E. Parmalee Prentice

Præfatio auctoris.

Paginæ hicce secuturæ nihil sibi novi, nihil eruditæ disquisitionis,

vindicant. Solum earum atque unicum propositum est, imaginem

priscorum temporum, ut mundus mille ante Christianum ævum annis

exstiterat, adumbrare, popularique, præsertim pro iuventute, sermone

summam exhibere notitiarum, rerumque multifariarum, quæ nobis in

libris passim obviam fiunt, qui libri, partim propter caritatem

pretii, partim propter rationem abstrusam ac doctam narrationis,

plerisque haud patent.

Verendum mihi erat, ne si paginas fictæ huius narrationis, quippe

cuius solum propositum est doctrinam iucunde impertiri, effusis notis

onerarem, totum opus obruerem: licet hic tamen semel memorare, omnia,

quæ hic historiam Phœnicum respiciunt, ex uno alterove opere

auctorum, a me consultorum, amplissimis argumentis suffulciri posse.

Præcipuorum huius generis auctorum, operumque eorum elenchum hicce

subiungo:

1. F. C. Movers, Das Phönizische Alterthum.

2. E. Renan, Mission in Phénicie.

3. Daux, Recherches sur les Emporia phéniciens dans le Zeugis et

\ le Byzacium.

4. Nathan Davis, Carthage and her Remains.

5. Wilkinson, Manners and Customs of Ancient Egyptians.

6. Hoeckh, Kreta.

7. Grote, History of Greece.

8. Mommsen, Geschichte der Römischen Republik (Introductio, et

\ Cap. I).

9. Bourguignat, Monuments mégalithiques du Nord de l’Afrique.

10. Fergusson, Rude Stone Monuments.

11. Broca, atque A. Bertrand, Celtes, Gaulois et Francs.

12. Abbé Bargès, Interpretation d’une Inscription phénicienne

\ trouvée à Marseille.

13. Layard, Nineveh and its Remains.

14. Botta, Fouilles de Babylone.

15. Reuss, New translation of the Bible.

Denique paucæ notæ ad calcem adiectæ sunt,[1] e quibus palam esse

potest, quid per totum opus fieri potuisset. Appendicem item subnexi

sub finem operis, quæ saltem obscuriores passim res illustrent, quas

narratio perpetua quodammodo obscuriores reddidit.

1. Has notas ista in editione prætermittere, iisque ad textum

\ illustrandum novas sufficere, visum interpreti est.

Pericla Navarchi Magonis; sive, Expeditio Phoenicia Annis Ante Christum Mille · 第 4 / 16 题