut iuventutis temeritates frænem et

compescam. Multis humanitatis officiis erga te haud ignoro me teneri;

nec, si per vires possim, committere velim, ut præcepta disciplinæ,

abs te mihi impertita, memoriá mihi dilabantur. Quamobrem, quantum

viribus polleo, enitar, ut quæque memorabilia in nostris orbis

partibus mihi innotuerint, meá operá, ad notitiam Phœnicum perferre

possis, nec me discipulum tanto magistro indignum præbebo.”

Tum grandævus Sanchoniathon nobis Deorum favorem efflagitavit. Vix

hoc peracto, sacerdos Astartes a navibus huc pervenit. Ut ipsa

Hannonem præteribat, eam dixisse clare ac distincte audivi:

“Ipsa tam proba est quam formosa.”

“St!” ille se monebat, “oblivione mihi delenda est. Pharaonem

fortunatum!”

Quum ad solvendum cuncta parata esse nuntiaretur, tubá ad

conscendendum cani iussi, et omnes sedulo conscendimus. Primus qui

pedem navi admoverat, Gisco fuit, Cabirorum gubernator, qui vulgo ut

“Gisco Celta” cognoscebatur, vel, et hoc sæpissime, ut “Gisco

Inauritus” memorari consuevit. Is navigationi ad Rhodanum octies

interfuit; in una harum, ut famá accepimus, uxorem Celticam duxit,

flavis comis, quæ hunc, in suis nativis sylvis usque adhuc

exspectabat; alias eum a Siculis captum, ambasque eius auriculas ab

iis præcisas esse tradunt Puppim ascendens, capedulo agitato, lætus

inclamat:

“Evove, nautici! omnes nautici præsto estote! Euoe! conscendite

principes marium, Astartes soboles, præbete Navarcho aures! Tyrii et

Sidonii, ad mare! ad mare! Navarchum Magonem Dii servent!”

Nautici interim ad naves properant; quisque suam conscendit, ac simul

ego in catasta puppis locum meum ceperam, parasemum meum e malo

Astartes in signum profectionis evolvi, exostram revelli iussi; tum

marræ vi magna prorsum, littori figuntur, naves retrorsum

cedunt,——ac, tandem aliquando—profecti sumus.

Cabiri, cum suis binis et vicenis remigibus præibat; excipit eam

Astarte; Dagon vectabat Melcarth, quæ ob nimiam magnitudinem vela in

portu minus apte explicare poterat. Classicula nostra læte

præterlabebatur frequentia navigia, crepidinibus hærentia, perinde

atque innumeras barcas, lembos, liburnas, celocesque, huc et illuc

meantes ac vergentes, quæ multitudines hominum, quod sacra Melcarth

necdum cessarant, in insulam et retro vectabant. Tubicines nostri

usque canebant; remi nostri salum, velut ad modulum, verrebant, atque

voces undique acclamantium spectatorum aera verberabant.

E celsa catasta mea omnium navium tecta facile perspiciebam. Hic mihi

adstabat Hanno, dum Himilco e prora gubernis[6] operam dabat.

Hannibal classiarios sua scuta lateribus navis appendere iussit,

eorum autem quisque locum sibi destinatum tenebat. Hazael quoque, cui

nulla prærogativa obtigerat, in suam privatam casteriam se recepit.

Ostium portus mercatorii, cum suis geminis turribus speculatoriis,

prætervecti, fauces penetravimus ad insulam ducentes, ubi multitudo

navicularum, aplustribus ornatarum morabatur, supra quas, e longinquo

ædes Suffetis Navalis eminebant, quarum fastigatus ascensus,

multitudine obsessus, tegetibus variis, vexillisque conspicuus, et

hinc clare discernebatur. Alias, in media insula, tholum templi

Melcarth conspiciebam, cuius e summo culmine fumus cæruleus celsa

petere, suffimenta, sine dubitatione, sacrificiorum, haud obscure

indicarunt. Quin, cœlo claro, etiam sonus tubarum et cymbalorum,

cæterorumque choragii instrumentorum clangor ad aures meas

perferebantur.

Gaulus regius, a gaulo suffetis comitatus, interim nobis occurrit.

Supra puppim navigii regii catasta eminebat, quæ tegete, auro

argentoque picta, undique obducta, tamquam ex integro metallica,

fulgebat. Superficies remorum ebore erant tectæ; vela filis argenteis

erant intertexta, acuque picta, cum imaginibus Melcarth, Moloch,

atque Astartes, velum autem in medio, hyacinthini coloris, in

imitationem undarum, viridi erat intextum, quarum e medio Astarte, in

tutelam piscium contra Dagon, exsurgebat. In confinibus proræ chorus

musicorum concinebat, in stega autem formosæ mulieres, tiaris regni,

monilibusque triplicibus decoræ, citharis laute pictis modulabantur,

aliæ autem taleolas æreas, cum cirris purpureis ac

languido-viridibus, atque tintinnabulis minutulis ornatas manibus

gerebant, et horum tinnitui accinebant. In extrema puppi rex Hiram in

solio reclinatus conspiciebatur. Caput eius mitra, cum insignibus

infulisque regiæ dignitatis integebat, ut apud principes Phœnicios

erat solemne; barbam Syrorum more hispidam, in lacertis autem geminas

armillas aureas gerebat. Solium eius ex auro vitreatoque factum,

micabat. Tergum solii in similitudinem navis cælatum, ancónes autem

delphinorum in speciem erant efficti. Duo viri ministrorum officio

fungebantur: alter scriba, iunctis brachiis adstabat, alter vero

custos sigilli. Pone hos servi stabant, quorum alter velabrum regium

super caput regis servabat, purpure aureisque fimbriis insigne; alter

autem labarum regium, e sindone purpurea textum, in quo imagines

solis, lunæ dimidiatæ,[7] stellarumque errantium erant filis

argenteis expressæ, ferebat. Suffetes se in gaulo Præfecturæ Navalis

tenebant, præsidio cincti custodum, quorum cassides Lydicæ, scutaque

argentea, et suta[8] solis splendore fulgebant.

Regio comitatu conspecto, remiges sistere remos, navesque teneri

iussi. Navigatores regii idem facere statuerunt, suæque naves pariter

substiterunt. Servi regii intra momentum temporis exostram ebeninam

provehunt, eamque tapetibus pretiosis confestim consternunt. Rex

Hiram consurgit, e solio degreditur, in nostram venit stegam, ubi

mihi contigit honor eum per meam navim circumducendi. Ostendi illi

itaque duplicatas stegas, dispositionem mercium et impedimentorum,

atque receptacula aquæ. Inde, sine comitatu, obibat casterias

spadonis, atque servæ, postea autem, discessurus, per fiscalem suum

bina talenta argenti mihi appendi iussit. Rege ad solium regresso,

exostrá revulsá, signo a me dato, centum ac duo et viginti remi

nostri sine strepitu aquis merguntur. Tubæ canunt, milites, nautæ

remiges conclamant, ego autem magna voce vagio:

“Vale mi Rex! Tyre et Phœnice, valete! Vos autem soboles Astartes,

classiarii mei, facessite prorsum!”

Classicula denique nostra celeri lapsu prætervehitur turres,

tutamenta ostii portús, quas die-noctuque excubiæ tenebant. Postremo,

oculos retro, versus urbem, quæ tamquam candicans amphitheatrum, e

plano in clivum sese attollebat, angustis viis per intervalla

multifariam intersectam; item, versus molem flavescentis templi

Melcarth; deinde, versus grandes ædes Præfecturæ Navalis, supra quas

luculenti muri templi Baaltis eminere videbantur, tum, deinde, supra

hæc omnia, iuga Libani in extremo horizonte, verticibus celsi in

longinquo livescentibus, ut ea cœli convexa adumbrare videbantur.

Istinc ad naves me converto, ut eæ proris æreis spumam sali ferventem

sulcabant. Cabiri haud aliter quam delphinus, facili lapsu per

undarum cristas ferebatur, Melcarth, iam non vectata, atque Dagon,

propriis velis rapiebantur.

Vento secundo pulsi, versus Austro-Occasum ferebamur, quare et

reliqua vela pandi iussi onerariarum, dimidiam autem remigum partem

remos levare, sese autem quieti tradere præcepi. Ipse quoque consedi,

et sic, meditabundus, oculos in æquore pascere cœpi.

Ac nunc demum iter versus dissita Tartessi littora vere carpsimus.

1. Deus Philistinorum, magnus piscis; n. 36.

2. Dii minores apud Pelasgos; Ursa Maior; n. 37.

3. n. 38.

4. Pars Armeniæ; n. 39.

5. Auctor Phœnicius; n. 40.

6. Guberni sunt qui gubernant.

7. Insigne regni; n. 41.

8. Thorax, metallum quod pectus tegit; n. 42.

Caput III.

Sammai a Custode Servulæ Agnoscitur.

Ad præternavigandum Promontorium Album, sinum ex Occiduo-Meridiano

rectà traiiciendum statui, Tyro ad Septemtriones eius relictá. Ab

Albo naviganti mihi in conspectum venturum esset promontorium Montis

Carmeli; tum, evitando profundas aquas sinús, istinc ad Septemtriones

circumflectendo, secundum littora commode poteram versus Ioppam

navigare.

Cabiri, prima navis, mille tercenta stadia quatuor et viginti horarum

spatio facile emetiendo par erat; at gaulus, utpote qui tempestate

ordinariá semper velis agebatur, magnaque onera vectabat, tantam

celeritatem assequi non poterat; haud aliter onerariæ. Tamen effeci

ut in primis quatuor et viginti horis mille stadia relinquerem, ita

ut iam prioribus horis tribus circuirem Promontorium Album, cursumque

ad Austro-Occiduum tenens, sub noctem terra e conspectu dispareret.

Circa mediam noctem Himilco me suscitabat, docebatque nos e regione

Promontorii Carmeli versari. Satis claro lumine lunæ tantum quod

summum eius cacumen discernere poteram; tum cursum nostrum ad Austrum

flectendum iussi, cavique per signa, ut Melcarth, collectis velis,

remis se concrederet, quod iterum terræ appropinquabamus. Sub primam

lucem flabra citatiora in conspectum devexorum Palæstinæ littorum nos

compulerunt, atque circa meridiem, e procerioribus turribus nos

adversum Ioppam vergere cognovimus, quod et luci palmarum, atque

ficulnearum circumiacentes prodiderunt.

Superato ostio fluvii, qui circiter quadragenis stadiis a portu se in

sinum effundit, Cabiri littus appropinquavit, dum Melcarth, duæque

barcæ, quum aquæ nimis vadosæ essent, circiter uno stadio et semisse,

in alto constiterunt.

Portus Ioppæ nullus fere est; neque enim alveum, nec navalia habet.

Prope ad littora pauca gurgustia atque mappalia visuntur, inter quæ

medium fere locum obtinet castellum quoddam, e congerie atque

maceria, a rege Davide conditum, quum mercaturæ cum Phœnicibus viam

paravisset, atque Ioppam portum constituisset, quò betulæ cedrique,

in Libano succisæ, ratibus convectarentur. Quædam barca Phœnicia,

unaque ærumnosa navicula Ægyptiaca, cum tutela, caput anserinum

referente, subtus littus in luto hæserunt; in ipso autem littore

nonnullæ scaphæ piscatorum Iudaicorum miserabiles iacebant.

Hannone et Hannibale mecum accitis, lintre terram petivi, ut

centurioni, qui ei leviori præsidio hic loci præerat, honoris causá

sisterem. Priusquam tamen longius processissemus, ipse centurio nos

visum accessit, comitatus manipulo circa quinûm denûm militum,

gladiis, lanceis quadratisque scutis armatorum. Hi linteo erant

præcincti, cinguli eorum in latere corio convincti, politoque silice

constricti. Comæ eorum, in nudis capitibus in minutos cirros erant

plexæ; in pedibus ac tibiis calceos et vinctas ocreas gesserunt, in

humeris autem, more Iudæorum, pelles pantherinæ erant circumiactæ.

Centurio solus gerebat cuprea suta, haud affabre facta. Simul atque

intra paucorum passuum spatium conveneramus, centurionem consalutavi,

quod, vicissim, et ipse fecit, prodiditque se haud ignarum esse me

legatum a rege Hiram missum venire.

“Pax sit vobis!” fatur ille. “Quoniam de tuo adventu certior factus

sum, tibi obviam veni, ut tibi, Hierosolyma petenti, comitatum

præstarem. Rogo tamen te, atque obsecro, ut in castellum nostrum

venire, hospitemque nostri, cuiuscunquemodi convictús, te præstare ne

fastidiveris.”

Eá humanitate excipi nobis gratum erat, lubenterque comitabamur

nostrum hospitem in munitiones, quò per fornicatam turris portam

ducebamur. Pervenimus in aulam celsam et spatiosam, unde prospectus

patet in mare. Ibi servos tabulatum satis asperum stragulis

consternere iussit. Muri eius loci nullá tectoriá erant rudes ac

nudi, totaque structura omnis artis expers. Aqua, panis, fici passi,

atque caseus erant nostræ frugales dapes, quibus tamen vinum satis

potabile addebatur, cuius quidem obtinendi Iudæis, captá ab iis

Syriá, ex Helbon[1] facultas dabatur.

Dum epulæ parabantur, varias inter nos vicissim quæstiones de ipsis

nobis, deque regibus nostris agitabamus; simul tamen atque cibi

apponebantur, præfectus Iudæus, os caseo referciens, edendi exemplum

præbuit.

Subito, quum me circumspicere animadvertit, sic me affatur:

“O, utique, tu cogitare videris nos Phœnicum dexteritate ædificandi

non pollere. Vestrá arte affabre sciteque res moliendi nos certe

destituimur. Memineris tamen nobis et opes, et materias vestras

deesse. Nec te præterire velim hunc misellum nonnisi pagum esse; at

vero, es æquo animo, mox cernes frequentes nostras urbes, æquè ac

læta rura antequam Hierosolyma pervenias.”

“Terra Iudææ,” respondet Hannibal, “mihi quidem haud ignota est. Iam

eam peragravi, eamque fertilem atque opulentam esse perhibere possum;

nam ferax ea est olivæ, dactylorum, vinique. Nec agricolas vos

tantum, sed et bellipotentes esse superbitis. Quæque gens negotium

sibi proprium sectatur. Nos Tyrii, atque Sidonii, plerumque

cupiditate navigandi flagramus, ac mercátum, omnia audéntes,

exercemus, tamen prædicare audeo nos belli quoque artibus florere;

sic Arvad nullo pudore suos belliduces memorabit.”

“Sic, sane,” excipit alter, dum mirabundus oculis percurrit arma

sutaque Hannibalis, “dubium nullum est, quin milites Phœnicii optime

armati sint.”

“Est,” inquit ille, “quod tibi dicere possim, quodque tibi prorsus

novum videbitur. Quamvis vobis exercitus constitutus nullus sit, nec

quemquam peregrinum ad stipendia admittatis, tamen ego regis vestri

stipendia feci. Id autem hunc prope in modum evenit:—Admodum puer in

oppidum Canaan delatus eram in hæreditatem filiorum Asher,[2] ut

soboles eius tribús crevi, iustoque tempore in exercitum vestrum

conscriptus fui.”

Centurio Iudaicus auditis miro modo delectabatur; surgens, Hannibalem

amplexatur, et in pignus amicitiæ cyatho vini perfruuntur, qui

cyathus mox ad Hannonem, tum ad me cessit. “Ego,” inquit ille, “ad

tribum Iudæ specto, cuius patrimonium, Hierosolyma profecturi,

præteribimus. Rex quasdam copias proprio sumptu alit, atque ego

centurio e vicenis unus sum. Missus eram huc, ut te advenientem

exciperem; equi asinique pro itinere necessarii parati sunt,

poterisque, quum libuerit, veluti hac vesperá, si videbitur,

proficisci.”

“Hodie id fieri nequit,” respondi, “a navibus enim, antequam redeam,

cunctaque in ordinem redigam, abesse non possum. At cras paratus

ero.”

Quum otium nobis non deesse videretur, quærit, utrum sibi naves

visere liceat; quod, quum Phœnices simus, merces forte nobis venales

sunt, quas ipsi præstinare liceret.

In responsum docui eum, nobis merces, quum in servitio regis essemus,

venales nullás esse; nec alias res mercimoniales nobiscum tulisse,

quam quas erga alimenta necessaria cambire possemus.

“Si sic se res habet,” subiungit ille, “tibi fortasse prodesse

potero; habemus enim greges caprarum, habemus balsama, olivas,

affatim. Quibuslibet potero adiumentis, tibi adero. Sammai[3] ego

sum, filius Rehaiæ; pater meus in hoc regno latissime cluet.”

Assentior itaque ut naves nostras visere possit, quo nos et mox

secutus est.

Dum ego abfui, nautæ iam exhibuerunt nonnullas merces piscatoribus in

littore, atque pastoribus ibi congregatis, quas merces quisque suo

beneficio secum attulerat, et iam arguta negotia inter se agitare

cœperunt. In stega Melcarth merces mutatoriæ iam evasatæ erant, atque

Hanno celeri manu efficiebat elenchum mercium, quas ego libenter

missas esse, atque earum, quas, vicissim, comparatas esse vellem.

Penu meum, cuius incrementum maxime mihi cordi erat, frumenti copiá

indigebat, item, duarum amphorarum olei, dolii olivarum, semisse

balsami, senum qualorum fici passi, senum qualorum dactylorum,

quinquagenûm caseorum; præterea Bodmilcarem, qui cambiis præerat,

nonnullas oves, atque hœdos comparare iussi, uti nostri copiá carnis

recentis abundarent, usque dum in Ægyptum perveniremus. Aliæ quoque

suppetiæ comparandæ erant, sed has a regis Davidis munificentiá

exspectabam, perinde atque a facultatibus meis, quibus eas res

Hierosolymis commercari poteram.

Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · 第 5 / 16 题