EPISTOLA

de operibus literariis Ioan. Francisci

Pici, et Ioan. Pici ejus patrui:

Ioan. Fr. Lilio suo

salutem.

_Quoniam desideras ut meorum ordinem librorum exinuem [enarrem] tibi,

morem geram, difficilem tamen eum ipsum ordinem inventu esse non

ambigo, et si quibusdam voluminibus eorum quæ olim a me Vuolphius

extorsit, et in Germania formis excudenda curavit, aliquem per

epistolam ordinem indiderimus: Absolutus tamen ille non est, nec plane

integer, nec omnium omnino librorum. Nam postea multos composuimus,

quos diversis temporibus, diversis etiam ex causis elucubratos, te in

primis nosse opus est: diversis etiam in locis scriptos, nunc domi,

nunc in expeditionibus, et tumultibus, etiam plusquam civilibus, et

aliud post aliud volumen, et scriptum, et editum est, ut coherere ipsa

inter se difficile te arbitrer judicaturum. Quare si hunc ordinem tibi

narrare velim, vereor ne eum ab omni esse remotum ordine jure

comperias. Materias vero singulorum operum, si sub examen revocavero,

et ad instituendum in doctrinæ studiis hominem, et ad summum quod est

in literis evehendum aptavero, ordinem fortasse illa ipsa inter se

opera quempiam, nec forte omnino vulgarem videbuntur agnoscere. Dixi

summum quod est in literis, non quod aut in me, aut ipsis in meis

libris quicquam summum agnoscam: sed quia Dei lumine super nos

signato, et identidem nostri affulgente oculis animi, in lectione

optimarum literarum versatis, deprehenderim forte, quod sit supremum

illud et summum: idque; ipsum aliis interscribendum ingesserim. Nam

quicunque doctrinæ studiis addicunt sese, ut verum internoscatur a

falso, dialectica opus habent facultate. Qua de re usui illis esse

possum, quinque de logica institutione editis libris. Inde ad

philosophiam sese naturalem præclara conferre solent ingenia, quo in

genere composuimus. De Appetitu primæ materiæ librum, et librum quoque

de Elementis. Ac præterea de Anima rationali in Aristotelem scripsimus

commentaria, et de Imaginatione volumen, de rebus autem Metaphysicis,

et Theologicis in defensionem Ioannis Pici patrui, pro libro ejus de

Uno et Ente libellum edidimus, et ejus Apologiam a Petri Garsiæ

calumniis vindicavimus, librumque revelationum Hieronymi a Samuelis

Cassinensis impugnatione defendimus; pro quo etiam ab laqueo

excommunicationis eximendo, duos libros edidimus. Cæterum de causis

calamitatum nostræ tempestatis librum scripsimus, in quo et inanes, et

perniciosas cum vulgi, tum Mathematicorum opiniones eliminavimus.

Librum etiam de Divina providentia in quo primum, quid Aristoteles et

Averrois decreverint, narravimus: deinde quid nostri ea de re

Theologi, et sanctius, et verius sanxerint, nostra quandoque

intermiscentes ab eorum dogmatis non abhorrentia. Attamen quia possent

homines, per inanem decipi philosophiam, vel ei nimio plus incumbere,

idcirco ut a minus utili studio avocentur, et ad id quod in votis

omnium literatorum debet esse, se totos vertant. Duo de Studio divinæ

et humanæ philosophiæ libri sequuntur. Quoniam vero ii fortasse minus

subtiliter scripti videri potuissent. Sex in Examen vanitatis doctrinæ

gentium et veritatis Christianæ disciplinæ libri editi sunt: quibus

humana omnis sapientia ducitur incontroversiam: quorum in librorum

initiis potissimum, et inter disputandum sæpenumero, sed semper in

finibus, nostræ literas et dogmata religionis asserimus. Sed ne magis

confutasse falsa quam vera comprobasse reprehenderer, in eo quo plus

et operæ, et temporis posuisse, quam in hoc ipso, scilicet, ut

assererem nostra: Theoremata de fide et ordine credendi publicum

arripuere. Verum quoniam fides nisi amore nitatur, mortua dicitur

esse, quatuor de Amore divino libri, sese ingerunt alacres: quo cum

pervenerit humani excursus ingenii, tum progredi non datur ultra, sed

nec retrogredi quoque fas est. Verum usque morari, in ipsoque versari

et consentaneum est, et apprime necessarium. Amanti autem incumbit, ut

ipsum conservet amorem, ut sese in aliquo exerceat, ut caveat quæ

amori possint officere: propterea non deerunt Epistolarum varii

generis libri septem, si tamen inter epistolas reponendi sunt. De

Imitatione ad Bembum libelli duo. Non deerit et opus aliud in novem

distinctum volumina, cui titulus est de Rerum Prænotione, quibus vanæ

et noxiæ præsensiones confutantur, et veræ ac religiosæ comprobantur.

Nec etiam deerit quæstio Parisiensi propemodum exarata stylo, in qua

de Præsensionibus genethliacis, deque omni eiusmodi vanitate

disputatur, libellum quoque eodem pene stylo edidimus, tempore

dissidii in Iulium Pontificem concitati: quo per conclusiones seu

mavis speculationes aut theoremata nuncupare, de suprema authoritate

differebatur: titulus est resolutio potestatis ecclesiasticæ, sed ei

manum extremam nondum indidimus. Adhæc de Imaginatione libri ultima

pars suffragabitur, ut vanæ repelli phantasiæ queant, et tres libri de

Morte Christi et propria cogitanda: quibus tam imaginatio, quam mens,

et dirigi facile possit, et erigi. Ac ne nimio timore qui solet

plærunque esse noxius, angatur vitæ amatoriæ deditus, regulas quas pro

extrudendis conscientiæ scrupulis edidimus, ei profuturas facile

coniectamur. Oratio item de Reformandis moribus ad Leonem Pontificem

et Synodum Lateranensem edita, omni hominum ordini et maxime

principibus viris commodo esse poterit. Carmina præterea de expellenda

Venere heroico versu tibi dicata: quo in genere et de mysteriis

coelitus in Germania lapsis cecinimus, eodem item carmine octo hymni

editi sunt, quorum tres, qui sunt ad Trinitatem, ad Christum, ad

Virginem, nostris quoque commentariis expositi, et elegiaco argumento

quo quomodo aperti. Quinque alii Laurentio, Geminiano, Martino, Mariæ

Magdalenæ, Antonio dicati sunt: Adnotationes præterea in sacra eloquia

veteris et novi Testamenti fecimus. Adnotationes item in leges civiles

et pontificias, non omnes, sed eas in quibus vel inventio, vel

emendatio, vel clarior, aut uberior expositio, id ipsum mihi ut probe

fieri posset suggessere. Hæc adhuc sub incude tractantur. Sic et liber

de Humana perfectione, ubi continentur cognoscendi, volendi, agendi,

si non omnino numerosissima, ac certe utilia, et futura (sic arbitror)

grata bonis ingeniis theoremata. Ad hæc et ad S. Franciscum, et

angelum custodem, et alium coelitem, hymnos carmine heroico

scripsimus: quæ aliis juncti undecimum referunt numerum duodecimum ad

Paulum Apostolum meditamur hymnum. Atque ut illa omnia superiora, vel

edita iam, vel proxime edenda sunt, ita adnotationes ipsæ viventibus

nobis fortasse nunquam exibunt: quoniam qui adnotandi et observandi

finis erit, idem vitæ futurus est. Nostrorum quoque temporum historia

eadem lege premetur, quoniam non deerunt ætatis nostræ progressus,

quorum gesta chartis commendemus, eoque libentius posteris edendæ

historiæ relinquimus curam, quod non solent ita æstimari, Aristotele

authore, et teste experientia, quæ proxime ab oculis recessere gesta,

si literarum monumentis referantur, ac ea quæ aliquot antea sæculis

evenere, sed cum exoletis et antiquatis nimium posthaberi: Accedit

quod qui vera scripturi sumus, offensam multorum sine ulla

posteritatis utilitate facile contraheremus, quam quidem longa dies et

præscribet, et abolebit. Sed enim particulares quasdam historias olim

scripsisse recordamur, id est, vitam et mores, Ioanni Pici patrui, et

Hieronymi, pro quo et adversus invehentem Samuelem unum, et duos de

anathemate libros edidimus, ut quæ de Græco vertimus in Latinum, et

alia minoris curæ monumenta præteream. Si desiderio tuo fecimus in

parte satis, gratum habeo, si minus, alium hunc ordinem per artes

liberales, et omnes humanæ, et divinæ phihsophiæ partes diffusum

intuere. In Grammatica, multa scripsimus in trium hymnorum

commentariis, sive de ea parte ratio habeatur, quæ loquendi regulas

tradit, sive de ea intelligas, quæ in exponendis versatur authoribus,

cum historiæ, aut locorum, aut gestorum, aut temporum solent enarrari,

ut mittam quæ peculiari, et congruenti ordine rei Theologicæ, de qua

hymnos cecinimus aptantur: Scepticorum etiam rationes, a nobis

adversus Grammaticam relatæ sunt et paraphrasi quadam expressæ in

tertio examinis de Vanitate doctrinæ gentium. In eodem libro eorummet

philosophorum in Rhetoricam artem argumenta declaravimus, ac duo de

Imitatione libelli nostri etiam num pertinent ad Rhetoricam: et Oratio

quoque ad Pontificem et Synodum, uti puto, non abhorret a præceptis

Rhetorum. In Dialecticis, quinque adsunt libri logicarum

institutionum, quibus in libris Aristotelem et qui ab eo fluxere, sum

magna ex parte, nec minori diligentia secutus. Contra logicos vero et

in 2 et in 3 Examinis de vanitate doctrinæ gentium ex Pyrrhoniis

institutis multa disputantur. Et in 5 ejusdem operis contra libros

posteriorum Analyticorum Aristotelis plurima exarantur: non jam ex

Pyrrhoniis excursionibus, sed passibus ipso in Lyceo confectis. In

Arithmeticam, Geometriam, Musicam, Ephecticorum aliorumque armis

philosophorum, hoc est, gentium, gentibus ipsis bellum indictum est.

In Astrologiam quae pertinet ad motus dimetiendos eodem in libro 3, de

Vanitate gentium doctrinae fit excursio, propriis non alienis

velitibus: quanquam mihi Ioan. Picus patruus auxiliares copias

subministravit: Seorsum vero in quaestione, stylo prope Parisiensi

edita, de triplici Astrologia disseritur. In quinto autem ex novem de

rerum Praenotione libris, ipsa Astrologia divinatrix magno conatu

rejicitur, in quo et si patrum mihi fuit auxilio, rependi tamen vices

quo quomodo, dum Lucii in eum Bellantii eo ipso in libro argumenta

retudi. In philosophia naturali, de Appetitu primae materiae secundum

Peripateticos liber extat, et alius de Elementis, non juxta communiter

philosophantium dogmata, quorum opiniones sub examine revocantur. De

Anima rationali commentaria in Aristotelem perscripta sunt. In tertio

quoque de Vanitate doctrinae gentium, scepticae in physicos et morales

philosophos argumentationes explicantur, et ad moralem quoque

Philosophiam tam ultima libri de Imaginatione pars, quam regulae

adversus scrupulos, et adnotationes in sacra eloquia, atque in leges

civiles et Pontificias pertinebunt. In sexto vero ejusdem examinis per

omnes ferme libros Aristotelis discurrens, quae Peripatetici vocant

indissolubilia ipsius philosophi argumenta, ea posse dissolvi (ni

fallor) aperui, nec in naturalibus tamen modo libris, sed etiam in

metaphysica facultate, ad quam pertinere etiam potest defensio de Uno

et Ente pro Ioan. Pico patruo edita. Et de divina Providentia liber,

quanquam proprie magis ad nostram is pertinet Theologiam. Ad quam

etiam multa spectant ex libris de rerum Praenotione, et maxime ipsa de

Fide Theoremata, ac ipsi quatuor de Amore divino libri, et tres de

Morte Christi, et propria cogitanda, et duo de Studio divinae, et

humanae philosophiae: nam mores et ipsi divinos indipiscendos

concernunt, sicut et is quem inscripsi de Imaginatione, et alius cui

titulus est de veris causis calamitatum nostrae tempestatis, et ad

Pontificem Synodumque Lateranum oratio: et liber de humana Perfectione

ad omnes fere literarias pertinens facultates. Sunt etiam nonnulli

quos supra memoravimus libri, varia doctrina permixti, et maxime

volumina epistolarum. In Theologia vero magis pura et antiqua magis,

annotationes in sacra eloquia. In ea vero quae apud Parisios colitur,

defensio Apologiae Ioan. Pici patrui, adversus Petri Garsiae

calumnias: et quaestio de Astrologia: et resolutio supremae potestatis

ecclesiasticae: et alia nonnulla sparsim. In jure autem civili et

Pontificio, praeter adnotationes, duo extant de excommunicatione, et

unus inter exponendum caput quoddam Hilarii in decretis Pontificiis

repositum, cujus supra non memini, ejus tamen materia summe Theologica

est. Porro in historia, nostrorum gesta temporum, et vita Ioan. Pici

patrui, et Hieronymi: et praeter haec omnia, carmina quoque

Theologica, quorum supra mentionem fecimus. Item nonnulla quae de

Graeco vertimus in Latinum, Iustini martyris, et Chrysostomi, et

Theophrasti. Atque haec ad annum aetatis nostrae, quem jam explevimus

quinquagesimum, et humanae redemptionis, vigesimum supra millesimum,

et quingentesimum. Ioan. vero Pici patrui mei opera, te non puto

ignorare. Heptaplum, Apologiam, de Uno etiam et Ente librum, quae

fuerunt, dum vixit, edita. Post ejus autem obitum a nobis instaurati

sunt, duodecim libri contra Astrologiam, et Epistolae circiter

quinquaginta, et unica Oratio. Quae autem nondum instaurata, haec

habentur: in Psalmos commentaria, in quibus reficiendis assiduam

operam impendimus, et multae quoque schedae fragmentorum, quae si

faverit Omnipotens, collecturum me spero, ne pereant. Vale._

La strega, ovvero, degli inganni de' demoni: dialogo · 第 8 / 67 题