lacubusque prædam quærit, unde nomen invenit. Is magnitudine
Milvi est, capite albis & fuscis distincto lineis, ut
melino: rostro aquilino; oculis in medio nigris, in ambitu
aureis: lingua ferè (17b) humana, nisi quòd ad radicem
utrinque habet appendicem: colore per summa asturis, per ima
albo: gutture maculis notato ruffis ut & ventre, pectore
medio pure candido: crure crasso & squamoso: pede uncungui &
cœruleo: digitis quatuor, per superna ad dimidiam
longitudinem etiam squamosis, ad reliquam incisis, per
inferna asperis & aculeatis tenacitatis causa; & his tam
validis, ut flexos vix ulla vi extendas. Prædator is est
piscium, discussis decidentis corporis impetu aquis, ex
eisque vivit. Et quamvis ex pisce vivat, fidipes tamen est
utroque pede, non altero palmipes, ut vulgus putat. Giraldus
Cambrensis libro de Topographia Hiberniæ, ubi de avibus
biformibus agit, hunc Aurifrisium vocat; & altero pede
aperto & unguibus armato esse, altero clauso cum vulgo
scribit. Supra magnitudinem corporis alæ longitudo est, quæ
ad pedes Romanes duos & digitos undecim extenditur. Inolevit
opinio istic apud nostrum vulgus in Britannia, eam inesse
vim naturalem huic avi, ut quem conspexerit piscem, eum se
quàm mox resupinare & convertere, atque ad summam aquam
ascendere, in eaque fluitare ut sopitum, quo facilior præda
sit volanti. Ideoque ejus adeps studiosius asservatur a
nostris piscatoribus, quòd eandem vim habere creditur.
Frequentes sunt apud nos in maritimis locis & Vecti insula.
Nostri an Osprey vocant. Moribus placidus est & tractabilis,
& famis patientissimus. Vixit enim septem dies apud me (18)
sine cibo, & in alta quiete; nisi si hoc non mos fecit sed
fames, quæ omnia domat. Carnem oblatam recusavit: piscem non
obtuli, quòd eum ex hoc vivere didici. Caro illi nigra est.
_De ansere Brendino._
Anser Brendinus avis est marina, palmipes, figura anseris,
sed magnitudine paulo infra, capite albo exiguo & curto, sed
rostro nigro, a quo linea nigra ad oculum utrumque ducitur,
collo fusco, a pectore ad caudam ex dimidio corpore
inferiori albo, coxendice murino (ut est Columbæ vulgaris
color aut gruis) ex superiori, ad collum fusco, ut & ad
caudam medio inter utrumque murino: alis item murinis, cum
cauda longitudine paribus, sed pennis ad extremum
obfuscatis. Cauda nigra est ex albo enata, pede nigro &
palmato. Gregalis avis est & garrula. Ex pisce vivit,
frequens apud nos per littora in Britannia. Vulgus
Britannorum quod ad littus habitat a coloris varietate a
Brendgose nominat. Ornithopolæ Londinenses Bernaclum vocant,
cum dicendum putem Berndclacum seu Brendclacum; quòd antiqui
Britanni, atque item Scoti, anseres marinos, palustres, &
lacustres omnes Clakes dicebant, cum tamen hodie corruptè
dicimus Fenlakes & Fenlagges, cum dicendum fuit Fenclakes.
Varium item colorem, Brend, seu per metathesim Bernd iidem
appellabant. Unde bernded seu brended id animal dicitur,
quod in colore murino variegatum (18b) est albo, ut est hic
anser. [_Anser Bassanus._] Non est ergo Scotorum Bassanus
anser, qui in Basse Scotorum Insula nidum ponit atque ova,
a qua nomen habet. In hanc insulam rupem existentem, nec in
summo quantam Milvus oberret (ut Poëta dixit) sed exiguam,
venturi stato anni tempore anseres, quo prius speculatu, qua
observatione præmissis nunciis utantur quàm ingrediuntur;
quo anni tempore hoc faciant, qua solitudine insulæ,
concludentibus se incolis ad aliquot dies, donec se
firmaverint anseres, ne abigant, quanta multitudine atque
densitate involent, sic ut in serenitate solem adimant, quot
pisces afferant, quot ova pariant, & quantos fructus in
annos ex eis anserumque plumis atque oleo percipiant
insulani (nam Pupinorum pinguedinem habent atque gustum)
longum esset recensere.
_De Anate Indica._
Est apud nos ex India anas, eadem planè corporis figura,
eodem rostro & pede quo vulgaris, sed ex dimidio major ea &
gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars
conjuncti colli a posteriore parte. Id totum callosa caro
est, & incisuris distincta; quaque ad nares finit,
carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis
cygnis est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea
quoque colli pars quæ rubescit, nisi quòd in summo capite
crista est plumea atque Candida, per totam capitis
longitudinem protensa: quam, cum excandescit, erigit. Sub
oculis ad rostri (19) initium per inferna inordinatæ maculæ
nigræ carni sunt inductæ: & una atque altera a summo oculo
ad superna elevatæ. Oculus flavescit, separatus a reliquo
capite circulo nigro. Sub extreme oculo in aversum macula
est singularis, separata a cæteris. Rostrum totum est
cœruleum, nisi quòd in extreme macula nigrescit una. Pluma
illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori
collum jungitur circulus est plumeus niger, rara pluma alba,
maculosus & inæqualis, per ima angustior, per summa latior.
Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum
corpus fusca, sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo
divisa. Extremæ alæ atque cauda cum splendore virescunt, ut
Cantharides. Tibiarum cutis fusca est, incisuris levibus per
circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis
pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca,
incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis,
ubi sex per digiti extremi longitudinem disponuntur. Tardo
gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non
qualis cæteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis
catarrho obsessis. Mas major est quàm fœmina. Ea similis
mari est, nisi quòd non ita variegato corporis colore est.
Vivit ex cœnosis aquis, & aliis quibus cætera vulgaris anas
gaudet.
_De Anate Turcica sive Indica altera._ (19b)
Anati quidem similis est quæ Turcica sive Indica dicitur,
sed quantitate & magnitudine corporis anserem ferè diceres.
Tota est Candida, nisi quòd rostrum, tibiæ, atque pedes
rubent, genæque item callosa carne, & rostri tuber supra
nares. Caro illi dulcis est, & vox sibilus. Sunt ejus
generis quædam colore albo & nigro variegatæ. In aqua vivit,
locisque gaudet cœnosis ut cæteræ anates.
_De Pica marina._
Pica marina (ut nostrum vulgus nominat) paulo major est
terrestri, coloris quidem varietate in corpore similis, sed
colore pedis, digitorum numero, incisuris, cauda atque
rostro admodum dissimilis. Nam pes rubet, & digito
posteriori destituitur, nec incisuras habet is & tibia, sed
impressiones quasdam, piscium squamis quàm simillimas.
Fissus est, sed ita in digitis utrinque luxuriat cutis,
quemadmodum in fulicis penè, ut ad natandum quoque pes
factus videatur. Avis est Amphibios. Caudam curtam habet,
rostrum longum atque tenue, perpendiculariter latum, non
teres, colore in summo ad caput rubrum, per reliquum
pallidum, nec est in fine acutum, sed obtusum id. In mensa
grata avis est.
_De gallina Getula domestica._
Gallina Getula domestica, paulo minor nostra est, colore
(20) in supernis obscurè ruffa, in infernis pallida, pluma
capitis incomposita & erecta, crista serrata, humili,
simplici, carnea; gutturosa magis perpetuò, quàm nostræ cum
glociunt; tibiis pedibusque plumosis, maximè per exteriora &
posteriora ut columbis, ne per interiores plumas gressus
impedirentur: cætera ut vulgaris.
_De Meleagride._
Meleagris pulcherrima avis est, magnitudine corporis,
figura, rostro, & pede Phasiano similis: vertice corneo, in
apicem corneum a posteriori parte præcipitem, in anteriori
leniter acclivem elevate, armatus. Eum natura voluisse
videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se
promittentibus committere atque deligare; inter oculum &
aurem utrinque una, & in fronte media item una; omnibus
ejusdem cum vertice coloris; ita ut insideat capiti eo modo,
quo ducalis pileus illustrissimo duci Veneto, si quod jam
adversum est aversum fieret. Rugosus is est: inferius, per
circuitum: qua se attollit, in directum. In summo collo ad
occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non
plumæ) in contrarium versi. Oculi toti nigri, æquè & in
orbem palpebræ atque cilia, si maculam in summa & posteriori
parte supercilii utriusque demas. Imum caput per
longitudinem utrinque caro quædam callosa colore sanguineo
occupat, quæ ne propendeat veluti Galli gallinacei palea, ut
replicaretur natura voluit, & averso ductu in duos processus
acutos a capite (20b) liberos finiret. Ex hac carne
attollunt se utrinque carunculæ, quibus nares in ambitu
vestiuntur, & caput in anteriori parte a cætero rostro
pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores
replicantur etiam leviter sub utroque nare. Quod inter
verticem & carnem est a dextra & sinistra parte, album
deplume est, levi cœruleo mixtum. Color verticis atque
apicis idem prorsus est cum colore dactyli. Tibiæ nigræ
sunt, & in anteriori parte squamosa incisura duplici notatæ:
in posteriori nulla, sed leves, & veluti punctis quibusdam
sui coloris respersæ. Color illi sub faucibus exquisitè est
purpureus: in collo obscurè purpureus: in cætero corpore per
summa contuenti, qualis consurgit si album & nigrum pollinem
utcunque tenuiter tritum colori fusco rarius aspergas, nec
tamen commisceas. Tali colori maculæ albæ ovales aut rotundæ
per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima
majores, comprehensæ intervallis linearum (ut apparet in
plumarum compositione naturali) quæ se mutuo intersecant
obliquo hinc inde ductu, per summa tantum corporis, non item
per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex
singulis avulsis plumis. Superiores enim, obliquis lineis se
mutuo intersecantibus, aut, si mavis, orbiculis quibusdam ex
albo & nigro (ut dixi) polline confectis, & per extremitates
conjunctis, ut in favis aut retibus, maculas ovales aut
rotundas (21) albas in spaciis fuscis comprehendunt:
inferiores non item. Utræque tamen simili lege positæ sunt.
Nam in aliis plumis ordine ita junctæ sunt, ut ferè
triangulos acutos faciant: in aliis, ut ovalem figuram
repræsentent. Hujus generis ordines tres aut quatuor in
singulis suis plumis sunt, ita ut minores in majorum
complexu reponantur. In extremis aliis & in cauda rectis
lineis æquidistantibus procedunt per longitudinem maculæ.
Inter gallum & gallinam vix discernes, tanta est similitudo,
nisi quòd gallinæ caput totum nigrum est. Vox illi est
divisus sibilus, non sonorior, non major voce coturnicis,
sed similior voci perdicis, nisi quòd submissior ea est, nec
ita clara. Cursu velox est.
_De Morinello._
Morinellus, avis nobis cum Morinis communis, stulta admodum
est, sed in cibis delicata, eoque apud nos in summis
deliciis atque pretio est. Imitatrix avis est. Ideo, ut
Scops & Otis saltandi imitatione, ita hæc noctu ad lumen
candelæ pro capientis gestu capitur. Nam si is expandit
brachium, extendit & illa alam; si is tibiam, & illa itidem.
Breviter quicquid gerit auceps, idem facit & ales. Ita
humanis gestibus intenta avis, ab aucupe decipitur, & rete
obvelatur. Avis parva est, magnitudine Sturni, tribus tantum
digitis anterioribus, posteriori nullo, vertice nigro, genis
candidis, coturnicis ferè colore, si cinericei parum
admisceas, potissimùm circa (21b) collum. Morinellum
voco duplici de causa, & quòd avis est apud Morinos
frequentissima, & quòd avis stolida est, quæ stultitia
græcis μωρότης dicitur. Eam ob rem nostri etiam Doterellum
vocant, quasi stultitia delirantem dicant.
_De Puphino sive Pupino._
Est avis quædam marina nostras, parvi anatis (quam βοσκάδα
Græci vocant) magnitudine & figura corporis, pedibus
palmatis & rubescentibus, ad posteriora magis positis quàm
cæteris palmipedibus exceptis pygoscelibus; rostro tenuiore
magis latitudine se demittente quam longiore processu se
extendente, quatuor incisuris rubris a summa, duabus ab ima
parte sulcato, in colore pallentis ochræ. Quod inter has &
caput est, subcœruleum est, & ea figura qua luna est, cum
exacti dies decem sunt a coitu. Per summa corporis totius
nigrescit, nisi qua oculi sunt, qui in albo constituti sunt:
per ima exalbescit tota, nisi summo pectore, qua nigricat.
Vivit ex mari. Hunc nostri Puphinum dicunt, nos Pupinum a
naturali voce pupin. Latitat in cavernis, ut Charadrius. Eam
ob rem educta e cuniculi cavea avis hæc est, loco non procul
a mari posito, a venatore quodam immissa viverra. In piscis
usu apud nos est in solenni jejunio per quadragesimam: carne
& gustu Phocæ marinæ haud dissimilis. Gregale (22) animal
est, & sua habet latitandi tempora, ut Cuculus & Hyrundo.
Ova parit in terræ cuniculis bina magna ex parte. Alis non
confidit nisi conspecto mari. Pigrum videtur animal, sed
injuriæ patiens. Vescitur carne lubentius quàm pisce, &
cuniculi quàm alterius animalis, sed utroque crudo: cocta &
assa respuit. Cætera non attingit humana ædulia. Æstate se
lavat, sed nunquam, quod observatione deprehendi potest,
bibit: an quòd aqua marina carebat, nescio. Excrementum alvi
illi est quale accipitri. Cum non esset quod ederet, cibum
voce naturali geminata & summissa, pupin, pupin clamitando,
implorabat. Alebam domi meæ ad menses octo. Mordebat
lubenter ministrantes cibum, aut attingentes, sed benignius
atque innocentius. Exiguo cibo satiatur. [_Corvorans seu
Mergus._] Non enim vorax avis est ut Coruorans noster, quem
tu (Gesnere charissime) corvum aquaticum & mergum recte
nominas, nostri Cormorantem corruptè dicunt, nescientes ex
vocis etymo coruum vorantem appellari debere. Quod
naturaliter facit, cum illi a natura unicum tantum
intestinum sine elice (ut aiunt) rectum sit concessum,
propter vehementiam caloris naturalis citissimè absumentis
quæ assumuntur omnia.
_De Spermologo seu Frugilega._
Spermologus noster a cornice nigra nulla in re differt, nisi
morum innocentia, προλόβῳ seu ingluvie, qua granum (22b)
legendo continet, ut ad suos referat: est enim gutturosus:
albo callo, qui in summo rostro est ad caput: & voce, quam
habet gutturalem & raucam. Unde forsan nostris, quibus
nomina rerum multa Latina sunt & Græca, (uti libro nostro de
symphonia vocum Britannicarum diximus) rouce dicitur, quasi
rauce Anglis, raucus Latinis sit dicendus: victu quoque a
corvo differt, quòd frumento, hordeo, & cætero semine (unde
nomen σπερμολόγου invenit apud Græcos) vescitur. Vescitur &
vermibus, ubi frugis frumentique copia non est. Hinc rustici
nostri dubitant major ne sit ex eis utilitas agris dum
legunt vermes, frugis & sementis pestem, an inutilitas
hominibus dum vorant granum, hominis nutrimentum. Tanta
tamen multitudo est, ut legibus condemnentur: innocens
alioqui avis atque utilis. Agricolis enim teneri adhuc ex
nido in cibo sunt. Non nisi excelsis arboribus, idque
societate quadam numeroque nidificant, cohabitant, &
considunt.
_De Sacropsittaco._
Psittacorum plura esse genera observavi. Quidam enim
pusilli, magnitudine videlicet turdi, toto quidem corpore
virides sunt, sed caudam longam atque gracilem, & eam aut
flavam, viridem, aut puniceam habent. Quidam rursum grandes
sunt admodum, cornicis magnitudine, ex toto punicei seu
rubri, nisi sub imo ventre, extremis alis, & extima cauda,
(23) quibus partibus cum cœruleo virescunt. His rostrum est
magnum, cavum, pellucidum, & aduncum, medio tantum sui
pallidum, utroque extremo ex parte nigrum, ut & inferior
maxilla tota nigra, cujus cavitatem lingua dura & nigra
cæterorum Psittacorum modo & forma occupat. Utrinque genæ,
in cute rugosa, figura ferè triangulari obtusa, candicant,
rubris mollium pennarum ordinibus æquidistanti parallelo
inductis, & alicubi etiam sine ordine. Oculus parvus, & in
albo cilio cuticulari constitutus, pupillam habet nigram,
quam circundat aureus circulus. Digitos habet quatuor ita
efformatos, ut videatur natura voluisse omnes anteriores
fecisse, retorsisse tamen duos in aversum firmandi corporis
causa. Hos Brasilia mittit, quos propter insignem
magnitudinem Sacropsittacos nominamus. [_Sacrum._] Veteres
enim, quod præclarum magnumque erat, sacrum dicebant. Ut
sacrum os, sacram anchoram, sacrum falconem, quem
hierofalconem dicunt, sacrum piscem, ἱερὸν μένος, sacram
famem, & sacrum morbum. Hujus generis imaginem, quam a nobis
accepisti, subjunge. Cæteros inter hos magnitudine medios
aliæ regiones, ut insula Hispania, Ægyptus, & India ferunt,
sed colore vario. Alii enim toto corpore cinereo caudas
habent fultas, breviores & puniceas, in extremoque lunares.
Alii ex toto virides sunt. Alii cum corpore vireant, cauda
longa flavescunt. Mores habent omnes similes, & victum
communem, nisi quòd (23b) Sacropsittacus pane bera macerato,
carne, & pisce etiam vescatur.
_De Corvis albis._
Anno Domini 1548. Augusto mense, corvos duos candidos ex
eodem nido vidi & contrectavi istic in Cumbria nostræ
Britanniæ, apud ejusdem provinciæ comitem nativos, atque ita
ad aucupium factos ut accipitres. Nam & brachio falconarii
quietè insidere, & soluti ad ejus vocem atque signum vel e
longinquo quàm celerrimè advolare docti erant. Hos nihil est
infaustum consequutum, ut albas illas hirundines, de quibus
Alexander Myndius apud Ælianum. Nam qui corvum album notat,
colorem notat; [_Ursus albus._] ut qui ursum album & vulpem
nigram; quorum utrumque vidimus ex Moscovia istic in
Britannia. [_Vulpes nigra._] Quanquam vulpem nigram non queo
dicere, etsi vulgus nigram vocet; sed potius fuscam, aut
obscurè griseam reliquo corpore. Nam genas atque tibias
tantum fuscas habet, clunes atque caudam.
Expletis jam quæ de volatilibus ad te scripsi, mi Gesnere,
suo ordine pisces consequuntur.
_De Xiphia seu Gladio._
[_De piscibus._] Xiphiæ igitur piscis summam rostri partem
tantum, quæ gladio seu ensi militari similis est, ad
naturale rostrum tibi depinximus. Ima enim rostri pars,
oculus, & reliquum caput, vetustate absumpta sunt. Pars illa
rostri superior tota ossea (24) est & dura, reliquoque
corpori longitudine par, ut Aristoteles tradidit. Sicca
etiam illa nostra est. Superficie sua summa & extima leviter
aspera est: intima & prona, lævior. Componitur ex duobus
ossibus, quæ ab ultimo suo fine mucronato ad caput usque ita
conjuncta sunt, ut unum quid esse toto processu videantur.
Ubi ad caput perventum est, paulatim se dividunt & diducunt,
ita ut superior pars ad cranium conficiendum latius
assurgat; altera palati os facit, rectoque ductu à lato in
acutum tendit, pari cum superiore longitudine. Medium rictum
& hiatum inter utrumque os bona sua parte occuparunt
cerebrum atque oculi, quæ jam vetustate deleta & consumpta
sunt. Reliquum adhuc occupat in modum cunei materia quædam
ruffa, cariosa, pinguitudine quadam unctuosa, etiam in tanta
vetustate, medio modo se habens inter durum & molle,
friabilis, ita ut digitis facile deteratur, materiei illi
cariosæ, quæ in salicum putredine visitur, non absimilis,
intertextis quibusdam membranulis continentiæ causa. Æque &
ea parte qua se findere occipiunt, ossi superiori incumbit
media sua parte alterum os tenue & mucronatum, eo modo quo
vaginis gladiorum incumbit altera ad cultrum excipiendum
vaginula. Ab eo mucrone ad extremum rostrum, in medio
latitudinis suæ spacio, sulculus quidam est, uti in multis
ensibus ferreis videre est. Utrinque ejus sulci, leviter in
summo decurrit ad ultimum ferè mucronem alter sulculus,
(24b) sed non ita altè impressus aut excavatus, ut est
medius ille. In intima seu prona sua parte suturam quandam
habet in media latitudine, per omnem longitudinem leviter se
attollentem. Conspicua tamen hæc non ita sunt, nisi in sicco
rostro, propter περιόστεον & cutem, quibus obducuntur adhuc
recentia, ut in hoc nostro quantumvis sicco quibusdam in
locis, maximè ubi se dividit, apertum est. Gladius ipse sine
pelliculis colore est obscurè pallido. Unde tamen divisio
illa incipit, semper est nigrior unctuositate materiæ, quæ
in ipso rictu inter os utrumque continetur. Longum est os
illud nostrum (quod parvi Xiphiæ rostrum videtur esse)
a fine ad summum capitis, pedes Romanes tres & semissem. Sed
ad hiatum (quo tenus gladii militaris figuram refert) pedes
duos, palmos tres. Pendit libras tres, uncias duas, annosum
jam & siccum.
_De Maculone._
Anno 1555. Lynni, Norfolciæ oppidi in Anglia portuosi, quod
Antoninus in itinerario portum Lemanis nominat, in siccum a
piscatoribus eductus fuit piscis hic maculosus, rudi figura
depictus, & chartis impressis per omnem Angliam divulgatus,
longusque amplius pedes 60. carne pingui, clara, &
candicante, gustus suavitate cervinam referente. Nomen
nostrates nescivere piscatores, nos Maculonem a notis
vocitemus.
_De Aspredine._ (25)
Aspredo fluvialis piscis est, toto corpora asper, pinnis
spinosus, Percæ forma & magnitudine, colore per summa
fuscus, per ima cum pallore flavus; duplici per maxillas
semicirculorum ordine notatus, oculo ex dimidio superiori
fuscus, ex inferiori subaureus, pupilla niger: linea per
dorsi longitudinem exporrecta, & veluti filo transverso
corpori affixa singularis: notis per caudam atque pinnas
nigris maculosus, quæ pinnæ, cum ira subest, inhorrescunt:
cum animi conquiescunt, residunt. Caro Aspredini quæ Percæ,
& friabilitate & salubritate laudata. Locis gaudet arenosis:
& cum alibi in Britannia, tum præcipue in Hiero flumine
[_Hiermouth._] (quod nostrum Nordovicum alluens in Baradenum
æstuarium ad Hieri ostium, oppidum tum piscatu tum portu
celebre, illabitur) frequens est. Nostri Ruffum vocant; quod
cum Latinis asperum significet, Aspredinem piscem
nominavimus.
_De Variata._
Variata piscis est marinus, illustris, aureus & resplendens
magis, versicolor tamen, ut si multo colori aureo &
splendescenti exiguum purpureum admisceas. Is color prout ad
solem in hanc aut illam partem verses piscem, ita alius
atque alius est, ut in collo Columbino; unde pisci Variatæ
nomen dedimus, ea analogia, qua aurata dicimus. Magnitudine
& forma est (25b) alburni, cute & carne Percæ. In Australi
nostræ Britanniæ mari plurimus, inter scopulos atque saxa
frequens. Ipse mense Julio anni 1555. captum vidi in nassa,
& contrectavi, per serenitatem & tranquillitatem animi
gratia exspatiatus in mare in scapha piscatoria ad mille
passus, videndi causa urbis reliquias quam mare in insula
Selsey absorpserat, & ludentem colore naturam suspexi.
Mortuo marcescit color, & ad pallorem degenerat.
_De Trachuro._
Trachurus figura corporis scombro est simillimus, ut vix
internoscas, nisi ad caudam uncinis (unde Trachuri nomen
habet) & linea ab uncinis ad summas costas, atque inde ad
caput, producta. Nostri an Horsefish, quasi caballinum
piscem dicas, nominant. Sed unde, aut qua ratione, nondum
video, cum nihil cum equo habeat commune; neque in numero
magnorum piscium est, quos Horsefishes subinde nominamus,
sumpta ex Græcis ratione, qui ut grandia in compositione
Hippos vocant (ut Hipposelinon, Hippomalachen, &
Hippomarathron) ita nostri in compositione Horse vocitamus,
ut Horseminte, Horsemuscelles, hoc est mentastrum, seu
mentham caballinam, & mytulos caballinos, seu hippomytulos:
uti latius in libello nostro de symphonia vocum
Britannicarum explicuimus. Cor illi triquetrum est, &
caryophyllo aromatico simile, injecta vesicula. Non vulgaris
apud nos est piscis, (26) pretiive vilioris.
_De Acu._
Acus item apud nos non vulgaris piscis est, nisi circa
phanum Botulphi, quod nostri Boston, quasi Botolphes Toune
diceres, nominarunt, ubi veneunt seni in denarios. Cor habet
ut Trachurus, & ei incumbentem ampullæ seu phialæ modo
erectam vesiculam, orificio cordis fundo suo insidentem.
Siccus piscis est & vescus, sed carne dura siccaque ut
scombri. Hornebeke nostri dicunt, a corneo quod habet
rostro.
_De Cerco._